1. NONDUM Orbis adoraverat Romam, nondum Oceanus decesserat Tibri, cum ad oram Siciliae, qua fluvius Gelas maria subit, ingentis speciei iuvenem peregrina navis exposuit.[1] Servi, ope nautarum, cultum domini militarem ex alto comportabant, suspensosque per praecincta ilia equos dimittebant ad litora. Ille insuetus navigii malis procubuerat in arenam quaerebatque circumactum pelagi erroribus caput sopore componere, cum acutissimus clamor, primum quiescentis mentem implacida imagine confundens, mox propius advolutus somni otium horrore submovit. Silva erat in conspectu, raris quidem sed in ingens spatium effusis arboribus, subter quas tumuli, fruticum dumorumque caligine, velut ad insidias surrexerant. Hinc repente in campum erumpit femina optimi vultus, sed quae corruperat oculos fletu, sparso quoque in funebrem modum crine terribilis. Incitatus verberibus equus non sufficiebat in cursum effusae nec mitius quam in Phrygio aut Thebano furore ululanti. Concussêre illico iuvenis mentem, praeter favorem in miseros pronum, etiam reverentia sexus gemendique atrocitas. Omen quoque in spectaculo captabat quod intranti Siciliam primum occurrerat. At illa ubi potuit exaudiri: "O quicunque es, si virtutem, inquit, amas, ah succurre Siciliae, quam in fortissimo viro praedones nefarii oppugnant! Nec diu me orare patitur instans malum, nec leviter deprecari pro Poliarcho possum, quem non hinc procul grassatorum ferox turba circumsedit improviso facinore. Ego inter tumultum effugiens, te primum opportune, nec plus forsitan in illius salutem quam in gloriam tuam, vidi. Hos quoque" (nam dum ipsa loquitur, servi accesserant) "seu iuberi seu rogari a te fas est, provoca ad egregiae pietatis officium." Haec ut mulier inter anhelitus & suspiria effudit, ad galeam ille ensemque respexit & dum equum ministri admovent: "Ego, inquit, ô matrona, modo in Siciliam veni. Liceat hactenus homini extero nomen Poliarchi ignorasse. Sed fortunae beneficium debebo, si qualem memoras strenuum virum meo adventu levari voluerit." His dictis in equum exsiliit & duceret ergo iussit. Servi omnino duo erant. Unus & ipse armatus dominum sequebatur; alius praesidio sarcinarum, quae colligi tam turbulenta profectione non poterant, mansit in litore.
2. Iamque pervenerant ad silvae confinia, cuius aditus in semitas varie sectus memoriam mulieris sic confudit, ut dubia qua quaeri Poliarchum oporteret, novis gemitibus caelum impleverit. Ambigebat tanto fletu territus hospes, an progredi praestaret an haerere, cum, strepente subito silva, clamor & arma & venientium equorum vestigia mentem ad praesentiora pericula advertunt. Quippe tres armati veniebant, admissis habenis incitati, nudo ferro, vultuque aliquid ingens vel auso vel timente. Veritus ille insidias, & ut in subitis quae timeri vix debent occurrunt, de matronae fide sollicitus exigit hine essent in quos pugnari ipsa vellet; simul digitis in amentum aptatis hastam, quam nemo violentius torquebat, in venientium dirigit ora ne inultum occuparent. Sed hi fugam, non bellum adornabant; diversisque itineribus properabant elabi victori. Nam urgebat fugientes unus ille Poliarchus cui tam prolixe matrona timuerat, ultimumque assecutus ita cecidit, ut per caput cervicemque continuatum vulnus ad pectoris ima deduxerit. Hoc collapso cum pervicacius inveheretur in ceteros, humus scrobibus inaequalis deprehendit equi vestigium, qui dominum celeri quidem, sed innoxio casu effudit in gramen. Subitoque matrona (nam Poliarchum agnoverat) ex equo ad iacentis auxilium se advolvit. Sed ille non lapsu, non vulneribus gravis, quae duo acceperat, ne omisso quidem ense prosiliit. Cumque ex Timoclea (id mulieri erat nomen) audisset, ut ipsa in peregrinum iuvenem incidisset, quamque ille humanus promisisset auxilium, haud mora ad eum tanti beneficii gratia habiturus convertitur. At ille iam equum reliquerat, priorque locutus Poliarcho: "Si dii voluissent, vir fortissime, inquit, me antehac tuae virtutis conscium esse, istius matronae lacrimas accusassem, quae coëgit ut veniam petere debeam, quod tibi tanto viro auxiliari voluerim. Tres armatos in fugam a te versos, quamvis est eximium, minus tamen mirarer, nisi me illa vis, qua ex iis tardiorem mulctavisti, admoneret quam iustus omnes terror in fugam abstulerit." Poliarchus & ipse blandissimus egit gratias properati auxilii, neque suae virtuti, sed grassatorum ignaviae, aiebat tribuendum quod illi fugissent.
3. Inter haec verba in amplexus abierunt, & salutatione mutua functis non modo quid dicerent sed & cui loquerentur vacavit cogitare. Tunc igitur alterius forma ad oculos alterius tota pervenit, & haesêre mutua contemplatione perculsi, id quisque miratus in alio quo ipse vicissim mirantem rapiebat. Aetas, forma, habitus, & arcanus luminum vigor, pares anni, & quamvis in diversis frontibus una maiestas. Cum tanta specie monstrum erat fortitudinem convenisse. Neque minus Timoclea fortunam adorabat, quae tantum par mirabili occursu coëgerat. Votum etiam fecit, si per eosdem liceret, se tabulam, in quam pictor vultum utriusque transtulisset, Erycinae Veneris templo daturam. Et quamquam varii casus distulêre id votum, eo tandem se exsolvit his carminibus ad oram tabulae insertis:
4. Sic roseis stat forma genis, sic frontis honoraeFulget apex, tales accendunt lumina flammae.
Humanum ne crede decus; non pulchrior altos
Phoebus agit currus. Non unquam sidere tanto
Oebalii micuêre dei, quos nauta solutis
Puppibus & iam iam vincentibus invocat undis.
Nec tu Lemniacis Mavors formosior armis
Fraena quatis, Paphiisve soles mitescere blandus
Cultibus, ab misero tantum metuende marito![2]
5. Cum deinde Poliarchus collegisset se ab hospitis vultu, matronam familiarius intuitus, in illius exanimata ora ludebat, maxime quod in latera atque tergum dissipati tanquam ad rogum crines iacerent. Rogabat quoque per iocum an incidisset in satyros. Timoclea autem simplici risu: "Ne hos putes, Poliarche, desperatione divulsos. Fugam inter virgulta praecipitabam tuo periculo conterrita, cum obversantibus ramis solutus est verticis nodus, & profluentem comam laxavit." Dum loquuntur, libertus interim Poliarchi duoque Timocleae servi qui aberraverant, superato callium flexu, haud procul a dominis emerserunt ex nemore. Sola Timocleae ancilla iam deerat, sed & hanc procul vident pavido equo non bene moderari & inutili virga cum clamore ferire contumacem. Satis illi in conspectu huius scenae iocati, procurrunt hilares ad trementis auxilium. Interim hospes Poliarchum rogabat, quae illae in eum insidiae quisve grassator; an odia an praedae cupiditas tanti facinoris audaciam nefariis fecisset. Sed matrona sermonem occupavit &: "Utrique necessaria quies est, inquit, huic a mari, alteri a pugna venienti. Neque hinc longe praedium meum. Illic rectius erit vobis; habebitisque levandis corporibus & mutuis sermonibus locum." Non aegre annuerunt tam commode admonenti. Famuloque recepto qui sarcinas ad litus servabat, viam omnes exorsi sunt.
6. Iam paene ad familiaritatem initiati iuvenes erant, docebatque quaerentem hospitem Poliarchus: primo mane se e regiis castris egressum; Agrigentum petere negotii causa; per viam occurrisse hanc matronam in aula notissimam, quae a Regis filia redibat; aliquo fato servos (ut incuriosi ibant) per viarum anfractus divertisse in silva; Timocleam unam cum sua anu in eadem secum semita perseverasse; cum obliquo ad latus itinere processerunt quinque latrones, & in se unum tot equos effuderunt. Matronam suo & equi pavore divertisse & felicissimo errore ad tantae humanitatis hospitem esse delatam. "Fatis autem & praedonum scelere factum, inquit, quod primo impetu omnium in me ictus incassum cecidêre; suffecitque caedi illius, qui primus occurrit, iaculum quod habebam. Conserto deinde certamine unus dexteri mei cruris modicam partem libavit, alius ferrum levi vulnere adegit ad latus; quem ego indignatione concitatus postquam meo dolori immolavi, aliumque laesi in capite, infelici flagitio territi omnes habenas verterunt, ut nec mihi liqueat foediusne aggressi sint scelus an fugerint. Tunc quoque unius celeritatem sic praecepi ut sub vestris oculis dederit poenas. Duos qui supererant, ipsi vidistis ut mihi equi casus fugientes subduxerit. Qui illi sint nec suspicari possim, nisi ex Lycogenis castris latrones, qui vel observabant mea itinera vel omnino per silvam ituris imminebant."
1. Haec loquente Poliarcho iam ad praedium matronae pervenerant, quod non procul Phthinthia ad ripas Himerae, hinc alveo fluminis cingebatur, illinc arbustis inter se implicatis & lentato vimine miscentibus nexus. Ipsam domum, laterculo conditam & in altum porrectam, late fluminis camporumque oblectabat spectaculum. Silva quoque & in proximo colles commendaverant situm. Familia ampla & ex dominae moribus casta, quae, elato pridem viro, integerrima fama claritatem stirpis adauxerat. Haec tunc mutuis inter hospites sermonibus finem imposuit, officiose obsecrans, ne offenderentur tenuitate hospitii. Successêre illi in tectum invitavitque matronae humanitas & provectae lucis tempus, ut illic pernoctaturi ad cenam promitterent, quae dum a familia curatur, interim Poliarchus delibuto aceto vulnera lavit, ne tumore arderent, oleoque deinde quod ascyri floribus tinctum erat permulsit; securior notis inemptisque remediis, quam in medicorum fide, iniquissimam mercedem ex supervacua curationis mora interdum captantium.
2. Discubuêre deinde in triclinium cena perlata; riteque insinuatis sermonibus non dubitavit Timoclea quaerere ab hospite, quo nomine quave patria esset; an praeterea consilio, vel errore, appulisset ad insulam. Ille se ab Africa patria sua venire respondit, nomen ac genus dissimulari eos velle, quibus in se arbitrium erat, dum rediret; Archombrotum iussisse appellari; neque se adversis actum ventis, sed in Siciliam cursum fuisse ut consortio fortium virorum frueretur, quos apud Regem vivere fama vulgaverat. Nihil magis Poliarcho aut Timocleae mirum fuit quam quod ille ab Africa tanti candoris vultum afferret. Non reflexa tumuerant labra, non coacti in orbem oculi sub fronte recesserant. Ingentis quoque animi specimen erat, quod amore virtutis extra patriam trahebatur.
3. At ille soluto convivio interrogare Poliarchum magnopere coepit, unde infesta latrociniis Sicilia esset: quis ille Lycogenes, de cuius castris suspicio erat esse praedones qui in illum invaserant; quis denique regni status quaeve bella urgerent. Poliarchus iam remotis arbitris (quippe ad quietem secesserant, placueratque una ambobus cella): "Multae virtutes, inquit, in vitia, Archombrote, degenerant & quod magis est, saepe videas eosdem affectus pro temporum sorte nunc virtutes esse, nunc vitia. Meleander, quod opinor non ignoras, paternum avitumque Siciliae regnum tenet, mitissimi ingenii homo, sed qui non saeculo, non hominum moribus aestimatis, ita ceterorum fidei credidit ut sibi credi par esse ex virtute sentiebat. Illum quoque existimem nimia felicitate laboravisse. Nam sub initia imperii, quia pacata omnia erant, palam cupiditates solvit, lenes quidem & multis principum familiares, quae tamen facilem prodiderunt nec in iniurias idonea severitate acrem. Indulgere plus iusto venatui, in cuius varia genera annum distinxerat. Non consilio amicitias sortiri impetuque eas colere. Largiri immodice, horrere a negotiorum summa, quam plerumque infidis credebat. Utinam, hospes, sileri haec possent. Sed malo sinceris indiciis quam iniquitate famae rem omnem deprehendas. Nam omnia hostes urgent attolluntque in peius. Et hinc optimo Regi malorum omnium causa: invidia praecipue & ambitione Lycogenis, regiis erroribus perfidiose imminentis. Is priscis Regibus suae stirpis auctoribus ferox, nunquam secundi gradus satis patiens fuit; vir manu & consiliis strenuus, solertissime populo blandus; ceterum nemini mortalium crudelitate, perfidia, & (quoties tuto licet) superbia concedit. Haud aegre apud Meleandrum candidissimae virtutis principem fefellit pro amico. Dumque Rex animum curis exoneratum otio pascit, iste suae factionis hominibus Curiam implet. Publica munera veluti sui iuris amicis distribuit, ne qua deinde pars regni sana esset.
4. "Iamque furor & ambitus arma Lycogeni tantum non publice in Regem induerant. Sero & propemodum strepente iam bello excitatus Meleander coepit nominis sui & causae, propter quam purpuram accepit, meminisse. Magnitudine animi nemini Regum inferior, acri ingenio, prudentia quoque eximius, & qui aliter capi non potuit quam sua bonitate, quae dotes maxime in eo enituerunt, ex quo alienis vitiis ad suas virtutes coactus est. Quamquam tamen male cogitare Lycogenem constabat, ius suum exsequi in eum aliquandiu distulit. Satis visum si occuparet consilia hostis & vires accideret. Saepe quoque extorquere poenitentiam ab ingrato seu speravit seu metuit. At Lycogenes hoc ipsum indignatus aliquem esse qui posset ignoscere, palam in eum est invectus. Animos maxime dabat, quod Rex filiae, quam unicam habet, tantae hereditatis fortunam destinat. Quis crederet, Archombrote? Eam rapere in violentum coniugium iste adortus est. Arx est ad Alabi fluvii ostium, in qua Regis filia servabatur. Illuc furtim sicarios immisit qui puellam & Regem in his forte munitionibus pernoctantem ad se perducerent. Credidit Meleander ope Palladis factum ut insidiae in se filiamque exitum non haberent, quippe grassatores in ipso facinore oppressi sunt.[3] Itaque omnibus grati animi signis remuneratus est deam. Nam & in nummis iussit noctuam effingi, & seu diis faciat, seu in conviviis remissio invitet, non aliam quam ex olea coronam capiti suo imponit. Illud quoque illustrius, quod filiam, donec in matrimonium detur, deae aris praefecit. Videbis, Archombrote, quoties nundinae redeunt sacerdotii infulis cinctam, videbis inter choros sacerdotum virginumque operantem numinis sacris. At non tanta haec in deos pietas bellum removit. Nam inexcusabile Lycogenis crimen non subita quidem, sed ingens & veluti matura defectio secuta est.
5. "Is in titulum belli res publicas & privatas praetexens, nunc se insontem ab Rege proditionis insimulari querebatur destinarique suppliciis; nunc populi iniurias proclamabat diutius ferri non posse, & publicis armis coercendam tyrannidem eorum qui Meleandrum ad saeva consilia agebant. Factione & clientibus valebat. Oloodemus, Eristhenes, Menocritus, praecipuarum provinciarum rectores, cum eo consenserant. Multi levis animi vitio in Meleandrum acti sunt; plures contribuêre se rebellibus, capti dissimulatione Lycogenis prementis vitia de more tyrannorum. Aderat ergo superbus pugnamque poscebat. Neque Rex certamen detractavit & ipse ingenti exercitu succinctus. Decimus quintus dies est ex quo non procul hinc in Gelois pugnavimus campis. Acris acies fuit, non his languidius pro scelere quam nobis pro publica salute cernentibus. Tandem imminente iam nocte inclinavit ad Regem victoria. Et Lycogenes palantibus suis receptui signum dedit, ut pro fuga species esset militaris obsequii. Nec Meleandro consilium fuit instare perculsis, sive civili sanguini parcebat contentus vicisse sive noctem & insidias verebatur. Forsan & timuit, cum optimatum apud se praecipui faverent Lycogeni, suspectarum manuum simulationem in extremam fugientis perniciem experiri. Quippe Lycogenes suos omnes ad aperta facinora non eduxit. Haud pauci sunt circa Regem laevis aversisque animis, & illinc quidem militant, isthinc favent.
6. "Sic infesta omnia Meleandro: infidae purpuratorum sententiae, consilia ad hostem delata, neque domi quam in campis periculosiores insidiae. Itaque quamquam campum obtineret, quem pugnando hostes institerant, tamen ad pacis consilia animum adiecit. Nec victoriae suae fisus tanquam adhuc integro bello mansit in castris. Post privata hinc illincque commercia, legati Lycogenis ad Regem perveniunt, specie impetrandae occisis sepulturae, re autem ut de foederibus mentionem iniicerent. Quae adeo fuit grata ut illi ab hoste oratores, timeri se rati, dicere pacis legem auderent victoribus. Equidem Meleandro quamcunque placere pacem existimem, ut illi qui iam ad Lycogenem coierunt, ictis foederibus spargantur, aegre in unum redituri. Ita novis artibus spatium erit, quo vel inter se commissos, vel consenescente factione apud populum exosos impietas sua perdat. Aut certe exsatiati inquietudine rerum novarum, ipsi se ad reverentiam maiestatis a seditione recipiant. Ego pacem cum superbis ac perduellibus non probabam. Praeterea aetatis & generis timebam invidiam si me iuvenem externumque Rex (ut solet) tantis consiliis adhibuisset. Siquidem iuxta tecum peregrinus sum, Archombrote. Nec me aliud Meleandri partibus iunxit, quam quod illius calamitas omnibus gentibus abominandum exemplum est quae quietem nunquam agent[4], si vitiis principis irasci liceat & insidiari bonitati. Dum igitur invisa foedera peraguntur, hoc potissimum tempus habui quo Agrigentum contenderem. Sum armorum telorumque studiosus; nec alibi praestantiora sunt quam quae illic quidam ex Lipara hospes excudit."
1. Avide Poliarchi orationem Archombrotus exceperat, favensque partibus Meleandri, cum acriter in factiosos dixisset: "Regis autem filia, Poliarche, quam hic latro sibi in praedam destinaverat, inquit, quibus annis sit dicere placet? Equidem inter rara pulchritudinis & morum exempla eam esse saepe in Africa audivi appellarique Argenidem." Ad haec verba oculis Poliarchi modico tremore errantibus, ne valida quidem verba aut intrepida fuerunt, strictimque eam retulit ad annos viginti pervenisse. Nec latuit Archombrotum tam subita in Poliarcho mutatio, ingensque desiderium subiit deprehendendi[5] quaenam illa tempestas in eius vultum inundavisset. Igitur ut experimentum caperet an regiae viginis oblata memoria an vero occulta vis rei alterius suggessisset hos motus, nonnulla de Lycogene disputavit deque foederibus, quae tunc publice agitabantur. Et ut omisso frontis horrore, satis Poliarchum constare sibi vidit. Revocato ad Argenidem sermone, de puellae specie & studiis intentius quaesivit. Sed neque ad secundum hoc fulmen ille constantior, paucis se ab trepida narratione expediit. Ab Archombroto deinde rogatus de amicis Meleandri & per quos staret regnum: "Non adeo, inquit, fata despexêre Siciliam ut nulli sint suo gradu & amicitia Regis digni. Inter illos, Archombrote, eminet Cleobulus, consiliorum prudentia eximius, Eurymedes quoque & Arsidas, inclyti bello, nec deteriores ingeniis. Sunt praeterea duo externi de sacerdotum coetu qui purpuram gestant, amicissimi Siciliae, Iburranes atque Dunalbius. Quorum nunc opera maxime Rex est usus, ne indecore cum Lycogene pacisci videretur. Possem & alios referre, quorum fidem in Regem nulla vis tempestatis libavit. Hos facile, ubi in hac Regia aliquamdiu vixeris, fama atque virtutibus ab ceteris ipse secernes."
2. Iam provecta nox erat & quies necessaria fatigatis. Itaque veluti convenisset, loqui ambo desierunt. Necdum tamen curae secretae in illo vigilandi dormiendique confinio anxias mentes reliquerant. Archombrotum ingens imago oberrabat paulo ante auditi discriminis, nec gravius quicquam erat quam ad pacem res spectare. Quando enim versaretur in acie, quo campo, quo telo suum animum & virtutem approbaret Meleandro? Praeterea tacito secum risu volvebat, quod ad pugnas omnemque fortunam tam alacer Poliarchus ad virginis nomen obstupuisset. Huic enim, praeter virtutem & animum, nihil ad tantarum nuptiarum spem a fortuna aut genere datum credebat. "Quod si, inquiebat, Argenidem Rege natam privatus iste amat, quis dubitet omnium discriminum in amando perire memoriam, & magna audere amatores & imis eximi vilitatem cum amantur?" Neque minus Poliarchum arcanis intentum consiliis spes ac terror multiplici cogitatione suspenderant.
3. Tandem in somnum uterque labebatur, cum paulatim discurrentium hominum fremitus tota domo percrebuit. Neque mora, astitêre a Timoclea servi ad hospitum fores, qui eam ad ipsos venire admonerent. Consurgunt attoniti, primo sopore utique graves. Quo discusso cultuque tumultuarie composito, occurrerunt[6] Timocleae, quae postquam excusavit, quod hoc noctis fatigatos inquietasset: "Magna, inquit, res est, ô hospites, & eo terribilior, quod per has tenebras quid sit incertum est. Collucent in camporum tumulis publici ignes, quos nefas accendi, nisi regio iussu & cum gerendis rebus celeritatem salus publica imponit."
4. His dictis in aedium culmen utrumque perducit. Plumbum non in acumen fastigii ductum, sed leniter & ad ambulationis voluptatem accumbens, oneraverat tectum. Nec stipatum nebulis erat caelum, aberatque tunc luna, quae saepe incendiorum nitorem procul cerni fulgore suo vetat. Ex hoc ergo solario, suda in nocte, prospectus facilis fuit in ignes, qui undiquaque emicabant ex montibus. Neque diu in ea contemplatione haeserant, cum hominum fremitus coepit audiri ex vicinis domibus oppidoque, quod procul non aberat, per ipsum noctis silentium ad vacuas utique aures horridius allabens. Iubebat hospites diligenter obserari aedium fores, ne qui praedones nocturno tumultu uterentur ad facinus. Sed Timoclea, quicquid hoc esset tam publicis celebratum transmissumque indiciis, aiebat nimis mature cognosci non posse: Phthinthiam in proximo oppidum esse; si placeret hospitibus, per unum ex servulis suis quid illic sentirent homines posse intellegi. Laudato mulieris consilio descenderunt ad fores, servoque emisso imperant explorare consternationis materiam nec cunctanter referre quae audiret.
5. In triclinium interim turbati succedunt. Suscitatoque foco, cum matrona ipsis media consedisset, interrogant quis ille mos Siculis quaeve omnino nocturnorum ignium utilitas esset. "Nam &, inquit Poliarchus, plus iam anno in Sicilia vixi & nunc primum illos aspicio." At Timoclea: "Num tu vero in cuiusque collis iugo arborem non vidisti in longitudinem mali defixam, cuius apex, in caveae modum, ferro undique per radios praecingente laxatur?" Annuente Poliarcho, "Hae sunt, inquit, publicae arbores ad id ipsum constitutae, ut ad Regis imperium impositis in vertice facibus negotii signum dent, quod illico oporteat per populum procurari. Et hos ignes Angaros[7] vocant. Qui primi illos conspiciunt statim & ipsi suorum montium iuga pari fulgore illustrant, & ab his porro admonentur qui longius colunt, donec totam insulam flamma mirabili celeritate percurrerit. Populus interim in armis stat, ad obsequium cui destinatur paratus. Et haud mora a Rege nuntius pervadit in proximam urbem, publiceque quid ille fieri velit enuntiat. Inde cives recentibus equis deferuntur in proxima oppida, a quibus & in alias urbes eadem celeritatis fides exigitur. Ita continuatis officiis Sicilia ad principis nutum paene momento erecta est. Neque temere hos ignes excitamus. Semel antea illos vidi, cum sicarii solum Regem aggressi hoc modo quaererentur. Dii faxint ne nunc causa tristiori & in peractum scelus accensi sint."
6. Adhuc non probabat Poliarchus rationem subridensque: "Expectabam, ô matrona, ut hunc morem ab antiquissima facum religione deduceres, quas in vestrae Aetnae vaporibus orba Ceres accendit. Quid autem in publicum commodum hic tumultus? Aut quid principis interest res suas nocturna trepidatione potius quam diurnis ministeriis agi?" Sed matrona: "Non prorsus, Poliarche, huic instituto utilitas abest, maxime cum hostium classis furtim in Insulam timetur appulsura. Nam qui portubus praesident ista flamma admoniti tum catenas suis claustris obiiciunt, tum in transtris remiges habent, si opus est navigia in pugnam provecturos. Sed & populus sub suis ducibus tribunisque a signis non recedit, ut nec si fefellerit in litore hostis, in imparatam Insulam possit invadere. Est & alius publicorum ignium usus, si quis reus, quem publice intersit ulcisci, vel fugam extra Siciliam adornat, vel in ipsa regione amicorum aut montium fide contegitur. Nam his ignibus semel accensis nefas est ullam ex Sicilia navem solvere, & quisquis sua domo communicaverit reum, hunc eodem crimine poenaque leges censent."
7. Ab his Timocleae sermonibus diverterunt in alios quaerebantque inter se quid potissimum crederent huic consternationi causam dedisse. Poliarchus ultima omnia verebatur: in Lycogene nihil fidum; patere Meleandrum insidiis, tum corruptis suorum ingeniis, tum sui animi magnitudine iustos metus aversante. Dumque vicissim civilis belli incommoda loquuntur, Timoclea hospitibus hos versus porrexit, quos amicitia Regis studioque litterarum notissimus Nicopompus in Lycogenem condiderat, libero furore exsecratus, quod ille & sceptrum Meleandri & Argenidis nuptias concupisset.
8. Quae terris funesta lues! ô foedera mundi!O sceptra! ô Regum cognata potentia coelo!
Quae tantum insanas volvit dementia gentes!
Scilicet ut vestra sedeant cervice tyranni.
Ah miseri! Iustos amor est evertere fasces.
In dominos saevire iuvat; ius, fasque, piumque
Occidit, & caecam nil purpura tardat Erinnym.
Qualiter irato fudit cum saeva Gigantes
Terra sinu, tumidisque procul monstravit Olympum,
Illi acres subiêre nefas, humilemque per Ossam
Speravêre polos; donec, lucente procella,
Reddidit iniustae fulmen sua corpora matri.
At tu, quem furiae, ceu primum a fronte Cerasten,
Attollunt miseris signum exitiabile terris,
Tu regni turbare decus, tu turpibus ausis
Aggressus sceptrumque patris, gnataeque beata
Connubia. O impar, furiisque Ixionis ardens,
Et tantum amplexus vacuae ludibria nubis!
Quas poenas, vesane, dabis? Quo funere raptus
Horrida Tartarei metues ad verba tyranni?
An cita praecipiti vinctum rota differet orbe?
Vel iecori procumbet avis? Vel fulmine tactum
Aetna capax monstri, rapidos qua plurimus ignes
Egerit Enceladus, crepitantibus hauriet antris?
Sol pater, armentis si pabula grata Pelorus
Educat, alme, tuis, septisque fidelibus ambit:
Tuque Erycis victor, tuque ô Erycina, Ceresque,
Vosque Dii indigenae, quaeque hospita numina rite
Trinacrii casto placamus thure coloni,
Ferte piis vires, nec sit violabile Regum
Numen, ut & tutus vestris honor excubet aris.
1. Erant in illa lectione, cum nuntiatum est rediisse Timocleae servum. Omnes ergo suspensis animis circumstant intrantem. Nec diutius poterant dubitare, & interrogare trementem non audebant. Neque is ratus quod afferebat coram hospitibus evulgandum, sevocat Timocleam, delatoque indicio cum stupente paulisper muliere & ipse videbatur obriguisse. Tandem Timoclea, ut maxime subitis consiliis mulier valebat, manu prehensum, ne cum cetera colloqueretur familia, in interiorem thalamum rapit, monitisque ut sequerentur hospitibus ostium tremens adducit & iubet palam servum quae audisset nuntiare. At ille: "Vix in oppidum perveneram, inquit, cum plerique occurrerunt, ut in tumultibus solet, nec ipsi quo irent satis certi. In omnium foribus micabat lucerna, divisique in coronas haud modica admiratione marcebant. Cum me ad proximum coetum applicuissem, audio Poliarchum perduellionis reum esse & ad capitale supplicium quaeri; in hanc quaestionem publice ignes accensos. Ego errorem nominis veritus, quod in multos cadere potest, curiose quaesivi quis ille Poliarchus & quo facinore damnaretur. Vox omnium fuit Poliarchum eum esse, qui plus anno in Sicilia hospes, armis & amicitia Regis inclytus fuisset. De crimine neminem eorum satis scire. A rege damnatum, & quidem diligentissime vestigari. Ab hoc coetu digressus ad alium eadem rursus accipio, & cum nemo suo dissensu incertum rumorem faceret, rem satis exploratam nuntiare non distuli."
2. His auditis Archombrotus simulque Timoclea in Poliarchum contemplationem iniiciunt. Pallens ille ac tremens, non ut conscio metu, sed indignatione periculi, nec contumeliam ferente virtute, identidem a servo requirebat an vera & comperta memoraret, & a matrona satisne compos animi esset is servus. Nec setius quam inani somnio praecinctus agebatur. Vocem deinde aliquamdiu tenuit ne in tanto animi tumultu quicquam excideret in Fortunam aut Regem indignum. Sed tanta res domusque incertum an sat fida cunctationem non ferebant. Manum igitur atque oculos attollens in caelum: "Vos, inquit, Dii Siciliae, & quotquot praeterea superi ius fasque inservatis[8]; Vos Genii, Laresque Meleandri, qui me hospitem excepistis; obtestor ac veneror, ut si quid in Regem remve publicam Siculorum offendi, si ope, manu, consilio violavi fidem hospitii, aut omnino traduci commerui hac publicae quaestionis infamia, tum me inter inimicorum manus atque ludibria quam potest funestissimo exitu conficiatis. Sin omnia contuli ad salutem imperii, inundatque haec in insontem invidiosa calamitas, date, ô Dii, saltem ut Regi populoque purgatus tuto ab Insula excedam, liceatque non foedam aut ignobilem mei memoriam in hac gente relinquere. Te vero, matrona, in communionem periculi non voco. Hoc ipso noctis concubio recedam in agros, meae fortunae contagione tuas aedes liberaturus."
3. Fremebat interim Archombrotus, & et adeo unius diei amicitia valuerat, ut extrema omnia Poliarcho polliceretur. Ex vultu impetuque & loquendi ratione utri hoc periculum esset nescires, nisi quod adhuc licentius Archombrotus videbatur irasci. Sed matrona sic, quasi servuli indicio fidem non haberet, dissimulans, alios qui referrent certiora se protinus legaturam dicebat. Subsistere tamen in triclinio servum iubet, hospitesque extra illius conspectum in proximum conclave ad consilium ducit.
1. Illic vero non diutius gemitus tenens deflebat fortunas Poliarchi: neque se enim de illius innocentia sed neque de Regis iracundia dubitare; quippe sagacissimum servum nisi fideliter exacta renuntiare non ausum; se quidem suam domum opesque offerre Poliarcho; iis ipse qua posset ad salutem uteretur. "Sed quid, inquit, haec tecta aut tua, Archombrote, societas possit in Regem? Iam aderit miles armatus, iam aedes aut apertae nos prodent aut obrutae in nos ruent. Nam nec sperari potest toti familiae integram fidem fore, nullumque servorum, si hic clam haeseris, Poliarche, nostri furti secreta temeraturum. Scitis quid inter tam subitos metus succurrerit? Latens iter & praeter me hodie nemini notum effoderunt sub terra qui has aedes condidêre. Id triplici errore dissectum totidem ostia habet, quibus in varios campos erumpit. Illic facillime potes tegi, Poliarche, subducique discrimini. Simula modo te atroci rumore perterritum a me abire, ut ambo defungamur periculo, nec aut tu tanquam nocens aut ego receptatrix invidioso tumultu obruamur. Cum vero limine excesseris, continuus arborum ordo, qui a meis foribus ad Himeram est, eo te ducet unde non procul fluminis ripa arcanus in promissam speluncam est aditus. Ego nemine familiarum conscio per domesticas latebras cum face in eandem fluminis viciniam evadam. Exceptum deinde in haec antra ope deorum servabimus, dum tempestas exsaeviat. Hoc secretum Archombrotus ignorare non debuit & ea indole violare non poterit. Libertum quem unum hic habes, id celari magnopere interest, ne timoris taedio aut praemiorum fiducia mutetur."
2. Poliarchus in gratias ad Timocleam effusus id vero consilium in eam noctem probari sibi dixit: neque enim in spelunca haesurum, nisi ut certo intellegat quae hae larvae Siciliam in se agant; exploratae fidei libertum ab ultimorum secretorum notitia arceri non posse; nam & eius ministeria in illa tempestate potissimum exigi; ab Archombroto non petendum ut tantam rem silentio premat; dignum se peiori calamitate fore, si de illius fide auderet dubitare. In haec verba de triclinio excedunt; iustisque mox armis, ceu pugnam capesseret, insignis Poliarchus procedit ad Timocleae fores, illic stupenti familiae & quae haec rerum mutatio esset furtim quaerenti paucis exponit: denuntiatum sibi periculum illis ignibus quos videbant; se igitur fugere, ne aut ab his ipsum prodi necesse sit, aut cum ipso hos perire. Salutavit deinde in speciem longioris discessus Archombrotum atque Timocleam, conscenditque in equum, & liberto vestigiis haerente in praescriptum a muliere iter se coniecit.
3. Periculi immanitas & propemodum pudor stimulatum iuvenem angebat &: "O me vesanum, Gelanore (ita libertum appellabat) quod ulli mortalium potestatem fecerim in hoc caput! Quid attinebat ignotum, nec cultu ad meam sortem idoneo, in hac gente errare? Aut quid fabulae aliud docent, quae Lycaonem ad Iovis hospitis iugulum[9] nobis effingunt, quam principes qui insperato exitu luunt quod se externis crediderint, non magis alieno scelere quam sua stultitia violari? Volui patere iniuriis. Bene est; laedor ex merito, Gelanore." Haec ipsa dum loquitur, subit memoriam causa quae eum in Sicilia tenebat. Cuius veneratione illico motus, timuit ne pro tantae spei felicitate, in quam illic vivebat, scelerate doluisset de oblato discrimine. Gelanorus fidissimo metu in domini periculo turbatus censebat debere Poliarchum genus suum & fortunas omissa simulatione detegere. Nam si sibi personam detraheret, si se ad fastigium suum reciperet, sponte excusaturum Meleandrum acerbiora iudicia hostesque veniam petituros. "Nihil sapis," retulit Poliarchus. "Post acceptam iniuriam maxime interest me celari. Dignitatis meae reverentia peius forte accenderet cogitantes posse me laesum dimitti semel tantum, at semper meminisse iniuriae." Nihil referebat Gelanorus, sententiae incertus & astra quaecunque tunc micabat in opem & mentem sibi atque patrono inter silentium compellans.
4. Interim Timoclea munitis foribus familiares iubebat secedere ad quietem: nolle se quicquam nocte turbari; orta luce omnia diligentius exploraturos. Obire deinde singulorum cellas coepit, tanquam domesticis curis intenta, revera ne quis rebus quas furtim agitabat molestus inspector accederet. Ubi acquiescentibus universis tuta res visa, intrat exiguam cum Archombroto cellam, in qua secretum effossae speluncae aditum peritus artifex abdiderat. Stratus erat asseribus locus, quorum inter se orae clavis insertis nectebantur, nisi quod duos ex iis nullum ferrum ceteris commiserat, ut faciles essent si quis hos vellet ab simulata compage revellere. Supra illos oblonga stabat mensa vetabatque calcari ne, quoniam aliis non haerebant, ad perambulantium quaterentur vestigia proderetque secretum. Paucissimos illuc intrare ferebat Timoclea; ipsa raro locum visebat. Tunc vero sublatis asseribus specum aperuit gradusque in imum aedium ducentes. Mox concussi silicis ignem sulphurato excipiens praeparatam facem accendit, viamque auspicatur cum lumine. Sequebatur Archombrotus, sua & mulieris causa nudum ensem manu tenens. Gradus ad viginti erant, per quos subibatur subterranea porticus, quae in longum porrecta abibat denique in varios calles[10], ne possesso ab hostibus uno ore obstrui posset fugiendi utilitas. Terra huic operi apta fuerat, quippe adeo spissa ut qua stare illam velles, cetera quae egerebantur nulla ruina sequeretur. Rursusque non difficilis accipiendis fossorum ictibus, quos nec obiectis saxis interpellabat nec cedente arena frustrabatur. Longus ille & arcuato opere continuus fornix, quamquam arva & incumbentem domum ferret, adhuc tot annis vitium non fecerat. In aditu modicum spatium calce liniverant, ut pictura & litteris imbueretur. Sed piger nec solutus siderum luce aër gravi humore imagines corruperat. Adhuc tamen cerneres effigiem arae hominisque imponentis simulata thura in focum, propter cuius verticem eiusmodi versus utcunque legebantur.
5. Di quos sub vacua fas est tellure precari;Seu Iovis hic regnum est, seu Ditem haec antra verentur,
Seu qui caeruleis incinctum continet Orbem
Fluctibus, hic trifidi[11] posuit fundamina sceptri;
Has precor ô fidas domini servate latebras.
Non istam fraudes scelerent, non turpia noctem
Furta, nec attonita radians face tristis Enyo
Terreat, aut dirae vanis stridoribus umbrae.
Sit pacata quies, sint sancta silentia rebus,
Donec casta domus, nec parci grata nepotes
Thura ferent vobis. Hic sontibus incubet horror,
Hic Erebus; placidasque bonis mulcete tenebras.
1. Haec raptim legebat Archombrotus. Sed gravior de Poliarcho cura a loci contemplatione mentem reduxit. Timoclea percunctantem docebat, quamquam Poliarchus erat externus, neminem fuisse Siculorum propiori amicitiae gradu Regi admotum neque bonos invidisse. "Sed nescio quod hodie fatum, inquit, desaevit in illos qui Regibus fuêre carissimi." "Ita est," retulit Archombrotus; "Hic cometes paucis annis quas aulas non perstrixit?" At Timoclea: "Verum, Archombrote, ceteris omnibus ruinae suae causa vel in se vel in dominis fuit. Istum tantae virtutis, sub moderatissimo Rege, quis casus afflixit? Retulerisne ad exemplum Lydios coniuges,[12] qui nuper in gente externa impotentis felicitatis poenas dederunt; hic ad regium limen in suo sanguine fusus, illa ex carcere ad lictoris ferrum educta? Notissima refero, Archombrote. Sed quid ea in scena simile Poliarcho? Nihil illis ad regnum deerat praeter nomen & purpuram. Aspernabantur pares esse gentilibus[13], nec qua virtute tantum supercilium tollerent habebant. Teneros quoque annos caeci calcabant illius, qui haec bona & asserere vere poterat & fortiter sustulit in rudimentum potestatis. At Poliarchus non libavit regiam gazam, non praesidiis, non castellis fundabat suas vires. Apparebat denique, instar solis hanc virtutem in transcursu lucere Siciliae. Longe aliter isti Lydi, & (haud absimile fortunae ludibrium) par aliud coniugum ex Phrygia[14]."
2. "Nempe ille," subiicit Archombrotus, "quos nuper ex regiae penetrali, in qua omnia poterant, veneficii crimen mittebat ad laqueum, nisi princeps adhuc memor amasse, carcerem damnatis munus dedisset." "Ita est," inquit Timoclea. "Scis igitur quam multum peccaverint: ipse quidem tanquam immemor primae sortis & a multis amari dedignatus; illa invidiam non verita abdicati coniugii, quod primum erat nacta; uterque autem aversae Iunoni non litans, ignarusque suum quoque deabus fulmen esse."[15]
3. "Miraremur haec, matrona," ait Archombrotus, "nisi crebrae humanarum rerum vices paene omnium rerum admirationem sustulissent. Cerne Aquilii aulam, cerne Hippophili. Quid procerum primos iuvit, post exhaustum immensae potentiae cursum, ad purpuratum sacerdotium confugisse tanquam ad aram? Nempe ut pretiosius esset funus expirantis dignitatis. Sed non ideo mehercule plebeiae invidiae unquam accedam, quae in omnes desaevit qui principum illustres sunt, ipsisque Regibus obloqui audet cum homines sibi gratos ceteris anteponunt. Insignis haec est, inquam, in Reges iniuria, velle eas arceri a suavitate amandi & a fide, quam omnes in iis expectamus, qui per nostra beneficia creverunt. Amicum tu aut ego habeamus, in ea lenitate conquiescamus; solis Regibus lex barbarae inhumanitatis dicatur, ne quem eximium habeant aut cuius familiaritate delectentur? Quid cum sponte amari se sentiunt? Cum ingenii & affectuum paritate, immo cum fide & beneficiis provocantur ad amandum? Ne tum quidem audebunt illi impetui indulgere, quem natura dulcissimum habet? Certe neque Herculi Philoctetem, neque Achilli Patroclum invidemus; paucique inter Heroes sunt, qui non aliquem praeter ceteros carum in vitae & secretorum consortium admiserint."
4. Hic Timoclea: "Mihi quoque, Archombrote, nunquam placuit tam iniquae obtrectationis audacia, quae quamquam publicae utilitatis larva contegitur, plus insani tumoris tamen habet quam solidae pietatis. Plurimi enim Regibus irascuntur, non quod aliquos gratia sua subvehant, sed quod sibi gradus ille non pateat. Et in gratiosis, quos tam acerbe devovent, haud raro nihil magis quam ipsa felicitas displicet. Certe ut ex domesticis nonnullos seligimus ac velut adoptamus nostras in curas, fidemque eorum familiaritate & muneribus tam pensamus quam sollicitamus in futurum. Ita ni princeps sibi quaesierit eiusmodi vicariam opem iisdemque rationibus aluerit, non sufficiet[16] publicis laboribus, non mecastor vel si firmiores nostro[17] Atlante cervices incumbentibus negotiis opponat. Nam quod modo referebamus casum eorum, quos diu regiis amicitiis florentes ab suo denique axe fortuna excussit, nihil inde collegeris, nisi interdum fieri posse ut Reges iniuste amicos deserant, aut si indignos amaverint, errore deprehenso praecipites eos agant ex suggestu quem invidiose conscenderant. Sed quod saepe est, fac constantis animi esse Regem feliciterque invenisse quos amet. Videbis intactam utrimque benevolentiam utilissime perennare. Ridebis, optime hospes, quod mulier apud te haec disseram. Verum in aulae tropicis educata frequentissime vidi hoc argumentum inter peritos agitari, quorum sapientiam ipsa quoque experientia saepe probavit. Sed haec clades Poliarchi, quae nos modo sollicitos habet, forsitan praeter omne exemplum est. Nam & Meleander probissimi ingenii Rex est, & iste nec fidem deseruit, nec improbe exultavit in tanta fortuna--ut in hoc illius discrimine non aliam quam fatorum esse culpam existimem."
5. Sic loquente Timoclea, haesit Archombrotus, subito aquae murmure percepto quae in vicino fluebat, rogavitque matronam quis is sonus & an illic perpetuus esset; simul, quantum in lumine facis licebat, humum intuebatur ne temere in fluenta incideret. At Timoclea: "Fons, inquit, est, ingenti vi aquae e vicinis collibus huc illabens fistulisque ad ulteriores campos deductus, qui commodissimo cursu facit ne sitiant qui isthic latuerint." Et haud multum inde progressa magni ambitus lapidem ostendit, qui fontem largo impetu cadentem praecipitabat in subiectos canales per foramina toto fundo distributa. Pulchritudo & copia aquae, tum nativa frigiditas & quicquid in aquis laudamus, eo plus Archombrotum rapuerunt, quod ex Africa veniebat, sicca ut plurimum & fontium destituta solatio. Itaque quamquam ad Poliarchum festinabat, captus iuvenili voluptate manus primum mox & ora fonti admovit, qua placidius manabat, inde etiam plurimum bibit curis & vigilia accensus. Obiurgabat intempestivum potum Timoclea, fontemque impensius miranti: "Hunc specum maiores mei, inquit, non in viae tantum & fugae commoditatem ornaverunt, sed & qua licuit, longiori habitationi voluerunt aptatum, si quem forte diutius latere sua fortuna coëgisset. Cerne hoc spatium quernis tabulis stratum, ligno eodem utrimque latera & fornicem ambiente, ne prorsus insalubris capiendo somno locus sit in nuda liberaque exudantis undique terrae frigiditate." Aspexit Archombrotus illud cubiculum ad semitae dexteram intra effossum speluncae latus declinans, & ipsa loci caligine offensus, quam modicus ignis non satis submovebat, aversatusque indigni domicilii omen non sine suspirio cogitavit quantus vir illi diversorio destinaretur. Liberiore quoque dolore Timoclea ita locum affata est: "Tu igitur hospitem Poliarchum accipies, tu iuvenem fortissimum & omni luce dignum tuis tenebris celabis? Sed bene est si te illius salute nobilitaveris! O Fortunae vim, quae saepissime facit ut ei de suis in nos iniuriis gratias habeamus! Nam & illa peccavit clarissimum virum ad latibula ista cogens, simulque eximie favit, quod his saltem in antris passa est spem salutis illius delitescere."
1. Inter haec emensi viam erant & os specus Archombroto monstrabat Timoclea, quod non operose reseraretur. Vectes introrsum duo oppositum egressui lapidem tenebant, sic in terram nitentes ut nulla vi quae exterius moveretur quati possent. Sed qui intra specum erant, eos facile obliquatos ab exiguis levabant scrobibus, quibus ita fulciebantur ne ab imposito ostii onere possent recedere. His ergo exemptis saxoque deducto, ubi speluncam Archombrotus aperuit, egressa Timoclea iactavit manu facem, ut cum Poliarcho convenerat, rursusque ignem suppressit, ne ex mora in alios quam quos optabat suspiciosus fulgor incideret. Ille cum non aberrasset a via, stabat ad flumen expectabatque signum, quo dato pervenit ad matronam. Sed quid illius & famuli equis fieret, diu quaestio fuit, donec Gelanorus: "Ite, inquit, ad consilium in speluncam. Dum de equis deliberatis, stabunt religati ad has alnos, quae procul omni via propter flumen consurgunt." Dum illi descendunt, dum adhuc trepidi nihil in rem meditantur, Gelanorus equos revinxerat aderatque ad speluncam. In quam ubi receptus est, lapidem quo viae aditus celabatur reductis fulciunt vectibus, & ad consilum se componunt. Censebat Poliarchus dimittendum esse libertum, qui omnia exploraret: quod sibi facinus obiiceretur; quae haec nova in Rege saevitia; num denique amicorum in extremis fides duraret. "Salubre, inquit Timoclea, consilium, Poliarche, si non scires nihil prius homines a Gelanoro quaesituros quam ubi delitescas. De illius fide non dubito, sed si in hostes inciderit fortasse, per tormenta expriment verum." Indignatus Gelanorus se in salute domini non verberibus, non equuleo frangi posse respondit: habere se praeterea quo eludat inimicos; iturum se attonito maxime similem, & si quis ex ignotis aut suspectis de Poliarcho roget, iam de luce abiisse voce ad fidem composita esse dicturum--neque rem a vero abhorrere, quandoquidem sub terra secretus a sole recesserat; quaerentibus mortis genus mentiturum ab equo in Himeram flumen casum; quippe fuisse Regis edicto perterritum, ingressumque nocte flumen, neque vadum tenuisse gravem armis & subtrahente se equo fluctibus haustum (& tunc forte commode ad hanc fraudem Himera plus iusto abundabat). "Addam, inquit, nihil fuisse in me opis, cum viderem iratis vorticibus dominum in mare deferri. Hoc commento fama tui interitus spargetur, qua nihil nostris rebus commodius. Nam & inimicos satiabit & ceterorum miserationem inveniet, qui de extincta virtute magnificentius loqui amant. Laxabitur deinde custodia, quae iam portus & navigia asservat; & omissa quaestione, quam audimus in te decretam, non aegre aut latebis aut fugies. Nec aliud mortis genus tutiori mendacio fingemus quam quod nihil ex te reliquerit. Tuum praeterea equum quo temere volet patiar ire, tanquam mors domini hanc fecerit libertatem."
2. Placuit omnibus Gelanori calliditas. Sed adiecit Poliarchus, si incideret in Arsidam, cui inter Siculos maxime fidem habebat, rem ut erat nihil cunctaretur effundere rogaretque suis verbis ne indigna calamitate iacentem adire vereretur, aut si id minus posset, quae saltem ex re essent perferenda concrederet. Consulebat etiam Archombrotus ne perfunctus officio Gelanorus protinus rediret ad specum: nam nec satis posse pultantem exaudiri; & suspicioni locum fore si qui viam in proximo obirent. Sed ad Timocleae fores accedens uteretur in matronae familiares larva eadem qua ceteris imposuisset, patronique tanquam extincti fata expressis prosequeretur gemitibus. Inde secreto Timocleae ope ad Poliarchum esse venturum. Agitavêre praeterea quid supellectili, quid familiae[18] Poliarchi faciendum. Instruxerat enim domum[19], quae non indecora aut impar regiae amicitiae esset. Sed nec familiaribus fidebat. Unum enim suae gentis habebat Gelanorum. Ceteri erant externi ac plurimum sibi ignoti. Nec multum de bonis laborabat, assuetus in abdito vestium circumferre summi pretii gemmas & et modicum auri, ne fortunae omnia in absentem licerent. Sive igitur tanquam damnati hominis bona ad se traheret Meleander, sive illa mercenarii servique diriperent, iussus est nihil movere Gelanorus, sed tanquam a convulsae domus excidio cervices subtrahere. His praeceptis exornatum dimiserunt. Ipsi Archombroto atque Timocleae iam non diu licebat cum Poliarcho esse. Servuli enim primo mane ad officia surrecturi timebantur, aliquo ludo fortunae tunc potissimum seduli cum minime velles. Hos matronae in Poliarchum studia deprehendere utrique pernicies erat. Rogant itaque ut in solatium virtutem adhibeat, quae nec clades mereri nec, cum immerito accidunt, deiici potest; se quidem quam saepissime liceret ad colloquium redituros. Tum pulvinum in quo recumberet, facesque (plures enim Timoclea intulerat) tradunt, & remenso sub terra itinere in toros referuntur. Poliarcho quae mens fuerit, quantum iracundiae questibusve in illa solitudine indulserit, illinc intellegas quod non plus de vita quam de mortis decore laborabat, sciebatque ex spiritu suo pendere quos supra se habebat eximios.
1. Gelanorus postquam domini equum admota virgula libertatis admonitum avertit in cursus & ipse in suum conscendit, destinatum iter ingressus est. Cumque fere ad silvam pervenisset, in qua pridie Poliarchus pugnaverat, tres lecticas ferri vidit multosque in equis comitari; post hos peditum examen procedere. Quae haec pompa duceretur scire libuit. Propinquanti liquebat lecticas esse funebres hominesque pullatos. Territus ferali auspicio rogavit ab extremi agminis uno, cuius exsequiae ducerentur. Ille ad corpora legatorum iri respondit, quos pridie Poliarchus contra ius gentium cecidisset. Cohorruit Gelanorus, & quae hae fraudes quodve piaculum esset secum ipse volutans, quo certiora cognosceret, ivit cum illo agmine donec hominis cadaver, quem in limine silvae Poliarchus fugientem peremerat, inter ferales luctus vidit attolli in lecticam. Tunc satis constitit grassatores qui in Poliarchum inciderant a Lycogene ad Meleandrum fuisse legatos. Sed cur praecipitata ultio erat? Cur dies non dicta Poliarcho? Ergo legati latrocinarentur impune? Et Rex in hostes quam in suos pronior esset? Danda fortitudinis praemia fuisse victori & legatis in scelere occisis crucem quoque pro funere.
2. Haec confusa & tumida pietate volventem tanta ira incesserat, ut iam aegre aut colorem obtineret aut vocem. Satius visum a spectaculo recedere, cui furiose indignari inceperat. Igitur devotis hostibus, qua ad Regem propior cursus erat concitat equum. Penetranti ad alteram silvae oram iam sole provecto, visi complures per viam procedere. Nam & militaris haec erat, & tunc regiis in propinquo castris frequens. Inter ceteros occurrit Timonides, non obscurus ex Meleandri familia, qui & de Poliarchi vice anxius ad hoc ipsum errabat ut quid eo esset factum acciperet. Is posteaquam Gelanorum agnovit: "O te, inquit, opportunum! Ubi autem in tanto tumultu Poliarchus?" At ille promissae artis memor, deiectos oculos in Timonidem vix attollens, Poliarchum vixisse respondit. Tum vero in Timonide pietas atque amor potior fuit praesentium rerum metu. Vaticinanti similis stetit, deinde singultibus in haec verba laxatis, "O infelicem cum Meleandro Siciliam!" vertit habenas. Visa res non mediocris solatii Gelanoro, fictam domini mortem adeo veros nec occultos gemitus invenire. Neque multum Timonides processerat, cum ad illum iterum redit &: "Quod, inquit, viri maximi fatum fuit, Gelanore? Quam subito aut a quibus oppressus est?" "Cum edictum in se Regis metueret, retulit Gelanorus, ausus est per tenebras vadum in Himera explorare. Sed imbribus tumens flumen conantem diripuit &, quantum in siderum fulgore conieci, in proximum mare devolvit." Rursus exclamavit Timonides & nuntiaturus maximam cladem illico viam ad Regem instituit. Sic furenti non procul Arsidas occurrit, cui uni Poliarchus furtiva consilia a Gelanore credi voluerat. Hunc Timonides raptim implet funesti nuntii horrore, petentique ubi esset Gelanorus ostendit venientem. Simul his ipse quidem, ut coeperat, versus regia castra stimulat equum. Arsidas vero ad Gelanorum pergens salutemque obiter ferens de patrono protinus quaerit. Sed ille esse arcana quae afferret respondit, quibus publicum satis aptum non esset: declinaret a via Arsidas; se cum nemo observaret secuturum. Paruit monenti Arsidas, cui iam non parvam spem insinuaverat, nihil dum Gelanorum de Poliarchi obitu questum esse.
3. Solitudo in convalli proxima erat, quo postquam convenêre, ita prior Gelanorus: "Vivit, ô Arsida, Poliarchus, sed te unum vitae suae conscium cupit. In effossa sub Timocleae aedibus via matronae fide celatus est. Me autem ad te misit, ut doceres quis ventus hanc tempestatem exciverit, & si perculsum non fastidis, ad se quoque perducerem." Arsidas nullum se periculum defugere dixit: duceret modo Gelanorus ad specum; cupidumque Poliarcho coniungeret. "Immo, inquit Gelanorus, arte opus est qua Timocleae familiam capiamus ne resciant illic latere Poliarchum & in sordidorum hominum potestatem summi viri fata perveniant. Prior ibo, subornatisque gemitibus, quod iam apud Timonidem coepi, illius simulatam mortem deflebo. Tu quoque, Arsida, quoscunque conveneris illa fabula utiliter eludes. Fiet Poliarcho vita securior, si credetur extinctus. Medio die ad Timocleae limen pervenies quasi per aestum acquieturus. Nec suspicionem faciet, si in aedibus matronae iam olim tibi notae familiaritatis iure diverteris. Est praeterea quod te moneam: iuvenem illic esse in Siciliam heri advectum; ex Africa, nisi dissimulat, solvit. Speciem &, cum loquentem audiveris, sapientiam laudabis. Fides in Poliarchum summa est, cui vix dieculae commercio iunctus nunc in ultimis adhaeret. Ille tibi aut patrono meo suspectus esse non meruit."
4. His inter se constitutis sparguntur in diversa, et Gelanorus quidem qua compendium ad Timocleam erat. Arsidas, cui diutius vacabat, lento gradu in publicam viam divertit. Sed deceptus Timonides tragoediam late ferebat. Nam in quemque[20] de notis inciderit, auctor erat obiisse Poliarchum. Rumor inde in plures & pro hominum sorte diversis affectibus sed ubique ingentibus exceptus. Statuerat eo die Meleander, Hypsa flumine superato, ire Magellam, quo ipso iubente Argenis filia Syracusis advenerat. Iamque pronuntiato discessu colligebat miles vasa, & Rex dum apta itineri hora esset in proximis vallo campis spatiabatur. Medius proceribus erat, haud dubius multos ex illis specie amicitiae atque officii circumstare inimicos, cum ecce in castra Timonides redit nuntiatque amicis quicquid acceperat de Poliarchi fato. Dicto citius atrox fama dimanavit in milites, neque aegre credebatur. Ipsum denique Regem adire Timonides luctuque efferatus ita loqui non timuit: "Multum est, Domine, quod gratulemur Lycogeni. Fato functus est Poliarchus." Ad haec verba haesit Rex incertissima mente perculsus. Amissi iuvenis calamitas & iactura eo magis horrentem agitabat, quod in se tanquam auctorem haec fatorum culpa reciderat. Lacrimae deinde propemodum subibant & triste venturarum rerum auspicium. Sed nec publice dolere tunc securum, cum in eius vultum plerique imminerent ex amicis Lycogenis, frontem, oculos, verba adnotaturi. Obfirmato itaque ore ne aut laetitiae aut doloris ederet signum, pauca de genere interitus quaesivit rediitque in tentorium, certus nemini laetam esse Poliarchi perniciem, nisi qui & ipsum Regem periisse concuperet. Multis militum reverentia Regis obstabat ne coram lamentarentur. Fidissimi procerum vel suspiriis constantiam fallentibus deflebant amissum, vel indignatione maiori, inter mutua colloquia, fatorum temporumque iniuriam non premebant. Illos Rex diligentissima memoria distinguebat a ceteris, tanquam dignos quibus unis se crederet, sed nec sine pudore intuebatur, ratus se ut interfectorem Poliarchi invidiose ab illis designari. Mirum fuit exstitisse qui auderet subito calore effundere hos versus furtimque deponere in vestibulo Praetorii, qua Regem abire oportebat.
5. Flos iuvenum, seu te id Stygiis timet omne sub oris,Quo pallent alti manes, seu sidere caelum
Auxisti, Siculas non respecturus ad oras.
Da fassis veniam, gravibusque accedere vindex
In miseros ne quaere deis. Satis ausa luemus
Gentibus invisi, memorique in saecula fama
Hoc monstrante nefas. Tene ergo lacessere flammae,
Te potuit ripis haurire furentibus amnis?
O Superi! qui nos ignes undaeve piabunt?
Ipsi amnes, ipsae meruêre piacula flammae.
1. Ceterum dum profectio a castris ornatur, iam effusa in populo fama Poliarchi cladem vulgaverat Magellamque pervenerat. Forte in thalamo sedebat Argenis, cultumque non quem tranquillis rebus haberet, regia virgine tamen dignum, inter puellas adornabat. Selenissa alumna Argenidi erat secretorum omnium conscia, & tunc illius comam fingebat, cum una ancillarum ex atrio, in quod forte processerat, redit nuntiatque Poliarchum obiisse. Fefellerat primo Argenidis aures, cui tunc intentior de nocturnis ignibus & Poliarchi inimicis cum Selenissa sermo. Et ad Selenissam quidem allapsa ancillae vox ingenti tumultu animum omniaque praecordia concussit. Tum vero furtivis nutibus oculisque silentium subinde iubentibus, monebat ministras ut premerent vocem; sed iam susurrantium garrulitas sedem impleverat, subitoque horrore Argenis attonita, nec dum certa quid ancillae loquerentur, rogavit quosnam casus aut clades inter se mussarent. Selenissa responsum intercepit excidisse de ministrae manibus speculum, quod die natali Argenidis Meleander dederat; illud nunc dominae iracundiam reveritas queri. Sed non persuasit iam sponte metuenti. Ergo de sede Argenis exsiliit proximamque puellarum manu prehendens & in eam ardentibus intuens oculis: "Si iam, inquit, mentiri audebis, scias te hodie ultimo in conspectu meo esse. Dic vero numquid triste de Rege allatum est?" Abominata illa dirum de Meleandro omen & tanquam adhibitura solatium: "Immo, inquit, ô Domina, omnia quae oportet de Rege audimus. Victor & valens, ut nosti, expectatur. In tantae felicitatis mixturam parva clades est extinctus Poliarchus." Non alias fortius suas partes quam tunc in Argenide obiit pudor. Strenue revocavit abeuntem spiritum, eodemque momento & constituit & distulit mori. Ac ne ullam suspicionem mulieribus quae astabant reliqueret: "Regem, inquit, diis curae esse non dubito, qui civilibus motibus secundum ius exitum dabunt." De Poliarcho loqui pertimuit ne in ipso nomine haereret, iam paene collectis gemitibus victa. Cumque diutius coactae frontis scenam non ferret, in arcanam penitus cellam sola se penetrat tanquam subiti negotii causa. Iamque fores obserabat, ne quis superveniret suprema meditanti. Sed non fefellit illa rabies Selenissam. In vestigiis itaque Argenidis haerens (& alumnae hoc licebat) redeuntem in claustra ianuam sustinuit manu, specieque obsequii dominam in illo secreto secuta est.
2. Tum demum obseratis foribus liberior in luctum Argenis & lacrimas solvit & direptum manu cultum laniatis crinibus proiecit in terram. Lectulus ex ebore erat, quem humilem purpureis tapetibus ad diurnam quietem auxerant. In illum tota corporis mole procubuit. Neque Selenissa loquebatur, sed tacita expectabat donec sponte primus turbo lacrimarum concederet. Sed ut vidit nunc mitissimis ferventem gemitibus, nexisque manuum articulis lacertos oculosque invidiose tollentem in caelum, nunc saevius intra se & errantibus luminibus obloquentem, longiorem denique stylum, qui ad varios usus desinebat in acumen, aptantem in iugulum, nihil cunctata in frementem insiluit, & brachium iam paene sceleratum tremulis manibus tenens laborat dignos questus in furiosam expedire, nam spississimis singulibus luctus obstabat. Diu par miserabile in hoc statu perseveravit, ut utraque invalida manu esset, & nec illa ferro uteretur, nec ista eriperet, ambae immobiles & in alterna tantum ora defixae. Argenis praecipue in humerum cervicem reclinaverat. Ore quoque incuriose hianti Selenissam intuita: "Nihil, inquit, nihil agis, Selenissa. Utcunque obstiteris, mori licebit. Hactenus recte monstrasti constantem, memorem, piam esse. Quid illa praecepta iam alia pietate pervertis? Mihi quidem tibique solatium erit, quod inviolato pudore in tumulum succedam. Putasne me superstitem Poliarcho esse posse? Ille me intactam a Lycogene praestitit. Reddam nunc vitam, & hoc ipsum est pudore, quem servavit, & merito suo minus. Ego, si nescis, Selenissa, Poliarchum occidi. Crimen non expiabo nisi sanguine abluerim. Quid illi cum Sicilia, nisi propter Argenidem, fuit?" In haec verba dolore confusa spiritum quoque amiserat. Elabitur manu ferrum & ipsa in Selenissam, tunc quoque male fortem, incubuit.
3. At illa non de Argenidis modo sed & de sua vice sollicita omnem medicinam adhibebat parum exaudienti, nunc alterno dolore aggemens & cito expiraturos luctus credens, si liberrime solverentur, nunc in alumnae supercilium rediens. Patris etiam admonebat, quem tumultibus publicis fractum, si ipsa moreretur, extremo vulnere sauciaret. Esse hanc enim veluti purpureum & fatalem patris crinem, quem si evelleret instar Scyllae Minoem amantis, duplicato parricidio gnatam & patrem in eadem exitia esse tracturam. An praeterea avidae famae & sponte iniquae persuaderi posse credebat, tam violento amori[21] pudicitiam superfuisse? Sed haec frustra apud surdas tunc aures iactabantur. Tunc vero in furentem & ipsa saevire audacius: nolle se tam foedum exitum spectare; nisi vivere promitteret, se ad auxilium proclamaturam. Iam ad fores videbatur precessura, cum Argenis laciniam vestis ducens iterum in amplexus revocat &: "O mater, inquit, cur a tantis doloribus vetas abire? An Poliarchum, si defuncta prior essem, fuisse victurum existimas? Non fallis, Selenissa. Ab cunis ad id quod aetatis meae est, quid velis, quid commendes intellexi. Quod iam fieri prohibes, cum mea manu patravero, ipsa potissimum laudabis. Si quid e mortuis superest, amat me etiamnum Poliarchus. Ibo felix ad sponsum, & sine invidia castissimas miscebimus umbras. Ad extremum, si extinctis sensibus toti in tumulos condimur, hoc cum vita malum effugiam (horreo loqui) ne interfectorem Poliarchi venerari necesse sit. Scis cuius imperio ignes hesterni micuerint. An dubites illinc fortissimo viro fuisse exitium? Sed pater est. Impietas erit parentem aversari. Sic igitur inter Poliarchum & patrem partiemur affectus, ut deposita vita, quod mihi utriusque beneficium est, neutri possim irasci vel favere."
4. Contra Selenissa dedecus caedis urgebat ad quam amor impulisset. Tandemque veluti melioribus fatis admonita: "Quid nos autem Poliarchum tanquam proclamatum deflemus? Famaeque tam saepe ludenti certissimo dolore iam credimus? Nescis in fabulis errorem Pyrami vulgari? Ut discamus periculosum esse ex primis indiciis furiose decernere? Quid scis an in paria fata nunc voces Poliarchum quibus ille suam Thisben imprudens damnavit? Poliarchum audimus occidisse. At quam multa fingere rumor solet? Quis cadaver inspexit? Quis maculatum sanguine ensem? Forsitan nunc securus & despectis hostibus laetus, si cecideris, per tuum vulnus animum efflabit. Mitte qui certiora renuntient, & saltem in hoc vive, ne eum, si vivus est, perdas." Tristi risu diducta Argenis cervicem movit &: "Quam, inquit, vana spe extremos luctus differs? Hoc commento nec tibi, ô mater, nec mihi persuades. Sed hoc dabo Poliarcho--aut verius diis--ne temere credam hoc facinus esse patratum, ea lege ne, cum certius de clade constiterit, molesta sis vitam & sensus positurae." Hoc principio laeta anus, quae sciret atrocia ex luctu consilia primo impetu pertimiscenda esse, cum autem moram pati inceperunt sua sponte excidere, iurisiurandi arbitrium penes se fecit & per deos deasque, sed praecipue per genium Poliarchi, sacramentum Argenidi praeivit nihil illam toto biduo, quicquid audiret deinde vel sciret, suae vitae nocituram. Annuente virgine & in verba quae Selenissa conceperat iurante, monere anus coepit ut recomponeret comas, ne cuiquam ad tam arcani doloris notitiam indicium esset. Formam, quamquam in Argenide summa erat, tamen magnitudo animi vincebat. Domuit scilicet gemitus momentoque in vultus rediit quos ante dolorem habuerat, nisi quod in oculis rubor tumebat, quem admota gelida temperavit.
1. Adhuc colligebat animum & in laetius ora fingebat, cum una ancillarum ad fores pultavit monuitque iam Regem in limine arcis esse. Neque mora Argenis, tanquam aliud egisset, redit[22] in thalamum etiam porrectiori vultu quam res publicae merebantur; sive quo a suspicione sui luctus abesset sive ut inter simulationis dolorisque certamen, in iustum temperamentum omnia verba, omnes gestus redirent. A praetorianis inde excepta qui non procul excubabant per media regiae atria successit ad portam. Haud procul erat Rex, qui ad genua accedentem ponentemque dexterae osculum sustollens & mox levi manu verberans genas, usquene valuisset rogabat. Maciem simul palloremque incusabat, quibus inter bellorum metus deteriorem formam fecerat. At illa haud licuisse per pietatem respondit patrem & Regem in castra profectum saltem votis curisque non prosequi; sumptaque lugendi materia nonnihil lacrimis, quae frequentissimae instabant, indulsit. Rex eam bono animo esse iubet: annuisse deos votis; restitueret placidis rebus vultum, quem adversae exhauserant. Populus se circum effuderat, non minus quam senectutem Meleandri speciem Argenidis virtutemque reveritus, quae ea arte dispensabat supercilia, oculos, nutum ut & populus humanitate captus acclamationibus exultaret, & ex optimatum frequentia nemo neglectum omissumve se crederet.
2. Salutantium supplicumque concursu Rex obsessus paulisper in atrio haesit, in quo fons erat non plus aquis notabilis quam arte signorum, quae illic hospiti Coccalo aiebant Daedalum polivisse. Aquae in altitudinem redeuntes originis per varias fistulas atque formas micabant. Mox in subiectum alveum recidentes fervebant ipso tumultu labendi, reddebantque colorem mari simillimum. In medio Galatea tanquam in pelago lugebat recens extinctum Acim, qui iacebat in litore &, tanquam inciperet solvi in flumen, duos fontes ore solvebat & vulnere. In confinio aquae contumax Cyclopis imago simul alio saxo imminebat securae Galateae, simul audiebat indignantem his versibus, quibus artifex subiectum marmor inciderat.
3. Durior ô saxo, quo nunc meus occidit Acis,Asperior silvis &, Polypheme, tuis.Ausa lues. Deus hoc faciet, quem tu inscie fati,
Quem non mortalem passus es esse virum.Nam deus Acis erit, vivetque perennibus undis.
Quid facies? Nullas haec timet unda minas.Iam fons corda tenet; iam fons tenet omnia, qualis
Acis erat, dat nunc candidus auctor aquas.Cincinnique sui memores labuntur in orbem;
Errat & in tremulis annulus ille vadis.Quam bona caeruleis periit iam purpura venis!
Nec tamen in gelido sanguine friget amor.Quo meus Acis abit? Quo vos humerique manusque?
O quanti numen constat habere novum!Hei mihi! Ne se hominem plus vulnere senserit esse,
Quam nunc thure dato sentiet esse deum.
4. Hoc conspectu Argenis cladis admonita, dum Rex cunctaretur in obviis, solitario dolore se pascebat. Erat sibi Galatea; meliorem Acim flebat. Sed quis ille Polyphemus? Quamquam eo destinabat Lycogenem, tamen & culpae paternae invita meminerat. Iam ad interiora aulae processerant, & purpuratis ad corporum officia dilapsis, paene soli familiarium obsequiorum ministri cum Meleandro perstiterant. Laetus Rex hoc secreto & ab his quoque cum Argenide diversus: "Tua, inquit, aetas & sexus, mea gnata, expertem facerent publicorum consiliorum, nisi te disciplina & indoles erexisset ad magna; & praeterea quod utcunque sis femina, tamen in te recumbit fortuna Siciliae & viris imperatura es. Assuesce me vivo illis curis, sine quibus regia dignitas sustineri non potest, & quod potissimum in regnante est, disce silere. Pessimo loco sumus, Argenis, nisi pati iniurias ita possumus ut videamur non sensisse. Nam si pondere quod nunc urget flecti nolumus, fortasse frangemur. Scis a me defecisse Lycogenem; multas urbes in partes abscessisse. Peius nocent qui intra viscera haerent meisque consiliis incubant, verius me captivum quam Regem observantes. Proelium, quo nuper certavimus, videbatur Lycogenem admonuisse quid possem. Victus erat &, nisi favisset nox, ne munitionibus quidem tutus vim meorum tulisset. Tum vero optimatum illorum haud pauci qui apud me erant, quos arbitros consiliorum habueram, diutius sua studia non pressere. Foederibus opus esse clamabant: validam populi partem consensisse Lycogeni; hos servare praestaret, an desperatione incensos in mutuam cladem excire, tantum parricidas dubitare. Iam & ipsum Lycogenem audebant excusare: & hunc quidem proelio victum esse, non bello; sed praeterea, ut funditus perdi posset, non tamen expedire; quo enim oculo Siculos inspecturos qui eorum delicias sustulisset? Acrius pro ultione defuncti, quam pro viventis decore certaturos. Occuparem igitur tempus, dum acie victor pacem civium beneficium meum facere poteram. Non dissimulabo, Argenis. Plus inter has voces timui quam in campo cum Lycogenis signa fulgerent. Prodi dignitatem meam videbam, & timeri poterant graviora si decipi abnuissem. Fecisti, gnata, praecipue, ut regnum retinere quacunque pace mallem quam exheredem te facere obstinata defensione maiestatis. Sed ne leges expectarunt a me Rege atque victore. Tabulas a Lycogene obtulêre, quarum summa haec erat: Meleander Rex Siciliam pleno iure obtineto. Lycogeni apud eum amicitiae gradus esto, qui fuit. Eidem & maris & Syracusani agri praefectura servetur. Erbessum & Heracleam cum praesidiis habeat in fidei pignus. Cavebant praeterea ne liceret meminisse iniuriarum ullove iudicio quidquid per hos tumultus actum est vindicare.
5. "Non erat meae dignitatis, Argenis, conditiones ad paciscendam pacem accipere, sed nec recusare fortunae. Inter utrumque ambiguo; Ibburranes atque Dunalbius egregiam operam dederunt, ne quid praeter maiestatem facere crederer. Nam infulas numinum, quibus ornantur, convenientissimas sciebam, ut veluti ex officio ad concordiam hortarentur armatos; maiorem etiam fidem (quia externi sunt) fore hinc illis instar sequestrorum commeaturis. Panormi tunc erant. Acceptisque codicillis, quos perplexos illis scripsi, facile quid vellem intellexerunt. Ergo nunc ad me, nunc[23] ad Lycogenem delati tanquam invitos ad ea coëgerunt quae potissimum cupiebamus. Ita conditionibus sum assensus, quas ferebat Lycogenes, nisi quod intra duas cohortes praesidium esse iussi, quo Erbessum & Heracleam teneret. Idque maxime cavi, ne praesidii specie totas illic habeat legiones in me captato tempore invasuras, neve suspecta sit lenitas mea ad omnia arbitria inimici tam facilis. Haec legatos iubebam nuntiare Lycogeni & si conditio placeret, postero die ad nos redire. Neque mora in his erat, sed ad me adventantes trisis casus afflixit. In Poliarchum inciderunt." Diriguit Argenis ad rei mentionem, & ut perturbatio oris lateret, sponte tam violentam tussim commovit ut qui deinde horror aut rubor suffundi coepisset, facile ad excussos spiritus referretur.
6. Diu expectante Meleandro cum utcunque ipsa cessasset: "Pessimo fato, inquit ille, in legatos Lycogenis Poliarchus invectus est. Dubium consilio an errore. Sed ferro non perpercit & tres ea clade extincti sunt. Duo supererant, qui ex fuga calentes ad me perveniunt. Hi tumultu cuncta complere, lamentari indignum exitum sociorum, ita meam fidem appellare, ut paene criminarentur. Cumque advocatis extemplo proceribus concilium illis dedissem, iam non soli invidiam mihi fecêre. Multi ex meis partes eorum questu acerbissimo implerunt. Summa clamorum fuit oportere Poliarchum dedi ad poenam, ne credi vulgo posset immissus qui mea fide tutos occideret. Nec mitius quam capite inquirendum in tanti exempli facinore. Haec iubentibus propiores quam consulentibus urgebant. Sed obstabat ingens in me meritum Poliarchi, qui proelio mihi victoriam conciliaverat. Et virtus experta suspicioni ignobilis facinoris non patebat. Cleobulo quidem atque Eurymedi ceterisque qui in concilio sani erant incredibile erat id scelus. Reum illi audiendum censebant, facile quae sibi obiiciebantur excusaturum. Igitur missurum me affirmo, qui eum ad dicendam causam accerserent. Fore enim sine exemplo si defensione sublata opprimeretur. Hoc auditu peius hostes accensi sunt: Eripi enim debitae vindictae Poliarchum, si ulcisci differrem; num enim post tantae audaciae nefas, nisi vi & ingratiis rediturum? Immo nisi prohiberetur, excessurum ex Insula & in patria iactaturum quam impune illusisset Siciliae.'
7. "Cum me diutius confusa flagitatione lacesserent, rogavi quid igitur facto opus. Nam abesse Poliarchum & in absentem supplicia frustra constitui. Vox illorum omnium fuit fugam ipsius occupandam; quod perfacile esset, si iuberem nocturnis ignibus provinciae signum dari. Ita enim occlusis portubus tanquam in custodia haesurum, futurumque exemplo peregrinis, scelera, ubicunque possunt fieri, posse quoque vindicari. Credidi, Argenis, e salute Poliarchi ut assentirer quaestioni, ne negata ultione accenderem suo se arbitrio vindicaturos. Nam & ubi incolumis ad iudicium venisset, multa posse occurrere quae eum furentibus eriperent. Prima igitur nocte publici e speculis ignes in Poliarchum fulserunt & mihi in malis solatium fuit, quod militum vulgus aegre eius periculum audivit. Sed speranti meliora primo mane supervenit Timonides maximi luctus auctor nuntiavitque Poliarchum periisse."
8. Non potuit Argenis dolori imperare sed ingenti suspirio victa primumque in genua subsidens, mox tanquam expiratura procubuit. Exclamat Meleander, factoque proximorum concursu inter manus puellarum in torum illata est. Aqua deinde ori perfusa vestibusque laxatis liberior spiritus sudorem compescuit. Percunctabatur Selenissam Meleander, quod aegritudinis genus & num primum filiam urgeret: se quidem, dum ambo colloquuntur, adversae valetudinis signa notasse; inquietos oculos & saepe reprehensos ab errore; sed nec eundem fronti colorem constitisse. Selenissa apte dissimulabat iam biduum esse ex quo illa satis cibum non caperet; hinc se febriculam suspicare; experientia tamen scire hoc linquentis animi frigus in Argenide breve esse, nec gravioris mali indicio suspectum.
9. Dum in his rebus sunt, interim a Lycogene litterae Regi redduntur, quibus significabat ei praesto se futurum, ut in Palladis sacrario (id Rex sanctissimum habebat) iureiurando pax perpetraretur. Se postero die, si Regi videretur, esse venturum. Rex ei renuntiari iubet id magnopere sibi placere; scire se in crastinum expectari. Dimisso nuntio Eurymedem vocat, virum semper animis successuque egregium. Nam et iuvenis semel in Olympia cursu, iterum lucta in Isthmicis, coronaverat patriam oleastro & apio. In paucis deinde Regi carus, & praetorianis Praefectus, semperque arci Rector aut urbi, quamcunque Rex iniisset, & fidem per haec bella incorruptam praestiterat. Huic rex quae videbantur imperavit[24]: curarentur intentius ea nocte excubiae; cohortes, quae a suspicione perfidiae aberant, in stationibus locarentur; vigilum numerus duplex esset; cavendum ne quid suo adventu moveret Lycogenes; eum enim non tam conciliatae pacis fiducia, quam factionis suae viribus tutum, ad aulam accedere. Postquam mandata haec dedit, quia Argenidi melius erat, in eius triclinio cenavit, illic (ut erat mitissimi animi princeps) maceratum curis animum nonnihil refecturus. Reliquum noctis, quantum per sollicitudinem licebat, somno datum. Sed Argenidem interim dolor per indigna & horrenda consilia ducebat.
1. Neque satis placida aut secura Poliarcho nox erat, Timocleae quoque aedibus nova tempestate ferventibus. Cum enim Gelanorus descessisset ab Arsida, recta viam ad Timocleae limen habuerat. Illic apud servulos fictum patroni exitum caute deflevit. Matrona totam scenam ex arte prosecuta coram familiaribus rogabat Gelanorum quonam fato Poliarchus perisset, & ille liberius apud intellegentem mentiebatur. Supervenit etiam Archombrotus, fictisque probe doloribus vocem suam & vultum mutavit. Aderat inter haec Arsidas, quem ut ad hospitium divertere nuntiatum est Timocleae, ipsa ad vestibulum confestim processit. Cumque ille excusaret, quod nimia familiaritatis fiducia ad eius limina de itinere deflexisset, & matrona, id ipsum beneficium vocando, ageret gratias, succedunt intra tecta moxque Archombroto sociantur, quem prior Arsidas coeperat, utpote externum, salutare. Tempus prandii erat, quod Siculi supra ceterorum Graecorum mollitiem curabant. Hoc confecto, cum ad sumendum cibum digrederetur familia, solique cum Timoclea Archombrotus & Arsidas superessent: "Scio, Arsida, inquit illa, te ad pium officium advenisse. Poliarchum, licet in infesta fortuna, quaeris & amas. Ut ex Gelanoro didicisti, apud me est. Quae illum causae perculerint, neque hic quaero & melius apud ipsum a te accipiam." Tum Arsidas: "Dii, inquit, in praesens silentium commodent nostris rebus. Ceterum quod secreti, matrona, nunc agimus, nulla aetas tacebit. Sed in ambiguo tuae domus fortuna est. Si fidem servabit, si hoc grande virtutis depositum, cum tuto licebit, orbi reddet, plusquam Saturni Latium posteris erit. Sin tumuli omen hic habet sub terra Poliarchus, pollutae erunt sedes. Quicquid Dirarum in Sicilia narratur, in his antris, in hoc Ditis adyto, vulgaris infamia inveniet."
2. Parata fax erat. Quam cum accendisset Timoclea, ad Poliarchum ituros praecessit. Neque diu in illis latebris fuerant, cum vident assurgentem ex pulvino & adventantium lumine excitatum. Is posteaquam Arsidam vidit, ceteris obiter salutatis in illius collum invasit. Fidem deinde amici collaudare & subinde rogare an latitantem reumque Poliarchum agnosceret. "Et vides, inquit, hanc matronam? Si hae latebrae mihi pudendae sunt, culpam deprecari non potest. Sin salutare hoc capitis mei furtum, illi me debeo. Coëgit apud se potissimum in hoc turbine esse. Dic autem, Arsida, quo piaculo meruerim esse sacer Siciliae. An Rex de Meleandro Cercyon aut Busiris est factus? Aut vos Siculi habetis Dianae Tauricae signum & hospitis sanguine gravem deam placatis?"
3. Ad haec Arsidas non pauca de Meleandri rebus questus exposuit quantum seditionis instar Regiis castris intulissent legati Lycogenis & cum illis purpurati aliquot Regi infidi. Tantis malis victum Regem, cum res in tumultum excederet & Poliarchus fugere ex Insula diceretur, annuisse ut publice ignes fierent. Poliarchus non sine indignatione Arsidam audiebat, crebroque & mutatis vestigiis acer & locuturo similis erat. Cumque ille[25] desiisset, tum vero Timocleae manum corripiens: "Te autem, inquit, testor--nam quamvis praesentissimi dii sunt, tamen nec usquequaque per sua numina fallentes perdunt nec continuo adsunt cum rite invocantur. Te, inquam, Timoclea, testem volo. Adfuisti facinori. Vidisti pugnantem. Num insidias struxi? Num quaesii in quos certarem? Num obvios lacessivi? Incogitantem adorti sunt, & ergo vel sub illis pereundum mihi erat vel, si vicissem, in me armanda Sicilia? Quod vero meditati sceleris argumentum? Unus eram &, infirmissimum pugnae solatium, mulier comitabatur; matronae servuli meusque libertus in pacata, ut credebatur, silva praeiverant, ut nec ad illos certantium sonus pervenerit. Quo autem miserrimum Regem fortuna adegit? A coniuratis & perduellibus missos instar iustorum legatorum venerari; litare suorum sanguine cupiditati hostium; & infra eorum crudelissima vota famam habere?"
4. Plura quae dolor & conscientia admovebat ingerentem vetat Arsidas de fama publica dubitare. Dicere omnes, nisi a Lycogene corruptos, esse in paucis eximiam fortitudinis laudem, unum--& itineri, non pugnae, paratum--ex tot grassatorum manibus victorem evasisse. Riderique a militibus foedissime querentes, quod quinque aut plures ab uno oppressi sint. "Sed iam aliud quaerendum, Poliarche. Indigna est, ut se hodie habet, tua virtute Sicilia. Exi parumper. Da Regi ne cogatur aut periculosa suis rebus sanctitate te tueri aut cum flagitio inimicis relinquere. Adhuc in te sic peccavit ut possit excusari. Caedem enim vel lui vel purgari iudicio adeo mos est; ut ipsum Martem ferant, caeso Halirrhothio, in Areopago causam dixisse.[26] Quod si securi & legitimi fori spes esset, suaderem, Poliarche, ut ultro tui copiam faceres accusantibus. Neque enim aliud in te decretum, quam ut ad iudices venias; causa autem est quam vel iniquis probes. Sed odium & impietas hostilis non expectaret iudicum urnam. Insidiis aut impetu facinus urgerent. Horreo loqui. Abi modo, Poliarche. Permitte hanc Insulam non in totum esse scelestam." Poliarchus se vero, si liceret, abiturum respondit. Nec quid minus post tot beneficia quam pacatum discessum ingratissimam terram posse praestare. Male merito Regi ideo minus se irasci, quod a fortuna illum plecti ad inimicorum satietatem iam videat.
1. Inter eos deinde quaeri coeptum qua tutissime ratione emitteretur ab Insula, placuitque in rustico habitu eum esse. Arsidas ex Brutiis uxorem habebat poteratque Messana ad socerum sine suspicione transmittere. Is impositum suo navigio Poliarchum recipiebat in Italiam deferre. Timoclea habere se praeterea dixit, quo vultum fugientis egregia fraude mutaret. "Fuit, inquit, in Panormi finibus latro, non spernendae calliditatis arte diu inultus. Quippe vultus illi triplex, ut de Geryone quaedam anus fabulis memorant." His dictis modico risu cunctata est, quantum in tristissimis rebus decebat. "Aetas homini media erat, rava[27] barba & tenuis. Sed in sinu capillitia duo, ex quibus totidem barbae pendebant: haec horridior & in senilem effigiem cana; fusca alia, in primae virilitatis specimen colebatur. Has larvas tanta ars concinnabant, ut nemo ascititiam formam deprehendere, nemo arguere furtivos vultus posset. Igitur modo senex, nunc iunior, interdum dempta persona cernebatur. Sic impune latrocinantem mutabilis forma non suppliciis tantum sed & suspicioni diu eripuit. Nam iuvenili grassatus specie, mox senex occurrebat quaerentibus. Rursusque fallebat iuventutis imagine, si sub canis peccaverat. Pater tunc meus provinciam regebat, qui fatigatus pessimi Chamaeleontis ingenio, tandem captum meritissima cruce fregit. Sed miratus fraudis ingenium ad naturam accedentis, pilos iussit apud se asservari. Si placet, hos producam aptabimusque Poliarcho."
2. Non[28] expectavit donec ullus annueret, sed excessit ex specu neque diu morata attulit haec gemina iuventutis & supremae aetatis simulacra. Horum alternum cum imposuissent Poliarcho--frendenti quod sibi alienis & improbis vultibus ad salutem opus esset--statim sic alius fuit ut vel Argenidem fallere posset. Opportunissimae fraudi bene precati rogare perseverant, ut ea uti velit. Timoclea quoque idoneas vestes prima nocte delaturam se promisit. Nam debere in iis latebris Poliarchum in ignoto habitu esse, ut si qua illic fortuna tulisset curiosos, in proximos campos sui oris securus fugere posset. Iamque erant discessuri, cum Arsidam Poliarchus sevocat, Archombroto & Timocleae excusans quod cum eo secretus loqueretur, & colloquendi causa erat, quod necessitudinem, quae ipsi cum Argenide erat, amicorum fidissimus sciret. Eum igitur obtestatur ne quam primum ad Argenidem gravetur contendere; se de virginis vice multo gravius quam de sua anxium esse; scire enim suam cladem illi immodice dolituram. Quid vero quod extinctus dicebatur? Tristissimae famae errore ad saeva & ultima consilia posse amantem adigi. Iret Arsidas & maerentem sublevaret, ne illa fleat incolumem. Si dii exitum praestiterunt, in Italico se litore expectaturum eius imperia; aut si iuberet tunc etiam quamlibet periculoso furto ad eam esse iturum. Plura nec dicere tempus sinebat nec Arsidae volebat committere. Qui operam prolixe pollicitus tamen quia iam vespera erat, hortante Timoclea nec dissuadente Poliarcho, in crastinum distulit iter. Sumpta cena redituri ad Poliarchum erant cum vestibus quas matrona promiserat. Is interim allatis a Timoclea cibis perfunctorie vescebatur &, quo illum a praesentium malorum sensu averteret, nonnihil iocatus Arsidas: "Quid doles, vir fortissime, inquit, si te specus, si mutatus habitus ab hostibus teget? Tu unus, tu plurimos fugis. At superos omnes, cum unus insequeretur Typhoeus, fugae non puduit, nec fortasse evasissent nisi Aegyptus animantium turpibus formis paventes condidisset. Audi quanta audacia Nicopompus familiaris tuus in illorum metu versatus divinis vultibus rictus & rostra induxerit." Tradidit deinde librum, in quo erat poësis varii argumenti; iam iamque abiturus hos versus, quos ille legeret, ungue signavit.
3. Iam prope congesti super astra Typhoëa montes[29]Extulerat; tremuêre dei, nec saeva Tonantem
Fulmina, nec certae Phoebum iuvêre sagittae.
Non ferro insignis Mavors, non Gorgone Pallas;
Non animi, non ora manent, miserosque reliquit
Sanguis, & in capto pallebant sidera coelo.
Horridus aëria cumulans fastigia bruma,
Exsuperansque Notos, coelo coniungitur Atlas,
Inque solum praebet Superis iter. Astra recumbunt
Verticibus, Libycis haerent vestigia campis.
Ergo per immensos humeros, mentique severam
Caniciem & rivis gelidos manantibus artus
Defluxêre polo Superi. Ne fidite terrae
Caelicolae; dirum peperit vesana Typhoëum.
Qualiter imbelles volucris timor agmine mixto
Exercet cursu damas; cum prima per arva
Sustinuêre fugam, stant omnes impete presso,
Hausturae sonitum, seu quem latratibus[30] horrens
Aura feret, seu quem venantia cornua mittent.
Tum subito effusae celerant vestigia, qua dat
Silva locum. Sequitur falsi terroris imago
Longa, nec auditi cessant simulacra pericli.
Haud aliter toto fugiunt vaga numina mundo.
Nil certum miseris. Superant montesque lacusque
Planaque, nec furvis satis est sibi noctis in antris.
Est regio, incertus patriae qua flumina Nilus
Dividit, & septem succedit in aequora rivis.
Si qua fides, illic mortalia corpora primum
Aspexêre diem, retinens cum terra supremi
Aetheris informes animavit Apolline glebas.
Haec furto placuit tellus: hic fessa deorum
Agmina sub Phariae latuêre crepidine ripae.
Huc quoque Silvanos, huc & nemora alta tenentes
Egit cura deas, Panesque auxêre tumultum.
Haud procul, ignarae fati, secura bidentes
Gramina carpebant, queis rustica fistula signum
Lene dabat; placidi suberant magalia septis,
Plenaque ludentes poscebant ubera nati.
Has videt, incerto lustrat dum singula visu
Iuppiter &: "Felix, inquit, pecus. Ergo Tonantem
Fata premunt, nullumque timet grex iste Typhoëm?
Ite procul radii, semperque invisa potestas;
Pax humiles si tanta fovet." Sic dixit & albo
Vellere crispatus dimissos induit artus,
Curvaque celatae sinuavit cornua fronti,
Qua caelum & terras solitus, qua dira movere
Tartara, seu pacem, seu bella indigna iuberet.
Nec mora, mentitis aries balatibus ibat,
Permixtusque gregi, (mirere Typhoëa captum?)
Et fallebat oves. Fraudis laudavit Apollo
Ingenium, & similes sese curvabat in astus,
Sed timuit terras, corvique horrentibus alis
Plausit in alta viam, nec praepetis inscius alae,
Ter superos circum, facili dedit omina gyro.
Proh pudor! Aspiciunt passimque exempla sequuntur
Caelicolae. Variis tecti Memphitica monstris
Arva tenent, metuuntque sibi. Dum spondet inanes
Interea supplex non exauditus ad aras
Vota & frustratis fumant cultoribus ignes.
1. Interim Archombroto & Arsidae in Timocleae hortis nondum insalubris vespera per diversos sermones agebatur, & occasione Poliarchi de iis sermo erat qui indole & virtutibus praestant, quam hae rarae in mortalibus gemmae, quam saepe contemptae ab ingeniis, quae ad servitutem facta liberis tamen ut plurimum imperant. Dum ista loquuntur, abstulit Arsidam cura virtutis & praesentium fastidium rerum, ut cum impetu doceret sine scelere & periculo contumeliose haberi non posse eximios viros, sed & genus inhumanitatis noxiosissimum esse non illos extollere & praemiis sollicitare de publico. "Nunc, inquit, perversam rationem fortuna instituit, ut in multis gentibus prope sit ad egregii animi indicium arceri a regiis aut in illis iacere. Adeo timida aut barbara felicium vitia amant exarmare virtutem, quasi ea potiores futuri sint si egenam aut neglectam superbi calcaverint."
2. Archombrotus seu sapientiam Arsidae eliciebat ad imbuendum animum seu agebat Regum causam, se quidem, quod ad Poliarchi casum erat, abominari dixit tam protervam fortunae licentiam. Ceterum, nihil mirum, tot curis totque sumptibus Reges exhaustos praeterire aliquando non vulgaria ingenia. Nam nec compendio fore, si egregios viros oporteret oneri ceteris esse, & naturae omnes dotes publico auro signari. "Saepe etiam illas mentes quas tantopere miramur inutiles Regibus nasci, nec aptari ad negotiorum usum. Ut quidam fructus sunt ad videndi voluptatem, quos si velis ad gustum transferre, famem ingrato aut noxio succo fallant."
3. Cunctabatur Arsidas respondere, contentus levi risu aspernari hanc defensionem pessimi fati, donec constitit ex Archombroti vultu (nam in eum erat intentus) velle se refutari. "Curas autem obiicis Regum? inquit, quasi non praecipua esse debeat, secum viros habere, quos non adeo crebros aetas haec protulit, ut damnes nescio cuius lucernam in frequenti foro unum saltem quaerentis.[31] At sumptum respublica non ferret. O sollicitae prudentiae mentes! Ergo parce aucupium procurari, stabula tanquam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis non fervere, aut non reparari iactura si de venaticis canibus unum aper perculerit. Haec, inquam, non ad usum aut voluptatem principum magis quam in specimen maiestatis omitti nefas ducunt. Tantum auri profundi, tot vilissimos homines de aerario vivere placet. Sed demum est grave haberi magnorum animorum delectum. Hic parsimonia in memoriam redit; hic aerarium deficit, immo hercule bona mens, Archombrote. Fac enim ipsum Regem non amare eorum consortia. Num in thesauris sola reponimus, quae ingenerato affectu grata sunt nobis, & non praeterea quae pretio suo merent? Sed nec anguste habitant Reges ut, si eiusmodi virorum colloquia fastidiunt aut verentur, non possint tanquam absentem & reconditam penum habere. Nec de multitudine queraris, Archombrote. Quamlibet curioso delectu, tamen paucos efficias."
4. "Quosnam ergo, subiicit Archombrotus, in illam refers classem?" Tum ille: "Si latius & extra Poliarchi hunc casum rem totam expendimus, isthinc primum ex eminentioribus disciplinis aut artificiis nulla exegerim. Domitandis alius equis, alius pugilatu sit nobilis. Pingendo aut canendo sibi nomen hi fecerint. Ille aedium moliendarum celebretur peritia aut derivandis in simulacra fontium aquis. Vel si qua ars alia suo aut saeculi genio valet, statim emantur, etiam quanti se ipsos indicarint, si vilius forte non poterit. Ipsa stipendiorum magnificentia commedabit artificem & gloriam possidentis. Sed nobiles volo &, ut monui, quales paucos invenias. Iam quae altiora sunt, belli & pacis artes, quid cessamus licitari? Id est homines fortitudine aut litteris notos. Neque meram temeritatem in armis Musasve vulgares ad haec praemia arcesso. Sed illos quidem duces, qui militarem impetum ratione compositum habent aut fortuna propitium, eosque praecipue quos fama amavit, bellicis utique rebus vera momenta vanissimo numine saepissime addens. Eruditorum vero praecipui adeo eminent, ut nisi imperitos non lateant rarae hae faces, & saepe in orbe suis Musis pauciores. Quidam in illis publicae prudentiae sunt apti, sed quia hoc deorum beneficio uti nescit respublica, privatis in curis consenescentes non usu, non negotiis laevigantur. Ceteri qui solis libris nati sunt quid tamen apud praesentes & posteros valeant, cum ex ira vel favore dividunt mortalibus famam, cum suos amatores praeiudiciis sectisque imbuunt, si quis nescire vult dignus est malo omine experiri.
5. "Ita sumus comparati, Archombrote, ut quemque aliquod studium trahat. In illa autem re quam probamus aut colimus, eos qui excellunt miramur. Finge ergo artificiis, litteris, armisque praecipuos (nam ea ferme sunt quae mortalium animos tangunt) velut in uno caelo stellas, convenisse ad principum ullum. Quis deinde toto orbe de regia illa sermo? Quis eam ignorabit? Aut quia illic habet suum deum, cum horrore tanquam sacrarium non colet? Principi ipsi quanta operis merces ut excedet mortalium sortem? Ut vivus & sospes multo certius quam per odores & aquilam erumpentem ex funere se sentiet consecratum? Triumphabit in omnium plausu. Haec fercula, haec opima gentium spolia erunt, quorum ad se veluti flores insertum collegerit."
6. "Optabile votum, retulit Archombrotus, si ad illud spem facerent negotiorum turbae & diversa eorum studia qui Regum amici sunt. Etiam illi praestantes de quibus loqueris, non omnes utique sunt venales, multique praeterea eorum, ut oportet optasve, gratiosi in aulis versantur. Ut ceteros quos eiusmodi felicitas praeterit sit aequius de fortuna quam Regibus queri." Tum Arsidas: "Neque posse credidi, Archombrote, huius nostrae contemplationis venustatem ad effectum absoluta felicitate traduci. Sed ut cetera sapientia iuvat, licet in agendis rebus minus exacta sit quam cum sequestri animo concipitur. Sic in hac parte plurimum erit, qua res & fortuna patietur, non neglegere tantae utilitatis compendium. Ut si omnes illi non possint, at plurimi beneficiis cogantur ad regiam. Nam quod Regum palatia summae indolis viris destitui negas, non in totum a te abeo. Sed audi me, Archombrote. Est medius ordo & velut equestris, ingeniorum quidem sagacium & commodorum rebus humanis, non tamen in primam quam celebramus magnitudinem patentium. Eorum hominum, ut sic dicam, maior annona est; neque hos nego ad aulas saepe accedere, & cum provecti sunt, ita splendescere adscititiis radiis dignitatis, ut exactae naturae opera esse credantur, velut obscuriores gemmae interdum ab artificio & circumposito auro lucem accipiunt optimis parem. Sedulum esse, nihil temere loqui, assuescere labori, & imagini[32] sapientiae parere, tegere angustiores partes ingenii. Haec neque summum hominem desiderant, & sola interdum sunt quae in laudatis proceribus suspicias: ut vel abesse vitia pro virtute sit; vel non invidiosus prudentiae rivus in Oceani famam se diffundat. Dum exercitationem ac usum quo isti in civilibus rebus pollent, pro natura & magnitudine ingenii plerique accipiunt. Et hos quidem a sua laude non arceo. Magnum est in eam esse fortem productum & praeterea institutione crevisse. Sed non illi sunt, Archombrote, de quibus disceptamus.
7. "Praeter hos ergo (ut aiebas) adhuc scio nonnunquam primae illius summaeque notae ingenia venire ad principes adhiberique negotiis. Quippe & Poliarchus vivebat in regia & te, egregie iuvenis, inter haec naturae ornamenta non dubito numerare. Habet & Meleander Cleobulum, habet Eurymedem. Nihil illis sublimius. Sed non ideo palatia Regum pro iustis aut felicibus habeo, quod de brevi eximiorum virorum numero paucissimos nonnunquam excipiant. Multo plures retuleris aut spretos aut, quod peius est, violatos, ut his questibus meis aequitas sua constet. Culpa autem interdum est Regum, cum moneri non volunt timentve virtutem, interdum illorum qui Regibus adsunt, si natura barbaros fecit aut incuriosos felicitas aut fortuna superbos. Accedit quod procerum multi decedere aliquid sibi credunt, cum quis extra se suosve de regia plenior abit. Sic neglecta virtutis familia, dispensant animum principis--interdum nescientis!--per suam clientelam. Longe aliud facturi, si candide dominum amarent--immo mediusfidius si se ipsos sapienter. Nam quid illustrius quam publico sumptu homines ad ornatum saeculi editos in clientes sibi parare, dubitaturos certe an Regi plus debeant an illis per quos ad haec bona producti sunt? Ridere mehercule soleo illorum caecitatem qui non curant a litteris eam laudem impetrare, quae eorum voluptatibus opibusque superstes sit, & quam nisi avide ambientibus concedi non oportet. Nam ut eruditi non placent qui pretio conducuntur ut extollant immerentes, ita aequissimos puto qui non dignantur suis praeconiis fastidiosam superbamque virtutem, aut denique ignaram quantum sibi litterarum favore praestetur.
8. "Quod si eiusmodi apum mella non placent, saltem non sunt excitandi aculei iniuria vel contemptu. Unus enim sive litterarum sive militiae peritus, quam saepe privatam iniuriam publice ultus est[33], quam saepe unus vicit, unus partes inclinavit? Eiusmodi capitibus solent populi plures instar hostiarum mactari. Absit omen. Nec & Sicilia sentiat Poliarchum esse iratum. Ille enim aderat ultro Regi, ut eo offensa sit gravior, quod non modo non quaerere, sed nec ferre potuimus hanc virtutem. Et quidem nescio sanioribus optimatum, ac praecipue advenienti hodie (ut ferunt) Ibburrani, qua se ratione Meleander excuset. Ille enim quia externus est, dignitatis praeterea suae & familiaritatis iure liberius hunc casum audebit apud Regem accusare."
1. Quamquam ea probabantur Archombroto, tamen Arsidam in hos prolixius sermones delapsum dolebat, libentius ab eo accepturus quibus moribus Siculi viverent & quae studia maxime vigerent in regia. Nam & memor a Poliarcho praecipua nomina audisse, quae tunc suis virtutibus aut vitiis insignia essent, de illorum nonnullis ardebat percunctari. Cum igitur Ibburranem Arsidas nominavisset, occasione arrepta: "Quis autem ille vir, inquit, & quae illum virtutes vobis commendant?" Tum Arsidas: "Ille quidem in Lydia natus est, ait, & sola amicitia nobis iunctus, quam Meleandri humanitas curiose sancivit. Ceterum dignus quem omnium gentium vota optent in civem. Ex vetusta nobilitate Lydorum est, & inter negotia eductus laetum animum rebusque maturum disciplinis ac solertia implevit. Cumque accederet opulentiae vis, omnes honestatura dignitates, coepit iuvenis fungi muneribus quae sunt in deorum cultu eximia. Paulo tardius tamen quam speraverant amici ad purpuram venit, quam multorum opinio illi cum lanugine destinaverat. Sed ad gloriam fuit prius dignitatem mereri quam habere. Inde tribunalia, legationes, provincias obivit. Ne quaere quo genio: par illi ubique aequitatis & clementiae fama. Et quamquam splendido cultu atque in egentes profuso patrimonium vexabat, ea fuit integritas, ut non modo a peculatu abesset nec venderet iudicia (a quibus vitiis abesse nunc magnum putatur), sed nec oblatis Regum muneribus, quae ceteri ambiunt, libertatem donaret. Ille animus simul hilaris & severus, prout in virtutes offendit aut vitia. Musas autem, quia eum amaverunt, adeo in summa fortuna non despicit, ut saepe eas admittat in secretum, referatque deinde amoenissimo ingenio quae illae dixerunt. Itaque ad eum tanquam Apollinem coëunt quos alta & innocens laurus supervexit vilibus mortalitatis curis. Ne quid vero ipsi numina negarent, sanguine proximos iisdem moribus in suavitatem caritatis sic iunxêre, ut & totam familiam templum putes, & non sine praesagio maiores suae stirpis symbolum apes fecisse, ex quibus pro merito atque temporibus nec aculeos nec suavitatem desideres. Ceterum tot hoc triduo apud Lycogenem fuit de pacis conditionibus acturus. Re perfecta hodie a Rege expectatur."
2. Colloquendi suavitas in aliquantum noctis sermones extraxerat. Iamque cena matronae officiis cumulata vocaverat convivas, & illi inter epulas tanquam prosperis rebus (nam Poliarchum fidebant innoxie avehi posse) curas lenire inceperant. Sed adhuc cirumferebatur mulsum, cum rusticorum hominum turba ad aedium fores periculosissima immanitate detonuit. Rogabat ostiarius furiosos iubentesque intromitti, ut paterentur rem dominae nuntiari. At illi fastidioso nutu se cum imperio venire respondent. Simul his fores in terram assulatim arietant irrumpuntque vecordes. Tela quoque, quae singulorum conditio casusve obtulerat, superbe sustulerunt. Nam iusta arma nemini erant. Ubi vero in triclinium intravêre, Timoclea quidem subito metu contabuit. Archombrotus autem & Arsidas se de toro praecipitant, suggestosque a famulis enses impigre stringunt, si peterentur ea rabie non facili aut inulto exitu perituri.
3. Publici vero motus origo haec erat. Mulier ex vicino oppido, eo die in Timocleae domo versata, cum vidisset ignotum suis oculis Gelanorum, percunctata quis esset, audiverat Poliarchi servum esse. Festus Cereri dies erat & ex vicinis mapalibus multi agrestes in oppidulum, quod Phthinthia dicebatur, convenerant. Illuc cum rediisset mulier accessissetque in circulum, otiose compositis temere retulit servum se vidisse Poliarchi. Statim audientium unus: "Quid si, inquit, & ipse Poliarchus clam illic asservatur?" Aderat alius audacibus consiliis praeceps, qui rei tam seriae quaestionem amitti non debere cum supercilio dixit: toti oppido crimen fore, si in eius finibus Poliarchus latuisset. Iamque in multos eadem opinio pervaserat, cum attollente se fama & subinde maiora iactante, iam non quasi rem dubiam aut quaerendam agitantes certo ferebant receptatricem Poliarchi esse Timocleam; illinc ad publicum iudicium esse trahendum. Vana esse quae de eius obitu ante audiverant. Quo indicio id crederent, quem auctorem haberent non curabant sciebantve. Et ni dii obstitissent, non erraverat furiosorum coniectura. Adeo saepe temeritas & fortuna felicius iudicat, quam inter momenta prudentiae incerta laboransve solertia.
4. Incaluerat multitudo forumque tumultuaria contione impleverat, pro duce pervicacissimum secutura. Cumque unus inclamaret nihil esse cunctandum, prosiliunt universi & rapta quae quisque potuit arma ferentes effringunt Timocleae limina creduntque in Poliarchum incidisse. Quippe eorum nemini notus, dicebatur esse iuvenis, iusta statura, vultu amoeno, & haec omnia in Archombrotum cadebant, quem & vestis peregrina propiori suspicione damnabat. Nam Poliarcho, homini extero, eam convenire crediderant. His capti indiciis plausum fecerunt, & ni vivum tenere voluissent, ipsa multitudine obrutus alienae invidiae poenas luisset. Cumque vultu & ferro se ad pugnam compararet, tum ille quem ceteri agrestes ducem habebant, propius mensae admotus quae sibi & convivis media erat: "Nunc, inquit, secundo scelestus es, Poliarche; qui antea Regis iracundiam meritus, ferrum etiam in nos stringis publica mandata obeuntes. Pone ocius telum vinculisque te dede. Timocleae eadem poena erit, quae te tamdiu incolumem ausa praestare." Post haec unius verba ceterorum clamor increbuit saevo confusoque impetu festinari iubentium. Archombrotus, quamquam Graece sciebat, tamen in rustica voce nihil aliud perceperat, nisi ad vincula se deposci. Mirari non vacavit aut quid deliquisset rogare in praesenti periculo. Tantum iuvenili fervore elatus decrevit inter eorum caedes mori. Sed Arsidas in Sicilia natus gnarusque sermonis quo rustici utebantur, continuit irruentem &: "Siste manum, Archombrote, siste, inquit. Quid impari nec necessaria pugna frustra inter istos fortitudinem consumis? Ergo te vincent indigni quos superes, & vel mortem vel victoriam maculabis ignobilitate certaminis? Neque in te adornantur hae minae. Poliarchum siquidem quaerunt." In illum deinde conversus, qui subito imperio ferox turbam ducebat, nihil tumultu bene agi admonuit. Cur illa multitudo prius irascebatur quam se vel Regem spretum sciret? Adiecit praeterea blandimenta: nec se scilicet dubitare, quin ex illius cui loquebatur nutu cuncta penderent; se ei placeret saltem brevem quietem imperare, parituros universos. Delinitus rustici animus insuetis sibi honoribus fuit, silentiumque lictori quam duci similior indixit.
5. Desinebat in fremitus saevientium murmur, cum interrogavit Arsidas quae causa tantum vulgus in arma excivisset. Responditque ille antesignanus ad Poliarchum comprehendendum se venisse. Tum vero Arsidas sanctissime deierare non adesse Poliarchum, nec quod sciret luce frui. Componerent animos, pia quidem, sed caeca & praecipiti devotione ad obsequium Regis actos. An neminem inter illos novisse Poliarchum? Frontem, os, oculos hospitis, quem male vinculis destinabant, omnino divertere. Modestissimi agrestium sibilis exceperunt hanc vocem; ceteris iracundia rediit & diripiendum Regis hostem conclamaverunt. Aegre tandem reddita pace, cum Arsidas diu significasset, se iterum velle audiri, in eundem intuens ducem: "Vide, inquit, ne flagitii auctor sis. Hunc externum nefas est violari. Quod si adeo sedet, iniuria immerentis probare vestram fidem, sane in vestram custodiam concedat, ea lege ne manicas, ne compedes detis. Ubi illuxerit, perducatur ad regiam. De causa qui periti sunt cognoscent, neque fugiet poenas si meruit. Timoclea cum custodibus quantum prohibendae fugae sat erit hic servetur, donec constiterit esse nocentem. Tu, qui potes, a cetera in hanc domum violentia abstine oppidanos. Hoc & fidei in Regem & prudentiae erit."
6. Deliberantibus illis iam nec tractabilis Archombrotus Arsidae erat negabatque deditionem sibi placere: an se enim rusticis & furentibus pariturum, aut quae saevae multitudinis fides, in qua, cum fervet, cuilibet impune peccare est? Sed ad genua advoluta Timoclea elatum animum multo gemitu frangebat. Neque perplexa ratione Arsidas disputabat, hanc unam salutis viam esse, ut ad Regem se duci pateretur. Nam cur mori placeret? Aut quod solatium cladis esset incondito tumultu (quod dii nefas averterent) indigne pereunti?
7. His parumper utrimque iactatis, ille aestus ac veluti procellae vis ponere coepit. Nam & Archombrotus monenti Arsidae paruit, & mitigata plebs erat, quod non tantum non contempta, sed & vicisse videbatur. Tum vero prosecuta concordiam efficacissima benignitate Timoclea totos utres iussit in medium proferri prodigique veterrimum vinum, multo quoque epityro agrestes excipiens. Illi se in excubias partiti obtinebant stationes. In Archombroti cubiculo, circa acquiescentis lectum, octo in comportatum stramen iacebant; totidem in limine cellae in quam Timoclea secesserat. Ceteri in triclinio aut vestibulo aedium ducebant pervigilio simillimam noctem; nisi cum temulentis somnus irreperet, quo plerumque iacebant captivis suis faciles, si fallere aut nocere voluissent. Sed si fugisset Archombrotus, id in Timocleae caput erat, omnibus Poliarchum evasisse credituris.
1. Ceterum extra illorum curam Arsidas erat, quem neque Poliarchum neque aedium dominum esse constabat. Is communicato cum Timoclea consilio, in cellam ad quietem processit, unde aditus ad Poliarchum ferebat. Inde munitis cubiculi claustris, in subiectam specum descendit, vestes quas Poliarcho mutando matrona paraverat ferens. Is ut solum Arsidam vidit, interrogare non sine praesagio mali coepit cur Archombrotus, cur Timoclea non adesset. Et ille furorem rusticorum periculumque Archombroti narravit ad omnia verba horrenti, donec eum comperit esse incolumem. Tum vero circumposito sibi ornatu quem mittebat Timoclea, multum Arsidam oravit ut ad Argenidem primo mane properaret[34], inde ad specum cum virginis mandatis, ubi illa iussisset, fide eadem & diligentia rediturus.
2. Cum haud modicam noctis partem posuissent in illis sermonibus, redit in thalamum Arsidas momentaneam quietem petiturus. Sed marcidae voces & stertentium rauca ebrietas interpellavêre somnum, ut denique abiecta soporis spe, risu irato malediceret ludicris militibus: excitatisque eorum praecipuis ad regiam se ire moneret; ipsi, ubi placeret, cum Archombroto sequerentur. Iter erat duodecim milium, quo strenue confecto aulam intravit, cum vix pauci ex Argenidis familia evigilassent. Illa noctem turbulentis cogitationibus non sine Selenissae horrore exegerat, quae memor furoris pridiani & ad omnem inquieti corporis motum pavens surgebat subinde de strato, & quis miserae status, quis impetus esset anxia contemplatione quaerebat. Adhuc in illis erat officiis, cum Arsidas ministros excitavit rogavitque ad Selenissam intromitti. Rem ipsi ad ancillas detulerunt, & una cui licebat reserato Argenidis thalamo in quo Selenissae stratum erat, adesse Arsidam & matronae colloqui velle dixit. Ipsum diei tempus nondum salutationibus maturum (cum praeterea sciret carum inprimis Arsidam fuisse Poliarcho) facile persuasit de rebus quae tantopere turbabant aliquid nuntiaturum advenisse. Sed si tristia afferebat, nefas erat scire Argenidem. Itaque Arsidam in proximum conclave matrona duci iubet eoque processit, vix satis interiori tunica circumducta, & ubi soli fuerunt, prior sic orsa est: "Scio venire te de Poliarcho dicturum. Age modo; vivimus, Arsida, an cum illo periimus?" Non tulit Arsidas diutius anum ambigere, & vero Poliarchum incolumem esse, ab eo se ad[35] Argenidem advenire. Turbata gaudio Selenissa praecipitem Arsidam in Argenidis thalamum trahit. Cumque se apud humilem torum reclinasset in genua, nihil circuitu usa est (neque enim dandi gaudii festinatio sinebat) sed: "Vivit, ô domina, inquit, valetque Poliarchus. Sponsor tuae salutis Arsidas adest." Argenis consumptis lacrimis paene exsanguis & tunc forte cum advenit Selenissa, doloris quoque oblita languerat; cum repentina consolatione icta periculosius celeritate gaudii quam antea dolore oppressa est. Ubi vero respiravit, dicere Arsidam iubens resedit in toro avideque in eum intuita, cum audiret Poliarchum salutem illi dicere, effugisse inimicorum manus, & tutissimo secreto latere, ita exsiliit ut tamen nondum excusso metu subinde cogeret iurare Arsidam vera esse quae afferret. Ille venturum quoque Poliarchum affirmabat, si ipsa iuberet: barba capilloque alieno notos vultus condidisse; vestem quoque indutum quae imae sortis hominem deceret. Nec omisit de rusticorum vi dicere, qui pridianum convivium turbaverant: ut furere, ut mitigari coepissent, ut amoenissimum iuvenem & maxima in Poliarchum fide, pro ipso Poliarcho ducturi essent ad regiam. Haec non semel narrari Argenidi satis erat, quae tandem ire Arsidam ad Meleandrum iubet & de agrestium adventu nuntiare, ne venienti Archombroto quicquam durum indignumve accideret. His curatis ad se redire; interim quid agere, quo ire, Poliarchum praestaret secum agitaturam.
3. Vix a secreto Argenidis dimissus Arsidas erat, cum urbem inconditi illi ex agris homines intravêre, medium Archombrotum late stipantes. Et militibus qui in statione erant quid vellent afferrentve rogantibus Poliarchum a se captum, ad Regem adduci retulerunt. Simul his intra moenia recepti ad arcem venêre; a qua obiectis claustris exclusi, cum sciscitaretur Eurymedes qui essent quemve quaererent, eodem errore dixerunt ad Regem se venire tradituros Poliarchum. Hoc audito simul laetus Eurymedes, quod viveret Poliarchus, simulque de amici periculo anxius, petiit sibi Poliarchum monstrari. Illi totis manibus Archombrotum indicaverunt. At Praefectus in ignoto sibi vultu non haerens negavit eum esse quem dicerent. Iamque suspecti erant & arma ponere iubebantur, verente Eurymede ne subornati a Lycogene venirent. Sed in Archombrotum praecipue intuens: "Quae haec autem est fabula, inquit, ô iuvenis, aut cur te Poliarchum esse assimulas?" Tum ille se vero neque unquam simulasse neque sponte hoc perductum comitatu processisse ad Regiam; sibi errorem rusticorum fraudi esse non debere.
4. Dum inter hos sermones sunt, interim aderat Arsidas & imperante Meleandro omnes produxit in atrium. Ibi Cleobulus regiorum consiliorum Praefectus, Regis nomine ita locutus est iam gnaris se errasse, ut principem praestitae fidei memorem abunde promitteret; servarent ad omnia animum atque manus, quae praeterquam diis & Regi nihil debebant. Deinde Archombrotum, ut erat imperatum, duxit ad Regem. Quem ille postquam idoneo gestu cultuque propitiavit, ita exorsus est: "Absit omen, Rex, quod reus tuos oculos primum subeo. Summum votorum fuit ad tuam regiam pervenire. Hoc consilio & patriam reliqui & Siciliam, tanquam terrarum omnium te rectore felicissimam, secutus sum. Ceterum quamquam in conspectum tuum prodire his auctoribus noluissem; non haec tamen sine deorum mente contigisse crediderim. Quantum intellego, Rex, nemo tuis rebus Poliarcho addictior fuit, nemo bellica laude praestantior. Cur non glorier visum esse me dignum, qui eius vicem subirem? Certe ut de fortitudine concedam; ita praestabo ne in te colendo diligentior fuerit. Nec contumax ista de Poliarcho est mentio. Accusatum quidem scio, sed adhuc indemnatam memoriam fas est apud te laudare & tueri. Quod si armis meis & manibus uti placebit, intelleges viliorem mihi vitam imperiis tuis esse."
5. Haec & similia disserente Archombroto, Meleander avidissimo vultu in eum haerebat. Iuventus & species oris, tum luminum vigor neque tristis aut inepta modestia conciliabant dicentem. Utque desiit loqui, Rex primum gratias egit quod ad se divertisset: experturum omnibus officiis nullos sibi cariores quam qui ab externis regionibus virtutem, non debitam natamve Siciliae, ultro afferrent. Simul porrectam dexteram iuveni tradit, quam ille subiecta manu excipiens, quaque licuit pronus osculo pressit. Receptus est deinde in amplexum (nam Rex summa de eo augurabatur), sed de genere & patria postquam rogatus est, nihil aliud retulit quam se natum in Africa. Eoque intentius erecto Meleandri studio, haud quicquam ulterius potuit ab obstinato extorqueri. Saltem cum ambitiosius rogaretur, unde illi cum Poliarcho necessitudo--gentiles an cognati? An duntaxat eos amicitia iunxisset?--omnia praeter Timocleae furtum nihil dissimulata oratione exposuit.
1. Cum deinde de violentia agrestium inter iocos sermo esset, Rex ipse coniecit, praeter vultum & aetatem Archombroti, peregrinum quoque cultum errori suffecisse; visumque inexpertis hominibus, quia Poliarchus erat externus, eum uti externa veste solere. "Atqui, refert Archombrotus, non committam amplius patrii habitus vitio plecti. Addam tunicae pallium & transibo in mores eorum quibus hic imbuendum animum trado." Tum Rex: "Immo expecta donec magis placeamus & consuetudo insolentiam nostri cultus apud te mitigarit. Nunc quidem tibi novi videmur. Places tibi plenus veteri consuetudine, necdum ex animo imagine populi tui deleta. Sed postquam impleverit mentem noster aspectus, miraberis te diversum & ferre non poteris. Equidem memini & cum iuvenis transirem in Africam, risisse me dispares a nobis amictus. Cumque deinde illos usu probassem redissemque in Siciliam, non minori aspernatum fastidio patrias vestes, donec has rursus mihi patientia vivendi conciliavit. Adeo nihil est iniustius quam damnare quae ipsi non facimus aut vidimus, si praesertim totae gentes in illa consenserint. Cum enim ipso tempore iis placemur, apparet non vito suo, sed ignoratione nostra displicuisse primum visa. Et praeterea cogitandum est congruentes suis sedibus amictus atque mores singulas gentes habere, quod & tibi insinuabit genius regionis, si illum iustae morae experientia conceperis. Nihil te ergo praeter virtutem aut vitium magnopere moveat in tua gente vel extera. Velim tamen tuos ad mores atque usus, mi hospes, hic omnia tibi procedere."
2. Dum haec loquitur Meleander & senili ambitione philosophatur, interim Arsidas haud aegre ad Argenidem delapsus est laudavitque Archombrotum, qui primo cum Rege congressus Poliarchi mentionem cum honore intulerat. Sed cum avidissime a virgine & alumna haec hospitis audiretur constantia, subitus per thalamum rumor fuit, correptum Poliarchum in vinculis esse & ad regem deduci. Nec territa Argenis, scilicet rata de Archombroto imprudentibus esse sermonem, sustulit cum aliquo risu vultum & errorem deponerent iussit: qui ad Regem erat adductus, alium a Poliarcho esse. Excepit sermonem virginum una dixitque longe aliud quam quod ipsa crederet iam afferri: scire omnes externum iuvenem, quem rustici homines producerant, non esse Poliarchum; iam vero certiori rumore constare Poliarchum e specu in qua mutatis vestibus latebat ab aliis agrestibus erutum trahi ad Regem; qui id nuntiarent praemissos ad aulam pervenisse. Hoc fulmine attonita Argenis tamen vix horridius quam aut Arsidas aut Selenissa contremuit. Et Selenissa quidem silentium tenebat. Sed Arsidas ad aurem Argenidis demissus: "Vicit, inquit, nostras artes Fortunae malignitas. Actum est, Domina, nisi palam audebis Poliarchum defendere. Postquam specum audivi cultusque mutatos, non dubio quin vera calamitas nuntietur." Et illa velut ultimis & lacessentibus malis robustior facta: "Cum, inquit, referretur de obitu Poliarchi, Arsida, res non minus solatio videbatur quam spe carere. Solis luctibus tantos luctus prosequi tunc licebat. Nunc cum vivere possit & periturus timeatur, nunquam digna poena defungar, nisi vel diligentia mea vivat vel ego in illius malis consumar. Ibo ad patrem. Silentium pro crimine esset. Sciat tandem quid debeat Poliarcho. Solatio erit, si nos perditos dii volunt, nihil omisisse virtutis ad ruinam eluctandam." Selenissa audaci consilio perterrita verebatur Regis iram si, quae tam diu ipsa siluerat, Argenide profitente cognosceret. Sed nec dissuadendi locus nec ratio erat. Omnia fortunae credi oportuit. Iam enim ad Meleandrum Argenis corripuerat gradum, paucaeque ex comitatu primum, ut in re improvisa, mox & ipsa secuta est.
3. Rex tunc forte erat in hortis, & ipse de Poliarcho sollicitus, quem constans fama erat esse in vinculis. Miserrimus senex & nunquam quietus a fortuna--quid diceret faceretve? Omnia adversa, omnia in novos dolores composita. Prope biduum erat, ex quo tanquam mortuum sic apud se defleverat, ut perfunctus videretur officio & culpam abluisse. Nunc de integro quaestionem fata reduxerant, malletne peccare in iuvenem an coëuntem Siciliae pacem intutissima aequitate rescindere. Iamque qui acerbius oderant Poliarchum frequentes convenerant dicebantque, eo iuvene vivo, nihil in Sicilia firmum fore. Aderat Archombrotus, Regisque vix minus quam Poliarchi misertus expectabat, donec erumpentibus hominum studiis posset amicos Poliarchi dignoscere. Paulo ante advenerat Ibburranes, & cum Dunalbio paris dignitatis antistite qui tunc erat in aula cogitabat de patrocinio Poliarchi. Cum certatim decedentibus cunctis subita Argenis ad Regem procedit, ita dolorem adgubernante prudentia ne, priusquam res posceret, suam causam vellet orare. Securitatem faciebat destinatus, nisi vinceret, interitus; oculisque in hostes Poliarchi circumlatis, acrius ipsa aemulatione accensa est. Nemo illic mediocriter Poliarcho vel infestus vel propitius erat.
1. Ecce autem dum omnes velut imperato silentio in incertos exitus animum intendunt, Eurymedes suspensis supervenit Heraleontem manu tenens. Hunc lapsae mentis error notissimum aulae effecerat. "Et hic, inquit, nobis est Poliarchus. Hic ab agrestibus de fuga retractus est." Tum Heraleon in genua supplex procubuit, veniam passis manibus petens. Rex iam hilarior ecquid peccavisset rogavit. "Nihil, inquit, nisi quod sum Poliarchus." Omnibus in risum effusis, Rex ab Eurymede petiit haec serio an ioco agerentur. Et Eurymedes: "Cum pro limine arcis starem, illic, ut imperaveras, Poliarchum si traderetur excepturus, video rusticorum magnam turbam Heraleonti circumfusam. Is qui inter illos videbatur potissimus, multum suae fidei imputabat, quod diligenter Poliarchum vinxissent. Erat autem Poliarchus, Heraleon. Suppresso ego risu, quaesivi qua felicitate incidissent in praedam. " 'Qui ex nostris hominibus primi, inquit, hoc mane ad opus exiêre, mirati quod iste per invios campos ageret equum nitereturque in impeditum montem, primum monere errantem, mox sequi suspectum instituerunt. Quippe tanquam omnes vitaret ut in quemque inciderat, avertebat equi vestigia, quem per tot anfractus cum spiritus defecisset, ipse iam pedes, specum in proximo nactus, praeceps in eum se abdidit. Iam ad spectaculum coieramus multi & facto agmine in speluncam concurrimus. Clamantem horrentemque eum educeremus, quis esset curve lateret rogatus ultro se Poliarchum esse professus est. Vestis erat indigna Poliarcho, sed facile credidimus cultu mutato aufugisse. Neque mora, vinximus relunctantem & ad Regem, ut vides, reduximus.' Cum sic rusticus perorasset, laudavi fidissimos homines & ad suos agros demisi. Hunc autem, Rex, tibi en sisto. Quod videbitur, in illius caput constitue."
2. Haec loquente Eurymede etiam tristissimis aliquem risum is casus expresserat. Quippe Heraleontem sciebant affectae mentis vitio eo prolapsum, ut vulgo se esse Poliarchum iactaret. Solus erat qui fabulam ignoraret Archombrotus, quem a proximis sciscitantem quid negotii esset Meleander ad se vocat & de Heraleonte haec memorat. "Quo magis hunc mirere, Archombrote, cetera ad hunc modum non desipit. Rem familiarem sobrie curat, negotiorum meminit; in agendo, in colloquendo non ineptus, nisi ad Poliarchum sermo flectat. Tunc quasi oestro perculsum amentia sua rapit: se Poliarchum vocari; laudes quae illi nomini dantur suas esse & in alium iniquissima ratione transferri. Plus sex menses sunt, ex quo illi mens laborat sub hac larva. Forsitan & accensis in Poliarchum ignibus se quaeri putavit aufugitque perterritus, & imperiti homines, neque vultu, neque insania aestimata, pro eo quem se esse aiebat indignum mulctaverunt. Sed ipsum si lubet audiamus. Dic vero, Poliarche, quae te res adegit ad fugam?" At Heraleon: "Quid te autem, Rex, ut fugere me cogeres? Ex notis ignotisque nemo fuit qui consilium latendi non laudaret. Sub hac veste, quam squalidam mihi imposui, credidi fugam bene texisse. O ut nunquam fuissem Poliarchus!"
3. Avertit se risurus Meleander, qui subita deinde naturae humanae miseratione commotus est, quam praeter fortunae iniurias nec sufficiens tot cladibus corpus adhuc praecipua sui parte tot mala exercerent. Aderat Regis medicus, quem Philippum appellabant. Is parum rogatus intemperiem cerebri fastidiose descripsit, quae velut summam mentis intactam reliqueret, partemque duntaxat compleret amentia, quod Heraleonti accidisse multi stupebant. "Sunt, inquit, in eiusmodi hominibus laxa cerebri claustra suaque tenuitate nimis apta recipiendis imaginibus rerum quas vocamus phantasias. Has in rara illa substantia & sua levitate quocunque impellatur obnoxia semel impressas ideo delere est arduum, quia ut plurimum aliqua suavitate placent & praeterea veluti intingunt animum, non aliter quam per vehementius succedentes diversarum rerum species in alios colores abiturum. Vix est igitur ut illa ingenia unquam vacent. Semper immodice ex irruentium cogitationum impetu aut aegra aut hilaria. Quod si in aliquem potissimum affectum isti homines coeperint inclinare, hunc assiduum habebunt in animo, hunc praesentem mentis oculis dulci studio alent, seu ille superbia erit seu habendi cupiditas aut impatientia ultionis aut quicquid aliud turbidae cupiditates nobis obiiciunt. Ita sponte inclinati, si vis aliqua vehementior in eam partem ingruit, facile perturbantur ut quod diu esse voluerunt tandem esse existiment; nec iam illae in domito & assueto animo imagines rem ut optabilem, sed ut veram & praesentem figurent. Vis autem haec vehemens vel ex crescenti habitu est & in dies gravius premente, vel ex subito impetu, qui ingens & improvisus occurrat impleatque tanquam turbine lacessita ingenia. At cur, inquis, sic mentes affectae in totum eiusmodi tempestate non pereunt? Faciunt vero saepissime. Sed & interdum sola illius rei contemplatio quae in animo nimia fuit peccat. Nam ut membra iam sponte imbecillia haud raro profluentium humorum vim sic in se derivant, ut ex morbo nihil supersit quod sinceras partes afflet, sic iste Heraleon, & si quos non iniucundae amentiae socios habet, consumpto in cupiditatum una ingenii vitio, quo aliquid nimis velle cogebantur, pacatius & propemodum sine praeiudicio res alias intuentur, intellegunt, denique humano more vivunt. Ut plerisque mirum sit, quod aut[36] insaniam reliqua prudentia aut hanc illa non perdat."
4. "Adderes, subiungit Meleander, vix mortalium ulli pepercisse hoc genus insaniae. Quotusquisque aliquid sibi non fingit periculosius stultiusque quam se esse Poliarchum? Hic deos non esse, hic omnia esse deos, aut nihil voluptate pretiosius, aut inulta numinibus facinora esse. Pauci denique Heraleontem non superant, nisi quod tectius aut magis ad genium vulgi furunt. Eo quoque lacrimis digniores quod excutere dementiam nolunt; iste non potest."
5. Inter haec iacebat supplex Heraleon, ab averso Rege ratus de supplicio suo agi. Nec defuêre qui revocarent Meleandrum ad iucundum spectaculum tam vana metuentis scenamque ornabant. Hi tanquam orarent ut remitteret poenam; alii proclamantes ad vindictam. Sed exhorruit Meleander ad Poliarchi memoriam, crudelis sibi visus si eius nomini, quem periisse ducebat, suum crimen adhuc superbae fabulae contumacia illuderet. Ergo solutum metu abire Heraleontem iussit; causatus sat nugarum rebus seriis obstrepuisse. Nam & nuntiabatur adventare Lycogenes. Quem ipse quo vultu exciperet, quibus verbis affaretur nonnihil cunctatus, tandem in cubiculum secessit manuque ad proximam sellam nixus, coepit ex composito Argenidi loqui. Quippe Lycogenes paucissimis familiarum comitatus, iisque quo fiduciam simularet exermibus, intraverat Magellam, non conscientia sua, sed Regis ingenio & suorum studiis qui circa Regem erant superbe securus. Vehi quoque cursoriis equis voluerat ad longioris pompae sive molestiam declinandam sive intempestivam invidiam. Quidam ex amicis Regiis, interque eos Timonides, a Meleandro iussi tanquam sponte ei obviam ire, ab limine arcis ad conclave in quo Rex erat tumentem deduxêre.
6. Intrat ille haud vulgari vir specie, quam ingens fiducia augebat, visoque cum Arsenide Meleandro in terram de more se demisit. Paulum inde progressus iterata veneratione cunctantes prosequitur. Nec tum quidem Meleander ullo nutu venientem excepit, obliquos in Argenidem vultus tanquam sermonis causa tenens. Sed ut propior Lycogenes intra pauca vestigia fuit, tum Rex subito porrectissima fronte in illum aspiciens, petenti genua dexteram dedit. Addidit expetitum venisse & cetera quae in humanitatis pignus omitti non solent. At vero Lycogenes inter officiosae demissionis verba nihil artis omisit, quo altorum spirituum retinens nec vilis esset Regi, & factiosorum animis, qui multi tunc aderat, fidem faceret adhuc se duce contumaciam belli posse resurgere. Excusavit breviter necessitatem, ut dicebat, armorum, ad quam a salutis suae insidiatoribus esset adductus: se vero nec foedera nec publicam fidem expectaturum fuisse, nisi ab iisdem hostibus apud Regem tutus esset. Meleander non modo abolenda odia retulit sed & odiorum mentionem. Postero die, in fano Palladis, deos testes reconciliationis esse futuros. In varios deinde sermones digressi sunt, utroque potissimum laetitiam &--quae est pervicacissima ars aularum--amorem fingente.
7. Eurymedes iubente Meleandro Lycogeni suorumque praecipuis prandium eo die instruxerat. Quosdam praeterea vocaverat meliorum partium optimates, in quibus & Dunalbius fuit, qui quamquam exterae gentis homo nulli Siculorum caritate in Regem cedebat. Erat ille in deorum ministerio praecipuus ex sacerdotibus qui purpura vestiuntur, tantamque dignitatem ornaverat ingentibus animi bonis: strenuus & par negotiis; invenire amicitias & colere optimus; nudis inter sinceros affectibus. In tanta felicitate naturae eminebat eruditionis amoenitas omniumque Musarum consortium, quarum nullam factae illae ad usum & negotia virtutes excluserant. Nec id impune fuit, saepe, ut solet, ulciscente Fortuna in egregio viro virtutis amorem & studium litterarum. Nam & avunculum olim Regem sacrorum habuerat, quem suos pro merito subvecturum tam subito mimo[37] febris eripuit, ut triumphales lucernae rogi flammas spectaverint. Ab hac spe deiectus novoque periculo legatus ad exteros missus, paene temporum invidiam subiit, quia gens illa subitis motibus coepit ardere, ut difficillimum esset in turbulenta tempestate aut divisis placere aut ab armatis & ad sua intentis consilia exigere quae sani dedissent. Fortissime tamen ad litus enatavit. Tuncque forte in Sicilia erat cum isthaec agerentur, amicitia & consilio utilissimus Regi. Et in eius amicis eminebat Nicopompus, quem & Eurymedes ad idem provocavit convivium.
1. Cum inter vescendum multa hilariter referrentur & occasione mulsi de apibus mentio esset, iuvenis quidam Lycogenis nepos, Anaximander nomine, sive patruo placiturus, a quo sciebat regiam potestatem oppugnari, sive iactaturus philosophiam suam negavit verum esse quod de apibus referunt habere illas Regem; sed hoc vanae & facilis antiquitatis esse commentum, quae & canere cygnos credidit & formidinis opinione leones oneravit qui in gallos cantantes incidissent. Addebat his pleraque similia esse, quae maiorum inexplorata auctoritas pro veris tradidit famae. Ceterum omnia animantia ductu naturae non Regem aut alieni superbiam imperii sed libertatem sequi. Cum haec ille dixisset, mox a convivis coepit vulgare agitari argumentum: ecquod inter homines esset aequissimum imperii genus. Nec dubitavit Anaximander id praeferre quo populus aut vero optimates potiuntur. "Cur enim ex unius hominis libidine omnia pendeant quem, si in vitia deflectit, nullus metus aut pudor cohibeat; qui saevitia, qui exemplo altissima reipublicae vulnera imponat; qui sic denique patria civibusque utatur, tanquam sui unius causa haec omnia natura produxerit? Quanto vero alacrius symbola in aerarium conferuntur a populo, cum illa deinde pecunia sic plurium consilio atque fide collocatur, ut hanc quisque de privatis adhuc suam iure existimet, quam ubi ex unius principis nutu in gratiosos ac saepe indignos improvida & crudeli liberalitate effunditur? Quid quod ad reipublicae usum se plures aptabunt, ingenia excolent, militiam aut eloquentiam studiosius persequentur, denique suis civibus se probabunt, ubi eorum suffragio scient esse parata virtuti praemia, summasque reipublicae dignitates patere merentibus, quam cum illas unius domus ac liminis ambitiosa angustia ita dispensat, ut vix unquam ex merito vel publicae famae iudicio probis viris aut laboriosis contingant? Num praeterea uni Regi tantum solertiae, tantum animi superesse ut possit aequari tot optimatum ingeniis, qui in liberis urbibus ad publica consilia solent acciri? Illos quidem & idonea aetate & claris virtutibus diligi; tum virtutus aemulatione & dedecoris metu utilissima quaeque reipublicae sentire ac facere. Saepe autem obstrepere adulationem Regibus, saepe indolem monitoribus non patere. Ac illorum praeterea mentes, quamvis egregias atque rectas, eo ipso corrumpi quod, utcunque praeclare se gesserint, nihil est sublimius quo in praemium rapiantur, nec si peccent ullum[38] tribunal cui reddant rationem."
2. Nihil denique aiebat suavius libertate aut quod magis cum natura conveniat. Hac autem populos frui qui legibus suis vivunt, qui magistratus facere ac premere possunt. Nec vero cum ipse haec dicat se oblitum aut quis ipse sit aut ubi terrarum. Scire se sub Rege esse Siciliam, & id cuique genus imperii carissimum esse debere sub quo est genitus. Verum ut quibus imbecilla valetudo est, corpuscula quidem sua amare ac tueri est necesse. Sed & illis praeterea licet aliorum contemplari felicitatem qui firmiori habitu absunt a morbis. Ita se regiam dignitatem colere, cui erat nascendi conditione obnoxius, & populorum tamen libertatem suspicere, qui sui potentes sunt. Neque praeterea se Meleandro iniuriam facere, cuius virtutibus si similes utique esset ceteri Reges, nihil se Regibus divinius aut regno inter homines utilius crediturum.
3. Haec audacter ingerentem Nicopompus non tulit. Vir erat litterarum a puero amans, sed qui solis in libris haerere contempserat. Adolescens reliquerat magistros, ut in Regum ac principum aulis, tanquam in vera & liberali schola, tirocinium poneret publicae lucis. Ita pari ubique Musarum & negotiorum studio crevit, genere quoque ac moribus ad eiusmodi eum vitam ferentibus, & multis principum carus, ac inprimis Meleandro, cuius tunc & ceterorum Regum causam acturus: "Quid faceres, Anaximander, inquit, in populari imperio, qui hic tantam loquendi ac sentiendi libertatem usurpas? Non mehercule tam impune sub populo liceret regnum laudare quam nunc plebis aut procerum potestatem extulisti. Ut vel inde intellegas hic verissimam esse, illic fucatam libertatem. Nam quod ad naturam provocas, quae libertatis amorem animantibus ingenerat, una persuaseris omne genus imperii abdicandum. Neque enim sub republica minus quam sub regno leges sunt magistratusque quibus obtemperes. Quae omnia eodem modo aut conveniunt aut abhorrent a naturae libertate. Si contineri sua sponte intra fines iustitiae posset genus humanum, tunc in pari [39] omnium pietate non supervacua modo sed iniusta essent imperia, quae cives iam sponte aequissimos ad inutilem servitutem adigerent. Sed cum ex vitiis mortalium haec felicitas sperari non possit, ea maximae forma regiminis ad naturam accedit, quae homines vetat extra leges naturae ipsius virtutisque exerrare. Ut non intersit pluresne an pauci imperent, sed in utro regimine sanctius cives agant. Lusisti praeterea in permiscenda populi & optimatum potestate, quae utique diversissima est. Tu vero ad fucum & libertatis pompam populum nominasti; ad utilitatis vero speciem retulisti optimatum solertiam. Atqui si res publicas intellegis in quibus summum populo ius est, quid prudentia illic procerum possit? Cum saepe ad imperitos atque ignavos populi levitas deferat fasces; cum factionibus, invidia, impetu rapiantur vulgi studia, & plerumque fuerit ingens virtutis specimen ab imperita multitudine male mulctari? Sin illuc te refers ubi proceres omnia possunt--pudet istiusmodi senatui regnum, Anaximander, posthabere & multiplicato numero dominorum augere serviendi vilitatem. Nam pro unico Rege tot heros obtrudis, quot illic homines senatum constituunt. At scilicet maturius inter multos quam Rege ab uno publica expendentur negotia. Quasi prudentum sententiis Reges uti non soleant, & iste quem laudas optimatum senatus saepe tranversus non agatur, dum quisque proprii commodi studio laborat vel amore in suos vel in pares invidia. Sed enim maioribus praemiis excitata iuventutis industria, inquis, ad studia & labores propelletur, florebitque illustribus respublica ingeniis; regna vero tanquam studiis & virtutibus adversa marcebunt. Quae autem respublica? An illa popularis? In qua ad seditiones, ad furorem, ad captandi populi atque fallendi consilia aptare se solent improbae ac factiosae mentes, adulatione, obsequio, suavitate orandi; in qua denique vix est ut eximia ingenia & ambitu accensa nisi ad publicam perniciem emineant? Sub optimatibus vero, quid spei laboriosis illis hominibus, quae amplior sub Rege non pateat? Intra certas (ut nosti) familias atque stirpes includunt hi proceres reipublicae munera atque potentiam, ut generi, non virtuti serventur dignitates, nisi forte quaedam obscurae & quae te a supercilio nobilitatis non eximant. Et haec praeterea munera ad quae licet pervenire, an putas in alios dividi quam in istorum potentum clientelas? Ne felicius quam sub Rege eloquentiam illic aut virtutis alia studia. Sed gratiam, sed amicitias, sed privata obsequia valere existimes. Pone vero tam regnum quam rempublicam principum vitiis tanquam affecta valetudine laborare. Utribi faciliora expectes ad publicam sanitatem remedia? Nimirum & Regem & ipsius vitia mors saltem de medio tollet poteruntque a successoris indole sperari mitora. At labem corrupti senatus non uniuscuiusque mors eluit, sed afflicti semel mores in deteriora semper labuntur, donec publicam salutem suo casu obruerint."
4. Sic disserente Nicopompo timuit Lycogenes invidiam, quod ab suo nepote oppugnaretur ius regium. Nam & hoc inutile suis coeptis facinus erat, qui non delere sed habere sibi regnum cuperet. Aliud commodius visum, quandoquidem ille sermo inciderat: arguere gentium ritum quae uni se stirpi in hereditatem permiserant, ceterasque extollere post singulorum obitum Regum in comitia et suffragia euntes. Et hoc quidem Lycogeni placebat argumentum: tum quod sceptro Meleandri imminens id posse se consequi tumultuaria populi electione sperabat; tum quod illic erat Dunalbius sibi protinus (ut credebat) assensurus, quia in illo Antistitum Collegio summos ad gradus non hereditate, sed suffragiis itur. Sic igitur exorsus turbavit Nicopompum: "Dies abeat, inquit, priusquam, Nicopompe, quae in utramque partem dici possunt enumeres. Nam quotusquisque philosophorum non invenit quae pro Regibus vel republica diceret? Et tecum quidem sentio[40] unius imperio rem communem melius geri. Illud magis in perplexo est an adigi populum praestet ad unius familiae servitutem an ius illi relinquere ex omnibus civibus optimum deligendi. Siquidem in ea populi libertate, qui regio sanguine nascuntur, impensius rectis artibus se dederent, certi non ante in sceptra maiorum quam in virtutes venire se posse propter quas illi maiores regnaverunt. Etiam populo gratias quisque Regum haberet, memorque se ab eo subvectum, moderatius uteretur credita potestate. Nunc vero quasi nata mancipia, si subimus imperium, ne respicimur quidem; sin detractamus, pro flagitio habetur. Cum deinde in infantem, in puerum, in imbecillis animi hominem summam rerum fatorum ludibrium transfert, quid hac luctuosa successione acerbius? Non expectat mehercule civium improbitas donec ille Rex adoleverit, sed dum simplex & inutilis aetas superbe despicitur, eae clades publice eveniunt, quas deinde vix multorum felicitas annorum sarciverit. Tunc utique omnes regnant, populum omnes despoliant, ut nec saltem a solis calcatus regibus contumeliae solatium habeat ipsam peccantium dignitatem. Quod si gubernatori navis, utcunque praestanti, filium rudem in successionem non sufficimus, ne quos ille servavit, iste evertat. Nec philosophiae scholam proximus extincto praeceptori, sed sapientia simillimus excipit. Cur regnandi unam hanc artem praeceptorum plenissimam & ex cuius erratis omnium pernicies pendet pueris tradimus, qui si hereditatis iure habent ut regnent, nobis iure eodem ut pereamus relictum est? Huic quidem instituto ignosco, si putamus populos atque urbes gratia Regum ipsorum conditas esse. Perdant enim illi quod suum est ferantque populi illam sortem quam numina dederunt. Sin fatemur hanc tuendis gentibus dignitatem esse repertam, miror maiores non cavisse ne ex illa peior interdum calamitas esset quam quae eius beneficio praevertitur. Sed haec tibi, Dunalbi, relinquo exsequenda. Tu sanctior nobis auctor comprobabis eligendorum principum morem, quem & vos in sacris comitiis iustissimo ritu servatis."
5. Dunalbius in publice obloquendo semper religiosior eo tamen devenerat ut assentiri Lycogeni vel in eum disserere cogeretur. Praeterea omnium oculos & maxime Nicopompi in se videbat esse intentos. Modeste igitur abnuens sibi placere quae Lycogenes attulerat, tandem omnium pertinaci silentio sic eum ad dicendum invitantium, in hanc sententiam locutus est: "Scio, te, Lycogenes, haec philosophandi magis causa dixisse quam quod revera sic sentias. Nisi id forte tuae in nos pietati dedisti ut, quia suffragiis Regem sacrorum renuntiamus, auctor sis eum ritum ubique sanciendi. Sed ne sceptri & sacerdotii iura confundas, vide quam diversa utriusque sit ratio. Nobis quidem cum lex vetustissimae sanctitatis matrimonia abstulerit, quomodo infulas relinquemus liberis nostris quos tollimus nullos? Multa praeterea in sacris sunt quae sacerdotes per se peragere, non mandare aliis debent. Si igitur in pueros hoc munus successionis iure devolverent, quo arae, quo templa, quo divûm illi cultus, qui profanis nec numini initiatis committi non possunt? Ita quoque admonemur non divitiis incumbere aut ceteris mortalium curis, sed pro domo, pro familia, pro posteris caelum habere, neque illa nostra esse sed numinum, quae a nobis duntaxat procurata ad heredem non transeunt. Sed & uni familiae si hae summi sacerdotii infulae donentur, quamdiu putas illam cogitaturam se hanc numinibus magnitudinem debere neque sibi sed diis regnare? Vel Reges ac populos tantae cognationis supercilium esse laturos, qui[41] nulli nunc stirpi, ac paene nec homini, sed officii sanctitati se ipsos sine aemulatione aut vilitatis suspicione subiiciunt? At in civilibus imperiis, quae opulentia viribusque consistunt, quae populo quietem praestare & contumaciam frangere impiorum armatis legibus debent, multa sunt quae successionis utilitatem concilient, quorum praecipuum forte est ambitus optimatum exarmandus, ne in regni spem audeant ipsum Regum violare.
6. "Finge enim in nobilibus & inquietis gentibus, quas cernimus hereditario contineri imperio, hunc quem laudas electionis morem vigere. Quid facturos optimates existimas, nunc quoque vix Regum patientes? Iam haec illis accederet sui fiducia posse se quoque regno potiri; iam despectus in Regem, qui & ex illorum ordine fuisset nec maiores liberos relicturus. Ast ubi fortuna regnandi stirpe in una consenuit, Regum praeteritorum reverentia adeo vivit in posteris, ut vel cunae puerorum in purpuram natorum tacita confessione sortis nostrae nos tangant, nec iis parere indignemur, quos priusquam lucem subeant scimus nasci ut imperent. Nec dubium grandius quiddam insinuari illis ingeniis quae ad regnandum a puero instituuntur, sive natura hoc facit sive disciplinae rectitudo--aut potius deûm cura. Certe enim consuetudine honorum qui ipsis habentur obstupescit superbiae gustus ac veluti acies; aliturque imperandi fortis illa securitas, quae ut contemni vix potest, ita nec in odium venire[42], quia plerumque accedit comis animus & cum optimatibus familiaritas, nulla praeteritae humilitatis verecundia erubescens. Altiora deinde assuescunt cogitare, regnoque tanquam liberorum suorum patrimonio cum fide incumbere. Qui vero suffragiis in hunc verticem rerum humanarum attollitur, nondum primae immemor sortis est, in quam recidere sui heredes possunt. Itaque a publicorum munerum sedulitate propiori cura subducitur, ut filio vel proximo cognatorum eos conciliet quorum est regnum dare, aut familiam saltem tot opibus expleat ne deinde ullus ignoret fuisse ex ea qui regnarit. Sic publica ornamenta, publicae opes quacunque ratione in privatam degeruntur familiam, & quae splendori, quae utilitati communi vota maiorum destinaverant, tristissimo errore in nescio quos lares profunduntur, eosque laborent in lucem vindicare. Nec eiusmodi Reges suis modo peccatis rempublicam laedunt sed & optimatum erroribus, quos perniciosa indulgentia ideo sibi devinciunt, ut purpuram cognatis suis servent aut largiri immodice non vetentur, aut denique ne futurum laedant Regem (nam quis ille de tot optimatibus incertum est), iniurias in decessoris familiam vindicaturum.
7. "Iactes nunc licet electionis prudentiam, quae novas identidem stirpes obtrudit malo publico saginandas. Ipsi Aquilii diverso e genere lecti, quam saepe maiestatis suae vires his proditas curis fregerunt? Inter hos ille, cuius sanctiones aureas dicunt ut filio regnum pararet, quo pretio suffragatores emit? Quo deinde sceptri incommodo, cum solvendo non esset, publica iis vectigalia concessit, quae primum pignoris nomine occupata, mox isti imbecillitate vel errore regnantum in hereditatem verterunt? Multa praeterea sunt, ut scitis, sive opera sive consilia, quae non statim ac concepta sunt reipublicae prosunt, sed expectant maturitatem suam & instar frugiferarum arborum legitimo denique tempore edunt baccas. Ex his longioris spei consiliis plerumque solida regnorum salus consistit. Sperni tamen aut omitti saepissime solent ab Rege qui non patrio, sed comitiorum iure obtinet sceptrum. Quia illis operibus incohandis labor est ut plurimum sumptuosus; eoque suis auctoribus ingratior, quod non viriditatis--nedum messis--ea ipsis voluptas ist, quae posteris Regibus olim continget: " 'Qui autem erunt hi Reges? Liberi, amici, familiares mei? Immo forte ex ignotis aut invisis. His ego securitatis, laetitiae, opulentiae, fundamenta stabiliam, magnis curis & iactura aerarii, quod nunc melius in meos effuderim? Fac me velle; at hi ipsi successores forte invidia sua inutile meum munus efficient, & opera in spem longioris utilitatis incohata vel neglegent vel evertent. Quoniam mihi meisque temporibus erit in decus ea instituisse, ipsis autem ut altoribus tantum & sapientiae nostrae custodibus inglorius sumptus accedet.' Haec neque vano timore neque tamen praeter rerumpublicarum perniciem eiusmodi Regum animos solent ab ingentibus coeptis avertere.
8. "Minori tamen utcunque Reipublicae incommodo regnare electi Reges possunt quam eligi. Nam in vividis gentibus subtilique exserto ambitu ferventibus, num quieta fore speres comitia? Num largitionum armorumve immunia, ubi multis opibus, genere, animis pares neque cedere invicem poterunt neque omnes regnare? Quid deinde cum in duos candidatos studia dividuntur, amboque in regnum se asserunt, ut nescias uter vitio sit creatus. Quantae hae turbae? Quam saepe longissimo bello cruentae? Ut sileam quod populus Regem facere iure assuetus, saepe quoque eum audet amovere iniuria. Ne vetera nunc curem; cerne Aquilium[43]. Duo regna totidem comitiis non pridem adeptus, paulo post eorundem hominum poenitentia excidit sceptris. Rite inauguratum negavêre. Ita ferro, cladibus, vastitate terrarum repetendae res fuerunt, hinc in Peranhylaeum alterum ex regnis ambientem, hinc in Dereficum iam alteri incumbentem, qui pro dapibus quas in mensam Aquilii ipsum ferre oportuit fere sustulit & penum & mensam. Haec vero nonne summa discrimina existimes, iisque peiora quibus interdum nostrorum pueritia Regum funesta est? Nam non nego vel regnantum infantiam vel tenue ingenium ineptumque negotiis saepe publicis rebus nocere. (Quid enim sic ad hominum commoda exactum ut undequaque sit utile?) Sed haec ipsa multo mitiori tempestate in nos volvuntur, quam quae procellae ex comitiorum freto exaestuant.
9. "At nec putes optimum quemque aut maxime ad regnandum idoneum per haec comitia venturum ad purpuram. Quam multae sunt factiones! Ut saepe qui stirpe & potentia praecipuus est animi bonis deficitur, tanquam verentibus fatis, ne si summam fortunam ac mentem dent homini, deum faciant ex mortali! Non igitur dignissimus utique erit quem principem comitia dicent, sed aut potentissimus aut felicissimus, quorum utrumque ab arte regnandi abesse multum potest. Ille viribus suis suffragia aut terrebit aut ement. Ille ignavia favorem apud eos inveniet qui sperabunt sub tali principe ipsi regnare. Nam si denique eligentium studia atque vota sic integra fingis, ut in eo quem destinant Regem, solam virtutem respiciant solerterque inveniant; si praeterea candidatorum modestiam & assensum populorum hunc facis, ut praebeant obnoxias cervices sic ad sceptrum provecto; addas innocentiam novi regis inter recentis fortunae blandimenta adeo memorem sui futuram ut nunquam conniveat. Tunc ego ad hanc felicitatem proclamabo: Diisque carissimas gentes credam quibus illa contigerit! Sed haec bona sperari non possunt. Reclamant vitia hominum & toties experimenta in contrarium versa, ut iniuria accusetur nationum sapientia, quae dedidêre se uni stirpi ex qua tranquilliora sint & magis illustria apud se imperia."
1. Iratissimus Lycogenes erat destitutam a Dunalbio esse spem suam. Quod tamen ne convivae adverterent, aliquot iocis, quos elegantissimos habebat, rei seriae gravitatem mutavit, adiuvante Eurymede cui apud se tot periculosae philosophiae argumenta iactari non placebat. Maxime de Peranhylaeo & Derefico inter convivas sermo fuit, quorum in Aquilium audaciam Dunalbius modo notaverat. Et hos quidem dissitarum tumultus gentium plerique narrare amabant vel audire.
2. Sed Arsidas inter haec iam provecto convivio facile elapsus ad Argenidem ivit breviterque narravit quam contumax Lycogenes esset in Reges. At illa de temporum iniuria breviter questa codicillos ei tradidit perferendos Poliarcho, quibus sua mandata commiserat. Cumque plurimum navem & iter & secretum & quicquid ad fugientis securitatem erat commendavisset: "Tibi denique, Arsida, inquit, qui tantum hominem suis inimicis subduces, primum praemium dii consciusque virtutis animus persolvet, tum Poliarchus aliquando felicior, & si cetera abfuerint, a me saltem tuae benevolentiae fructum expecta." Ille hilarior Argenidis verbis factus & cum Archombroto deinde quae videbantur locutus prona iam vespera ad Timocleae praedium venit, cui agrestes comperto errore tunc forte pridianos tumultus excusabant. Illa saepius cogitans se in leges peccavisse quam scrutatoribus abfuisse fortunam comiter omnes habebant: si quid in posterum opus esset, animos sibi parans. Arsidas eosdem benigne affatus est, omnibusque dilapsis prima nocte ad Poliarchum descendit. Is mora & aegritudine aeger ut venientem conspexit: "Quid? ait, vobis placet me viventem sepeliri? Eripe me ab hac nocte, Arsida, & vel hostibus permitte. Certum est non diutius ferre hunc situm." Ille gnarus quanti gaudii chartam afferret, nihil ad omnes questus, sed litteras Argenidis profert gemmamque & manum iubet inspicere. Confestim Poliarchus exultatione plenissimus: "Ut valet, Arsida? Ut meminit nostri?" Neque nomen adiecit, nam et Timoclea audiebat loquentes. Sed lino deducto deflexit aliquantum ne legentis affectus vultusque notarentur. Perlecta epistola secretum Arsidam ad se trahere coepit illumque consulere satisne fidere vesti ignotae & ascito capillamento posset sicque ad Argenidem ire; an tutiora sequi praestaret & ad navigium Messanam proficisci. Et hunc statim navigare Arsidae quidem placebat, sed cunctanter obstabat Poliarchus avidus videndi Argenidem, & verecunde pro amore suo pugnans. Quod ubi Arsidas sensit, exoneraturus pudorem amatoris, mutata sententia auctor maxime fuit ad Argenidem eundi. Quid enim facilius quam postera die templum quod omnibus patebat intrare? Argenidem de more staturam ad aras, quibus osculum ponere nec miserrimi supplices vetantur.
3. Obfirmato Poliarcho consilio, Timocleam advocant monentque sub diem Poliarcho eundum ad navem quae in Italiam eum ferat. (Nam ad aulam proficiscendi consilium premebant.) Adiecit Poliarchus nunquam hospitii gratiam apud se vanam fore; vitam & quaecunque per eam homines habent semper illi debiturum. Matrona inter preces atque vota lacrimis manans iam non ut hospiti tantum, sed propemodum tanquam alumno, omnis curae, omnis sollicitudinis affectum impendebant. Multum erat ad amorem beneficium dedisse verebaturque ne iam suum Poliarchum inclementior fortuna exciperet. Et tunc quidem flens acquieturum reliquit.
4. Nocte vero inter vota & metus anxie ducta, rediit in specum cum Arsida attulitque frusta panis mero intincta, & ad Graeci moris ientaculum adegit adhuc de somno fastidientes. Emisit deinde paulo ante auroram cum Gelanoro Poliarchum. Et Gelanorus quidem cum Arsidae ad uxorem litteris Messanam profectus est. Nam Messanae Arsidas habitat, urbem sibi a Meleandro creditam regens. Litterarum sensus erat ut coniunx instructum navigium haberet in portu, quo ipse propediem in Italiam uteretur: sibi necessarium Rhegium viam esse; hominem qui has litteras ferebat diligenter apud se servaret; se Messanae intra quatriduum fore. Postquam ille discessit, iam solus Poliarchus Arsidam sequebatur lente in equo praeeuntem. Pedes erat, vilis amictus, & scipione non necessario utebatur; manibus quoque, ne candore proderentur, diluta fuligine in sufflavum colorem mutatis.
1. Pervenerunt in urbem, cum recluso iam Palladis fano deae copiam fecisset aedituus, necdum frequens populus commodiora ad spectandum occupavisset. Poliarchus quam licebat proxime resedit ab ara. Arsidas ad Argenidem ivit docuitque quam religiosus cultor in templo illam maneret. Obstupuit virgo simul periculo Poliarchi & oblatae laetitiae sensu perculsa, signisque diligenter quaesitis quibus mutatum agnosceret: "Res, inquit, periculi plena erit, Arsida, si Rege atque Lycogene mox ad templum ituris Poliarchus vestium furto duntaxat & capillorum celabitur. Ex tot viris qui principes circumstabunt, neminem putas sensurum hanc fraudem? Maxime cum mutuis suspicionibus erecti, qui Regi quique Lycogeni student vultus omnes & quicquid insidias tegere potest, solertissima ratione explorent. Venire iuberem huc ad arcem, sed larvam qui in statione sunt milites forte excuterent. Pergam potius ad parentem moneboque ex quo me voluit Palladi ministrare nunquam nundinarum hunc diem imae plebi ad vota negatum. Cum autem sanciendae mox paci ad sacra cum Lycogene succedet, templum stipatoribus & comitibus plenum nec capturum populi turbam nec supplicum vilioribus posse patere. Si igitur placet (ne quid de consuetudine hodie pereat), me statim ad aras processuram ut qui de plebe volent ritu solito lustrentur. Vulgi cultu finito ipsum melius publica sacra procuraturum. Ita metu soluta videbo Poliarchum, commodiusque in incurioso populo nostra consilia latebunt." Probante industriam Arsida & ut maturaret monente, puella ad Regem digreditur. Neque is minus sententiam laudavit idonea fraude deceptus. Et illa accelerata pompa (vixdum enim horam diei secundam religiosi homines Palladi nuntiaverant) inter stipatores ministrasque ad templum producta est.
2. Is autem sacrorum ordo erat ex quo Argenis sacerdotio fungebatur. Siculi nundinas ad fori conventus & mercatum celebrabant. Tunc Regum edicta vulgari, tunc in sontes edicta constitui. Tempus hoc rebus, si quae sacrae, si quae publici ritus, datum. Confluebant in proximas urbes ex vicinis mapalibus atque vicis qui vel rusticis opibus abundabant vel egebant urbanis. Haec dies constituta Palladis sacris erat, quo frequentior populus videret Argenidem. Quae quacunque per Siciliae diversa procederet habebat in comitatu vates & sacerdotum chorum. Maiores hostiae & cetera victimarum genera sequebantur. Cum lucebat nonus dies, si quod Minervae templum in proximo erat, illuc deferebatur simulacrum cui honores haberi consueverant. Sin minus, ex commodissima aede evocabatur qui deus deave habitabat, ut quia duo numina unum templum non capit, suo discessu commendaret Palladi fiduciariam sedem. Fores laurea redimitae augebantur lucernis atque vittis. Signum quod ad aram colebatur acre erat & deae sua arma decentis. Strictum supercilium hinc acie oculorum, hinc casside ad mediam frontem producta pulcherrime horrebat. Vultus qui virginis--sed implacidae--essent. Hastam ex auro, errantibus per metalli fulgorem radiis, quati a dea saepe vulgus asseruit. Aegidem quoque in parma omnibus coloribus qui serpentum squamas mutant pictor expresserat. Vestigium veluti stantis ad pugnam, laevo pede sic porrecto, ut totum simulacrum nonnihil obliquaret in latus. Serpentis quoque specie Erichthonius erat ad pedes, spiris extremam hastam cingens. Ceterum lectas victimas vittisque & cetero ritu praeterquam mola mactatas producebant ad vestibulum templi, nam intus mitti sanguinem erat nefas. Postquam victimis iam subiecta aqua erat, superveniebat Argenis cultu eximia qui principem & sacerdotem decebat. Miri operis stolam erat induta, quae per intexas imagines assurgens Palladem faciebat de cerebro Iovis nasci & in lite cum Neptuno inventa olea triumphare. Hanc a tergo per multa volumina diffusam, ne vestigia verreret, sex virgines suspendebant. Crines Argenidis religabat purpurea fascia ramis oleae impedita. Ex eadem arbore summo capiti coronam posuerant. Sic ornata & postquam ad victimas accesserat, imposito velo caput operta, concipiebat solemnes sacrificio preces, molaque devota animalia conspergens, muliebri ictu in earum frontem reclinabat argenteam clavam. Vero mox ferro excipiebant victimas praecincti sacerdotes. Iugulisque suffossis fata & deos in extis credebant deprendere. Tum ingressa templum Argenis thuribulo argenteo praeferebat solitos diis vapores, & ad aram admota demptam suo capiti coronam ad armati signi pedes suppliciter collocabat. Thura tunc & odores novo igne refecti; quo dum ex acerra dissipantur, cantu a proximis virginibus orto, quisquis ex populo sciebat hoc carmen modulabatur.
3. O pars, sed potior, tui parentis,O Tritonia, nulla cui dearum
Maternas tenerae blanditias tulit;
O virgo studiis nata virilibus,
Sacris ipsa tuis ades.At vos Sicelidum chorus
Forti plaudite Virgini,
Cantus addite plausibus.
Tu belli decus, axibus severis
Letum, vim, gemitum, arma, fata ducis.
Stat dextra iaculum; Gorgonis asperae
Monstris terribilis laeva, dat hostibus
Facto vivere marmore.Tu pacis deae, pinguibusque campos
Exornas oleis; & ipsa stamen
Monstras, ipsa colum ducere candidis
Quae te virginibus cumque vocaverint
Casti thuris odoribus.Tritonis cupit unda te paludis,
Urbs diis hospita te vocabit Argos,
Et Pandioniis qui colit arcibus.
Sed tu Trinacriae pronior Insulae,
Huc vultus melius refer.Adsis Sicaniae benigna genti,
Servatosque diu tuere Reges.
Nobis, Diva, semel cum bona veneris.
Optamus meritae saepius & novas
Laeti reddere gratias.At vos Sicelidum chorus
Forti plaudite Virgini,
Cantus addite plausibus.
4. Sequebatur omnium vota, quibus palam incolumitas petebatur principibus. Addebant innoxios caeli haustus nec fallentem agricolas humum. Occultis precibus privata familiae commoda quisque optabat. Tunc vero ad dexterum latus arae, in altiori sede Argenis quiescens vittarum manu ramum tenebat, quem undis lustralibus rorantem modico victimae cruore asperserant, credebantque efficacis esse tutelae, si fronti orique esset impositus. Stabat in armis circa virginem satellitum duplex ordo, ad eam ituris semitam aperiens, quae vix binos capere posset, ne tumultu & imperitorum rixis aut ara aut Argenis pulsaretur. Sic admissi ad illius pedes prolabebantur abibantque breviter ramo tacti. Nulli de plebe exclusi; pluresque Argenis quam Pallas acciebat ad sacrum.
5. Quo igitur die Arsidas Poliarchum adduxit, parata erant sacra in veteri templo, quod Magellani habebant Palladi nuncupatum. Et Argenis maturius, tanquam dimittendo populo priusquam cum Lycogene Meleander adesset, revera ut extra periculum Poliarchum aspiceret, descendit ex arce. Cumque pro foribus templi tactas victimas reliquisset inter decollantium manus & in deae limine thuribulum sumpsisset, iam tunc quidem inquieto animi tumultu completa pervenit ad locum, in quo, Arsida docente, sciebat sedere Poliarchum. Hunc vero postquam vidit in ignobili veste & genis alienis miserabilia in se lumina figentem, adeo ira & pietate accensa est, ut paene sacri ratio amenti excideret. Utcunque tamen perrexit ad aram, ibique in deae signum intuens, interim dum ceteri solemne carmen celebrant, arcanos gemitus effudit. Testabatur caelestium fidem innocentiam suam, candorem, pietatem, tacita exprobratione ingerebat scientibus. Nunc si se adiutam vellent, auxilio esse tempus. Si haec mortalia curant reguntve, cur non virtutibus pretium erat? Cur nec a se nec a Poliarcho violati saeviebant? Scire illos quam non foedo amore, virginique pudendo, in tanto viro haesisset. Si per iura naturae licuisset, optaturam hunc fratrem fuisse. "Adeste saltem fugienti, inquit, & si quid durum in utrumque paratis, illo incolumi omnia in meum caput citate." Ab his precibus quamquam verissimo affectu flagrabat, subito cogitationum aestu aversa est & nunc sui, nunc sponsi miserebatur. Tum in Lycogenem inexpiabilis odii rabies, & quoties occurrebat nec insontem patrem esse, qui tam facilis in Poliarchi annuisset perniciem, ab hac mente refugiens quae periclitabatur pietatem violare redibat ad deos, stupensque & inter mutos dolores attonita plus illos suis malis quam votis exorabat. Fletum tamen in potestate habuit, pudore intempestivos in publico luctus vetante, forte etiam quia erat calamitatis maior moles quam ut iret in lacrimas.
6. Neque tunc minus aegritudinis aut tumultus in Poliarcho erat. Relinquendae dulcissimae sedes; aufugiendum veluti perduelli. Quam non generi, quam non animo conveniebat haec fortuna! Iam quae oblectamenta fuerant, lacerabant diductum doloribus pectus. Omnes Argenidis virtutes, omnes dotes redibant in mentem; etiam quaecunque exigua esse crediderat, tunc augustiori specie, quia erant amittenda, cogitationem implebant. Inter tot mala nihil molestius visum quam quod Argenidi doloris causa esset. Nec levior metus repugnantem animum lente subibat, ne sacramenta amicitiae inter ipsum & virginem concepta tempore & absentia delerentur, essetque aliquid quod Argenidi carum deberet odisse. Simul in iram versus cogitabat Siciliam armis repetere. Simul Argenidem in patre aut patria laedere verebatur & iracundia dolori confusa, per varios affectus nunc stupebat, nunc errabat.
7. Inter hos animi motus decantata ter carmina publicae voci finem fecerunt, conseditque Argenis non procul ab ara, sacrum ramum venientibus protendens. Selenissa virginumque delectae a tergo sedentis constiterant, Eurymedes atque Erysthenes, longe diversum par, erant ad latera. Ab illis milites ad testitudinem templi porrexerant geminum ordinem definiebantque viam processuris ad virginem. Eurymedes cum in Argenidis vultu crebros motus notavisset, submissus ad aurem rogavit ecquid ipsi male esset. Utitur colloquentis commoditate virgo, ad illum utique vultu converso, quoties nimius dolor exundabat in ora.
8. Vulgo digesto paene ultimus restabat Poliarchus, qui ad lustralem ramum accederet. Et animus & vestigia deerant processuro; vicissimque a frigente & paene inutili puella expectabatur. O amantium insana consilia! Tanquam fugitivum gaudium percepturi ad hanc brevis mutique congressus audaciam devenerant, iamque piget irritati doloris simulque periculi, multo acrius devoturos suam sortem nisi sic dolere licuisset. Demum miser nec iam frustra innixus scipioni promovit ad Argenidem gradus acciditque ad genua & tanquam vota conciperet: "Vale, inquit, castissima sacerdos. Memineris Palladem tuam abire semper tuam[44], ô virgo, sed si patieris, non sine patrio fulmine redituram." Intellexit miserrima virgo, nec aliquid ausa referre, tamen maestis oculis in eum breviter fixis efficacius omni voce locuta est. Sed ab illius pedibus abire non sustinebat Poliarchus, sive illum oblivio sui ceperat in tantae calamitatis caligine, sive sentiebat poplites erraturos. Coeperatque vereri Selenissa ne ille intempestiva mora fabulam proderet. Cum Eurymedes hominem ratus ad Argenidis pedes ignara rusticitate consistere, virga quam dextera tenebat grandem ictum procumbentis lateri non sine risu inflixit iussitque abscedere. Poliarchus inter paucos Eurymedi carus erat, & hanc iniuriam non ab odio ullo, sed vestibus suis factam sciebat a nesciente quem caederet. Consurrexitque propere suo quoque iudicio merito castigatus. At non Argenis tam composito animo ictum aspexerat, aegre pudore prohibito ne Eurymedem ab oculis iuberet abire. Mox discedentem Poliarchum qua licuit[45] oculis secuta, opportune Arsidam in limine templi videt (ut coniici potuit) viam fugienti praeeuntem. Quippe ille gratulatus suo Regi, quod a bello quies esset, simulaverat necessitatem sibi oblatam traiiciendi in Italiam ad socerum. Impetrata Regis pace, templum Palladis petit cernitque venientem ab ara Poliarchum tum paululum cum eo secedens, monet per infrequentem portam abire ab oppido; viam quae Messanam tendit tenere, donec secundo milliari in dumetis quae occurrunt lateret; se, postquam locutus Argenidi esset, confestim assecuturum.
9. Interim Meleander ad Argenidem misit qui popularis sacri solemnia iuberet maturari: tempus enim in multum diei procedere; dandum sibi & Lycogeni templum esse. Illa apud se non erat, stimulisque quos credebat constantia sua domitos iam sensim concedebat. Regi tamen renuntiari iussit peracta quae pertinebant ad populum; destinata sacrificia, cum placeret, obire illum posse. Ingens pompa & pro decore Meleandri atque Lycogenis in regiae vestibulo stabat manebatque ad templum prodituros. Ipse Lycogenes in Meleandri thalamo erat specie officii varios, ac plerumque non serios, cum Rege sermones instituens. Ubi maturum fuit, Meleander in regio cultu pallioque purpureo manu tenens insigne maiestatis ad stipatores processit. Proximus antecedebat Lycogenes, cuius latus de Regis imperio tegebat Archombrotus. Ante hos ibant quorum magistratus eminebat aut gratia. Ingens egregiae iuventutis numerus incohaverat pompam. Ne populum quidem satis viatores arcebant spectandi avidum maximeque qua prohibebatur ruentem. Praeter regium assuetumque imperio nomen, ipsa senectus vultusque lenissimi animi index & suo fastigio digna maiestas omnes in Meleandrum converterat. Neque tantum quibus incorrupta in eum fides erat hoc conspectu movebantur, sed etiam ex inimicis illi quos errasse potius diceres quam peccasse; ut is dies haud poenitendus Regi processerit, in quo hos dolor, illos pudor incessit, quod ad haec foedera adigeretur. Ergo Lycogeni Rex iurabit? Ergo ad necessitatem foederum cum cive descendet? Et haec publice, haec tanquam legitima, populum testem habere? Quid amplius externum principem, parem aemulum, iusto bello esse facturum? Quibus autem altior sensus, aut spe vel metu sagacior erat, ulterius cogitationem mittebat: neque vero colendum illum diem, tanquam pacem relaturum; saeviora restare; nec futurum stabile quod coactus Rex cum cive pepigisset. Nam principes, quod a se iniuria extortum est, alia iniuria saepe repetere. Aut itaque Regem, ubi licebit, illius facinoris vindicem fore aut cessantem iri a Lycogene oppressum.
10. Forte senex in aula educatus interroganti sodali quid unquam humanius vidisset Regis vultu, ita respondit ut vox ad Regem perveniret: "Humaniorem dicerem, commilito, nisi sibi crudelis illa humanitate esset." Cum hanc vocem Meleander accepisset a fidissimo homine missam iam antea perturbatus & in eas sermones cogitatione haerens, quos de successione Regum hesterno apud Eurymedem convivio audiverat a Lycogene esse iactatos, sic offendit in saxum quod aliquantulum eminebat, ut in terram manus affligeret. Subitus spectantium clamor terrorem late dedit. Proximi ad sublevandum principem concurrerunt. Qui longius stabant, ipsa ignoratione pavidius concitabantur, donec constitit fortuitum & levem lapsum esse. Ipse excusavit risu casum: multum enim se telluri debere, quae principem venerata cum exsurgere non posset, eum deduxit ad oscula; hanc, ut suam, libenter se amplecti. Triste tamen aut laetum singulis omen fuit, ut quisque Lycogeni vel Regi studebat. Nam quid eo portendi quod stratus Rex ad Lycogenis pedes erat? Quod procubuerat tanquam victima, ipse ad sacrificandum paratus? Quam levi momento, quam subito fuisse eversum?
11. Dum haec cogitant, iam in aream primi pervenerant in qua hostiae erant redimitae vittis insignibus, praecinctique ministri expectabant, donec Argenis legitimis verbis ad munera deos vocaret. At illa magis magisque supervenienti dolore incitata in secreto templi loco, ceteris paulum iussis abscedere, ita secum loquebatur: "Quid tu autem, calamitosa Argenis? Quid tu, praestantissimo viro malorum omnium causa? Quid vidisti? Aut in quae supplicia duras? Poliarchum abire? Triumphare Lycogenem? Pati hoc potes? ô regia virgo, ô sceptro destinata! Si te principem meministi, cur non Poliarchum hic asseris? Si sponsam, quid ille solus fugit? Ecce autem, restabat ad fata ut pro Fetiali esses tuo parenti atque Lycogeni firmantibus pacem--pacem, ô dii, quam sanxerunt Poliarchi discrimine! Tu deinde qua fronte, non dicam in Poliarchum inspicies, sed loqueris cum absente, sed audebis meminisse virtutum vultusque atque verba ad animum secreta cogitatione arcessere? At pietas in parentem, at publica regni salus hoc iubet. Quae autem in patrem impietas si inauspicatum scelus refugero? Aut quid mihi cum regno, si mori decrevi? Sed nec timiditate semper regnorum salus constat. Forsitan audacia mea corrigam quae pater mansuetudine peccavit. Sed quid ages? Discrimen nunc appetit obruetque imparatam. En genitor, en Lycogenes adest. Poscor ad sacra. Si sceleratae paci abnuo ministrare, quae verba mihi erunt, quae publice ad patrem argumenta?"
12. Sic dicebat, nec iam maesta sed concepto furore augustior graves oculos huc & illuc ferebat, cum subiêre haec ultima verba abeuntis Poliarchi, meminisset Palladem suam abesse & cum fulmine posse redire. "Certe, inquit, abiit mea Pallas. Quid frustra hic morer? Profanae sunt preces, destitutum numine templum. Nihil consultius quam ut vaticinari me simulem vetarique a dea ultra his sacris incumbere. Sic effugiam facinus huius pacis conciliandae, & ingentibus deinde consiliis liberius vacabo." Cum illud placuisset, ut erat felicissimi ingenii & tunc maxime concitati, coepit orationem parare qualem fatidici habent. Vultus atque oculos, ubi furori indulsisset quem suggerebat discessus Poliarchi, sciebat suo ardore mendacium optime adumbraturos. In his cogitationibus haerentem adiêre, qui monerent eam dicandis victimis expectari; adesse enim Regem & silentium per praeconem imperatum. Hilarior virgo erat, postquam consilium animo sederat cui acquiesceret. Ergo se ituram respondit, animumque simul & gressus ad destinatam fabulam comparavit. Iamque hinc Rex, inde Lycogenes, mediam hostiam habebant. Circumfusi optimates diversissimas mentes sub uno componebant silentio. Populus cuneos undequaque stipaverat, & destinatum sacris ambitum aegre oppositi milites tuebantur. Sed pro monstro fuit Argenis ubi primum a templo egressa, variantibus oculis comisque per horrorem iactatis, sua vestigia turbavit. Furentis species erat, quae motus deorum nondum animo bene conceptos prima aegritudine eluctaretur. Meleander in primis obriguit: qui casus, quae Furiae, quisve deorum filiam sic urgeret? Ea autem aliquanto severius rotatis luminibus orationem exorsa est, non in carmina quidem conditam (nec tam subito licebat), sed tamen ab humana consuetudine in divinos sermones vergentem, ut hanc facile fuerit Nicopompo non multis immutatis in versus sic cogere.
13. Cur fugis ô, sedesque tuas, sanctissima, linquis?En mea Pallas abit. Video currumque volantem,
Aversamque Deam. Proh dira audacia nobis!
Exilio damnata fugit. Quid thurea flammis
Dona feram, caesique greges altaria tinget?
Me mage Diva rape, & volucri per nubila tractu
Siste ferens, queiscunque tibi placet ire sub astris.
Arma tamen quatis arma minax; procul, Aegidis auro
Hasta incussa sonat; redeunt per inane tumultus.
Saevaque proscisso dirum rubet orbita caelo.
Parce istis, ô Diva, minis. Neu vindice ferro
Bella para, patrios neu corripe nubibus ignes.
Heu Furiae! Quo fata cadent? Quid ponere templa
Iuvit, & auratis attollere limina saxis,
Si placet hoc audere nefas, si bella movemus
Caelitibus, numenque suis prohibemus ab aris?
14. Postquam his similia vaticinantis vultu profudit, mutata in eiulatus maxime implevit speciem divino tumultu correptae. Et in illam quidem omnium oculos stupor defixerat. Sed praecipua Meleandri cura erat revolventis quae in oraculi modum edita erant: iussam Palladem exsulare, abeuntem deam minari, denique piaculum esse commissum. Haec quo minus capiebat eo frigidior animum metus incesserat. At Argenis, velut effusa vi spiritus qui intra praecordia ad vaticinium saevierat, omissis infulis quas ademit de capite, supplex accessit ad patrem rogavitque ut sibi abstinere ab iis sacris liceret; pudere enim se furoris inassueti nec conspectum populi tam subito ferre. Haerebat Rex tot ominibus aeger & praeter cetera metuens, ne Lycogeni in suspicionem veniret, quasi haec monstra turbandis foederibus ipse ex composito finxisset. Virgo autem inter silentium patris elapsa, deducentibus eam assuetis custodiae suae militibus, concessit ad regiam. Arsidasque tanquam officii causa secutus, acceptis ad Poliarchum mandatis, statim arce digressus est.
15. Fremitus interim & mox liberius murmur in territa plebe. Alii pacem aiebant praesentissimo numine improbatam; alii ad venturas Siciliae clades referebant prodigium. Pergere quidam ad sacra ministros iubebant & quicquid id erat expiare. Sententiam ferebant promptissime, qui minime consulebantur, sed maxime eminebat vox Fetialem vocantium. Nam ut Siculis Graecos mores sua origo tradiderat, sic vicinia Italiae insinuaverat multos ritus, in quibus & Fetialium tota religio. Igitur Meleander sedaturus pugnantium vota: "Nihil interest, inquit, Palladisne an Iovis auspiciis firmentur, de quibus bona fide inter viros convenit. Ades Fetialis Siculorum & legitimos foederum ritus obi." Fetialis in veste praetexta longum carmen recitavit, quo Dirae in foedifragos continebantur. Caesa inde hostia fuit, cuius exta Rex simul & Lycogenes tenuerunt. Ab hoc sacro intraverunt in templum; aramque & pulvinar tangentes rursus fidem obligarunt numinibus. His peractis se ad regiam pompa convertit. Sed nec plausus populi sequebatur, nec gratulantibus amicis sinceri vultus erant. Rex tamen, ut oportuit, animi dolore fraudato & ad hilaritatis indicia versus, eo die publicum convivium iniit ludosque proximo die inspexit, in quibus poeta soccis egit retulitque facetos de populo iocos. Regia enim & tragica edi illo tempore non placebat. Per multos hosce dies, utriusque amici a Rege & Lycogene moniti non modo abstinuêre rixa, sed & frequentibus mutuisque epulis securitatis & laetitiae larvam auxerunt. Nam & Argenis, quae simulatione morbi iacuerat, in publicum prodiit[46] postquam Arsidas litteris significavit se suumque vectorem incolumes Italiam tenuisse.
1 Ut Heliodorus, scriptor eroticus Graecus, in Historia Aethiopica, Barclaius noster in medias res (quod multo inferius in Libro III apparebit) incipit pugnam acerrimam litoralem in scaenam producens. Barclaius multa ex Aethiopicis extraxit: Regina in periculis versata, procus fallax--sed haec alibi explicanda.
2 Barclaius Statium, cuius opus In P. Statii Papinii Thebaidis Libros IIII Commentarii anno 1601 edidit, ante alios poetas amavit, ut exempli gratia in hoc carmine apparet: Oebalii - Silv. 3.2.10; Lemniacis armis - Silv. 3.1.131-2; Mavors in hoc versus loco post caesuram multoties legitur in carminibus Statii: inter alia Silv. 5.2.128, Th. 2.718, Th. 4.801.
3 In Lib. III videbimus Poliarchum, ut in regiam exciperetur et in societatem Argenidis irreperet (bono quidem consilio!) se ut feminam Theocrinem nomine vestiisse. Sic vestitus grassatores reppulit effugitque et Pallas a rege (qui feminam eum adhuc credidit) e manibus grassatorum erepto vocatus est. De Pallade ubique scriptor mentionem facit.
4 agent edd. pri et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; agant 1659, 1664b, 1673
5 deprehendendi 1627, 1630, 1659, 1664, 1673; deprehendi edd. pri et sec.
6 occurrerunt edd. pri. et sec.; occurerunt (sic) 1664; occurrunt 1627, 1630, 1634, 1659, 1673
7 Angaros - fortasse hoc vocabulum (=signa per ignes facta), quae in Aeschyli fabula cui nomen est Agamemnon (l. 282) legitur, e libro ab H. Stephano in luce edito Barclaius extraxit: Tragoediae selectae Aeschyli, Sophoclis, Euripidis (Lutetiae 1567). Ubi legatur in litteris Romanis sane nescio; Du Cange hunc locum Argenidis s.v. angari citat. De ignibus Persicis (sine nomine "angari") in Apul. de Mundo et alibi narratur.
8 inservatis edd. pri. et sec. 1627, 1630, 1634; conservatis 1659, 1664, 1664b, 1673 perperam, nam "inservo" est locutio ex Statio: ...Elysias dedit inservare volucres, Th. 194.
10 calles err. ed. pri., ed. sec. et omnes recc.; colles ed. pri.
11 sensus est: "hoc loco posuit ille Neptunus sedem suo tridenti, id est Siciliam." Apud scriptores Romanos "trifidus" spectat ad vias (Statius Theb. 1.64), ad linguas serpentum (Seneca Med. 687), ad fulmen Jovis vel hastam Neptuni (Val. Flac. Argo. 1.641).
12 Ancraeus (Francogallice Concino Concini, Marquis d'Ancre) et uxor, amicissimi reginae Francogallicae. Ancraeus a custodibus Ludovici XIII necatus est anno 1617.
13 gentilibus edd. pri. et sec. 1630, 1634, 1664 (i.e. cognatis); gentibus 1659, 1664b, 1673
14 Comes Somersetti (Robertus Carr) et uxor dicuntur anno 1613 venenum Thomae Overbury dedisse, sed veniam a Rege Jacobo acceperunt.
15 Aliquot paginae Libri I et Libri II
editionis principis (Lutetiae, Buon, 1621) apud impressorem mutatae
sunt Barclaio (ut credo) iubente. (Auctor idem fecit dum
Satyricon/Euphormio apud impressorem erat; vide Fleming p xxxv.)
Textus versionis ultimi supra impressus est; versio originalis infra
legi potest. In multis exemplaribus editionis principis erratum
impressoris in inferiore parte paginae 48 invenitur, ubi plura
vocabula desunt. Mea sententia Barclaius ipse has varias lectiones
vel paginas, quas in manibus impressoris advenit post aliquot
exemplaria in luce edita, Roma Lutetiam misit paulo ante mortem. Vide
Charles Davis, "John Barclay and His Argenis in Spain," Humanistica
Lovaniensia 32 (1983) 28-44, qui scriptorem alium, non Barclaium,
varias lectiones scripsisse credit. Hic in annotatione est textus
quem Barclaius primum scripsit; colloquium inter Archombrotum et
Timoclea postea scriptum brevius est-fortasse plura de spelunco
addere voluit scriptor:
3a. "Miraremur haec, ô Timoclea," ait Archombrotus, "nisi
eiusmodi ludorum consuetudo stuporem mitigavisset. Cerne Aquilii
aulam, cerne Hippophili. Quid procerum primos iuvit, post exhaustum
immensae potentiae cursum, ad purpuratum sacerdotium confugisse
tanquam ad aram? Nempe ut pretiosius funus esset expirantis
dignitatis. Sed nihil reliqueris principibus, nisi possint amicitias
mutare. Hoc quoque privatis, matrona, concedimus." "Immo, refert
Timoclea, in fortunae illa fuga vix aut principes aut eorum pereuntes
amicos absolveris. Nam hi Reges (si verum loqui licet) apud quos
semper aliqui nimium possunt, fere mutabili amandi dulcedine feruntur
in diversa. Casu amicitias auspicantur, taedio deponunt, & nova
familiaritate reficiunt animum in veteris consuetudinis nausea
fastidientem. Quidam ex iis, ut in morbis, ex calore in contrarium
frigus rapti, finem amoris odium faciunt, intempestivis affectibus
semper captivi aut crudeles. Modestiores sunt qui contenti
superducere neglectis, sed non violatis prioribus, novos amores,
tamen indignatione, ambitu, rixis regiam suam implent. Diutius quidem
sed non denique tutius aut fidelius amant, qui ad negotia &
subtilitatem curarum caligare se conscii, admovent oneri quem
potissimum putant, nec res magis quam seipsos ei tradunt, tristissimo
saepe fato; quia vix sapientius eligere qui se regat quam seipsos
regere norunt. Ceterum non amare modo hunc solent, sed vereri,
suspicere, timere obiurgentem, donec iste oblitus precario se regnare
tyrannidem nimis intenderit, aut ipse eodem errore ingenii nescientis
libertatem alium mirari inceperit. Ridebis mecastor, optime hospes,
quod mulier apud te haec disseram, sed publicae clades hoc toties
pervulgarunt argumentum ut noster quoque sexus in eo sapere
possit."
4a. Tum vero Archombrotus (ut principibus favebant): "Fateor, inquit,
in premendis amicis errare saepe Reges. Verum & illi gratiosi,
quoties sua culpa fugam sibi fortunae admovent, serius, si saperent,
recessuram? Quidam ex iis non aestimato domini ingenio causam qua
amantur negligunt colere, vel adhuc cruda & recentia domini
studia, tanquam nondum praeparati ventriculi robur, importuno usu
obruunt. Alios ignoratio satietatis decepit, qui quamquam
circumfluentes omnis fortunae muneribus, tamen dominum in novae
alicuius amicitiae illecebras declinantem, tanquam iniectis manibus
retinent proclamantque ad promissi amoris vindicias. Ita qui de
gratiae statione recedere ad magnificum otium poterant rapi malunt
quam abire. Quid vesaniam dicam, cum in levia ingenia haec felicitas
cadit? Scis quam bene aut Phaëthon curru usus sit aut Icarus
pennis. Nec Iovi aut Soli maledicimus per quos illi mulctati
sunt."
5a. Hic Timoclea: "Sed utcunque stent illi vel pereant, recidantque
in sortem quam modo exuerunt. Vide potius quid ex hac effuse amandi
caligine redundet in Reges, quorum sive pernicies sive salus
plerumque est publica. Equidem in aulae tropicis educata nihil
frequentius accepi peritorum sermonibus, quam ingentis principis
esse-et cui purpura oneri non sit-nemini adeo indulgere ut ipse in
partes & factionum odia descendat. Nam cum illi qui in immensum
regia manu subvecti sunt nimiae potentiae invidia laborent, sicque
tegantur a domino ut peti nisi per illius latus non possint.
Licentius turbae fiunt; Rex ipse vellicatur & sub alieno nomine
eo protervius vapulat, quo illi qui hoc audent patientiorem ad
iniurias ex nimii amoris imbecillitate coniiciunt. Sed nihil est ad
caecitatis humanae contemplationem flebilius quam cum Reges immensis
his donis putant amari, cum potius si quid in illis quos sic
extollunt verae amicitiae antea fuit, plerumque imprudens liberalitas
extinguat. Quamdiu enim Regum amici sensu fruuntur laetae quidem
fortunae sed modicae, & veluti fragiliores hederae arbore egent
in quam recumbant, tamdiu Regem incolumem volunt, vel quod ab eo
pendeant vel saltem quod ab eius calamitate nihil utilitatis
expectent. At postquam validiori trunco suae magnitudini nituntur,
sensim ramos expediunt ab arboris nexu qua fulciente iverunt in
altum, ut vel ea cadente stare sublimes possint. Suas, inquam, res a
principis salute festinant seiungere, quemque illi debent amorem sibi
impendunt. Quippe principem sciunt ab amandi furore revocatum posse
horrere ad suos errores, & quam condidit potentiam ultro metuere.
Denique propemodum esse fatale ut postquam Rex summo illi fastigio
quemquam admovit, alteruter ruat. Iam tum ergo ab ipso cavere
incipiunt & futurae aemulationis suspicionem praesentibus dolis
vindicant, eo commissa negotia flectentes non quo Regis existimatio
vel utilitas inclinant, sed unde sibi securitas in fortunam &
proditum Regem affulget. Esse tamen interdum virtutem quam haec
felicitas non corrumpat, in exemplo est Poliarchus, qui nec fidem
deseruit nec improbe exultavit in tanta fortuna, ut in hoc illius
discrimine non aliam quam fatorum culpam inveniam." (Capitulum VII
sequitur.)
16 sufficiet edd. pri. et sec. 1627, 1630, 1634, 1664; sufficiat 1659, 1664b, 1673
17 fortasse "vestro", quod ad Archombrotum Africanum aptissime legitur.
18 familiae ed. sec. 1630 et omnes recc.; familiâ ed. pri.
19 domum err. ed. pri., 1630, 1659, 1664, 1673; dominum ed. pri. perperam
20 quemque ed. pri. et sec., 1664; quemcumque 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
21 violento amori edd. pri. et sec., 1664; violenti amoris 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; violenti amori 1627
22 redit edd. pri. et sec., 1627, 1664; rediit 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
23 nunc 1659, 1664b, 1673; nec ed. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664 quod scripsissem si intellexissem.
24 imperavit err. ed. pri., ed. sec., 1630, 1659, 1634, 1664; imperat ed. pri. fortasse recte nam B. saepe utitur tempore praesenti in talibus periodis: Lib. 2.vii.1; 2.vii.4 (etiam verbum "imperat"); 3.xii.8
25 ille err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; om. ille ed. pri.
26 Mars/Ares causa de caeso Halirrhothio in Areopago dicta absolutus est - Apollodorus 3.14, fabula haud pervulgata.
27 rava edd. pri. et sec., 1627, 1630 (cp. "de agro/ rava decurrens lupa" Hor. C. 3.27.2-3); rara 1664, 1673
28 Non edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; Nec 1659, 1664b, 1673
29 Typhoeus: Seneca Med. 773 "Typhoeus...qui regna concussit Iovis"; Typhoeus sub Aetna iacet, Ov. Meta. 5.353, quocirco carmen ad Siciliam quodammodo spectat.
30 latratibus err. ed. pri., ed. sec. 1627, 1630, 1664; latrantibus ed. pri. perperam
31 id est, Diogenes filius Hicesiae (c. 400-325 A.C.N.), qui condidit Cynicam sectam.
32 imagini sapientiae, parere, tegere... edd. pri. et sec., 1627; imagini sapientiae parere, tegere 1630, 1634, 1664; imagine sapientiae parere, tegere... 1659, 1664b, 1673.
33 est err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; sit ed. pri. perperam
34 properaret inde err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664, 1664b, 1673; properaret discedere inde ed. pri.; B. fortasse "properaret" in loco vocabuli "discederet" scripsisse credo, et ambo vocabula in ed. pri. irrepsisse.
35 ab eo se ad err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; ab eo ad se ed. pri. perperam
36 aut ed. pri., 1664; haud ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1673 fortasse recte
37 in mimis aut aliis fabulis tales catastrophae accidunt.
38 ullum err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; unum ed. pri. perperam
39 in pari Terentius Tunberg (cp. "in pari omnium assiduitate" 4.xviii.10); impari edd. omnes
40 Et tecum quidem sentio err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664, 1664b; Et quidem tecum sentio ed. pri.; Equidem scribendum?
41 qui add. err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; om. qui ed. pri.
42 quae ut contemni vix potest, ita nec in odium venire err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1673; quae contemni vix potest, sed nec in odium venire ed. pri.
43 i.e. Imperator Romanus saeculi sexti decimi. Dunalbius de electione Imperatorum loquitur et de in Germania motibus civilibus.
44 de Pallade tua, quae est Poliarchus ipse, vide ann. 3.
45 qua licuit edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1659, 1664, 1664b; quo libuit 1673
46 prodiit edd. pri. et sec., 1630, 1634, 1664; prodit 1659, 1664b, 1673