1. Poliarchum ex Sicilia exegisse visa Lycogeni ingens de Meleandro victoria, quippe acer iuvenis maturusque consilio sui genii magnitudine regias partes extulerat, & faciliora factiosis scelera erant hoc extincto vel saltem absente. Mortis enim ipsius opinio diu non constitit, sed sive res suspecta tantum fuit sive a consciis edita, non obscure Arsidas iactabatur illi cum navigio salutem obtulisse. Et haec prima Lycogenis in Regem criminatio, cum per homines subornatos in populum spargeret Meleandro fluxam fidem fuisse & Rege indignam: quippe illius iussu legatos a Poliarcho caesos & reum clam exemptum supplicio; iamque securum in Italia, forte ad paria facinora praestari. Haec modeste Lycogenes & tantum apud eos quibus invisus Meleander. Sed clientes licentius infamiam Regis urgebant. Novis enim motibus materia quaerebatur, nec deerant qui haec tumultuandi initia ad Meleandrum deferrent. Ille consulto in pristinae lenitatis specie perseverabat, ut quae incuriae imago res antea eius afflixerat iam imponeret inimicis. Accendebat eius animum, praeter facinora Lycogenis periculumque fortunarum, virilis in Argenide constantia. Apud quam cum quereretur quod sacrificium destituisset fecissetque suspicioni locum quaesitae rationis qua foedera turbarentur: "Si quid hic, retulit ipsa, peccatum est, iustius erit de numinibus te queri. Stimulos ego nec recusare, Domine, potui nec tenere. Ceterum plures sunt qui mirentur te iniisse pacem, quam me deosque ab ea refugisse. Ignosce libertati quam mihi bonitas tua facit. Forte melius esset inter strenua opera semel perire quam tot iniuriarum patientes regnare precario." Rex indole supra muliebrem erecta permotus diu pensatae severitatis consilium exsequi statuit. Cui rei conducebat, Epeircten sive bello sive fugae aptissimam sedem incolere, in quam pridem quae utrique fortunae conveniebant dissimulata ratione convexerat.
2. Epeircte[1] in Panormitanorum finibus mons est aliquot milium ambitum amplexus. Imae radices abscissis praeruptisque rupibus attolluntur. Mox ubi per inaccessas cautes mons in modicum tumorem excrevit, paulatim faciliora latera acclinat, donec ad verticem pervenias haud modica planicie aequatum. In qua & tumulus commode eminet, tanquam a natura productus in arcem. Illud iugum munitionibus Reges firmaverant. Reliquus montis vertex iusto oppido sparsisque praeterea & amoenis aedificiis incolebatur. Quo latere ad mare mons pertinet, capax omnis navigii portus sese inter saxa insinuaverat, laxo aditu, aqua praealta, & propter montis amplexum a procellis secura. Huic portui oppidum tam opportune imminebat, ut iis invitis a quibus obtinebatur nec subire naves possent neque arcta semita teneri, quae a mari ducebat ad iugum. Qua vero interiora insulae mons spectat, duobus duntaxat callibus ascendi tunc poterat, iisque pari modo impeditis. Ingens quoque levamen Epeircten colentibus, quod quacunque intermittunt aedificia, uberrimi pecoribus pastus nascuntur. Et ut hunc situm beneficium deorum putarent, effecerat copia fontium & innoxius aër, in quo nulla veneno infesta animalia vivebant. In limine callis qui surgebat a portu Cereris signum cum spicea corona & serpentum volucri iugo religionem offerebat intrantibus, ne insalutato numine progrederentur vel saxum neglegerent, quod rudibus litteris deam loqui in hunc modum faciebat.
3. Si mihi, qua curvo Nereus vehit aequora cinctu,Omnis humus fruges atque omnis mitia debet
Iura locus, vetuique fero nemoralia ritu
Pabula Chaoniis miseros decerpere ramis;
His saltem ô cunctae meritis concedite gentes,
Sicanio sim tuta solo. Reverentia nostri
Adsit, & has nullus surgat populator ad oras.
Namque mihi hae sedes, haec fatis dedita tellus,
Haec placet. Exserti tantum ferat arma coloni
Pingue solum, & duro tantum de vomere vulnus.
Haud iniusta precor. Si quis tamen impia contra
Signa feret, meme ille gravem, me sentiet[2] hostem.
Ipsa faces, ipsa arma feram, cognataque iunget
Mecum omnis Natura manus. Saturnia proles
De Iove sum mater; fraternos caerula nutus
Unda timet, nigroque gener capit omnia mundo.
4. Meleander multo ante assueverat illuc divertere, quasi pulchritudinem loci secutus, venationum quoque simulato amore, quas vicina regio ferebat. Fidissimi militum in praesidio erant & ne, si coeptis fortuna abfuisset, etiam intercideret fuga, vario praetextu, regiarum triremium partem ad stationem applicuit. Captatis quoque temporibus quicquid olim cumulaverant Reges in eam arcem delatum est: vis magna gemmarum; coraliorum multiplices rami, quos ex vicino mari petierant; exoticam purpuram per aliquot saecula coactam pinguis murex suo fulgori servaverat; vasa aurea atque argentea, quorum pauca recenti artifico nitebant; rudia plura impensius in vetustatis reverentiam colebantur. Signatae pecuniae ingens modus non erat, per liberalitatem principis exhausto aerario, quam denique futuri coniectura minuerat.
5. Rex uni Argenidi consilia aperuit: sibi regiae dignitatis ultionem in animo esse; si simul Lycogenes & factiosorum praecipui varia negotiorum specie cogi possent ad regiam (iam enim in diversa secesserant), omnibus se iudices & supplicia daturum; huic rei Epeircten esse idoneam, unde & vicina regio teneretur & in potestate maria essent. "Forsitan, inquit, violenta consilia reliquos frangent, qui meae clementiae fiducia peccant. Sin resurgent saevius bella consiliumque eventus destituet, relinquam ingratissimum solum, tecumque divitias triremibus imponens navigabo in Africam. Neque enim illic desunt qui fugientem excipiant. Et aut ego tantus natu aut tu in annis eiusmodi clade indignis fortunam placabimus. Si ea calamitas incidet, solam Epeircten commendabo Eurymedi; hanc cum delecta manu ad extremum propugnet. Interim nobis, gnata, poenas dabit Sicilia, gravibus inter ipsos coniuratos odiis lacerata. Vulgusque, errore discusso, quid illi sint & quid fuerimus tristissima aestimatione pensabit. Quippe nec in dividendis facinoris praemiis unquam convenient, nec Lycogeni omnes accedent. Multi enim me percelli, non everti, desiderant. Sic inter se commissi pars ad nos respicient, & reditus noster forte illorum beneficium erit, quorum scelere pulsi fugerimus. Tu interim, Argenis, in arcem concede. Vereor enim ne bellum improviso aut accipi aut inferri oporteat. Unum vide ne in tuam familiaritatem ignotae fidei mulieres admittas. Satis est, mea gnata, proditione virorum non laedi."
6. Ad haec Argenis gratulata fortissimum consilium patri & hortata novo bello experiri fortunam, adiecit se hactenus cum fide curasse ne ignoti ingenii mulieribus sua familiaritas pateret. Sed postquam digressi sunt, cogitare acriter coepit a qua muliere timendum Rex monstrasset, quaeve secum omnino viveret ipsi invisa. Statimque consuluit Selenissam, ignara illam esse quae Timocleam Regi suspectam occultissima fraude effecerat. Et tunc quidem callidissima anus, quamquam laeta suas artes procedere, perfidiose apud Argenidem simulavit mirari se quis ad has curas impulisset Meleandrum.
7. Causa autem cur arcanis consiliis Timocleam petiisset haec erat. Argenidem illius officiis in Poliarchum senserat esse captam verebaturque ne iucundissima novitate matrona veteres amicitias anteiret. Ergo invidiae curis gravis ad familiaria in aulis flagitia & odia se convertit. Nihil tamen aperte in Timocleam locuta est. Ars enim & causa perierat, si deprehenderet Argenis fraudis ingenium. Sciebatque praeterea se mulieri graviorem hostem fore si eam odisse non sciretur. Varia itaque ingerebat, quibus consultissimum esse probaret ut Argenis beneficium in eam aut omitteret aut differret. "Visne, inquiebat, scire Timocleam haec praemia esse occultati Poliarchi? Visne secretae inter te & illum fidei pignora in plures emanare? Solertius mecastor feceris, si tanquam tuopte ingenio illi mediocriter favebis ut dari, non referri beneficium credat. Sit vero suae domi. Non careret suspicione illa tuae familiae accessio. Finge enim (quot & superi faxint) nunquam in vulgus periculose emanaturum ab ipsa Poliarchum esse servatum. At quid iste hospes Archombrotus? Scit quantum de eo sit merita & praemia tam subito scilicet a te solvi non sentiet?"
8. His & pluribus sibi verius quam alumnae cavebat Selenissa, rata actum de gratiae quo eminebat fastigio, si praeter se alia esset cui nihil sileretur. Sed tam commode tantoque circuitu peccabat, ut videretur unam Argenidem curare. Assiduum & exitiabile principibus malum, apud quos gratiosi praetextu iuvandi aut monendi satiant invidiam & interdum aemulos laudibus attollunt, ut maligna deinde inserentibus sit pronior fides. Ergo & Selenissa suspiciones secreto ornaverat, quae in Timocleam Regi allapsae sunt: hanc olim favisse Lycogeni & adhuc incertam fide esse; tamen ab incauta Argenide amari. Rursusque apud Argenidem eiusdem matronae laudes & merita miscebat imagine periculi quod in ea subvehenda timendum videatur. Et quoniam partim vera monebat, effectum est ut vix melius ab Argenide Timocleae esset nisi quod interdum, ut solebat, venienti familiarius se praebebat augebatque recedentem aliquot donis, liberalitatis occasione utique semper apte quaesita.
1. Inter hos dies Argenis, ut erat imperatum, comitante Ibburrane qui tunc forte negotiorum causa in regia erat Epeircten profecta est. Nec multo post Meleander, cum in idem oppidum se conferret, ingens vitae periculum adivit, sive suorum fraude sive fatorum consilio gratiam & favorem Archombroto quaerentium. Lacus erat passuum non plus mille in ambitu, placidis quidem & facilibus ripis sed aqua deinde praealta & instabili fundo. Ad illum Regis auriga declinavit tanquam via magis aprica ducturus. Frequentia curuum qui illic quotidie agebantur multis orbitis notabilis ne quid timeretur effecerat; cum ecce Regis equi, seu sponte consternati seu culicum palustrium stimulis acti aut denique proditione ductoris, quassatis alte iubis & periculose arrecti viam in lacum praecipitant, omnibus quidem qui in comitatu erant pavidissima vociferatione certantibus, sed pauci ferebant auxilium, sive intempestivo metu sibi cavebant sive subiti atrocitas periculi vires torpentibus eripuit. Inter illos qui ruentem per devia currum cum fide sequebantur, nemo Archombroti celeritatem aequavit. Nunc aurigam ille monere ut acrius equis obsisteret, nunc Regem ut ab curru in aquas desiliret nondum hominis mensuram aequantes. Ferebatur interim currus primasque iam rotas altior aqua suppresserat. Tum vero Archombrotus virile facinus ausus, quia impeditus fluctibus equus tardius eum vehebat, se in lacum pedes misit. Ad vicinum deinde currum praecipitans volentem Meleandrum arrepta pone veste tam mature detraxit, ut eodem ferme momento lacus subita voragine desidens totos cum vehiculo equos absorpserit. Archombrotum Regis pondus in se e curru collabentis afflixerat, tum ex pingui argilla lubricum fundum & ipsius aquae instabilis moles quae perveniebat ad humeros. Nec minus Rex laborabat sua vestigia obfirmare. Ita luctantibus simillimi inter se invicem haerebant, cum iam prope cedentes incumbentibus undis celerrimi amicorum eripiunt.
2. Ubi ad ripam Meleander pervenit, tanti quod evaserat periculi horridior imago tum suo, tum suorum animo insedit. Illud praecipue horrorem augebat, quod imperitus natandi certissime periisset nisi Archombrotus contempta salute veluti in se avertisset periculum. Quem ubi & natandi rudem esse compertum est, coepêre utique omnes impensius mirari hunc in Regis discrimine adeo vilem sibi fuisse, iuvenem, externum, non beneficio, non lege obligatum, cum tot--proh pudor!--gentiles & obnoxii cessassent. Praecipue Regem, ut debuit, hoc beneficium permovit. Cupide illum amplexus erubescentem ad suas laudes tenebat, & iam antea tanta indole ad amandum compulsus gaudebat hoc casu potestatem esse factam eum sibi intima nec invidiosa familiaritate iungendi. Interim Regis auriga elapsus fluctibus vultu horrenti ad ripam tendebat, cum Eristhenes diu ante verbis in eum bacchatus gladium strinxit, & tanquam Regis periculum vindicaturus improviso omnibus ictu excipit infelicem. Confossus ille ruit in aquas magno quidem iuventutis quae aderat plausu. At non illa consultioribus placuerunt: "Si non enim haec aurigae culpa contigerant, cur miser tam cruente mulctabatur? Sin noxam meruerat, cur non habita quaestione, non editis consciis facili morte eripiebatur suppliciis? An unus denique Eristhenes Regem amabat, tam properae ultionis minister?" Lapsi inde animi ut auriga crederetur factione Lycogenis emptus Regis vitam hoc facinore petiisse, & quoniam sceleri fata obstiterant, ne coniurationem prodere cogeretur ab Eristhene Lycogenis amico esse sublatum. Sed Eristhenis potentia nondumque maturum ad ultionem tempus quamvis invitum Meleandrum ad dissimulandum coëgit, vultu quidem sic placido ut nec se Eristhenes senserit esse suspectum.
1. Ubi Epeircten perventum est, frequens optimatibus oppidum fuit de Regis salute gratantium, Meleandro tegente quid animi sibi esset & ad omnem hilaritatem se cogente. Erant in primis Lycogeni amici, Oloodemus & Eristhenes, per hunc ad ingentis potentiae gradum subvecti. Nam Eristheni summam[3] aerarii Meleander crediderat, certus se has vires hosti conferre, sed ita tempora & quam iniverat simulatio ferebant. Oloodemus quicquid ad Pachynum promontorium iacet regendum acceperat. Hi facinus inter se partiti diversa procurabant, & cum Lycogene Oloodemus corrumpendae Siciliae a regia aberat, Eristhenes muneris sui specie incumbebat Regis consiliis. In his tribus summam hostilium virium esse constabat. Rex quamquam consilii iam certus, tamen quid Cleobulo sententiae esset scire expetiit. Eurymedis quoque consilio plurimum utebatur. Et Archombroti summa gratia erat. His tribus secreto convocatis Meleander Argenidem secum habens ita primum locutus est, ut non ostenderet suum sensum ne praeiudicio illo periret libertas sentire timentium Regi contraria aut se frustra dissuadere credentium. In quo rerum articulo Sicilia esset ostendit: importuniorem illam pacem pristino bello; haec se pridem auguratum Epeircten, in qua tunc arce erant, muniisse; scire se ex paucis capitibus momenta tam atrocis seditionis pendere. Iam rogare quid auctores sibi essent. Nemo in tantis rebus audebat loqui prior, donec in aetatis reverentiam expertaeque prudentiae Rex Cleobulum dicere iussit.
2. Et ille: "Strenue, inquit, agendum est, ô Rex, aut expectandum tanquam velatis capitibus maturum exitium. Mediocris virtus pro vitio tibi erit. Nec aut famam aut deos, si te de istis hostibus ulciscêris, laedere puta. Nam & primus Lycogenes peccavit in foedera, & ipsius supplicio qui te contemnunt vel odêre mutabuntur. Scimus sollicitatas urbes; descriptos milites paene sub signis esse. Quid moraris? An donec nihil amplius in Sicilia sincerum sit? Timesne turbare adhuc praecoces illorum apparatus, aut religiose expectas donec ferrum iubearis recipere? Eristhenem hic habes. Lycogenem & Oloodemum tanquam ad consilium in re subito oblata accerse. Si venient, confestim maiestatis damnatos conficias. Sin abnuent, hos tu vero contumaces, nec dum omnia instructos, iusto celerique bello persequere."
3. His Cleobuli verbis adiecit Eurymedes: spondere se peditum sex milia equitesque quingentos in fide & potestate fore; in praetorianis partim hos esse, partim in Epeirctes praesidio; alios Panormi & in arce Epipolis distributos; tantillam veteranorum manum tironibus posse praestare, quoscunque delegisset Lycogenes; et ubi regia vexilla fulcissent[4], haud dubie multo se melioribus partibus applicituros.
4. Inter haec Archombrotus illata armorum mentione hilarior ratusque locum esse aliquid pro Poliarcho audendi: "Ego, inquit, & externus & iuvenis de summa rerum non disputo. Sed si bellum vobis placet, cur auxilia vestra respuitis? Cur ante discrimen frangitis vires? Poliarchum Lycogenis invidia pulsum adhuc hodie nemo est militum qui non optet restutui. Praeterquam quod bellicis artibus valet timendumque est hostibus nomen, scitote illius reditu conspectuque--tanquam salutis auspicio--promptiores ad omnia exercitus fore. Equidem quaerendum censeo, excusataque temporum necessitate quae illum hinc abegit, ad novam lauream invitandum."
5. Haec fidenter pro Poliarcho orantem Argenis intuebatur, eo potissimum laeta quod Rex illum avide audiebat. Itaque ne quis tam liquida & prolixa omina turbaret, ipsa adiecit in eadem qua Poliarchus causa Arsidam esse: "Quem omnes ferunt, inquit, in Italia moras trahere, tanquam solum exilii causa vertisset. Nec aliud ipsi crimen quam abvexisse[5] Poliarchum. De Arsidae fide, ô Rex, non dubitas, & fortasse de nobis isto[6] facinore quam de Poliarcho plus meruit. Quod si tamen deliquit, hunc donari mihi peto, licet, quamdiu Poliarchus in damnatis aut invisis fuerit, non possit absolvi." Argenide in defensionem Arsidae quia cum salute Poliarchi cohaerebat erecta, omnes in virginis gratiam eadem cum ambitu senserunt.
6. Tum Rex: "Diis, inquit, res nostras curae esse vel ideo intellexi, quod mirabili animorum consensu, quae apud me constitueram, eadem ut facerem suasistis. Sit igitur auspicibus diis ratum in Lycogenem bellum, si absque tumultu capi & perduellionum supplicio tolli non poterit. Poliarchum autem & Arsidam pridem meo suffragio absolvi. Restat quaerere qua ratione utrumque reconciliemus domum." Omnibus visum notae fidei aliquem cum muneribus ad Poliarchum mitti debere, eumque orari ut primum coeptae erunt in Lycogenem turbae remigret in Insulam. Sic constitutis rebus consilium Rex dimisit, omnibus quae sciebant senserantve diligenter premere iussis. Sed Argenis de amantium more semper immodice exsultans aut maesta obiecta praeter spem laetitia aperte fruebatur. Ignarusque rei pater: "Accipio, filia, inquit, omen. Ex quo in haec mala incidimus, nunc te primum hilarem & porrectae frontis cerno."
1. Vespera appetebat & in hortum regium Archombrotus, ut plerumque solebat, intravit. Illic cum solus inter arborum spatia erraret in noctis memoriam incidit qua Timocleae hospitio cum Poliarcho erat usus. Inter cetera subiit animum frontis vocisque mutatio quae illic Poliarchum de Argenide interrogatum confudit. Id enim Archombrotus in amoris indicium cum traxisset, deinde exciderat supervenientium rerum mole, eo facilius quod non amorem mutuum, sed iuvenilem in Poliarcho insaniam esse coniecerat. Tunc vero diligentius omnia revolvebat: bis ad Argenidis nomen Poliarchum obstupuisse; bis de virginis aetate & moribus rogatum respondisse strictim tantum, & ut scires incompositi ad hoc nomen animi esse. In illius rei memoria haerenti succurrit Argenidem, dum Arsidam apud patrem tueretur, inter seria verba & preces totam arsisse. Facinus autem Arsidae ad rem Poliarchi pertinebat. His utrinque pensatis secretae inter illos necessitudinis facta est Archombroto suspicio. Occurrerunt ilicet cogitanti virtutes Poliarchi & quicquid hunc ad spem tantam subvehere potuerat aut sollicitare Argenidem. Certe quod illius genus lateret, aliquid eximium posse subesse. "Neque enim, inquiebat, solus sum, cuius genus aut fortunae ex illa quam subii dissimulationis larva aestimari non debeant."
2. Sed dum Argenidis speciem fortunamque ad animum revocat suum, felicemque hoc amore Poliarchum tacita gratulatione ingeminat, ea ipsa laudare incipit & mirari quae antea intactus aspexerat. Nam quid Argenide venustius esse? Cui unquam ad tantum habitum, tantosque parentes, tot virtutes accessisse? Si non generis praerogativa esset, sed ex Siciliae virginibus delectus haberetur, neminem ante Argenidem ad regnum asciscendam. Sapientiam, modestiam, verba, suo sexui praestare; speciem supra mortalem esse. Post haec ad se redibat Archombrotus, nec indignam tanta spe nobilitatem suam, haud dubium novis ignibus alimentum, reputabat, et id primo non quasi amaturus, sed tantum veluti otiosa nec imparia tamen vota capi inde paulatim & oblectatione iam anxia ad earum rerum imagines teneri, ignarus, si victor & liber esse vellet, fortitudine opus esse in haec ipsa amandi initia. Quantum carior fiebat Argenis, tantum de amicitia decedebat quae illum Poliarcho coniunxerat, primum invidia mox aemulationis malo grassante. Ita aeger & ad animi captivitatem adactus, horto digreditur quem paulo ante felix solutusque intraverat. Accessio mali fuit quod ad solatium in ea tempestate solitudinem quaerens solus cenavit. Nam cum tacitus secretusque non aliud quam amorem audiret, paulatim illis curis se permisit, quae intra paucissimos dies efflictim amantem nondum expertis malis urserunt.
3. Dum haec apud Regem aguntur, non solutiori cura cum suis Lycogenes meditatum facinus adornat. Is ad praecipua oppida non uno praetextu divertens magistratus exhibito convivio hilariores monebat, ne publicam libertatem sinerent prodi: pessimis consiliis infestari Siciliam; meminissent se in regno, non sub tyrannide, esse. Nec in Regem quicquam addebat nisi ita perplexe ut id posset vel Meleandro excusare. Cum his verbis incitatos videbat, quasi familiarius agens imperfectum aliquid inter suspiria vel publice vel praecipuis in aurem loquebatur, ut pia sollicitudine plura timere videretur quam quae auderet evulgare. Inde non pauci in eum ut patriae columen aspicere curaque subtristi Meleandrum fastidire, cum praesertim iactaretur in populo: nunc contemptis popularibus ad publica negotia acciri peregrinos; nunc tributa & portoria augeri; caedes denique imminere a principe superioribus bellis infesto. Praeter has artes, sacrificuli pretio empti haud parum valuêre. Ominibus & auspiciis ementitis omnia in religionem vertebant. Seu publice seu privatim mactata hostia erat, effictis prodigiis spectantes terrebantur: nunc caput deesse iecinori; nunc turbato ordine fibras emicare extra sedem; semperque nova fata instare & meliora praeteritis; nihil autem quod tunc fieret diis placere. Contigerunt praeter has larvas non falsa aut fucata prodigia, quibus affirmabantur proximae clades. Nam & de caelo lapidatum est & alicubi gemini soles micuerant. Sed pauca haec monstra fictis innumeris fidem fecerunt, ut homines omnia temere crederent timerentque. Quem miserorum statum quidam poeta, & ipse publicae insaniae non expers, descripsit.
4. Parcite, Caelicolae. Quid demere vincula rebusHeu placet & miseras monstris evertere terras?
Nunc caelo informis facies, nunc aëra foedi
Incestant Manes. Livent per inane cometae,
Et nec friget hiems, vector nec floribus halat
Phryxaeus, posuitque suos canes aestifer ignes.
Qualiter ignoto cum sol novus aëre gyrumPer modo nascentis cunabula duceret orbis,
Expers saepe viae, saepe alti pondere currus
Erravit dubius, totumque immiscuit annum.
Cernis anhelanti quam nigra volumina tollat
Aetna iugo? Cernis quanta vehat aequora mole
Auster & in nostras spumantia degerat oras?
Ceu quondam Ausonio cum dissociata recessit
Litore, frangentes exhorruit Insula nimbos.
Magna quidem portenta deûm; tamen omnia supraSaevit corde pavor. Vates sibi quisque malorum
Et clades & tela videt, poenasque futuri
Praecipit. O sive haec nobis insania crevit,
Seu superi iussêre nefas; quid longa moramur
Supplicia? Arma, viri! Saevo cadat hostia caelo
Quae meruit. Liceat lustralia mittere tela,
Et satiare deos, & morte reposcere vitam.
1. Inter haec ad Regem est relatum intercedere Hyperephaniis cum Lycogene arcana consilia. Verebanturque nonnulli ne eorum usurus viribus propediem a patriis sacris abiret. Forte cum talia iactarentur, Archombrotus cum Ibburrane erat, cui iam aliquo usu, commendatione maxime Regis, coeperat familiaris esse. Ambo in regia porticu spatiabantur novusque in Siculis rebus Archombrotus, cum aliquoties Hyperephanios audisset nominari, rogavit quod discrimen inter illos ceterosque Siciliae incolas esset; cur nomina, cur studia, viresque diversae? Tum Ibburranes docendi iuvenis studio paulum in se seductus sic incepit. "Hyperephaniis ex suae superstitionis genio nomen hoc fecimus.[7] Eorum factio regnantibus gravis quodam Usinulca auctore hoc saeculo est exorta. Ille deorum cultu neglecto qualis in Sicilia semper viguit, ausus est novas religiones afferre pacemque sollicitare animorum, qui superbia----vel nimia simplicitate----diripi possent. Quibusdam igitur ambitiosum fuit a sensu maiorum eo duce discedere. Alios eloquentia fefellit cui pietatis species erat intexta. Accessit impetus novitatis, tanto furore excaecans animos, ut barbara Usinulcae commenta invenerint laudatores, non ex vastis & ultimis terris, sed (quod mireris) ex alumnis Siciliae----quamquam nihil portentis deterius quibus suam ille scholam foedavit, ut vel referre me pudeat contumeliosam numinibus vesaniam. Negat ullum mortalium ulli sceleri operam dare, nisi qui illi perpetrando ab adigentibus diis damnatus est. Utcumque vero in vitia pugnes, in te sis innocens, commodus hominibus, in deos liberalis, eiusmodi pietate effici non vult ut amicior diis vivas. Non haec enim omnia esse illam virtutem, quae acceptos immortalibus homines facit, sed illius tantummodo signa virtutis. Praeterea non esse in delictis discrimina, sed in hominibus qui delinquunt: si quidem a diis exosos----vel oleris furto!----mereri quicquid Furiae apud poetas faciunt; ceteros vero non parricidio, non incestu, libare amicitiam qua cum numinibus sunt coniuncti; ita ab uno scelerum ceno hos intactos, illos amisso decore excedere. Velut in aquas si quid anserini generis mergas, inde inviolata siccitate eduxeris, cum ceterae aves, aquis iisdem & minori saepe mora, tenorem & usum pennarum corrumpant. Parco ceteram Usinulcae amentiam memorare.
2. "Nec habuissent haec monstra longi aevi discipulos, nisi incidissent in Regum pueritiam, quibus temporibus ut plurimum turbulentis foeda omnia nec arceri nec corrigi possunt. Auxit hunc morbum factionum atrocitas, & quidem optimates odio eorum qui sub pueris principibus rerum potiebantur, praebuêre se tumultuantibus Hyperephaniis duces. Tum vero luctuosissimo sidere percurrerunt domestica arma Siciliam, & ad Hyperephanios defecerunt quotquot seditionum licentiam amabant; in ipsos ausi Reges signa attollere. Nihil illorum furori relictum est: calcare aras deorum, evertere templa, foedare oppida incendiis, & civili sanguine suam furiis consecrare novitatem. Post tot annos adhuc veluti truncas urbes excisis numinum tholis aspicias in quibus saevierunt. In illis tumultibus tanto divortio a ceteris recessêre Siculis, ut----tanquam aliam patriam aliumque populum facerent----ne ictis quidem foederibus redierint bona fide in communionem reliquae gentis, discordique ingenio acti semper arma aut minentur aut timeant.
3. "Ita affectis animis quid Regibus putes liberi in eos imperii esse? Urbes, milites, portus, tantumque non totas insederunt provincias, ex quibus cum supercilio consulunt quid iuvari a se Regem aut sperni expediat. Cui si bellis occupato aut inter alia laboranti negotia operam suam promittunt, tanquam digni quibus gratiae habeantur fidem hanc iactant, obliti a bonis civibus tunc eiusmodi sponsionem non exigi, nec fore ut toties eam repeterent, si semel tuta esset. Sed sociorum utique magis quam civium more auxilia praestant, Regisque aut sequuntur aut aversantur consilia. Sic deorum principumque arbitros agunt, quid utrisque ipsi debeant non ex patrio ritu sed ex suis ingeniis metiti. Quantas clades hic morbus minetur Siciliae vel nullo profitente agnoveris. Nam ut pervicacissima sunt odia, quae ex diversarum religionum litibus fervent, iure timendum est ne aliquando Hyperephanii, quod suis consequi viribus non possunt, excidio patriae quaerant, peregrinis gentibus aemulisque non magis ad bellum quam ad praedam & veluti Siciliae possessionem accitis. Quod si ista meliores dii avertent, at iam quanta sunt quae videmus quaeque sentimus? Si filii irascuntur parentibus, si Regi optimates, continuo in hanc sectam, veluti ad certissimae manumissionis genus, fucata professione secedunt, non ignari quod sibi praecipue noceant. Sed tanti est suo errore aemulos macerare. Quid de Vestalibus dicam? Quid de mystis deorum? Ubi illos castitatis suae taedet, impune maledicunt religionibus & incestarum mercede nuptiarum se Hyperephaniis dedunt. His exemplis illaque disserendi & vivendi licentia labefactatur vulgus, ut primum qui dii aut qua ratione colendi sint dubitet, mox rudi aut impio fastu nihil sacrum habeat, nihil de superis certum. Sic numinum rebus indicta est isto facinore calamitas, simulque in publicam pacem serpit, & aegrae Siciliae carpit vires. Quae nunquam in pristinum robur exsurget, nisi prius Hyperephaniis ad saniora adactis vulnus hoc duxerit cicatricem."
4. Tum Archombrotus: "Quid ergo Siculi cessant, ait, una mole obruere incendium? Quidve gravantur iusto ferro hanc tabem noxiosissima contagione serpentem excindere? Equidem vel ego externus manus meas & ferrum ad hoc promitto. Neque me unquam gratioribus victimis operaturum credam, quam si eorum sanguinem diis dabo vel meum adactis vulneribus ipsi libabunt. Haec te Meleandro dicere, Ibburanes, & ad haec bella eum urgere aequum fuit."[8]
5. Hic Iburranes: "Laudo impetum tuum, inquit, egregio fervore succensum. Sed sunt tamen qui non sine argumento contraria sentiant, quia rerum successu compertum est ut quaedam animalia aluntur veneno, ita hanc sectam invalescere publicis malis interque bella & clades saginari. Alias igitur artes easque mitores quaesivêre, quibus maculam Sicilia eluat, credideruntque Regum prudentia absque ferro & sanguine morbi saevitiem ponere posse. Si quid vero ipse sentiam quaeris: neque cum illis pacem neque bellum simpliciter volo. Nam si quietem possunt pati, non hos puto ullis motibus sollicitandos. Sin in Regem remque publicam seditiosis consiliis sponte insurgent, ferendos non arbitror, sed vi armisque premendam vesaniam superbe furentium. Pia tunc arma, tunc omni laude digna in eos severitas. Totis regni viribus enitendum ne impune auferant abominandi in Reges exempli audaciam. Et eo quidem celerius vindicandum est facinus, quo ipsi ferocius solent grassari in cunctantes nostramque patientiam pro imbecillitate contemptim accipere. Neque enim haec secta ferendo parendove (ut solent meliores disciplinae) quaerit sibi incrementa, sed iurgio, rixa, tumultu sua facinora assuevit asserere. Ferro igitur & plusquam aemula ferocitate censeo in eos esse agendum quoties suis iniuriis Regem ac patriam lacessent. At si seditionibus, si rebellio abstinebunt, patienturque mitius se haberi, tunc ego cum illis pacem malim. Iam enim in plures serpit labes quam ut singuli inter reos scribi possint & citari a lictore. Ac praeterea iuventute abundat Sicilia, quam nunc levitas, nunc egestas, nunc ipsa armorum cupido sic versat ut non iure aut pudore aestimato factiosis det nomina & in militiam coeat quantumvis superis mortalibusque aversam. Ita multi, dum armis certatur, accedunt spe praedae ad istos Hyperephanios, qui eos in pace devoverent[9], & Reges bello illato plures de novo reos faciunt quam de veteribus extinguunt. Praetera veluti fila per se tenuia ac soluta facile rumpas, at si ea inter se violento implicas nexu, quo fortius premis, eo validius stipantur coeuntque denique in funem cui frangendo nunquam suffeceris, sic isti per se forte neglegentiores suarum partium, ubi intentatos iugulis vident enses, qui coactam (id est, ut existimant, pudendam) poenitentiam extorqueant, interdum furioso & quem aegre exsolveris nexu coniurant.
6. Itaque pace, otio, regni felicitate (si ipsi importunis tumultibus ad arma Regem non cogent) debellandi sunt; quo tempore nihil ex publicis latrociniis habent quod incertis & seditiosis auxiliatoribus largiantur, neque incitati adversantium fervore, plurimum quoque de suo remittunt. Ex ipsorum deinde praecipuis multi ad Regem respiciunt, ex cuius amicitia in illo sereno omnia pendent. Is autem si non tam odio quam contemptu prosequetur eorum disciplinam, efficacius omni bello nobilium animos ad poenitentiam coget. Qui si malo pudore prohibebuntur suam sectam eiurare, saltem liberis suis consulent magistrisque eos tradent per quos erudiantur ex veteri more, vivantque in regia gratiosi. Nam qui caelo, argumentis, veterumque praeceptis unam pertinaciam anteponunt adhaerentque Usinulcae, vincentur----mihi crede----hoc honorum aditu & spe regiorum munerum caute praeclusa, praesertim si non hae poenae legibus publice latis in eos constituantur (nam id ipsum satis iratis esset ad questus coniurationemque & contumacia arma), sed lento quodam usu principisque ingenio, nequaquam in eos dividentis reipublicae munera, quae conferri aliis possunt, neque ferentis ut extra licentiam quam leges faciunt exerrent. Cetera sit in eos mansuetus & interdum familiaribus verbis dignus ipsis videatur cui placeant. Multi enim inter illos, Archombrote, non suo, sed sectae & institutionis vitio peccant. Absque hac essent recta indole paresque maioribus futuri. Hos, cum licet, corrigi mehercule praestat quam everti aut ad insaniora adigi necessitate. Ista vero utcumque lenta remedia paulatim Hyperephaniis nervos exscindent & qui specie altioris sapientiae coaluerunt, tandem segni nec irritata vetustate, philosophia quoque excussa atque contempta, quae exoriens tanti supercilii fuit, non aegre solventur. Sed haec sunt solidioris pacis consilia. Quam ô huic regioni numina restituant nec Hyperephanios patiantur auxilium Lycogeni ferre! Hunc certe, quidquid fama iactetur, ad eorum religiones accessurum non arbitror, nec ut illi factioni commendetur (id est vix Siculorum quadragesimae parti) ceterorum odia contracturum."
7. Cum haec Ibburranes dixisset, Archombrotum ad cenam vocavit monuitque familiariter ut & ipse Hyperephaniis perbenigne uteretur. Nam plus illos (ut res Siciliae erant) corrigi blanditiis exemploque & sobria dissertatione quam professo semperque mutuo fastidio posse.
1. Iamque maturis apud Lycogenem rebus dicta facinori dies erat, medio vere, ad decimum mensis, qui Thargelion vocabatur.[10] Eristhenes haud procul Epeircte praedium habebat & saltum in eo, quem intactae diu ferae impleverant. Is destinata insidiis die illuc cum Argenide Meleandrum ad convivium vocare susceperat. Si procederet fraus, Meleandrum atque Argenidem, tanquam signis tabulisque spectandis in aedium penetralia cum paucis deductos, adorturus emissurusque per posticum celerrime tradendos Lycogeni. Si restitisset Meleander[11] aut ad auxilium pertinacius provocasset, eum interimi placuerat; satis esse si potirentur Argenide. Quod si Meleandrum eo die omina aut valetudo intra Epeircten tenuisset, tunc Lycogenes ad eum opprimendum cum subito exercitu adesset. Hunc enim illo die Syracusis esse volebant, & ad eum suae factionis homines, tanquam procerum urbiumque nomine, coire cum tumultu ducemque dicere publicae causae in Regem. Supervenire debebat Oloodemus cum manu ad hoc ipsum ante collecta, rei novitatem suffragio asserturus & viribus. Descitura ab Rege pleraque arbitrabantur, tum prioris belli exemplo, tum praefectorum & magistratuum fraude, quorum multos sibi subvexerant, denique sponte animis ad seditionem spectantibus.
2. In hunc modum institutis utrimque consiliis Lycogenem Meleander & hic illum occupare decreverat. Sed Argenis duplici sollicitudine icta, cum & Poliarcho & regno studeret, eximiae diligentiae erat in iis urgendis quae apud Regem amici censuerant: comparanda Poliarcho erant dona; Arsidas revocandus; & qui haec curaret fidum hominem res poscebat. Nemo extra unum Archombrotum deprehendebat privatas in virgine curas. Sed illum amori assidue saevienti paene iam imparem & in Argenidis pro Poliarcho studia haud vulgari aemulatione quaerentem vix fallebant illa consilia. Super omnia se ipsum accusabat quod reducendi Poliarchi auctor regi fuisset, adeo ut interdum sumeret impetum adeundi secreto Meleandrum & contraria sentiendi. Sed pudore coërcitus simulque reveritus Argenidis iram tam pervicaci concilio abstinuit. Accidit forte ut ad Meleandrum iret super Arsidae reditu cum filia colloquentem. Et tunc quidem ab recenti beneficio commendati apud Regem Poliarchi gratior Argenidi erat. Ergo ut suae causae patronum hilariter intuita eum quoque solito familiarius salutavit, ignarumque cur hae ad se blanditiae essent ita affecit ut subita confusus laetitia, ubi primum licuit, ad colligendas vires in cubiculum rediret.
3. Illic nimio nec securo gaudio multum animi incertus ita denique sibi locutus est: "Te autem esse felicem? Te amori litavisse? Quid enim? Non frontem virginis vidisti? Non oculos? Cum venisti, non tota exsiliit? Infelix! Nimis inepte meam spem indulgeo. Numquam dii tanta praemia tam faciles concedunt. Vulgares nuptias nulla tempestas, nulli casus illustrant. Eximiis vero amoribus fortuna intercedit ut ipso labore sint pretiosi quaerentibus. O fallar, nec illa salutatione, illo Argenidis vultu, quo tantopere mihi nunc placeo, exitum ipsa portenderit! Hei mihi! Quod vix cogitare sustineo num haec benevolentiae signa Poliarchum petebant, & ideo blandior fuit quod eum apud Regem sententia mea iuvi? An orantis species fuit qua patrocinium rursus meum pro illo deposceret? Non est tanti, non per Argenidem, ullus amor. Nec volo Argenidis in me benevolentiam debere Poliarcho nec mihi Poliarchum debebit Argenis. Egone alienae felicitatis minister in meam cladem pugnabo? Ego vilis abiectique animi paene ad servilia officia amabor, & Argenidem alteri tradam? Erras tamen, Archombrote, si vi agendum putas. Precibus, patientia, obsequio impetrabilis amor est. Servire an imperare Argenidi paras? Aut quam haec inverecunda esset oratio: 'Nolo ut ames Poliarchum.' Vix austerus aliquis pater sic iuberet. Quae ametur indigna est vel praestantissimum amabit. Virtute, gloria, fama in Poliarchum certandum est. Et tua quoque interest hîc eum revocari. Semper enim de absentibus tenerius & quadam miseratione sentimus. Praesens autem ut placere Argenidi poterit sic aut rixa aut fastidio esse ingratus. Explorabis cur ametur, aggredierisque eadem virtute virgini te probare. Quicquid aget, affectu[12] superabis, & si cetera feliciter non cedent, ferro deiicietur. Facilis erit ad iurgia pugnamque occasio. Ut sit vero fortissimus, tamen fortior amor est qui meam manum reget. Interim dum de reditu ipsius agimus, facilis ad colloquium erit Argenis; me audire, mihi credere assuescet. Saepe autem, ubi adolevit benevolentia, longe ad alias causas valet quam propter quas esse incepit."
4. Cum Archombrotus in hanc sententiam coëgisset reluctantem animum, ad Meleandrum redit. Ibique ad novae indignationis maerorem praesentiori causa deductus est. Persuaserat enim Regi Cleobulus ut quae munera ferrentur Poliarcho tanquam ab Argenide essent: "Ipsa exsors est facinoris, inquit, quod eum e Sicilia expulit. Regni autem secundum te curae ad illam pertinent. Sciet praeterea sub eius precibus tuas latere, & qui fortasse durior nobis esset, certe non litigabit cum virgine."
5. Meleander mirifice probata sententia: "Age, inquit, restat & munus & hominem qui ferat deligere." Timonides strenuus iuvenis erat fideique in Poliarchum notae, quem mox Argenide suggerente huic furtivae legationi Rex destinat. Hoc ita constituto iam quod munus mitteretur inter se pensabant. Forte mercator ex Syria Indicas & Arabicas merces, plerumque inutilem vanis gentibus luxum, advexerat. Inter cetera erat armilla ex serico texto, quod totum varii generis lapilli sic implebant, per suos colores distributi ut aliquot ferarum aut fugam figurarent aut iram, quas hic telis venatores sequebantur, hic excipiebant venabulis. Pretium gemmis & operi ingens, quippe quod talentis quinquaginta indicabatur. Multi Siculorum hanc viderant, plures audierant celebratam non ignobilis poetae opera, quem suo fulgore ad hos versus rapuerat.
6. Dicite, surgenti confinia litora Phoebo,Quam nitidus vestris hic deus exit aquis?Cum tingit virides hilari fulgore smaragdos,
Aut facit, ô adamas, te sibi luce parem,Pallentemve onychem, varium vel iäspida miscet,
Vel cui purpureo nomen ab igne venit,Caeruleasque notas & flammis implet & auro,
Ceu variat puras comptior Iris aquas.Hae tamen haud uno cunctae sub litore gemmae
Nascuntur. Nam cui gloria tanta solo?His nitet immensus Ganges, his flavus Hydaspes;
Est & Erythrai lucida concha sali.Una omnes armilla tenet, par omnibus una,
Omnis in haec Oriens lucida texta coit.Di superi! Pretium nitidae formamque coronae!
Quam volet amplecti tanta corona manum?Ut natat in solidis lux alternata lapillis!
Oraque venantum quam bene gemma facit!Dives en hic cervus, quem ditia tela fatigant,
Et leo, quem pretio cerne tumere suo.Lemnius an nondum Telchines naufraga saxa
Artifici gemmas sic posuêre manu?Digna quidem Iovis haec vibrare armilla lacerto,
Cum quatit imbrifera luce coruscus humum.Ipsa, licet dives, placata hoc munere Iuno,
Poneret offensi iurgia saeva tori.At te seu veri seu famae gloria tangit,
O quisquis tanta bracchia dote coles,Vince animo censum, ne haec optima saxa putentur,
Tuque genus Pyrrhae vilior esse lapis.
1. Eam armillam Poliarcho munus fore idoneum Argenis atque Cleobulus cum Meleandro censuerunt, quippe quo se sua mole non proderet; furto enim rem agi; arma aut equos si mitterentur, conspectum hostium non posse defugere. Praeterea hoc ornamentum in plerisque regionibus non feminarum magis esse quam virorum. Aptissimum itaque quod femina viro donaret. Rex antea, cum illam mercator obtulisset, quia maiores curae instabant, paene vilem habuerat. Apud Eristhenem tamen erat utique Praefectum aerario iussumque inspicere ex artificum fide an in rem principis emptio esset. Tunc vero, ne quisquam miraretur confestim hanc emi, Rex talos poposcit & cum Argenide ludens ac sponte inferior, quasi victoriae praemium armillam statuissent, Eristhenem accersit imperatque quam possit rectissime eam Argenidi conciliare. Eristheni sive sua sedulitas sive fortuna nondum Meleandro propitia iam suspicionem fecerat legationem ad Poliarchum parari. Credidêre a sua coniuge ortum suspicandi initium, quae cum Argenide & Selenissa frequens saepe obliquos de Arsida sermones iniecerat--callida mulier & ex viri ingenio ornata. Sed postquam Rex armillam tali aerarii tempore emi praecepit, adeo illi aucta suspicio est ut ilico ad Lycogenem scriberet vereri se ne Poliarchi gratia hoc munere repeteretur. Is autem ad omnis flagitii atrocitatem celer, hortante etiam Oloodemo (nam is forte tunc aderat), in hunc maxime sensum rescripsit: nihil consultius quam ut armillam, quandoquidem apud Eristhenem erat, veneno imbuerent. Si eam Poliarchus accepisset, haud dubie lacerto circundaturum & tabem per gestantis calorem in vitalia pervasuram. Sin Rex eam dedisset Argenidi, rem tempore posse sciri. Nam venenum non ad tactum statim nocere. Admonituros autem ipsos praetextu aliquo de peste quae latebat, laturosque ingentis fidei nomen, substituto in crimen mercatore.
2. Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerant tollendis inimicis Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui.[13] Dum illuc colonias vehunt conduntque Syracusas, hanc olim turpissimae calliditatis artem quibusdam Siculorum tradiderant. Et Meleander ea peste tentatus hactenus suorum cura evaserat cibum Regis & vestes ambitiosa cura servantium. Tanta autem veneno acerbitas, ut non modo gustatum saeviret sed ex diutino contactu insinuaret virus in cutem quam calor laxavisset. Eristhenes veneficio perpetrando nullum adhibuit sed ipse in dilutum toxicum interiorem armillae partem misit, byssino utique texto mollem, quia iungenda bracchio erat. Cumque crederet vim succorum satis infusam, eam in pyxide defert ad Regem, qui tanti sceleris ignarus omnibusque praeter Argenidem semotis vocatum secreto Timonidem monet eam fidem exhibere qua dignus censebatur. Ostendit deinde cui ministerio sit delectus & litteras tradit ad Arsidam sua manu ita scriptas: "Timonidem quem vides, Arsida, ad te misi. Ei sic auscultare te volo ut me loqui existimes. Quicquid dixerit egeritve ratum habebo. Scias tamen, quo celerius cum hospite adveneris, eo te futurum gratiorem. Vale."
3. Tum Argenis ex composito de recessu fluxae vestis pyxidem profert &: "Hanc, inquit, armillam, Timonides, ad Poliarchum defer. Eam meo nomine accipiat. Una illi has litteras dabis alterasque ad Arsidam." Tradit deinde codicillos, non quos Meleandro ostenderat. Frigidos enim nec amicitiae suae cum Poliarcho pares obtulerat patri, & inter obsignandum haud aegre mutaverat, aliis quos ex mutua necessitudine scripserat praeparatis. Quia autem Timonidis in Italiam iter ignorari non poterat, ne augeretur dissimulatione suspicio, spargere apud suos Rege auctore coepit se Italiam Africamque visurum vacationem impetrasse a regia. Iuvenis erat & commodum accidit, quod pridem transmarinae peregrinationis studio ictus aequalibus suis ea vota iactaverat.
4. Sed Eristheni ad insidias invigilanti pleraque nota & suspecta omnia erant. Hunc igitur ad Poliarchum ire coniiciens, quo verum erueret ita[14] fraudem commentus est. In ipsius clientibus iuvenis erat, quia nuper agros reliquerat nondum notus in regia. Callidum autem & ad ea quae praeciperentur impigrum esse cognoverat. Huic imperat abeuntem Timonidem concitato equo persequi; simulare deinde a Rege se missum, qui etiam atque etiam moneret ne in Sicilia cuiquam mortalium indicium faceret de armilla. "Dum loqueris autem, inquit, diligenter audientis vultum observa. Si annuerit aut visus sit dubitare, tanquam mandato satis functus, ab illo protinus abi. Sin quid velis ignarus sit, ut facile deprehendes, qui ipse vocetur tanquam dubius sciscitare. Ubi Timonidem dixerit, pete ignoscat errori; alium nempe te quaerere. Et inde, si potes, sic discede ne sciat quam viam institeris. Sin quia ignotus es, haerebit & qui sis exquiret, ex Selenissae cognatis te simula recens transmissum ad regiam. Nomen quod primum occurrerit[15] tibi impone." Ille gnaviter mandata exsecutus nec a solertia nec a fortuna aberravit. Namque Timonides ubi audivit de armilla, quod rem secretissimam sciret, hominem suspectum non habuit. Ire igitur iussit & Regi renuntiare esse omnia in securo; satis sibi haec arcana esse mandata.
5. Sic eluso Timonide cum iam de consilio Regis constaret, Eristhenes omnia confestim perscribit Lycogeni, ne sive Timonidem capi insidiis sive quid aliud vellet tempore excluderetur. Diu incerto Lycogeni, cum Regem iam non segnem sed ex adverso struentem consilia timidius sperneret, tandem novo facinore visum est opus, quo inclinaret in Regem maleficii a se patrati invidiam. Quod igitur nemo unquam putasset, ipsum sollicitare ad foedera Poliarchum eique scribere hoc exemplo instituit.
6. "Lycogenes salutem Poliarcho. Quam tu in amicorum hostiumve delectu erraveris hic dies aperiet. Me tanquam inimicum insectatus, Meleandro utinam non plus aequo tribuisses. Sed omitto praeterita. Nam neque iam te accusari humanum est, neque in eo statu sum ut anxie me excusem. Malo te ex beneficiis meis scire quam verbis uter nostrum in pristinis odiis peccaverit. Meleander ex tuo exilio te infensum & vindicem cum timeret, ad nefarias artes confugit factusque de Rege veneficus armillam infamibus illitam succis, tanquam poenitentiae suae confessionem mercedemque iniuriae, tibi misit. Hanc tu cave gestaveris. Mortem enim circumegeris brachio, non armillam. Mihi quidem ante experimentum fidem esse non curo. Si igitur vel damnatus est servus, vel humaniori consilio iumentum aut canem vis perire, nudae illius cuti hoc munus compone. Nisi intra quatriduum morietur, ego qui vivam indignus sum. Si sapis, illum ipsum pestiferi doni latorem, illum Timonidem coges ut mortem induat quam tibi non inscius porriget. Ego has insidias, quas aegre detexi, te rescire ex me potissimum volui, ne tantae indolis vir tam turpi exitu cadas aut omnino sub invidia mea pereas. Nam quis ex hostibus non te potius iactet a me quam a Meleandro esse sublatum? De cetero, ut voles, gratias ages. Si infestus esse pergis, est quod publice te ulciscar. Arma, consilia, vires in expedito sunt. Deos coeptorum auspices habeo. Sin tibi detecta Meleandri perfidia meliorem mentem dabit volesque coniunctis mecum viribus vindicare iniuriam, spondeo nec te fratris &--quoniam haec mea aetas est--nec patris gratiam me vivo desideraturum."
7. Tantae audaciae codicillos expertae fidei servo cum his mandatis dedit, ut dispensato itinere ad Poliarchum perveniret octiduo postquam eodem Timonidem adventasse constaret. Neque rem esse difficilem: Messanae vel Rhegii, in portu aut urbe, tanquam aliud agentem de adventu Timonidis posse habere quaestionem. Haec autem improbae solertiae ratio erat, ut octo toti dies interessent, quibus noxium textum gestare Poliarchus eoque interimi posset. Nam si extincto supervenirent hae litterae, quantae invidiae in Meleandrum forent? Sin forte Poliarchus tamdiu armilla abstinuisset, tum multum Lycogeni debiturum de periculo in posterum monenti, tum in Meleandrum acriter exarsurum, quem tanti indicii fallax scena damnaret. Etiam Regem audebat contumeliose appellare, quia hae litterae Poliarcho reddi vix poterant ante id tempus in quod a coniuratis erat constituta defectio.
1. At Meleander dimisso Timonide totus in eo erat ut cum Lycogene Oloodemum ad se pelliceret. Utrumque igitur litteris advocat. Lycogenes nondum maturis ad secedendum rebus parere constituit & aliquot paucos dies esse cum Rege. Sed Oloodemus accepta Regis epistola non prius ad Regiam quam ad Lycogenem contendit. Ibi communicatis consiliis suspectum illud fuit, quod utrumque Meleander accerseret. Si quid atrox parabat, liberius in ambos quam in alterum esse ausurum. Nihil securius quam ut Lycogenes simulatione valetudinis absentiam excusaret, & Oloodemus explorandis consiliis iret ad Regiam. Is ergo a Lycogene profectus, cum intrasset Epeircten, Meleandro protinus salutato ea vespera ad cenam admissus est. Dedit quoque litteras Regi excusationem Lycogenis ferentes: illi enim sonticum morbum esse nec aëris patientem. Rex haud dubius morbum fingi; tamen eadem qua petebatur simulatione non pauca de genere invaletudinis quaesivit. Soluto deinde convivio Cleobulum, Eurymedem, & Archombrotum accersit rogatque quid Lycogene faciendum, qui venire contempsisset, quid etiam Oloodemo & Eristhene, qui pari fiducia qua ille imperium sprevisset adesse nocentes sustinerent. Archombrotus & Eurymedes nihildum movendum putabant, sed Lycogenem adhuc alia fraude tentandum. Illo libero frustra in ceteros fore saevitiam. At Cleobulus: "Ego vero arbitror, inquit, nihil de praeda quam tenemus amittendum. Putatis Lycogenem, nisi concepti sceleris conscius esset, tam vano aegritudinis mendacio Regi fuisse illusurum? Dii dent meliora. Sed quantum coniectura & fidorum hominum nuntiis assequor & mox isti furtim abscedent & nos illum cum armis aspiciemus. Videte quid sentiam. Rex hominem rursus accersat. Tergiversationem non verebor pro defectione accipere. Oloodemus interim & Eristhenem per homines fidos sic servari intererit ne teneri se sentiant. Ubi compertum fuerit non venturum Lycogenem, lege in eos agendum est. Multum Lycogenis viribus decedet, si tantarum opum & clientelarum duces peribunt. Hanc praeterea severitatem in multorum animis reverentia adversus principem timorque supplicii utilissima mutatione sequetur."
2. Visus est optime dixisse Cleobulus. Et ex illa sententia Rex postridie ad Lycogenem scripsit, additoque ad blanditias imperio ad se venire imperavit. Ille magis ac magis suspicionibus plenus non modo non paruit sed & per nuntios monere Oloodemum & Eristhenem coepit ut ab aula recederent: benevolentiam Regis insidiosam esse, ac praeterea aperta iam vi opus, quippe statutum bello tempus appetere. Neuter sprevit coniecturam Lycogenis. Sed neque Cleobuli diligentiam fefellêre, ad quem duo de Eristhenis familia, diu ante pecunia promissisque sollicitati, multa de domini rebus per internuntios saepe retulerant. Illis tunc auctoribus scivit praeparatos sub Epeircten esse equos quibus noctu Eristhenes uteretur. Laetus Rex quod eorum furtiva discessio futura in criminis partem esset imperavit Archombroto ut sub ipso deprehensos facinore vi ad se retraheret. Et ille haud remoratus imperium sedulo quae in rem erant, maxime ex Eurymedis mente, instruxit. Sat constabat cum paucis erupturos, ne tumultus proderet fugam. Non plures itaque Archombrotus decem militibus assumpsit iisque Hispanis, ne linguae commercio aut contagione factionis cum proceribus haererent in quos tunc armabantur. Singuli extra arcem, ut Archombrotus constituit, sine suspicione elapsi sunt. Ipse deinde secutus est, accinctosque paulum a via sub veteri & opportuno tecto continuit, qua necessarius a regia discessuris transitus erat. Diu in statione non haeserat cum Oloodemum atque Eristhenem per lunam agnoscit tribus omnino servis comitatos celeriterque & demissis capitibus euntes. Iis ergo cum sua militum decuria obviam venit &: "Quo te, inquit, Oloodeme? Quo te, Eristhenes? Sontium per Iovem est ista molitio. Cur noctu? Cur simul? Cur inscio Rege abitis? Unde ista circa vos a servis ab amicis solitudo?" Obstupuêre deprehensi. Ille vero correptos & subito malo horrentes reduxit. Tresviris inde permissi sunt, qui noxios servarent in carcere. Fugae erant manifesta vestigia; equi haud procul cum agasonibus parati & urbano sub amictu vestis ad viam expedita.
3. Summa omnium inde turbatio fuit & postera luce cum id renuntiatum Ibburrani & Dunalbio esset (qui tunc forte ad Apollinis templum non procul Panormo profecti ob Antenorium fani antistitem suavissimae consuetudinis virum illuc diutius morabantur) citatis haud mora quadrigis ad Regem revecti sunt. Qui amplexus venientes postquam rem ordine enarravit: "Si me dii amant, inquit, in ambobus his exempla facere volo. Nunquam me saltem isti inultum despexerint. Neque me impiorum contumacia movet sparsis schediis minari audentium. Ecce enim quantae audaciae chartam cubiculariorum unus in limine meo hoc mane offendit." Accepta charta Dunalbius, & Rege ad alios divertente, horum versuum lectione cum Ibburrane inhorruit.
4. Redde viros. Quid saeva paras, & fraude tyrannusImbelli haud ullo devictos Marte fatigas?
Hosne duces, haec Sicaniae decora inclyta terrae
Ferre situm & foedo squallentem carcere noctem?
Redde viros. Non Sidoniae reverentia pallae,
Non quae sceptra manu, non quae stant vincula fronte
Obstiterint. Ruimus caeci, & te vindice ferro
Gens excita petit. Cuperent decernere montes,
Teque haurire solum. Sed nostrae debitus irae
Talis eris, qualis sub crimine decolor ipso,
Ignotusque suis, Tyrii[16] pro vertice montis
Horruit iratus Pentheus concurrere thyrsos,
Diversamque trahi pectus, vulsosque per artus
Ire animam, & sparsum campis spirare cadaver.
Et tua quod nostris nondum penetralia flammis
In cineres collapsa ruunt, nec crede remissas
Irarum pavitare faces. Sed parcimus illis
Quos, Rex saeve, tenes. Hi sunt tua fata, nec ultra
Quam spirant lux te alma manet. Meleagria non plus
Mater in ambusto servabat stipite natum.[17]
Hos serva (si cura tui) ceu pignora vitae
Incolumesque velis. Vel si meliora monentem
Di te audire sinunt, genti tam iusta petenti
Redde duces, tantoque exora munere pacem.
1. In his motibus regia erat cum Timonidem aliae in itinere turbae versarent. Viae ratio & fortuna haec fuit. A Rege dimissus triduum in suo praedio invitus consumpsit ominum causa quae haruspex minori spatio procurare non potuit. Inde Messanam ad Arsidae coniugem venit. Insana tempestas tunc maria exercebat, aquis ac ventis sub veris initium sponte surgentibus. Quatriduo nemo ex portu solvere ausus. Interim quassabantur navigia, undis mutuo cogentibus allisa vel eiecta in arenam procumbebant. Timonides quod integerrimum ex ea peste superfluit confestim instaurari praecepit agique[18] a litore, necdum satis constanti maris pace. Praeter suos nullum in navi vectorem recipi passus iam tenebat medium freti, cum occurrit recentis naufragii nefastum navigantibus spectaculum. Navis erat receptis obruta fluctibus, ex qua tamen eminebat adhuc malus, quia non eversa sed depressa desederat. Et quod omnium atrocissimum fuit, stabat in antemnarum amplexibus nauta superstes naufragio, pallida & emorienti facie, nisi quod vento adurebatur. Ille manu nutuque (fluctus enim intercipiebant fragore suo vocem) orabat eripi morti, & omnium misericordiam non aegre elicuit. Aliquot igitur nautae descenderunt in scapham. Cumque ille se de malo deorsum duxisset, prope rigentem excipiunt adducuntque Timonidi. Tum vero laxatis spiritibus, quos antea nimius timor intenderat, semianimis super constratum navis se diu explicuit, donec vini odore excitatus iussusque a Timonide dicere quis esset quove euntem tetigisset haec fortuna: "Rhegium, inquit, patriam habeo; censum ex nautica arte. Nunc in Galliam cursus erat, quo egregium virum deferendum susceperam. Mare videbam non a tempestatibus tutum. Caelum enim modico vento sed incerto agebatur & tristior aër horrebat. Itaque a portu solvere non volebam. Sed cum saepius iussus processissem in altum, primum aurae inter se pugnantes nos alternis rapuerunt in aversos & contrarios cursus. Destituerunt deinde simul omnes elusum navigium. Ego in tam subita pace acrius, ut oportuit, timens comites coepi hortari ut remis eluctarentur pigritiam maris. Quippe illi sereno proximum malum esse. In Siciliam igitur, quam vicinam fors dederat, ratem appellerent. At ille qui navigium conduxerat negat sibi placere Siciliam, stringitque demum ensem recisurus manus illius qui in eam primus partem remum egisset. Inter has cunctationes dies absumptus est & mox luna igneis cornibus ventum excivit. Tum vero non per gradus, ut solet, tempestas intumuit, sed direptus subito aër ita miscuit maria ut iam a principio mihi artem eriperet. Versabamur incerti quid exigeret ventus, mediam navem adversis complexus turbinibus. In his malis cum exacta nox esset diesque afferret tristiora, capillos deponimus nihil profutura religione. Ecce enim improviso exitio haesimus deprehensi in brevibus. Cumulaverat arenam vis procellae proramque tenebat. Iam tabulata solvebantur & nos utcunque remis & contis tendebamus in puppim, cum ille cui operam locaveram cum suo liberto duobusque qui proximi erant nautis in scapham descendit, & fune praeciso haud dubio naufragio se permisit. Raptos per turbinem non licuit oculis sequi. Obstabant medii fluctus, quibus par scapha diu esse non potuit, nec pereuntibus nobis vacabat alienos casus dolere. Fessa quippe carina aperuit undis viam, quae victis compagibus properabant intrare. Numinum pietatem! Ut voces horruêre! Quam feralis pereuntium clamor, cum descendentem navem mare contexit! Evado ego in arborem. Evado (heu miser!) mortem scilicet tantisper dilaturus, donec mersa carina in latus procumberet, & malus sequeretur. Sed supra spem dii faverunt, arenisque circumvallantibus adeo veluti fundata stetit ratis, ut me incolumem illa arbor praestiterit. Quae nunc non sine utilitate extra aquas eminet, admonitura navigantes ut mature ab istis brevibus deflectant. Biduum iam est ex quo tristi amplexu lacertos ad antemnam continui, desperatione potissimum & frigore exsanguis. Nam nec somni nec cibi memineram. Cum autem deorum placata vis vestram opem monstravit, tantum non laxata bracchia mittebam in mare."
2. Haec loquentem omnes audiebant cum lacrimis. Sed Timonidem altior cura subiit, ne ad Poliarchum pertineret calamitas. Nam quis vector toties a naufrago illo laudatus? Ab Italia veniebat; fugiebat Siciliam; utrumque conveniebat Poliarcho. Nautam igitur sociorum fata deflentem, ut natassent, ut cautium eminentiora amplexos saevi fluctus avulsissent, turbatus interpellat: "Et quod, inquit, viro nomen quem vehebas? Civis Rhegii erat an hospes?" Ille se nihil praeterea scire respondit quam quod Arsidas Siculus, cui opima Rhegii praedia erant, conduxerat navem & proficiscentem amicum ad portum produxerat.
3. Obriguit Timonides & velato capite, quo liberius posset ingemere, descendit in secretam partem navigii, iussis remigibus quamquam prosperum ventum omnibus viribus iuvare. Haud multo post Rhegium applicuit nautamque servatum sequi se iubet & ad Arsidam contendit. Ille tunc forte media luce in scimpodio cubabat variis cogitationibus miscens animum proximi luctus ignarum. Sed cum de amici adventu admonitus, prosiluisset ad amplexum, laeta verba & hospitalia ingerentem Timonides suspirio prosecutus: "Quid, inquit, Poliarcho factum, mi Arsida? Nos miseros! An & ego te ipso plura scio?" Inter haec dicta nautam admovit[19]. Quo viso Arsidas subito metu praesagia cladis hausit & iam Timonide quoque pallidior: "Onus, inquit, ô nauta, quod tibi tradideram, rite alicubi exposuisti? Nam destinata Gallia tantillo tempore teneri non potuit." At ille: "Solum me naufragio superstitem vides. Navem, socios, vectores, omnia saeva tempestas tulit."
4. His auditis Arsidas multo gemitu planctuque turbatus intra tectum maerentes recepit. Nec vacabat paene exsangui de ordine mali quaerere, sed cum Timonide in cubiculo secretus acerbissimum funus & fata iniqua terrasque indignas Poliarcho aliaque in calido & furenti luctu consueta ingeminabat. Cumque post multum lacrimarum Timonides rogaret ecquo illa Poliarchi profectio, aut unde exitiale navigandi consilium. Retulit Arsidas Rhegium ob Siciliae viciniam suspectum fuisse Poliarcho. "Nam nec poterat, inquit, latere isthic Lycogenem, & quam facile ab adverso litore mitterentur sicarii! Galliam ergo petere statuit, patriam, ut arbitror, suam, illinc ad nos celeriter revehendus. Sed fatorum scilicet invidia fuit ne hominum genus se tam vicino immortalibus viro diutius iactaret."
5. At Timonides de Meleandri in Poliarchum animo inter singultus agens litteras Arsidae tradit armillamque ostendit de pyxide evolutam, inutile Argenidis munus. Sed artificium gemmasque mirari per dolorem non licebat. Eaque vespera luctibus data, ambo constituunt ad Meleandrum redire ne aut ille de Poliarcho aliquid speraret aut ipsi necessariis temporibus Regis abessent. Suspicabantur iam armis infestam esse Siciliam. Circumegêre itaque cursus ut in Epeirctes potissimum portu terram subirent. Varia ut sub vere & irrequieta flamina erant, septimusque demum dies Epeircten aperuit. Sed quo propius admovebantur litore, eo crudelior miseros luctus agebat. Recedere terras amassent modo omni remigio quaesitas. Nam quo ore tantum facinus nuntiaturi erant? Aut quis deinde pro ominosis non eos habiturus? Praecipue Arsidam non unus aut Timonidi notus dolor conficiebat, nec tam illum Meleander movebat quam Argenis: possetne videre morientem &, quod est crudelius, illam tristi oratione occidere? Quo supercilio exprobraturum, quod a Timoclea inter hostes feliciter servatum, ipse ad naufragium dimiserat? Cur ire--aut cur solum--passus esset tam enixe commendatum? Haec & similia revolventi minimum erat quod fidei & operae praemia sibi perierant. Verebatur virginis iram, ex illius oculis accepturus an vivere deberet. Nec ipsa poterat aut eludi dissimulatione aut mora mulceri. Num enim quod Meleandrum scire intererat non statim ad Argenidem perveniret? Ac ut silere ipse vellet nec Regi tristem casum nuntiare, at quid Timonides tam silentii quam sermonis per nimium dolorem impatiens? Quid utriusque familiares festinaturi tantae cladis novitate sibi percunctatores parare?
6. Inter hanc cogitationum caliginem navis crepidini portus applicata turbatos reddit Siciliae. Primum omnium amicis servulisque praecipiunt ne quid in publicum efferant priusquam ipsi Regem adierint. Superato mox calle qui in oppidum ducit evadunt in atrium Regis, & illic (ô mixturam fatorum mirabilem!) neminem prius quam Gelanorum aspiciunt duobus Siculis medium & temere laeto vultu spatiantem. Prior Arsidas vidit, & ad idem spectaculum Timonidem veste prehensum rapiens aliquandiu impotens vocis manu protensa anhelavit. Mox reddita voce: "An monstris deludimur, inquit, aut quae ista rerum omnium mira confusio? An non illic est Gelanorus libertus Poliarchi, quem & naufragii fuisse comitem constat? Quis hunc Mercurius reddidit miscuitque viventibus?" Horrebat Timonides. Nec responso Arsidae dato ad Gelanorum cucurrit, qui & ipse veniens[20] visis amicis ultro obviam properabat. Sed hi muti[21] stupentesque nihil nisi hominem contuebantur. Tandemque cum gemitu Arsidas: "Salvum te video, Gelanore? An umbra es? Tibique & naufrago domino saltem inanem tumulum quaeris?" Gelanorus deponere iussit hos metus: vivere servatum a fluctibus peiratisque Poliarchum; ab eo se missum ad Regem; Epeircten proxima die venisse. Avide illi rem omnem quaerere coeperant: qui casus egissent, quae salus, aut fides, perdita nave in mari irato. Sed Meleander narrationem praevertit, qui e fenestra conspectos praecepit advocari alterius scilicet prodigii suspensus ambagibus, quas per eos solvi posse sperabat.
1. Nam ut navis qua Poliarchus Rhegio Galliam petebat fracta in vadis est coepitque undarum pondere diduci, ipse cum Gelanoro nautisque duobus in scaphulam se recepit. Nec vento obluctabantur, nisi quod dispensatis remorum ictibus negabant fluctibus latus scaphae. Ita proximum promontorium circumvecti, extra conspectum navigii fuerunt, ex cuius ruina profugerant. Inde mitius urgentibus ventis cum adhuc per multa spatia errarent, allisa est cautibus scapha, quas undae humiles celabant vectoresque destituit. Exiliêre igitur in medium pontum, solidis sed imparibus saxis ita excepti, ut fluctus nemini infra poplitem essent nec ullus ad umbilicum tingeretur. Longe litora, nulla navis in conspectu, & magnitudo cladis etiam vota damnaverat. Placebat Poliarcho exire ferro miserias. Gelanorus rapidos vortices in exitium malebat, & nautae non vitae spe sed horrore interitus aiebant in illis rupibus expectandum naturae fortunaeve imperium. Sic de fato deliberantibus visa navis est e longinquo iactari fluctibus & ad se paulatim accedere. Peiraticus lembus erat, qui habilis & in tempestates comparatus pertulerat maris saevitiam, & iam remittentibus ventis incipiebat ad gubernaculi inflexiones regi. Sciebat gubernator saxa latere in ea regione, quorum viciniam iam prodebat crebrior spuma & fremitus in brevibus semper immanior. Detorquebat ergo navigium, cum simul naufragae scaphae aliquot tabulas videt quae paulo ante vexerant Poliarchum, & supplices passis manibus apparent a proximis saxis invocantes praetervehentium opem. Dubitavêre peiratae an excipiendi essent. Nam quod pretium auxilii? Aut quid praedae ex naufragis erat? Humanitatem vero in illis pectoribus deleverat artis suae crudelitas. Quia tamen plerumque vectores commeatuum pretiosissima suis vestibus recondunt, placuit ire ad praedam expedieruntque subito scapham minus acri iam pelago. Ac ne in saxa inciderent, lenta remigia agebant subinde scrutati quam alto aequore veherentur. Admoniti quoque sunt supplices ut, quam proxime fieri posset, ad scapham per saxa solidasque arenas accederent. Tandem remi fuêre pro ponte quibus porrectis proximam rupem suae scaphae peiratae commiserunt. Sed obstupuêre ad Poliarchi & Gelanori vultus, simulque corporum simul vestium pulchritudine capti multa de praedae felicitate inter se mussarunt.
2. Ubi autem e scapha in lembum recepti sunt, tunc non dissimulata perfidia veluti captivis catenas iniicere audent, ad hoc monstrum stupente Poliarcho. Qui stricto mox ense: "Quid vos autem, viri? (inquit) Quae odia? Quaeve rixae? Aut quid tam subito offendimus, modo digni quos per vestra pericula fluctibus eriperetis?" Neque segnius Gelanorus manu ferrum tenebat vinculaque reppulerat. Sed cum nihil Poliarchi sermonibus fracti saevius tumultuarentur ensesque expedirent, non distulit Poliarchus armis uti & catenas sibi indere conantem ita mulctavit ut in ima viscera ferro descenderet. Huic cum alium addidisset compari fato, victor quoque unius Gelanorus sese patrono applicuit. Tum iuncto ne circumvenirentur tergo, utrimque hostibus frontem obiiciunt. Fractis etiam remis, qui forte iacebant in navi, raptas palmulas instar clypeorum circumegêre capitibus. Nautae vero, quos cum Poliarcho captos catenis peiratae onerabant, tanto erecti exemplo & ipsi contis arreptis ausi sunt repugnare. Captivi etiam aliquot erant loris constricti praeter eos qui catenis alligabantur remigio. Illi laeti hoc certamen intuebantur, videbatque oculos miserorum Poliarchus sibi propitios. Neque ratus inutile auxilium lora aliquorum descidit ferro provocavitque ad ingenuam in sceleratos pugnam. Et hi certatim sociorum vincula solverunt, ut iam paene hostium numerus aequaretur. (Tredecim omnino peiratae fuerant.) Ex iis ceciderant sub Poliarcho duo; unum Gelanorus abstulerat. Nautae vero atque servitia a Poliarcho liberata in se quinque averterant. Ita res cum aliis quinque Poliarcho & Gelanoro fuit, sed nec inulti cadebant. Iam enim alterum nautarum Poliarchi in mare compulerant. Et unus clavam spinis ferreis horrentem in cervicem Poliarchi simulans destinare, subita fraude adegit ad latus. Nisi lorica obstitisset, quam magnos Argenidi luctus haec clava faciebat! Sic quoque multis quidem sed non altis vulneribus intravit. Accenditur violentius Poliarchus nec cunctanter suo hosti clava extorta cerebrum miscet, magna atque intrepida voce Gelanorum ad victoriam hortatus, qui & ipse iam in duorum sanguine victor haud segniter perculsis instabat.
3. Timidi qui adhuc ex clade supererant sese in aliam receperunt certaminis partem, qua scilicet liberati vinculis captivi dimicabant. Sed & illis successu partium geminata ferocia erat. Inclusi praedones hinc ab ipsis inde a Poliarcho & Gelanoro ita mulctari coeperunt, ut aegre inhibuerit Poliarchus quin omnes caederentur. Eos enim capi malebat maturisque suppliciis servari. Tres igitur ad genua provolutos in vincula coniici iussit. Et inter gratulationem miserorum, qui eo duce de latronum potestate exierant, suavissima consolatione perfusus est, quod publicae saluti videbatur operatus. Certatim ingerebant hunc tutularem, hunc vindicem deum esse; supra mortale robur afflixisse perduelles; deinde unum dignum ad quem toto ex orbe vota miserorum confugerent. Sed in una omnium laetitia vox dissona erat. Qui enim solis loris constricti fuerant iamque sentiebant libertatem, sibi & patrono sine exceptione gratulabantur. At remiges plenum beneficium volentes solvi petebant dimittique in statum a quo per servitutem exciderant.
4. Poliarchus ne poenitendum beneficium daret, quis illius navis dominus, quis gubernator, unde peiratae omnia ordine exegit. Proclamat de remigibus unus: "Miserere quisquis es, Heros. Hanc ego meo censu ratem compegi; hanc & dominus & gubernator regebam, frequenti inter Africam Hispaniamque commercio. Forte ad ostia Baetis appuleram. Depositoque onere Ibericas merces parabam, cum isti latrones vectorum nomine mihi cladem imposuêre. Ne numerus suspicionem faceret, bini ad me aut singuli venerunt. Neque eundem portum fingebant se petere. Hi Adrumetum nominabant, Clupeam illi, aut Uticam. De mercede conveniebat. Rudis ego impiae fraudis omnes excepi, qui quo solertius fallerent, tanquam inter se ignoti egerunt quamdiu in portu haesimus aut a vicino litore erat auxilium. Ast ubi procul terris ventus impulit ratem soporque in caelo securo nautarum pluribus irrepsit, subito impetu irruunt in nos. Me de gubernaculo deturbant; semisopitos alios portant ad transtra nexibusque devinciunt; & peiratico scelere iam pro vectoribus domini suo auspicio ferri coepêre. Nam nec deerat rei nauticae inter eos peritus, & pro sarcinis catenas attulerant quibus omnium crura impedierunt. Hinc in minora, ut occurrebant, navigia saepe grassati comparavêre arma, captivos, opes. Nec in mari modo scelesti: exscensiones varias in agros fecerunt, & bene praedatos ad nova scelera litoraque agebat haec navis. Nuper quidem, cum plerique eorum triduo abfuissent, rediêre ex Mauritania ad navem opibus graves & quantum ex eorum sermonibus conieci, expilato per fraudem thesauro quem Regina Mauritaniae habebat carissimum."
5. His auditis Poliarchus e praedonibus unum quem habebat in vinculis rogavit verane essent quae ex nauta audierat. Ille omnia silentio confitebatur. Sed de ultimo facinore intentius urgebat Poliarchus: num de Reginae Mauritaniae thesauris praedam egissent; quae illis via ad facinus; & qua parte navigii recondidissent furtum. Ille gemmarum famam sibi causam audacis consilii fuisse respondit. Nocte concubia septem ex ipsis armatos constitisse in platea; ut ex proximis compitis tanquam illic a Regina appositi, arcerent transeuntes, dum alii duo ferrum, quo fenestrae spississimo iungebantur, harpagine arreptum per secretas machinas flectunt. "Ita, inquit, aditus nobis factus. Voto potiti ante lucem ad mare recessimus. Duratque inviolata hactenus praeda, quia ab eo litore primum fuga ac deinde tempestas nos tenuit; & ne tanta haereditas rixam faceret, placebat expectare donec in tranquillo divideretur." Subivit igitur navis constratum Poliarchus latrone praeeunte arcaque reclusa, ingentes & plerumque muliebres ex Mauritania opes inspexit.
6. Tum vero tanquam ad nova consilia vocatus a fortuna se collegit. Profectionem in Galliam dii turbare ac differre videbantur; per tempestatem cursu exciderat; nactus erat assuetam Africanis litoribus navem; nec fuisset humanum recuperatas opes non statim Reginae nuntiare. "Et forsitan, secretus inquiebat, gloriam meam caelites curant. Quicquid spei privato habitu in Sicilia exorsus sum, nolunt me persequi meae gentis fortitudine atque armis. Ne generi, ne opibus, ne exercitui, sed mihi debeam[22] quicquid felicitatis contigerit. Sequar illa auspicia. Ex Africa facillime res Siculas accipiam measque nuntiabo Argenidi."
7. Ubi hoc placuit, ita praedoni locutus est: "Equidem & Reginae suas reddi divitias aequissimum puto & vos quoque (nefarii!) dedi ad poenam. Navigatio in Mauritaniam flectenda est, ne vindicta pereat atrocis audaciae aut forsitan aliquot illic insontes vestri facinoris infamia laborent." Neque mora dominum navis, per quem de praedonibus cuncta cognoverat, eximi vinculis iubet clavoque succedere. Ceteros, qui erant in transtris, solvi prohibuit. Nam & remigibus egebat per quos in Africam veheretur & tot ignotos ac fortasse vinculis suis dignos nolebat posse in se peccare. Itaque diligenter quaesitas transtrorum & compedum claves custodire Gelanorum imperavit. Et ne tamen nihil illi in sua laetarentur victoria: "Agedum, remiges, inquit, in felicitatis articulo statis. Date modo Mauretaniae oram. Ita me amet Diespiter, omnes ire liberos iubebo. Quid grave est si in redemptionis pretium brevem sed mihi necessariam vecturam reposco? Si non fallit gubernator, bidui in Mauritaniam cursus est. Illa mihi navigandi, vobis captivitatis afferet finem."
8. Compositi in tantam spem remiges ita iustos remorum ordines instaurant, tanquam non Africam sed suam domum, suas necessitudines quisque repeteret. Sed negabat gubernator genium pelagi ferre ut cadavera in navi portarentur: irasci maris deos, & saepe viventibus periculi causam fuisse eiusmodi pietatem in mortuos. Tres porro iacebant in lembi constrato a praedonibus inter pugnam perempti. Non ausus est Poliarchus intempestiva humanitate repugnare omini navigantium. Igitur inferis diis religiose excusavit quod insepultos abiiceret: ubi primum Africam dedissent, se umbras in litore erectis tumulis collecturum. Facta igitur potestate, cadavera caesorum corripiunt. At ne frustra quid periret, scrutari coeperunt si quid in vestibus pretiosum lateret. Duorum spolia intra paucos nummos fuerunt. Tertius tanquam delicatior ambientibus institis tibias & crura velaverat, quas cum unus nautarum detraheret, tabellae cecidêre illic ut apparebat ad secretum repositae. Cumque iussisset Poliarchus eos codicillos sibi tradi linumque solvisset, veluti ad monstrum exhorruit destinatas ad se litteras & a Lycogene quidem esse. Scribere ad Poliarchum Lycogenem? Ceram ad se per tot prodigia esse delatam? Cunctabatur oculis suis credere repetentibus hoc epistolae initium: "Lycogenes salutem Poliarcho." Statim erigi cadaver imperavit & curiosus inspector diligentiam Gelanori adhibuit si quo lineamento possent vultus nondum morte recenti confusos agnoscere. Sed ignobilem nuntium & de servitio Lycogenis unum facile fuit ab utroque ignorari. Ubi vero diligenter undiquaque inspectum est num & alias litteras aliave prodigia haberet, exoneravêre cadavere navem, amicum an insidiatorem crederent adhuc incerti. Erat is autem quem Lycogenes ad Poliarchum miserat. Dum Timonides in praedio suo haeret, occupaverat iter interceptusque a praedonibus tunc in pugna ceciderat, tanquam dubitante fortuna utrum tantae improbitatis litterae Poliarcho tradi deberent.
9. Poliarchus totius scenae ignarus sese ad lembi malum applicuit. Vultu deinde & animo perturbatus ad omnia verba exhorruit. Veneficii accusabatur Meleander; delator Lycogenes erat. A Meleandro se ad mortem audiebat deposci; Lycogenes amicitiam spondebat. Quae autem illa armilla? Aut quo missus ad se Timonides? Non se litteras legere aut satis vigilare arbitrabatur. Ubi mora deinde restituit mentem & iterato totam ceram evolvit: "Aliquid magnum, inquit, agitur, Gelanore. Nunquam Lycogenem magis timui quam ex quo meae salutis curam agit. Si vixisset qui epistolam ferebat, forsitan illi excidissent indicia, quae viam nobis facerent in tanta caligine. Nunc quid cogitem aut quibus argumentis ad verum perveniam est incertum." Secum deinde agitabat an credibile esset voluisse Meleandrum amicitiae specie innocentem violare. Magis conveniebat moribus Lycogenis de Rege mentiri quam Regi tam infanda solertia. Haec & similia animo versanti abiit dies, & nox per insana commenta animum deduxit[23].
10. Varia agitanti consultissimum visum si Gelanorum in Siciliam mitteret, nullis ad Regem litteris sed cum hac ipsa Lycogenis epistola, quam redderet Meleandro: non liquidius posse verum deprehendi; quippe sive in vero crimine sive in falso doliturum maxime Regi vel de infamia inutilis frustratique facinoris vel de iniusta suspicione; ex illius & proximorum vultu ac vocibus Gelanorum intellegere posse de hoc Lycogenis indicio quid credendum. Nec Lycogenem eo facto dubitabat offendere, cui, etiamsi Meleander hostis esse mereretur, tamen amicus fieri nollet. Adiuvabat ea consilia ingens cupiditas scribendi Argenidi, ad quam litteras nisi Gelanoro aut Arsidae non credebat.
1. Iam non modo erat Africa in conspectu, sed & Lixa, tunc Mauritaniae caput, pulcherrimo situ ab cogitationum solitudine nonnihil Poliarchum deduxerat. Fluvius, quem & Lixam appellant, non repugnanti pelago miscebatur, ut in utriusque undae confinio non fremitus discrimen faceret, non spuma, sed color. Arbores quaecunque fluviis gaudent ab utraque parte alvei, cum cetera riparum imagine in aquis ludebant. Urbs ingens & mercatorum commercio gravis ubi paululum esses a mari provectus uno duntaxat stadio recesserat a flumine. In urbem ab litore euntibus dexter erat omnium qui sunt in Africa pulcherrimus collis & in eo Reginae suburbanum, quam dicebant Dominae villam. Illuc amabat Regina divertere curis fessa & ad negotiorum tumultum post alternam solitudinem reditura hilarior. Et tunc forte in ea versabatur. Quod ut ex obviis lintribus percunctanti Poliarcho relatum est, in proxima ora iubet anchoram iaci. Et ne remiges quicquam se absente turbarent aut etiam a portu discederent, quaerit ex Afris nemone custos portus aut cui magistratus delegassent fluminis curam. Praesto lictores adfuêre & nescioquis redemptor portorii, cui sic Poliarchus: "Huius lembi custodiam tibi trado, quem Africae interest salvum esse, dum fero ad Reginam necessaria quae ex me intellegat." Simul his praedones educens detracta pedibus vincula iubet addi cervicibus, unumque licium ad omnium vincula pertinens ponit in manus gubernatori navis praemittitque versus collem.
2. Ipse cum Gelanoro sequebatur, loci formam curiosis oculis lustrans, quem recens maris horror faciebat gratiorem. Non anxia arte quaesitus erat decor. Plura naturae debebantur, cuius facilitas atque ingenium omnes artificum labores praevertit. Rusticus ad villam ascensus (nec levigari Regina passa erat) obliquum colli latus sic dederat, ut circumvenire montem potius videretur quam in illum eniti. Laevam itineris tegebant densi frutices crebrarumque stirpium inaequali viriditate laetissimi. Tumuli illic leves, crescente molliter campo, donec oblongum & spissis opacum arboribus supercilium montis subito tumore consurgeret. A dextra convalles visebantur vinetis hortisque excultae, & in collium radicibus, qui dimidiatum orbem ducebant, uberrima pastu prata se eadem viriditatis hilaritate porrexerant. Sub ipso montis iugo sublimis & sponte extensa planities erat in qua villam condiderant. Ad fores cum venisses, oblectabat oculos alia loci forma prospectusque in remota liberior. Quippe ante vestibulum patebat hominum curruumque area capax, paucis sed ingentibus distincta arboribus, ad quarum umbram sedilia & lapideas mensas milites custodesque extulerant. At ut editus locus erat, errores fluvii in valle monstrabat. Montes quoque ex adverso magnatum praediis distinctos. Visebatur a dextro latere pars potissima urbis, per suos colliculos & templorum fastigia elatae. Si oculos longius mitteres, mons Atlas, inculta hieme & sterilibus saxis, per multos vertices in nubibus fractus delectabat animum mutatione conspectus & propinquam felicitatem blandius commendabat asperitatis imagine. Domus pro Regina non ingens, sed debebat artifici quod venti, quicunque perflarent, admissi omnem aestum temperabant, & triclinia lumen accipere poterant non obnoxium radiis solis. Hortus deinde modicus & porrectus in longum Musis quidem erat dignus & omnibus diis quos cepit stirpium colendarum humanitas. A domo in illum porticus ducebat in qua solebat Regina convivari, aliquot signis & picturis exculta. Iam vero sinistrum horti latus claudebat montis vertex, non illi utique tantum horto, sed domui saltuique perpetuo contiguus dorso & duntaxat parietis interiectu coërcitus. Hanc partem fons amoenus decorabat, e marmorei elephantis proboscide in tessellati operis alveum decurrens. At dextra ad prospectum vacua erat, exiguo muro in hoc tantum erecto, ut lapsus in abruptum caveretur, & in eum innixi fruerentur vivarii subiecti spectaculo. Nam mediocre stagnum coërcebant latericii aggeres. Pisces in eo variae senectutis, quos ab horto Regina amabat praecipitato in aquam pane inter se concitare ad certamen. Porta ex horto[24] ducebat in exiguum saltum, quem facti manu calles virgultisque liberi secabant. Cervi in eo[25] & capreae & cetera animalia in Africam importata, quae ea pars terrarum gignere nescit. Incisique Numidico marmore isti versus, qui lucum Dianae consecrabant.
3. Alma soror Phoebi, quae nunc per confraga cursuPraecipitas, volucri mandas nunc vulnera ferro,
Seu damam fortuna dedit seu fortius ira
Intumet & nostri fugiunt tua tela leones;
Numen iô nemorum, si te comitesque pudicas
Casta domus castaeque iuvant pia iugera silvae,
Exaudi, mitisque tuos agnosce, nec usquam
Hic, Dea, silvicolis sit foeda licentia Faunis.
Hos tibi sacramus lucos, haec surget honori
Silva intacta tuo. Tu nostris annue donis.
Et cum spumiferos iunctis in retia campis
Impellemus apros, & cum tibi sacra feremus,
Non occulta veni. Vel si invidiosa precamur,
Huc ades, ô quo more licet, cursuque[26] tuorum
Saepe canum & sacris aures latratibus ure.
Hic Dryadum committe choros & Oreade multa
Cinge latus. Nunc vos nemorum, nunc fontis in umbra
Ludite, tunc magni qua subter viscera montis
Antra per agrestes exudant frigida tophos.
Illic si calidas exsolvet fibula vestes,
Non erit Ogygius secretis arbiter undis,
Cornua cui fingas.[27] Non quem tibi vulnere parvo
Terra necet, campis tumidus se tollet Orion.
Nec pharetram vultusque tuos venator habebit
Iuppiter, atque aliam caelo dabit improbus ursam.
Hunc modo tu saltum Delo, Dictynna, sonanti
Annumerare velis, Lyciaeque nivalibus arvis.
Nec magis Eurotae, nec sis magis incola Pindi.
Tum quaecunque suos Nympharum exegerit annos,
In formas abitura novas, cum frondea fiet
Arbor & erectis attollet bracchia ramis,
Seu quercus seu laurus erit, fac, Delia, nostras
Augeat haec silvas. Erisichthonis impia clades
Hinc procul & lucus nunquam sciet iste securim.
4. Longum esset singula memorare: ut natura inaequalitate locorum luserit, ut exiguo spatio retulerit omnes formas quibus totae regiones variantur, ut silvam ex aureis malis, rhododaphne, lauro, pinu, subere--paene totam non mutarit innoxia hiems; & antra hic sponte, hic manu aperta dederint fontes aut opacum subeuntibus frigus. Sed fons praecipue notabilis erat, de industria sic ornatus ut quae artificii erant sponte producta viderentur. Quippe in arcum mons effossus modicam planitiem dabat, exiguis lapidibus quasi temere stratam. At utrinque lateribus saxa ingentia tanquam rupes ita natas admoverant. Ubi is labor duodecim pedes in altum excreverat, semitam fecerant qua locus circumiri facile posset. Tum vero super hanc molem in gyrum arbores ita severunt, ut inflexorum stipitum cacumina in subiectam aream verterentur. Hae ubi in procerum adolevêre, speciem referebant iamiam cadentium stirpium & suo pondere radices extra terram trahentium. Inter illius ruinae innoxias minas peribat sub frondibus[28] calor solis & laterum aggere primum, mox curvatis in hunc modum arboribus, denique increscentis collis mole, tegebatur simplex Reginae hilaritas, quae fontem illic per aliquot fistulas cadentem saepe inter suas virgines laeto otio celebrabat. Viris, praeterquam magistratuum praecipuis, nefas domum intrare.
5. Pauci custodes in vestibulo erant, a quibus iussus sistere gradum cum suis captivis Poliarchus, quis aut unde veniret militari licentia rogatur. Ille negavit quae afferebat nuntiari nisi Reginae posse. Res ad Praefectum custodum delata est, qui & ipse locutus Poliarcho Reginae significat externum iuvenem esse, habitu vultuque egregium, qui captivos aliquot trahens ad colloquium quaerebat admitti. Regina in eo secessu tunc haerebat, non ad vacui animi voluptatem, sed ut in solitudine maerori liberius vacaret. Lacrimarum causa erat violatus a praedonibus locus, quo cum gemmis cetera quaeque arcana congesserat. Neque gemmae aut direpta alia quae vulgo iactabantur illam movebant. Una cistula, nec ea quidem opulenta, quam simul latrones abstulerant illos gemitus & paene fati consilium ciebat. Hanc vita cariorem habuerat; illic filii fortunas sciebat inesse; nec de diis mitius querebatur quam si eum extulisset. Cum ergo nuntiatum de Poliarcho esset, haud libenter accepit advenisse quem vultu composito deberet audire. Hunc tamen per Micipsam regio Praefectum cubiculo adduci imperavit, ipsa inter astantes resedit matronas in suggestu eburneo, quem argentei leones depressis onere iubis ferebant.
6. Is vero ut in conspectu fuit, illam ad absentis filii memoriam vocans (nam & iuvenis & formosissimus erat) subito sui favore incogitantem permulsit. Mox liberali salutatione perfunctus: "Etsi, Regina, parum, inquit, animum tuum tangunt quae pessimi nuper fures a tuo abvexêre sacrario, tamen iustissimae principi gratissimum duxi, si tantum facinus impune non auferrent. In eos, diis ducentibus, medio ponto offendi. Plures in certamine perierunt. Tres adduxi superstites. Sunt ecce in limine & fatum a tuo arbitrio expectant. Fidum autem hominem, ô Regina, mecum allega. Huic quae a te abstulêre restituam, adhuc ut ab ipsis audio illibata. Ea iussi in proxima ripa apud navem asservari." Regina ad tanta & tam subita gaudia muliebri ingenio impatiens de sede exsiliit & ignoti manum amplexa: "O auspicatissime quotquot sunt mortalium--aut potius, modo haec vera sint, diis nostris iungende. Duc protinus, inquit, ad navem. Ipsa furtum, ipsa praedam recognoscam. Neque avidam voca. Arculam modo unam restitue. Cetera te condono."
7. Sic effata miranti Poliarcho viam praeit. Nec iungendo currui nec attollendae lecticae spatium fuit. Sicut erat in cultu privato urgere coepit gradus, sibi uni de re tanta creditura. Matronae puellaeque illius assuetae obsequio nihil mutato vestitu pedibus ibant. Fugae speciem celeritatis tumultus imposuit. Cum vero Poliarchus pro foribus praedones ostenderet Reginae: "Sine quaeso, inquit illa, priusquam alios damno, scire an me fortuna absolverit." Nemo in regia fuit qui non properantem sequeretur. Ignari plerumque quae res ageretur stupebant & aliis stuporis causa erant. Statim in urbem rumor pervasit sed incertus ideoque audacior: nunc Reginae filium adventasse; nunc eius cadaver navi delatum. Veriora alii referebant: ad recuperatum thesaurum Reginam descendere. Ergo omnes ad amnem properabant, parata seu plaudendum seu aggemendum turba.
8. Regina, ut ad ripam pervenit, ponte ex tabulatis facto in lembum sublata est. Ac ut primum reserata a Poliarcho ingens arca inviolatam praedam explicuit, iam laetioribus lacrimis madens cistulamque quam quaerebat complexa se denuo vivere, Reginam rursus esse proclamabat. Nec quicquam iustius quam ut Poliarcho divini honores haberentur. Abnuebat Poliarchus risu modesto & laudantem compescebat. Iamque lecticae, ut potuerunt, Reginam secutae stabant in ripa, carpenta etiam feminas subvectura, & ipsa ad tantae laetitiae auspicia angustam villam rata in urbem reditum edixit. Innitebatur Poliarcho (qui maximus apud Reginas gradus) illoque ducente in lecticam se recepit, quam mox octo paenulati sustulerunt in collum. Poliarchus deinde praeparatum equum conscendit, quem ipsi ex regiis stabulis admoverant, non ex more gentis nudum sed cum iis ornamentis quibus Reges assueverant in bello aut venatu. Toto deinde itinere Regina, submotis lecticae plagulis, cum ipso locuta est, densis per viam Afrorum agminibus & in eum praecipue intentis. Postquam ad aulam perventum est, magnates ex Reginae praecepto hospitem in destinata triclinia deducunt. Illic ingentis opulentiae cultu exceptus mox ad familiariorem corporis curam solus cum Gelanoro relictus est.
1. Sed ubi paululum respiravit a colloquentium laudantiumque tumultu, haud mora redditus pristinis curis resque Siciliae anxie agitans constituit ea vespera Gelanorum in Siciliam dimittere. (Nam nec amor nec perplexae a Lycogene litterae moram ferebant.) Ipse Clupeae, maritimo Africae oppido, dum nuntius ab Argenide rediret se tenere. Dum ergo Argenidi scribit, acciri nautam iubet cuius remigio appulerat. Quo ad se introducto: "Navigium tuum, inquit, non modo tibi reddo, sed praeterea quicquid vi praedonum detractum est omne restituam, ea lege ut hunc Gelanorum in Siciliam deferas, inde huc rursus in Africam quo volet portu sistas. Cum redieritis, in promptu merces erit. Nunc necessaria ad viam duntaxat repraesento. Ex remigibus captivisque quos nosti quotque opus est delige. Hos faxo laboris ne pigeat. Inter ceteros talentum dividam, ne illis reditus in patriam mendicitate deformis sit." Nauta dominum & patronum appellando de munerum magnitudine stupebat, operamque pollicitus ad parandum in illam noctem lembum dimissus est. Et remiges tam felicia nuntiantem primo impetu gaudii inter amplexus non sine discrimine diripuerunt.
2. Vespera appetebat cum a Regina optimates ad Poliarchum intrant nullo humanitatis genere hospiti defuturi. Is ab illis inter sermonum ambages haec fere de Reginae rebus accepit: eam Hyanisbem appellari; Iubae fratri ante annos viginti tres in sceptrum successisse; priusquam regnaret, nuptam Syphaci fuisse, viro post reges inter Mauros praecipuo, qui eodem tempore quo rex Iuba morbo extinctus praegnantem reliquerat. Reginam paulo post virilis sexus prolem esse enixam & Hyempsalem appellasse, qui faventibus diis anteiverit indole civium vota; sed iam quaerenda apud exteros gloria cultu privato & praeterquam uni Reginae incertum in quas terras abiisse.
3. Haec Mauri referentes & ipsi vicissim quis esset Poliarchus, unde, aut quo viam haberet obliqua subtilitate quaerebant. Sed ille perplexos sciscitatores pari arte, quasi non sentiens, eludebat. Invitatus deinde ad regiam cenam, haud modicum tempus consumpsit cum Regina non multum absimili omnium in se cultu quam si in purpura venisset. Perfecto convivio cum tanquam postridie profecturus iussisset valere Hyanisbem redissetque in thalamum, praesto fuêre qui opulentioribus ferculis mensam integerent. Gemmae erant hae torquibus, hae armillis inauribusve compositae, magna vis unionum & praeter unicam arculam plura quam a peiratis extorserat. Haec Regina sive meriti pretium sive pignus hospitii donabat Poliarcho. Sed ipse neque vendere beneficium assuetus neque emi muneribus, multum laudata Reginae comitate, negavit tantillae operae deberi invidiosa praemia sed neque haec armatum decere. Referrent tot dona ad Reginam simulque excusationem & gratias. Ne tamen pervicacis superbiae haberetur, anulum quo smaragdus includebatur sibi desumpsit digitoque insinuans, eum se cum manu servaturum spopondit: ita enim donantem meruisse. Ferruminatus anulus erat & in lapide Atlantem expresserant suspecto Perseo negantem hospitium; simul Perseus videbatur Pegaso insidens, & ad Atlantis ora sic Medusam revelans, ut averteret ipse vultum ne & intra viscera saxum reciperet. Sed Atlantis habitus erat indignantis se mutari. Rigebant in silvarum primordia comae crescentes & in vultu figura serpebat, qualis nec iam hominis & nondum montis esset.
4. Aderat interim nauta monebatque ventum operam dare. Si veniret Gelanorus, Africam paucis horis longe relinqui posse. Hunc itaque Poliarchus arcanis praeceptis celeriter onerat: quae Meleandro ferret; quae nuntiaret Argenidi; Selenissa, Archombrotus, ceterique amicorum quid scire deberent. Etiam quid de supellectili sua Rex constituisset: an illa publicata & qui sectores fuissent cuncta solerter perdisceret. Illinc enim quid in se Meleandro animi esset posse intellegi. Postquam in Sicilia mandatis esset functus, Clupeam, ubi eum opperiri decreverat, diligentissima navigatione repeteret.
1. Profecto Gelanoro Maurisque dimissis se ipse ad quietem defessus comparabat. Sed posteaquam in torum secessit remiseruntque se spiritus quos tenuerat variarum rerum imago, tunc vulnera quae lateri peirata inflixerat, non modo neglecta sed negotiis & contentione animi incitata, subito horrore atque aestu exardere in febrim coeperunt. Ille casus distulit praeparatum in posterum diem iter terruitque Reginam, haud secus quam si ipsi filius in morbo iacuisset. Nam praeter beneficium quod a Poliarcho ingens acceperat, indolis specimen & incompositum nihil in verbis; praeterea generis opinio & impetus nescioquid praesagientis animi eam ad verae benevolentiae affectus compulerat. Aegrum itaque primo mane invisit adhibuitque medicos suos. Et secuti Reginam optimates anxios vultus ad maestitiam figuraverunt.
2. Horum omnium ignarus Gelanorus navigabat in Siciliam prosperis ventis. Sed quamquam commodissima tempestas Epeircten nautis dabat, ultro ab ea statione abstinuit appulitque ad ignobilem portum, eo consilio ne quis nautas qui eum vexerant nosse aut de Poliarcho interrogare posset. Ipse ad templum Apollinis ivit, quod non procul a litore versus Panormum erat, sacerdotis quam sui dei fama nobilius. Sacerdos Antenorius vocabatur, in placidissima senectute vacuus curis & ad arbitrium felix. Nam cum iuvenis primos honores facile cepisset & summa ei omnia destinaret amicorum opinio, plurimorum casibus monitus quam miserum esset inter ambitiosa vota pendere, respexerat ad animi libertatem, & secessurus ad genium[29] suum elegerat Phoebi templum in quo senesceret. Quippe illi numini amabat operari & invocatum saepe receperat, adeo comparatus in casus, seu ipse seu amici laborarent, ut omnium victor constantissima hilaritate discederet. Aderat litterarum copia ingens, acre acumen & celere, quae omnia vitae integritas honestabat in iucundissimo sene. Ceterum amabat Poliarchum audebatque laudare nondum publice restitutum. Nec ignarus Gelanorus candidissimum esse a via ad illum deflexit invenitque cubantem in sui templi vestibulo (erat enim pedibus aeger) &, ut solebat, cum familiaribus inter libros sapientissime ridentem.
3. Adhuc in primis haerentes blanditiis novo gaudio interpellavit Nicopompus. Amicissimus Antenorio erat, & curis tumultuque aulae plenus quaerebat inter suavissimi senis colloquia turbatae reipublicae tantisper oblivisci. Eo viso, Antenorius urbane quaesivit ad Phoebum an ad se divertisset. "Ad utrumque, refert ille. Sed quis iste numinis consultor? Ades ergo, Gelanore? & ô numina faxint ut nec procul sit Poliarchus!" Quamquam praeter Antenorium & Nicopompum nemo iam aderat (ceteri enim Antenorio iubente discesserant), tamen Gelanoro non visum consilia casusque patroni ulli mortalium priusquam Argenidi concredere. Eum ergo in Italia esse finxit seque ab eo ad Regem ex Baiano portu dimissum.
4. Dum haec ita loquuntur, ecce tibi cumulante fortuna illius diei laetitiam. Hieroleander veluti ad condictum alio itinere ad templum pervenit. Erat ille ab Epistolis Argenidis, summus & ipse virtutibus, inter paucos imbutus litteris, nec patruo praeter fortunam minor, qui sacerdotii purpuram ex virtute gestaverat. Is saepe Antenorii causa commeabat in id templum & tunc exorando Apollini ab Argenide erat missus. Sed ut conspicatus est Gelanorum seque primum repetitis satiavit amplexibus, levissimae rei momento nec cogitans illi aditum fecit ad ea exploranda quorum causa in Siciliam advenerat, obiisse Aldinam oculis ex dolore turgentibus querens--sive excusationem sic parabat quod eam omnino habuisset sive quod infeliciter custodivisset. Audito Aldinae nomine, ictus aliquantum Gelanorus in Hieroleandrum respexit. Fuerat illa venustissima catellarum, quae Poliarcho impense placuerat. Poliarcho ex Sicilia excedente eam Hieroleander Argenidis iussu quaesierat alueratque sollicite, ipsa Argenide non ausa succedere in id munus, ne aut aliquid de spoliis Poliarchi crudeliter habere videretur aut contraria suspicione absentis domini gratia canem amare. Ea tunc ex partu decesserat magno quidem sed occulto dolore Argenidis. At Hieroleander catulae blanditiis assuetus impatientius mortem hanc tulerat, adeo ut in eius gratiam illa celebris esse in aula inciperet, maxime multorum poetarum carminibus, qui eum demerituri omnes fides, omnes Parnassi frondes, canino funeri adhibuerant. Tunc vero de illius interitu fieri mentionem (quamquam vivam maluisset) sentiebat Gelanorus suis rebus conducere, quia ab eo exordio poterat quaeri quod Poliarchus praeceperat: cui nempe ipsius opes & velut spolia cessissent. Sed postquam intellexit innoxiae domui curatores a Rege adhibitos qui eam domino suo servarent, solamque Aldinam ab Hieroleandro captam quo delicatius haberetur, visa sunt omnia ex voto procedere. Nam quod Aldina saltem in Argenidis domo vixerat, rite coniecit id datum memoriae Poliarchi. Cumque audisset ne dolore quidem intactam in eius interitu fuisse Argenidem, satis quid hanc caritatem & dolorem faceret gnarus, Nicopompo aures praebuit dum epitaphium recitaret, quod & ipse Hieroleandri laudibus plenum demortuae catellae his versibus fecerat.
5. Occidit. Exsequias pulchrae celebrate catellae.Occidit ante suum pulchra catella diem.Ipse facem maesto canis Erigoneius imbre
Condat, & attonitis terreat astra sonis.Plangere scit, meminitque suae lacrimabile murmur
Erigones, patrios cum stetit ante rogos.Dura Venus, quam[30] non pariens Aldina gemendo
Flexit, & Aldinae sic parientis herus!An quia Phoebeis nemo est acceptior aris,
Invidiam Veneris, Solis alumne, luis.[31]Aldinamque tuam (ius in te haud maius habebat)
Ultrici rapuit diva severa manu?Plangite sub tenero vulsae certamine chartae,
Quas aufert domino blanda catella suo.Et toties parvo repetita cubilia cursu,
Dum quaerit vetitas illa fugitque fores.Plangite nunc mutae sedes, nunc strata focique,
Et quicquid viduum functa catella facit.Vos solae gaudete nives. Nil vellere vestro
Candidius post haec funera portat humus.
1. Gelanorus commendatis de more versiculis, ne quae de domini supellectili ipsaque Aldina acceperat animum tangere & maiori omine implere viderentur, ad alia sermonem deflectit ac: "Gaudeo, inquit, amici, eo loci esse res Siculas ut de catella sic dolere aut scribere vacet. Et hinc otium vobis a pristinis bellis & civili insania esse coniicio."
2. "Immo, refert Nicopompus, hae sunt velut indutiae, quibus publicos dolores interdum fraudamus, ut imposita a fatis onera subeamus fortiores." Tum vero Gelanorus rogare prolixius an duraret Lycogeni fides, aut interversa pace novis sceleribus recruduisset seditio. Referebant protinus illi perplexa omnia esse: Eristhenem & Oloodemum teneri vinculis; armari Lycogenem & in mutuum exitium dissidere cives a principe. Tum Nicopompus, sive incitatior fervore aetatis sive quia frequentior malorum conspectus in regia indignantem impleverat, non modo fortunam sed & Regem atque Lycogenem pluribus accusare adorsus est. "Quamdiu, inquit, pro ratione impetum habebimus? Nec ex nostris parentumque successibus metiemur consilia? Quanto satius fuerat (apud amicos prolixius loquor) Regem in suos maiores inspicere & malo cavere ex eorum sive consiliis sive erroribus quam accepto vulnere in medicina laborare? Isti autem perduelles in eum erecti, quem seditioni titulum quodve nomen iam non antea paribus turbis infame invenient? Iactent licet nunc iri assertum labantem[32] rerum statum; nunc se deorum cultus Regibus velle monstrare. Non agnoscunt irreligiosissima arma dii toties neglecti, non utilitatem patria multa strage deformis. Quacunque specie facinus tueri & ornare molientur, diu est quod eandem alii rebelles maculaverunt. Nescioquo grandi tumultu dii animum meum implent abominari inquieta ingenia, pugnare in noxios, & vindictam occupare. Et ne hoc facinus supra meas vires putetis, eadem numina mihi arma litterarum praebuêre a quibus immissa vulnera, si modus & veritas adsint, non viribus arceri, non deleri saeculis possunt. Credam tandem impetui illi ducamque libera manu stylum. Quid Rex offenderit describam, & quam anchoram paene naufrago porrigat priorum saeculorum historia. Tum factiosis eripiam larvam, ne eos populus ignoret quid sperare, quid timere videantur, qua se recipere ad virtutem, qua contumaces obrui possint. Non deinde tacebo apud populum suae credulitatis[33] ineptiam, non si suades mi Antenori."
3. "Immo," subiicit vates simulque celeri motu multoties nutans arrisit, "Si me audis, compesces hoc oestrum. In quem usum aut quibus haec scripseris? Regem scilicet hoc pacto monebis? Saltem si secretus hoc faceres. Nunc vero quam egregia ratio consulendi, ut publice quod illum peccasse credideris exscribas! Et si quid plus quam populus in eius vita notaveris, invidiae iam in illum nimiae aliquid addas? Quid acerbius Lycogenes instituat? Immo quia amicus es, plus fidei invenies supraque hostes nocebis. At factiosorum scilicet vitia quae tegere laborant persona detracta produces. Ex priorum successu temporum ibis in eorum consilia exitumque praesagies. Nempe ut ad omnia quae facies timeant, & qui deos non curant, qui spe, scelere, armis turbati sunt, ad tuam philosophiam componantur. Parce vero labori, Nicopompe. Diu est quod illud sapientiae genus eviluit. Non ignorant se errare, nec moniti emendationem promittunt. Sed & finge te adeo efficacis prudentiae documenta scripturum, ut possint legentium furorem mitigare, velut quidam morbi sunt qui per tibicines curantur. Quotusquisque vacabit lectioni? Soli te legent qui perpetuo livore procaces in eo eloquentiam statuunt, si principes viros iniquiori oratione perstrinxeris, vel humiles forte in scholis ab negotiorum usu semoti & gerendae reipublicae praecepta tantum in libris assueti contemplari. Hisne tu scribes? Apud hos summa laudis tibi erit, Nicopompe? Taceo libertatis periculum quam usurpas. Etiam qui vere moneri se sentient, te oderint tanquam suae infamiae auctorem."
4. Substitit Nicopompus ad Antenorii haec praecepta &: "Iustissimos metus faceres, inquit, divinissime vatum, si maledicentiam haberem in animo aut tumore intempestivae censurae iam vulgarem plebeiamque vanitatem inflarem. Cui non sit in oculis adhuc recens poetae impietas, cum principem contumeliosissimo scelere lacessivit, cum facinoris pretium crucem tulit, famamque, quam flagitio quaerebat, invenit supplicio? Ceteros omitto quibus levius peccantibus aut ineptam sapientiam afferentibus satis poenae est ex prudentum fastidio. Longe ab illis consilii mei ratio, mi Antenori. An nescis qua arte aegris pueris medicamina concilientur? Ubi medicum cum poculo vident, fastidiunt valetudinem quae tanti emenda est. Sed qui aetatem illam curant, vel mitibus succis vim domant acerbi saporis vel praemiis invitant ad salutem. Deceptisque pulchritudine poculi oculis non videre, non scire patiuntur quid hauriendum sit. Ita ego non subito & aspero questu, veluti reos, citabo ad tribunal illos qui rempublicam turbant--par odio non essem!--sed inscios circumducam per suavissimas ambages, ut etiam eos delectet sub alienis nominibus accusari."
5. Erectus his verbis Antenorius simulque Hieroleander cupere se dixerunt audire lepidissimi commenti rationem. Tum ille: "Grandem fabulam historiae instar ornabo.[34] In ea miros exitus circumvolvam: arma, coniugia, cruorem, laetitiam, insperatis miscebo successibus. Oblectabit legentes insita mortalibus vanitas, eoque studiosiores inveniam, quod non quasi docentem severumque in manus accipient[35]. Pascam animos contemplatione diversa & veluti pictura locorum. Tum periculorum imagine excitabo misericordiam, metus, horrorem; suspensos deinde sublevabo serenusque diluam tempestates. Quos libebit, fatis eripiam, fatis dabo. Novi nostrorum ingenia: quia nugari me credent, omnes habebo. Amabunt tanquam theatri aut arenae spectaculum. Ita insinuato amore potionis addam salubres herbas. Vitia effingam virtutesque & praemia utrisque convenient. Dum legent, dum tanquam alienis irascentur aut favebunt, occurrent sibi ipsis agnoscentque obiecto speculo speciem ac meritum suae famae. Forte pudebit eas partes diutius agere in scena huius vitae, quas sibi cognoscent ex merito contigisse in fabula. Et ne traductos se querantur, neminis imago simpliciter extabit. Dissimulandis illis multa inveniam, quae notatis convenire non poterunt. Mihi[36] enim non sub religione historiae scribenti libertas haec erit. Sic vitia, non homines, laedentur, nec cuiquam licebit indignari, nisi qui vexata flagitia in se turpi confessione recipiat. Praeterea & imaginaria passim nomina excitabo, tantum[37] ad sustinendas vitiorum virtutumque personas, ut tam erret qui omnia, quam qui nihil, in illa scriptione exiget ad rerum gestarum veritatem."
6. Excitavit Antenorium scribendi novum genus, alacerque utramque perfricuit manum &: "Da, inquit, hunc, sodes, reipublicae laborem, Nicopompe. Si te, si saeculum respicis, prorsus hoc debes. Feret multam aetatem ille liber & gloriae plenum auctorem deducet ad posteros. Utilitas autem eximia artes malorum excutere & in eas armare probitatem." Excepit Nicopompus: "Et das beneficium, Antistes, quod impetum meum probas. Faciam te auctore. Dum res est recens, dum animus calet, per tormenta poesi simillima concitatum laxabo ingenium; fabulam pangam. Neque te, Gelanore, neque Poliarchum omiserim." Sic effatus, ne periret is calor quem dii eius animo ad scribendum subiiciebant, cum in diversorium secessisset, vix passus cenae moram tabellas petiit iamque tunc coepit variae utilitatis fabulam exarare.
1. Non haec erant iniucunda Gelanoro. Quid enim nisi eximium de Poliarcho scriberet Nicopompus, olim ipsi amicus & in Lycogenem gravis? Postera die cum egregie Hieroleander litasset, Nicopompum diutius cum Antenorio haesurum reliquit in templo. Ipse Gelanoro comite Epeircten profectus est. Cumque hilaris nuntiasset Argenidi Apollinem pulcherrimis extis laeta omnia portendere, addidit libertum Poliarchi in vestibulo templi obviam sibi factum iamque in urbe esse--ignarus quantos animo virginis motus hoc nuntio cieret. Illa prosperis victimis deos adventum Gelanori comprobasse haud tarde coniiciens trepido gaudio dubitare subito coepit: an sine Poliarcho venisset Gelanorus; an potius ille lateret, viam furtim ad colloquium affectans. Saltem se cogitabat a Gelanoro audituram ubi is esset, ut valeret, quid aut se facere iuberet, aut ipse moliretur. Nihil minus Gelanorus conveniendae virginis avidus erat. Sed cum casu incidisset in Eurymedem nec dissimulare potuisset quin ad Regem esset missus, confestim ad ipsum perductus, vultuque (ut oportuit) nec fracto nec superbo, haec pauca locutus est: "Poliarchus salvere te maxime iubet, ô Rex, & has litteras a Lycogene sibi scriptas ad te potissimum mittit, ne eum aut nescire aut credere putes quae de tuis in eum consiliis referuntur." Simul his epistolam tradit, qua diligenter perlecta Rex novitate infamiae motus cum accersito Cleobulo atque Eurymede litteras communicat.
2. Neque illi aliud referebant quam rem altam plenamque periculi esse. Nihil unquam perplexius visum: cum nec ipse Gelanorus precibus ac deinde propemodum minis tentatus quicquam afferret (neque poterat) quo Lycogenis deprehenderentur insidiae. Inter occisi spolia, ut res erat, aiebat hos repertos codicillos; neque aliquid praeterea aut se aut Poliarchum scire. Et Rex ad illum: "Neque ipse, Gelanore, quicquam in hac caligine video. Armillam ad Poliarchum meo iussu misit Argenis, & delegatus ad ferendam Timonides. Sed de veneno nec scio, nec de armilla quî sciverit Lycogenes possum coniicere. Tu rem apud te contine ne quis sciat quid ad me detuleris. Diis & mihi curae erit ut arcana hostium scelera eruantur." Percunctanti deinde ubi Poliarchum & Timonidem reliquisset negabat Gelanorus aut Timonidem aut armillam ad Poliarchum pervenisse, quem ab Rhegio profectum in pelagi varios sinus illico tempestas compulerat.
3. Dimissus deinde a Regis colloquio ad Selenissam ivit, & ubi commodum fuit, Argenidi litteras tradens cetera quoque aperuit quae Poliarchus mandaverat: in Africa eum esse; illicque haesurum, donec ipsa statuisset quid potissimum res utriusque exigerent. Si opus armis sit, iam non unum se aut privatum in Siciliam esse venturum, aut si quid commodius virgini succurrisset, ne parceret quae videbantur[38] praecipere. Foederumque memoriam nulla interim pateretur absentia deleri. Pignus autem amoris non minimum fore, si nuntiet num ipse a Lycogene fideliter moneatur. Mota Argenis ad metus Poliarchi & immeriti contumeliam patris sancte confirmat nullum tale facinus profectum a parente, & paene peccare Poliarchum quod posset suspicari, si quid eiusmodi moliri Rex vellet, se ad ea exploranda aut ei nuntianda tardiorem Lycogene fore. Ubi vero Gelanorus de Poliarchi periculo egit (ut perdita rate inter brevia invenisset salutem; ut propius quam in naufragio inter opem praedonum periisset) illa tantam periculi speciem non ferens simulque reticere Gelanorum, simul loqui imperans, ad omnia verba pavebat quasi non absens aut exacta pericula audiret.
4. Iamque anxio Rege armillamque & Lycogenem & venenum in oculis mentis habente, biduum quaestioni res fuerat, cum Arsidas atque Timonides in aulam perveniunt, de Poliarchi naufragio quae credebant nuntiaturi. Ergo & rati extinctum cum Poliarcho Gelanorum ad viventis conspectum expaverant, & subito a Rege accersiti sunt ut, si quid ad has Lycogenis litteras haberent, audirentur. Aderat & Argenis & cum Cleobulo Eurymedes. Illi dicere exorsi quid egissent ante omnia pyxidem protulêre, in eaque armillam tot monstrorum materiem. Aiebant divertisse ab Arsida Poliarchum priusquam adveniret Timonides &: "Idoneis argumentis elusi, inquiunt, iam ut naufragum defleveramus, cum Gelanorus spem hic nobis restituens non vivere modo patronum sed valere asseruit."
5. Post haec litteras Lycogenis ad Poliarchum iis Rex tradit, ad quas illi cum stuperent, Cleobulus altiori genio omnia agitans: "Videamus autem, ait, an sincera armilla sit, satisque mendacium refutet innoxio texto, an medicamine infecta criminationi argumentum praebuerit." Dum hanc tractant, dum nexus evolvunt, protinus notant in bysso, ad quem gemmae filis argenteis haerebant, disparem colori reliquo tabem exiguis maculis passim virescere. Qua conspecta: "Quid istud est, inquit Cleobulus, nisi venenum quod Lycogenes significat? Sed videamus cuius crimine hoc munus funestum sit. Nunquam mihi coniicienti fides sit, ô Rex, nisi ad Lycogenem sociosque id facinus pertinet. Nam & Eristhenes, quem reum in carcere habes, tuo aerario Praefectus, apud se armillam hanc habuit. Et quidni existimes vel solertia sua vel proditione tuorum hos scivisse id munus Poliarcho destinari, armillaque corrupta huic vitam aut denique tibi famam invidisse nefarios? Sed deorum auspicio bene cuncta cesserunt; impii suo scelere obruentur. Oloodemum & Eristhenem, quos perire maxime interest, occultis quidem criminibus sontes habes. Sed aperto scelere & apud populum valituro hactenus argui posse non contigit[39]. Hos id facinoris si admisisse constet, nemo erit cuius suffragio non damnentur." Rex Cleobulum quae solerter coniecerat excutere iubet & de reis habere quaestionem. Ille omnia ab Eurymede utilius perfici posse causatus, quid agendum sit breviter docet.
6. Nec detrectatus[40] Eurymedes Regis imperium ad custodiam pervenit, in quo servabatur Eristhenes, & iam a limine (ut Cleobulus recte monstraverat) simulatis luctibus ardens: "Tandem, inquit, de Poliarcho triumphasti, Eristhenes. Periit armillae contactu, quam lethalibus succis imbueras. Num tu vero, quod Oloodemus facit, ultro in gloriam duces quod operam facinori tanto praebueris?" Ad haec Eristhenes tanquam subito fluctu perculsus quid loqueretur non habuit. Audiebat extinctum Poliarchum, a quo eius spes nequaquam divertebat. Iam vero conscientia pulsabatur ad crimen obiectum. Et quid praeterea dissimularet si Oloodemus (ita enim finxerat Erymedes) iam confessus veneficium erat? Nec prolixiori consilio aut recomponendo animo tempus dabatur. Ergo, ut in perditis rebus, restare putavit ne languide cunctaretur aut frustra negato facinore videretur censuisse pudendum quod nollet confiteri. Urgenti itaque Eurymedi: "Bene est, retulit. De me quod placebit fata deliberent. Satis est gaudii quod post Poliarchum Siciliae hostem vixi." Tum solerter Eurymedes, tanquam de re nota agens, sese penetrabat in eorum consilia. Ad extremum Lycogenis perfidiam obiecit, qui litteris ad Poliarchum in sui flagitii infamiam substituebat innoxium Regem. Et Eristhene fallaciam levi risu confitente Eurymedes ad Regem ab eo digreditur, nec sine horrore quid ille sit fassus ostendit; restare ut Oloodemus pari indicio se damnet.
7. Tam feliciter pervestigato facinore exultans Meleander laudatum Eurymedem ad Oloodemum mittit. Sed ille praesentiori ingenio aversatus veneficii nomen, tanquam de inaudito facinore cum interrogaretur ipse plura quaerebat. Cumque Eristhenes iam flagitium confessus diceretur, ratus hanc esse fallaciam nec se credere respondit turpissimum crimen in Eristhenem cadere; nec si maxime caderet, se conscium esse. Ad extremum expugnavit pertinaciam Eurymedes prudenti consilio. Oloodemum in arcano loco sistit unde Eristhenes posset audiri, quocum ipse anteactos sermones repetere coepit. Et Eristhenes, tanquam in pignus constantiae, nec suum abnuens nec sociorum crimen, donec adeo Oloodemi patientiam vicit ut repente exclamaret: "O te vel simplicem, Eristhenes--vel tuorum proditorem!" Stragulis deinde reiectis, communem suorum perniciem appellavit & solum exitu dignum, quem pluribus comparavisset. Sero intellexisset Eristhenes se ab Eurymede esse delusum, neque Oloodemum communis flagitii indicium fecisse. Verbis ergo quae tempus dolorque ferebant errorem excusare parabat Oloodemo.
8. Sed ut satis explorata res adhibitique idonei testes, in diversum abstracti conduntur in carcerem & postridie ad publicum iudicium trahuntur, ne si quaestio populo teste non habita esset, clientelis & factionibus deinde reorum, tanquam parum legitima invidiose traduceretur. Sed quamquam Epeirctanis civibus Rex fidebat, tamen ad reorum custodiam Praetoriani cum armis in foro locati sunt. Et ex eiusmodi loco dicenda causa erat, unde facile si tumultus exarsisset recipi in arcem possent & carceri reddi. Populus in forum per praeconem evocatus effuse convenerat, & ille qui orare in publicis iudiciis regias causas solebat in hunc sensum locutus est: scire populum quanta ipsius caritate Rex flagret; nec Regem vicissim dubitare, quin sit illi carissimus. Itaque Eristhenem & Oloodemum, multorum in se scelerum reos, quamquam poterat suo iure damnare, tamen distulisse ad publicos iudices, ut optimorum civium studiis potissimum vindicetur. Audiret populus pro se dicentes & ipsis iudicibus sua voce praeiret quid de illis statuendum.
9. Triginta tum iudices de rebus capitalibus quaerebant, ad quos Eristhene & Oloodemo productis, accusator multa eorum in Regem facinora, fidem saepe frustratam, habita cum inimicis consilia strictim explicuit. Acerbior oratio fuit de veneno & parata in Regem infamia. Cumque verba, cum testes, cum litteras protulisset, adeo Epeirctanum populum movit ut nihil expectato iudicio a plerisque lapidatio urgeretur. Sed deprecatus est actor impetum vulgi donec iudices in suffragia ivissent: plurimum interesse ut reipublicae dicerent; plus illos oratione sua & perculsae conscientiae notis quam accusantis voce laboraturos; duplicem quoque aquam, si peterent, eis ad defensionem a Rege concedi. Simul his reos provocat ad dicendum. Sed illi (ut coniecerat) causae inopia marcebant. Nec deflecti crimen poterat nec populus conciliari. Timide ergo pauca & illa plus in Regem quam pro se locuti sunt. Dimisêre tunc iudices in urnam suffragia, qua publice effusa fabae omnes atro colore noxios damnaverunt.
10. Rapti statim in carcerem ut veneficii convictos idoneo supplicio cicuta conficeret. Illic tristi & ultima libertate exercuêre ius, quod ita pereuntibus leges indulserant. Diras igitur dicere Regi; ultorem ciere Lycogenem; venerari Deos Manes ut hostes ad peiora servati hunc exitum sibi invideant. Inter haec anancaeum[41] poculum aderat, quod prior Oloodemus de carnificis manu rapiens: "Age, inquit, propinemus Meleandro. Nos quidem eximus miserias, prius[42] hunc nostro fato oppressuri quam viventes voluisse existimat." His dictis non cunctanter totum hausit. Denuo impletum cum Eristheni porrigeretur, supercilium ille duxit & circumspiciens: "Ecquis, ait, amicos meos monebit Meleandro quid debeant?" Epoto veneno ambo a carnifice monentur ut quo facilius virus conciperetur venis minorique cruciatu occumberent, quantum carceris spatia sinebant, ambulationem urgerent donec tibiis gravibus sentirent iam ab immo calorem excedere. Cum paruissent frigentibus mox pedibus procumbunt in lectum. Illic veneni nebulis imitantibus somnum, languebant sine sensu donec coxis iam exanimatis tanquam stimulo icti prodidêre lethalem vim ipsa intrantem vitalia. Nec multo post extincti sunt. Vulgati mox versus celeritate poetarum, quorum alii vili audacia plus iusto lacessebant perculsos; alii tanquam adhuc poenitentia in integro esset extinctos monebant, & de obitu iam exacto sero vaticinabantur. Minus haec carmina displicuerunt quae prolixius ambitionem quam ipsos reos notabant.
11. Debita funestis cecidit tibi victima fatis,Ambitio. Nunc pone minas, satiataque tanto
Sanguine Sicaniis pacem concede colonis.
Heu quoties victrix nostri de cladibus Orbis
Umbrarum implesti sedes, dum vertere regna
Dulce tibi, & saevas terris indicere pugnas!
Prima tuos ducunt periuria foeda maniplos,
Contemptusque deûm, metasque in limite nullo
Spes votis positura suis. Tunc impia captis
Mentibus illapsae versant incendia Dirae.
Non sceptro iurata fides, non fama piumque
Obstat. Eunt sontes, perque ipsa pericula caeci
In peiora ruunt. O dii! tot fervere Martem
Caedibus, & saevis fumare mapalia flammis,
Insontesque perire animas, sexumque minorem
(Turpe nefas belli) dominos perferre nocentes!
Quid tantis petitur furiis? Exsolvere iusto
Colla iugo, & steriles patriae calcare ruinas,
Insanasque metu trepide transmittere noctes.
Nam sceleri quae tuta quies? Mala praemia vestrae
Ut primum tetigêre manus, ultricia sontes
Fata vocant, subitisque dies intercidit umbris.
1. At Rex gnarus quam gravis immineret Lycogenes quo die de damnatis sumebatur supplicium Eurymedem dimisit cum modico equitatu, qui eum subito furto tentaret. Quippe Lycogenes post Eristhenem & Oloodemum captos nondum in bellum exarserat--multo quidem armatorum praesidio salutem tutatus--sed reconciliationis spem subinde subiiciens, ut vel simulatione foederum captivos extorqueret a Rege vel quasi implacabilem tyrannum differret maledictis. Ac ut efficacius crederetur bona fide pacem optare, Dunalbium litteris monuit ut ab acerbis consiliis Regem averteret; absolveret ille captivos & quicquid suspicionis aut odii erat tranquillitati publicae daret. Dunalbius, his se litteris fidem habere dum simulat videturque quae erant mandata procurare apud Regem, sua ipsius fraude Lycogenem lusit. Quippe ille fallendi spe & amicos a vinculis recipiendi tam lente cunctabatur, ut interim Regi liceret suis rebus consulere. Tunc vero cum ad eum comprehendendum Rex misit non defuerunt ex coniuratis quidam qui adventum Eurymedis occuparent, nuntiantes de amicorum pernicie ipsiusque periculo. Cenae tunc tempus erat & convivium militaribus viris frequens. Ad quos ita Lycogenes: "Ne frustra convenisse vos putetis, commilitones, sepulchralem hanc cenam Eristheni & Oloodemo edidimus. Meleandri crudelitate perempti sunt & nisi quid opis in vobis est eadem tempestate corripior. En tyranni satellites, paene pro foribus, quibus mea pernicies mandata est. Quae sors inde vos maneat, quae optimos cives, neminem reor ambigere. Cum principum caedes ea audacia faciat, an modestius de ceteris decreturum coniicias? Non vos ad salutem meam sollicito, commilitones, nisi cum vestra creditis esse coniunctam."
2. Simul his de strato exsiliit. Ceteri proiectis quoque mensis ad arma discurrerunt. Omnis domus sedulitate tot militum sibi simul ducique timentium fervebat. Missi quidam qui ex vicinis locis ampliorem manum accirent. Multi, duce Menocrito, lecti qui obviam irent Eurymedi positisque in commoda valle insidiis incautum & itinere fessum exciperent. Sed confusa dimicatio fuit, quia priusquam delitesceret ad insidia miles, Eurymedes venit & ipse imparatus ad certamen. Viriliter tamen utrimque pugnatum est, frendente praecipue Eurymede capi admonitum Lycogenem non posse. Ceterum quamquam & in hostico & viribus impar (nam Lycogenes strepitu pugnantium ad se illato suos omnes promovit in aciem) confessa tamen fuga non dilabi sustinuit. Et sensim recedentem non secutus est Lycogenis miles, seu fraudem ab hoste seu iam mixtum tenebris caelum pertimuit.
3. Periêre non multi nocturno discrimine sed vicisse videbatur Lycogenes, qui suorum impetu laetus amicos undique accersit; praeparata concurrentibus arma distribuit; unoque exemplo scribit civitatum conciliis, ut publicae se auctorem libertatis velint adiutum. Nec tarde deficiebant ab optimo Rege illi ipsi qui sub eius mansuetudine creverant--documentum mortalibus quantumvis egregiam in Rege virtutem, nisi fortitudinis opinio accedat, posse contemni, nec fidelius ullos principes amari a populis quam qui timeri meruerint. Triste mortalibus spectaculum exhibebat Sicilia: pulsa religio, iura neglecta; infidae euntibus viae; domus, vicique passim, rapinis, furore, incendio afflicti; sola denique castra in squalentibus campis fulgentia. Nec populus primo furore sentiebat, graviora se pati sub grege tyrannorum quam quae tanquam a Meleandro illata vindicari voluerat; proditor sui & proditionis merces. Multos tamen ille fluctus non abstulit. Quattuor praeter Epeircten urbes reverentia maiestatis continuit: Messanam, Panormum, Catanam, & in umbilico insulae Ennam.
4. Iamque Lycogenes iura regni & insignia usurpans soli nomini parcebat: solium cum accumberet mensae; vestis purpurea in castris & ubique sica ad latus. Blandus immodice aut severus, ut teneret terreretve contumaces. Nec segnior ad res suas Meleander subitis delectibus multum militum effecit. Epeircte commeatu & munimentis instructissima in arcem belli delecta est. Ex regiis triremibus quotquot in officio manserant in illum portum deductae. Ipse & propria indole & tunc anxiis rebus erat in deorum curam intentior. Et quoniam rebellionis nefas instar morbi pervagabatur Siciliam, tanquam plus fati atque amentiae quam sceleris esset, publice clavum fixit. Ita sperabat posse componi mentes quas furor rapuerat. Etiam ne in suos milites labes inserperet, placuit lustrari exercitum. Ivit ergo ad castrorum principia (nam sub Epeirctes radicibus milites tendebant) & inde cum tribunis ducibusque & deorum simulacris processit ad campum in quo facturus sacerdos instruebat altaria. Omnis in armis & sub signis exercitus sibi ad rem divinam coronas texuerat. Hastae quoque & iacula circumactis frondibus induebantur. Interim hostiae omni cultu mactatae, taurus, hircus, & aries, inter legitimas preces ter a ministris alte praecinctis circumactae exercitui ad aras sistuntur. Tum Rex & in orbem ipse se egit deos appellaturus. Adessent melioribus partibus & si qui hactenus non favissent, rite propitiati ad se transirent. Incolumis esset exercitus. Vires, animus, consilium hosti exciderent. Quod si ope, salute, victoria iuvissent, tum se Iovi Servatori, Martique, & Minervae, & caelipotentibus diis, quotquot bellum aut pacem curant, templum de adversariorum manubiis extructurum. Annuos etiam ludos fore in quorum praemiis haec in Siciliam deorum beneficia caelarentur. Inter haec vota hostiae cadunt; fibrisque spirantibus haruspex admotus est. Is, cum integerrimum iecur sed crassioribus membranis pertinaciter obductum inspiceret, exta quidem esse bona asseruit & iis magnam felicitatem portendi, sed lentam & quae labore constaret. Post haec milites gestu inani & hastis ex arte aliquoties quassatis tanquam ad hostem praesentem succlamantes edidêre simulacrum coëuntis certaminis & innoxie velitati in castra redierunt.
1. Sed Meleander quod superfuit lucis haud multum dispari curae dedit. Quidam enim ex Assyria hospes specie quaerendae in diversis gentibus sapientiae errabat, revera ut suam iactaret. Is tunc in Sicilia erat, & in mathematicorum caelo versatus vendebat suae artis ludibria si quis ex sideribus quae nascenti affuerant volebat de fortuna quae viventi, quae morituro debebatur vanissima credulitate cognoscere. (Nondum erat capitale in ipsos principes quaerere ex eiusmodi siderum fide.) Cum is ergo laudaret vix imparem[43] diis scientiam & de successu apud multos mentiretur--quoties felicitatem aut mala non frustra promisisset; quam multi nec risissent impune haec fata nec frustra timuissent--accidit ut ad Archombrotum fama illius pervaderet. Ad quem accitus, cum prolixe eandem caelestis influxus vim commendaret, iuvenem amantemque sic perpulit, ut de cupiditatum suarum exitu eam artem interrogari vellet. Chaldaeus quicquid sidera portenderent se cum fide renuntiaturum promisit. "Sed cur privatae duntaxat fortunae mortales sollicitant, inquit, hanc venturi scientiam? Quidni & imperat Meleander, inspecto caelorum ordine, deprehendi suisne an hostium fatis pugnetur?" Movit ea oratio Archombrotum, per quem & Rex in spem plus quam oraculi Chaldaeum accivit. Is mercedis spe plenus iamque melius sibi quam Regi ex ea negotiatione auguratus venit ad Regiam, rogatusque qua disciplina, quove numine oculos posset in futurarum rerum caliginem mittere, sic incepit: "Non ille nos spiritus ad vaticinium, ô Rex, agit quem fatidici de hiatibus terrae eliciunt ad turbanda divinitatis stimulis ingenia. Sed neque de more illorum confusis dubiisque oraculis sciscitantes frustramur. Unam caeli vim, unos siderum cursus scrutari nostrae genti est studium. Primi deprehendimus metas Solis, primi liquidas nec vestigiis notabiles caelestium facum vias nominibus mensurisque distinximus, contemplatione libera in sudo aëre & nebulis non infesto. Assyriis enim raro pruinae aut squalentes nubibus venti caelum eripiunt. Dum in ea contemplatione haeremus, experimento nobis compertum est haec humana ad astrorum motus regi, nec alias esse Parcas quae nascentibus fata disponant. Quippe ex eorum inter se commercio si universa tellus accipit vices & ad ubertatem aut frugum internecionem adigitur, si annos, si saecula vis illa definit, quid miremur singula mortalium corpuscula inde vitam, cupiditates, laeta, & tristia sortiri? Liceat modo scire momentum quo te peperit mater. Effingam ego in tabula caeli imaginem & quotquot sideribus facimus domos. Ea in illis constituam, quas cum nascereris obtinuerunt: Iuppiter, Solque, & Venus, optimi planetarum, deterrimusque cum Marte Saturnus, Mercuriusque, & Luna, varii ex sorte locorum quos insidunt. Cuius illorum regnum fuerit cum in orbem intrasti, quo gradu, quo aspectu illum ceteri temperarint vel urserint. Illic ego, ne dubita, quicquid de te decretum est legam."
2. Fiducia orantis & promissi magnitudo tetigerat Meleandrum. Maiestas praeterea artis & tanquam ex abdito formulae audientibus ignotae venerationem addiderant. Sed dum omnes laudibus fremunt, Nicopompus (nam tunc forte inter paucissimos aderat) intentus in Chaldaeam, risu severo: "Euge, mi homo, inquit, occupasti deorum imperium. Scribe spei timorisque improbas leges, & si qui hic decipi amant, impone lubentibus." Impetus Meleandri ceterorumque ad haec verba substiterat. Avide ergo quaerere omnes quid diceret sentiretve Nicopompus: ipsumne Chaldaeum, an artem illius incesseret maledictis. Praecipue Meleander sciscitari cur hospiti inclementer diceret. At ille: "Quidni hunc veteratorum iurgio premam, ô Rex, qui in te sibi plus iuris facit quam ea ipsa, quae mendacio praefert, sidera habeant? Quicquid enim mentiri voluerit, labefactabitur assidua expectatione successus animi tui quies, quam astrorum nulli motus potuissent convellere. Sic in te hic tyrannus sub insontis caeli invidia regnabit, ac ceu Iovem se faciat, multum sibi censebit te debere si felicia fata exorabili ore praesagiet. Quid denique ab eo credis audire? Ego absque mathematico ullo caelo quicquid facturus sit dicam. Ubi ingentem chartam (non sine suo risu, si sapit) multis lineis punctisque vexaverit, tandem exitus mites & fortuna tua dignos gravissima voce promittet. Id enim ad gratiam & lucellum esse non dubitat. Sed inter haec ad imitationem non mercenarii oris supercilium ducet, perplexe cunctabitur, nunc in te, nunc in astra respiciet. Addet denique formidolosum quiddam, ambiguum tamen & quod in varios eventus facile trahas. Haec laboris tanti summa; haec responsa ille vendet; quae gratis nunc refero. Sed cesso hominem adoriri, quando hanc pugnam tum silentium tuum, Rex, tum ipsius in me obtutus efflagitat?
3. "Ais ex astrorum positura, Mathematice, ex ordine, ex vi qua influunt subeuntibus lucem infantibus vitae atque interitus rationem disponi. Sed fateris ea vertigine rapi caelum, ut parvo momento siderum status mutetur. Si igitur celeritas quantam aegre cogitatione conceperis caelestia corpora avehit, ex statione porro diversa minae eorum aut promissa inflectuntur, cui hominum sua fata certo retuleris, cum incertum sit quo siderum temperamento productus sit? Nisi credis hanc esse obstetricibus curam, ut continuo solaria consulant, notent districte diei articulum, & nascenti suas stellas tanquam patrimonium servent. Quoties matrum pericula curam hanc circumstantibus adimunt? Quoties nemo est quem superstitio illa tangat? Finge tamen esse continuo qui id curent. At si diu nascitur puer, si (ut saepe fit) manum exsertam aut capitis partem reliquum corpus non sequitur, quaenam astrorum collocatio fatalis illi erit: an quae astitit exeunti capiti, an quae denique productum afflavit? Praeterea cum frequenter exerrent solaria & pleraeque machinarum quae horas designant ex siccitate aut humiditate aeris amittant tenorem, unde habebis verum illud fuisse & ex mensura caeli tempus, quod in ortu infantium homines curiosi aut amici notaverint?
4. "Finge tamen in eo non errari. Deprehendas utique stellas quo situ, quo vigore fuerint, cum illi in quos inquiris nascerentur. At unde tantum sideribus in corpora nostra, immo in mentes, imperium? Ex iis scilicet expectabo felicitatem, ex iis vitae genus & mortis arbitrium? Num ergo qui proelium subeunt simulque extinguuntur omnes sub eodem caeli ordine erant nati? Num si navis peritura est, nullos vectores accipiet nisi quos nascentes astra naufragio damnaverint? Immo sub sidere omni producti coëunt in aciem, navigium onerant, & dispares ortus una morte coniungunt. Rursusque non quotquot eodem nexu astrorum lucem aspiciunt uno fato aut vivunt aut pereunt. Regem hic vides. An omnibus illius aequalibus putas regnum contigisse, vel aliquas saltem opes quae indices essent beatae & opulentae collocationis astrorum? Immo, an omnes superesse ad hunc diem? Ecce Cleobulum, ecce te. An qui cum illo nati sunt cum illo quoque sapiunt Regibusque sunt accepti? Aut qui tecum omnes (ne quid gravius dicam) Mathematici sunt? Quid autem cum in praedonem quis incidit? " 'Fatale erat, inquis, ut hunc praedo obtruncaret.' Num ergo eadem astra quae viatorem, dum nasceretur, ferro praedonis mancipabant, ipsi quoque praedoni diu fortasse antea nato mentem vimque dederunt ut aliquando hunc vellet & posset occidere? Certe enim non minus dicitis ex astris fieri ut hic interficiat quam ut iste mactetur. Cum quis vero aedificii ruina obruitur--an quia erat in astris, ut eum sua domus sepeliret, afflictus est murus? Immo mehercules quia afflictus est murus, hunc subiectum moles oppressit. Eadem de dignitatibus ratio ad quas per suffragia ascenditur. An enim sidera, quae alicui nascenti adfuerunt & (ut vultis) promiserunt dignitatem, aliis mortalibus potuerunt imperasse, qui sub iis nati non sunt & ex quorum tamen suffragiis destinatae dignitatis constat effectus?
5. "Hanc ego vanitatem ineptia & stoliditate praecipuam dicerem, nisi supra haec nomina peccaret. Pessimae superstitionis ingenium est. Quo libertas enim mortalium si a praescripto siderum non possunt recedere? Curem ego valetudinem, me honores sollicitent, vitia abiicere cogitem, animum ad virtutes appellere--si nascenti dictum est quid me esse oporteat? Iacturam humanae libertatis deploro? Etiam deorum munus perit. Amplius thura non perdo. Deos nec timeo nec ambio, si non possunt aut nolunt quod de me est statutum inflectere. At pro nascituris liberis scilicet orabimus ut propitia astra habeant. Dicam quod ego in Mergania vidi. Quendam haec superstitio afflaverat ut nec uxoris cubiculum intraret nisi exploratis antea astris. Si aut cauda Draconis implicabat sidera, aut ea Scorpius in cinctu bracchiorum corrumpebat, vel omnino quid monstri minabatur in caelis, solus oppido dormiebat. Quid quaeris? Nati sunt ei liberi aliquot--& omnes insani."
6. Dum Meleander ceterique infelicem Mergani curam rident, Chaldaeus, quanquam insperatissima accusatione turbatus, collegit animum similisque eam rixam contemnenti: nihil detrahi diis dixit quorum iussu haec ipsa vis, quam praedicabat, inesset sideribus, quique adeo non se abdicarunt potestate ut res supersint innumerae quibus se vel propitios vel vindices prodant. Non denique adeo mathematicos delirare ut omnibus qui cum Rege nati sunt deberi regnum putent. Ad venturi praesagia multarum quoque rerum praeter astra habendam rationem, in quibus praecipua sunt saeculi genius stirpisque conditio. Ceterum si quis neget aliquid caelum in hominibus posse, dignum esse cum cerritis[44] piari, cum omnibus constet aërem ex caeli conditione vel turbatum vel placidum se ipsum insinuare in mortalium corpora, ex quorum deinde afflatu inclusi animi inspiratos affectus accipiunt.
7. Ita modestiora loquentem interfatus Nicopompus: "Nec omnia, inquit, Mathematice, negamus sideribus. Incitari hominem ad segnitiem laboremve; callidam indolem aut ingenuae simplicitatis nancisci; esse hilarem aut ad iracundam solitudinem declinare; in vitia denique aut virtutes aliquo pondere & impetu ferri. Haec non nego ex caeli in ista terrena imperio esse. Itaque non multum repugnem si coniicias eos qui ex mitibus astris hauserunt lenitatem victuros fortuna ab iis dispari quos gravia & turbulenta sidera in fervidiora studia agunt, vel quibus placidum caelum hilaritatem infuderit, gratiori consuetudine placituros quam homines acceptum[45] Saturnum acri & molesta solitudine contemplantes. Eiusmodi non certae quidem artis sed egregiae prudentiae praecepta non carpo. Alia sunt quae me tibi committunt & haec praecipue quattuor. Primum quod sidera, contra quam sentis, impellere credo, non cogere ad rectas cupiditates aut impias. Tum ex siderum vel cupiditatum contemplatione praenuntiari certo non posse quid hominem in vita maneat vel quem finem dii statuerint. Tertio non satis intellegi quae astra hos infantibus affectus ingenerent. Res denique liberas, res fortuitas huic necessitati siderum vel inepte vel impie dari.
8. "De iis ubertim dicerem. Sed video te fatigatum, Rex, ad Cleobulum respicere, a quo fateor utiliora super bello quam a me vel mathematico accipies." "Immo, inquit Rex, sed strictim de his edissere." Tum ille: "Non nos cogi sideribus vel hinc constat, quod haud pauci impetum ab iis concitatum ratione domitamus, & nulla re magis nostrum genus a belluis discrepat quam hoc libertatis privilegio, quae sollicitari subiectis & flagrantibus motibus sed ad vitia aut virtutem adigi invita non potest. Hinc in philosophorum scholis nihil vulgarius quam sapientis animum, expertem servitutis, ipsis quoque imperare sideribus. Hinc & quotidiana eorum praeconia qui sciunt moderari iracundiae, amori, ceterisque torrentibus, quibus haec astra in animos nostros inundant. Quorum omnino nihil esset, nisi accepta astrorum imperia mens nostra fastidire aut recusare posset. Praeterea ut Sol omnia quae luce eadem & iisdem radiis corripit, non iisdem affectibus[46] damnat: nam fovebit alia semina, alia enecabit; urentur exiliores herbae & defendet alias crassior succus. Ita cum tot infantium qui nascuntur velut ager diversissimis modis praeparatus sit, ex varia parentum indole, valetudine, habitu una illa vis quae e caelo in plures simul manabit non poterit idem in omnes. Si consentientem sibi infantis indolem inveniet, in ea regnabit; si repugnantem, vix aliud quam corriget. Adeo ut de infantis moribus vitaque dicturus non inspicere modo caelum debeas, sed parentes, sed fortunam, quae gravidae matri fuit, sed diversa alia & plerumque tibi ignota. Et ex his quidem secundae quam posuimus quaestionis ratio ipsa se aperit: ex astris scilicet non statui certo posse quid acturi passurive mortales sint. Nam cum moderari possimus ingeneratis affectibus, quidni & ea declinare quae illi affectus peperissent si fuissemus obnoxii? Cumque ex variis causis nunc levius, nunc gravius nascentis hominis animo incidat illa prementis caeli conditio, cur uno effectu[47] in omnes valiturum existimes quod non in omnes eadem potestate invaluit?
9. "Addebam nec deprehendi satis posse quaenam sit connexio vel aversio siderum, quae infantibus semina venturarum cupiditatum ingenerat. Vos eam spectatis quae superstat nascenti. Quidni & illam quae fuit cum animaretur foetus in utero? Quidni ceteras sub quibus tenerum corpus & adhuc anima sui ignara in alvo materna instruebatur ad vivendi patientiam? Equidem ex eorum siderum conditione non minus quam ex ipsis natalibus pendere infantem existimem.
10. "Quod ultimum asserui res liberas aut fortuitas huic siderum potestati sine sacrilegio non addici, urgerem vehementius nisi timerem prolixitatis meae odio tibi Regem conciliare. Dicam tamen & vos id velle & sine scelere aut amentia velle non posse. Quid liberius quam uxorem ducere? Hoc vel illud vitae genus insistere? Aut quid magis fortuitum quam ut homo pereat ferro, aquis solvatur, inimicitias suscipiat, certo vitae anno aegrotet, principibus carus dignitate vel contumelia insignis sit? De his tamen respondere, Mathematici, soletis; hic audacia, hic praeda est vestra. Nuper furtum a servo erat factum; fugerat ille & a domino quaerebatur. Nihil magis fortuitum quam ut caperetur aut abiret incolumis. Contigit ergo ut sospes evaderet, & continuo de vestris unus mystis, ratus de praeteritis augur, retulit nobis inultum latronem aufugisse quia intercesserat Luna Mercurio (scilicet furum patrono) eumque contexerat. Aegre mihi persuasit se serio hanc fabulam nobis afferre. Non in deûm ergo cura, non in domini diligentia aut furis ipsius solertia fuit, ut ille caperetur aut tuto lateret, sed hoc totum ex astrorum imperio factum. A quibus si haec humana sic aguntur, frustra negotiis quisque nostris operam curamve impendimus. Fient enim vel cessantibus nobis quae ipsa praescripsêre, & quaecunque vetuerint, nulla nostra industria procedent.
11. "Ut cetera vero praeteream, quibus ista refellatur, quam diis naturaeque infertis iniuria, quaero, Chaldaee, utrum illa vis, quae felicem nascenti--puta infanti--vitam portendit aut violentae mortis casum, in trigesimum forte aut amplius vitae annum constituit, utrum, inquam, illa vis, quae hos casus illamque motura fortunam est, duret in caelo & destinatum tempus expectet, quo terris illabens cogat in necessarios effectus necessaria instrumenta, an vero inseratur ipsi infanti, ut veluti fota & paulatim coalescens iusso tempore erumpat impleatque quod astra mandaverint. Si dicis in caelo perstare, manifesto es impudens. Nam cum fortuna infantis constet (ut vultis) ex modo quo astra dum is nasceretur inter se erant nexa, postquam eum modum in caelo deleverit eorundem siderum cursus aliumque effecerit, forte priori contrarium, qua in arca vel penu caelesti recondetur prior illa vis, quae post multos demum annos exserenda est & in scenam mittenda? Sin putatis adhaerere ipsi infanti hoc fatum quod in virum deinde valeat, adhuc peius nugamini. Scilicet in naufrago[48] causa est cur venti se tollant, cur sui oblitus gubernator infigat vadis proram? Aut colonus causa est belli quod eum pauperat vel mitioris caeli quo fruges abundant? & quos excidentium terrarum labes absorbet, solidos illos naturae sinus frangunt fati sui violentia, ut destinato a sideribus obitu defungantur? Plura in perniciosissimam amentiam non dico, quae deos hominesque una captivitate damnat, quae ratione destituta vanisque successibus saepe elusa, tamen inanes ac interdum sceleratas spes subiicit consultorum animis, aut inutili metu suspendit incautos.
12. "Iactant tamen quaedam suorum oracula quibus eventus responderit. Ex iis conciliare fidem tanquam non spernendae arti volunt. Primum quidem si quae talia exstiterunt, nego necessitate fatorum contigisse astrisve cogentibus. Facilius crediderim aliquod esse numen quod in vindictam impiae credulitatis nonnunquam repraesentet mortalibus ea ipsa quae sibi non a diis sed sideribus metuerunt. Deinde ut insomnia, quamquam sine arte vel duce oberrantia, tamen interdum fortuitas rerum venturarum species referunt; et caecus si vim lapidum spargit, aliquando imprudens tangit metam, sic dum multum & passim, Chaldaee, mentimini, nihil mirum si nonnunquam fortuna vestram audaciam commendat & miramini vos vera dixisse. Etiam pauca responsa quae vulgo celebrantur vanitatem artis proscribunt. Nam quod luculentius signum non solere vobiscum veritatem, quam instar prodigii iactari, si in illam interdum vester ludus incurrerit? Sed nec tantum tribuo famae ut quod de vaticiniis vestris memorat utique credam. Prodigia cum narrantur excipi solent favore mirantium, & quamquam non ad verum exacta sint, postquam semel scriptorem invenerunt, pluribus placent, veneratione crescunt, vetustate commendantur. In hunc modum fabulas vestras invaluisse existimem, nisi dicas impiae arti accessisse nefandorum geniorum commercia. (Hi enim transacta inter homines secretaque accurate explorant & sagaciter de futuro coniiciunt.) Vestros vero Chaldaeos, si in pudendam eorum familiaritatem acciti fuerunt, nihil mirum suggerentibus ipsis atque monstrantibus quae supra mortalium ingenium erant interdum claruisse.
13. "Nimis moror. Si quae Siciliae ventura sunt nosti, quidni, Mathematice, & tua ipsius fata perspicias? Cur nescisti me tibi hodie gravem fore? Cur non in experimentum artis monuisti adesse qui te turbaret? Denique si potes explorare an Rex de hostibus triumphaturus sit, illud primum explora an sit tibi crediturus. Tibi autem tantus Rex crediturus summis in rebus eaque ex arte, quae vel si de levibus ac quotidianis praedicere audet, inani eventu in omnium risus solet incurrere? Nam serenos aut nubilos dies, vim imbrium, turbines, ventos dispensari generi humano ex astrorum inter se commercio vos quoque proclamatis & nos partim agnoscimus. Adeo tamen frequenter erratis cum ex inspectione siderum aut solem promittitis aut pluvias, ut in proverbium abierit vestra illa ludendi fingendique licentia.[49] Tu ipse caelum explora; sequere Lunae cursus; bella vel foedera caelestium ignium confer in tabulas. Inde, si potes, destina sudos dies, foedos ostende. Si non erras, si te eventus non arguet, ego me tuae arti quam lacesso dedi ad poenam non recuso. Neque tamen in aërem, in nubes, in serenum minus sidera posse dices quam in corpora fortunasque mortalium. Cum tu igitur illa ignores, cur te ista existimemus praenoscere? Scies nempe ex astris quo cessura sint bella & quae sors Siculas mentes actura sit? Nescies autem quando hortulo tuo imbrem, quando pecori solem eadem astra annuerint? Immo fatendum ex hac ignoratione tempestatum vel quid velint ac iubeant sidera vos nescire, vel esse praeterea vim aliam quam nescitis, quae ut lubet haec siderum decreta atque imperia antiquet.
14. "Quod si de publicis regiisque negotiis adeo facilis tibi notitia, privatam rem tuam cur eadem scientia non protinus auges? Cur praevisis rerum eventibus molesta omnia non declinas, felicitatem non sequeris? Cum in Phrygia essem, erat anus quaestuosa divinationibus. Accidit ut in opulenti civis domo intercideret furto paropsis pretiosa. Is cui suppellex credebatur amico comite ad hanc vatem cum nummis pergebat, iam furem se tenere, iam recipere paropsidem spe oppido vana praecipiens. Mane erat & cum isti adventarent, primum anus fores solvebat, quae tunc forte iniecto sterquilinio altissime sordebant. Nescioquis vicinus per illam furtim iniuriam illuserat mulierculae. Substitit ergo irata &: " 'Si scirem quis ganeo, inquit, ad hanc insolentiam tenebris usus sit, regererem, per Apollinem, regererem in os impurum quicquid meis liminibus sordium dedit!' His auditis qui consultum veniebat, inspexit in socium &: " 'Quid pecuniam, inquit, profundimus? Scilicet anus sciet quis nos praedo vexaverit, quae rerum suarum ignara & stercore paene in os ingesto adhuc nescit cui irasci oporteat!' Nec segnius quam venerat discessit a Sibylla. Rem epigrammate vulgavit nescioquis poeta, quod adhuc haeret memoriae & quia breve est, si placet, recitabo.
15. "O sors, sidera, Pythii recessus,Et fati bene praesciae volucres,
Vos saevis anus en verenda rugis,
Vos illo vocat efferata cultu,
Quo Lunam quatit Aemonis rubentem.
Quid Rex cogitet aut dei minentur,
Quid sub pectore delitescat omni,
Novit scilicet indicatque nummo.
Unum dicite quod misella nescit:
Ecquis stercore limen omne pavit?
Quae nunc auguria, ô potens Apollo,
Quae lux, quae via, ducet ad nocentem?
Frustra sollicitas, Sibylla, divos,Sortes, sidera, Pythios recessus,
Et fati bene praescias volucres.
Nam Phoebus pater, ô verenda Phoebas,
Haec oracula naribus reliquit."
1. Plura dicturum Nicopompum Rex Cleobulo innixus destituit. Reliqui inter iocos secuti sunt. Sed Cleobulus Regem monebat, quamquam vanum hospitem, tamen periculosum non per iniuriam dimitti debere: facile esse ut laesus perniciosa astra fingat; non aegre superstitionibus militem laboraturum. Ergo iam maestum vocant aguntque promissae operae gratias. Sed ne ea uterentur obstare tunc tempora. Neque enim videri ex Regis maiestate, ut tanquam victoriae incertus anxie ad sui natalis fata respiciat. Tamen oblatae benevolentiae praemium fore. Nec morati[50]: medium praestigiatori talentum redimendae quam timebant iniuriae mittunt.
2. Inde ad graviora conversi sunt, novis subinde nuntiis de Lycogenis apparatu haud laeta ferentibus. Nam in exercitu Regis non amplius decem milia iustae armaturae pedites erant. Duo milia numerus equitum impleverat. Funditores & sagittarii ter mille & quingenti dicebantur. Triginta falcati currus erant. Decem naves cataphractae; aliorum navigiorum ad bellicos usus numerus duplex. Hyperephanii nullo publico consilio defecerunt, sed ut cuiusque ferebant studia, hi cum Rege, alii apud hostem militavêre. Sed in Lycogenem rerum hominumque maiorem vim tempestas contulerat. Recensitos haud procul Syracusis sub Praefectis distribuit. Triginta peditum milia equitumque sex nomina dederant. Et ne omen deesset, qui primus descriptus est Nicon appellabatur, quod superstitio vulgi quasi rem fortuitam in auspicium accepit. Certus erat Lycogenes non se diutius imperaturum quam illi insanirent. Dum res ergo fervebat, totius exercitus mole in Regem contendit. Rex contra promovit ad ignobilem rivum, qui humo per torrentes direpta sub altioribus ripis fluebat. Infidum circa solum faciebat perceptus venis humor & aqua quae extra alveum non pridem stagnaverat. Eo obice sustinere Lycogenem vel pauciores potuissent, et strenue ille aderat conatumque circuire iniquitatem loci, quacunque transitum parabat, obiecti a Rege milites prohibebant. At ille ne interim non tempore uteretur Anaximandrum ex sorore nepotem & fratrem Oloodemi Menocritum, qui Ennam, qui Catanam obsiderent, cum aliquot cohortibus misit. Ex suis autem castris & regiis multi assidua velitatione collati variam in dies fortunam ad suos ferebant. Nihil tamen summae rerum decedebat inter illa privatorum certamina.
3. Quis putet in tam horridis motibus & sub ipso discriminis ictu aliarum rerum affectus durare potuisse? Atqui vehementius Archombrotum atque Argenidem curae secretae, quam quae palam videbantur, premebant. Illa in Poliarchi virtutibus tota conficiebat macie corpus, animi viribus inter solitarios fletus consumptis, praedicabatque confestim revocandum veterem Lycogenis hostem & assuetum de eo triumphare. At diversa agitabant Archombrotum. Inquietatus miserrima spei incertae dulcedine, nunc bellum devovebat quod inter castrensia non promoveret de amore profitendo consilia, nunc gaudebat prodendae fortitudinis copiam factam, & utraque de causa in hostem concitabatur. Saepe tamen se ipse incusabat quod solus adesset tanto Meleandri Argenidisque discrimini: debuisse scilicet comparari exercitum & magnitudine beneficii simul amorem, simul natalium decus ostendi. Et hercule nihil horum neglexisset, sed res temporis multi erat, hunc Siciliae statum nuntiare in patriam, cogi inde milites, traduci exercitum. Praeceps vero imminebat a Lycogene periculum neque tam lenta expectaturum auxilia. Neque levior de Poliarcho cura erat, quem ubique sauciae menti per insanam aemulationem oblatum dissimulato odio[51] ita elevabat apud Regem ut videretur sibi ipsi nil agere. Ergo in contumaciam trahebat quod Poliarchus[52], cum mitteret Lycogenis epistolam, nihil litterarum ad Regem dedisset. Sui Regisque fuisse oblitum, in illa sive neglegentia sive superbia; nec facturum ex maiestate Regem si scriberet prior. Sic malignis & quotidianis verborum insidiis paulatim assuescebant Regis aures, eo facilius quod nihil esse Archombroto dissidii cum Poliarcho suspicabatur. Gelanorum quoque non latuit aliud Archombroto animi esse quam quod Poliarchus discedens reliquerat. Sed quod videret in aula gratiosum, facile id supercilium in fortunam retulerat, quae priores necessitudines tanquam praesenti fastigio indignas aut graves saepe timet agnoscere. Interim patroni familiam (hanc enim a curatoribus Rege iubente receperat) sic admonitu Argenidis instruxit ut omnes propediem eum coniicerent esse venturum.
4. Ceterum properabat redire in Africam diuque otiosa dilatione frustratus est. Tandem ex Archombroti sermonibus institutus Rex indonatum ac nec saltem blandius habitum iubet renuntiare Poliarcho: Regem se non veneficum esse; Oloodemi & Eristhenis exitium peregisse suam causam; nec se facilius invenire cur ad se non scripserit Poliarchus quam cur scripserit ad Poliarchum Lycogenes. Gelanorus inexpectata acerbitate motus vix tenuit iram. Memor tamen Regi se loqui nec plus sibi in expedito esse verba quam illi ultionem, haud aliud retulit quam non modo scripturum Poliarchum sed impigre adfuturum, ut si quid erraverat discuti posset. His verbis Meleandrum iam sponte omnia metuentem in diversas cogitationes diripiens reliquit nuntiavitque Argenidi quam inclementer Rex dixisset Poliarcho. At illa vix lacrimis temperans: "Nihil dii reliquum fecerunt, Gelanore, quo mihi & Poliarcho noceretur. Divisi ideoque miserrimi alter alterius dolore conficimur. Accedit ab Lycogene de regno mihi periculum, quoniam ei cara sum, ipsi quoque tristissimum. Quid proderit eum superflua aegritudine onerari ut & patris in se mei iram intellegat? Quem, ut opinor, non mala mens sed calamitas mutavit. Si me fas est aliquid exorare, da mihi illique, Gelanore, ut ipse hoc nesciat. Ego curabo ut delicti poenitentiam agat pater ametque Poliarchum. Et silentii praemium erit quicquid tua conditio potest agnoscere. Frustra autem speraveris, si de ista re patrono indicium feceris, clam me futurum. Ut spondeat tutum fore secretum. At si illum mihi fata reddiderint, expugnabo taciturnitatis fidem sciamque quam multum fefelleris. Apud eum quid valeam, nemo melius te ipso intellegit." Confirmante Gelanoro se Argenidi pariturum, ipsa litteras ad Poliarchum tradit. Iis vehementer petebat ut quam ocissime in Siciliam traiiceret. Si vinci Lycogenem fatum erat, ab eo potissimum vinceretur. Sin dii parabant tristiora, tegeret fugientes. Cumulatum deinde muneribus dimittit ad navem.
1. Iam secundus mensis erat ex quo Ennam fatigabat obsidio. Defecerant alimenta nec spes erat a Rege auxilii. Igitur consumptis omnibus praeter fidem legatos ad Lycogenem de deditione mittunt. Exhilaratus ille quod victoriae simulque clementiae exemplum hinc quaereret. Nihil se optare respondit nisi ut felices esse vellent; ad hoc tantum vim adhibuisse; redirent ad Siciliae corpus, cuius in Meleandrum consensui imprudentes obstiterant. Sed multi petiêre ut tuto liceret ad regia castra concedere. Quo permisso plus pavoris militibus Meleandri quam auxilii fuit, cum isti Ennae miserias & obsidentium robur in traditae urbis excusationem augerent. Domita Enna licentius exsultare Lycogenes aditusque multiplici ratione tentare quibus rivum & paludes a Rege insessas[53] superaret. Diffisusque Meleander obtineri diutius locum posse, prima vigilia totis castris ignes accendit ne hostis intellegeret deseri stationem, nec signo tuba dato militem reducit ad campum qui Epeirctae subiacebat. Insecutus postera die Lycogenes, triumphantes copias effudit totis campis, terribili specie, militumque fiducia in barbaros clamores parum civiliter elata.
2. Et Rex quidem tot curis insomnis nunc proelio optabat decernere, nunc se urbis munimento tueri; interdum tanquam perditis rebus de fuga cogitabat in Africam. Forte fuit ut neglecta quiete solitarius in hortum prima luce concederet. Sublimis erat locus marisque subiecti prospectu liberrimus. Agitantem quid in extremis esset honestius nunc subibat non ignava pugnandi mens; nunc senem & patrem filiae cura ad cautiora revolvebat consilia. Victorisne praeda esset haec virgo, & quae in sceptrum genita erat a libertate excideret? Rursus occurrebant fugiendi incommoda, rursus numinum ira, & quod in immerita calamitate tristissimum est, temporum exactorum felicitas. In hoc inquietae mentis aestu stupentes oculos mittit in pelagus. Sed nebulae, quae ex vicinis montibus incubuerant, altiori sole discussae aperuêre paulatim faciem rerum perculso horrentique mirabilem. Quippe navigiis stratum mare haud procul a portu, vexillis late vibrantibus, novum bellum, novos terrores afferre videbatur. Classis ingens & incitata sublimibus velis. Fulgor praeterea armorum hominumque frequentia. Cumque non multo exterius quam extra tormentorum iactum fuêre navigia, subito clamore nautarum demissae a puppibus anchorae totam classem steterunt.
3. Nec diu secum exegit Rex qui homines aut unde venirent. Sed in deteriores metus sponte iam versus & aliquoties pedem terrae incutiens: "Heu, inquit, ergo nec fugam mihi fata reliquerint! En a Lycogene classem, en observaturos portuum claustra exercitus! Sed neque hoc immerito accidit. Coget te iste casus, senex ignave, ad iustam bellicamque virtutem, & quid sponte facere debueris, en hostis admonuit. Tantillam meam classem contra promoveam, fortuna, navibus, copiis impar? An iis omissis, quod est satius, vertar in Lycogenem terrestri certamine & saltem in Sicilia mea moriar?"
4. Turbatus nec aliud quam honeste cadere expetens proximos advocat. Iis monstrat terribilem maris speciem, dimittique speculatorium navigium iubet, quod de suspecta classe referret certiora. Archombrotus ad omnia pericula contumax hanc sibi deposcebat non securae quaestionis provinciam. Sed annis & virtute ferventem Rex iussit digniora discrimina expectare. Inter haec lembum vident ab classe adversa aliquot remigiis ad portum promoveri, & missus Timonides, qui venientes exciperet sciscitareturque quae erant pernoscenda, primus mitioris fortunae auspicium accepit. In lembo praeco erat, ac ne duriora nuntiaturus crederetur, baculum atque caput oliva circumdatus. Sed quis esset quidve afferret non fassus Timonidi, cum Regis colloquium petiisset, illum protinus Meleander iam intepescente metu admisit in conspectum. At praeco: "Radirobanes Sardiniae & Balearium Rex, inquit, hanc tibi hospiti Meleandro Siciliae Regi tesseram mittit. Si conferre volueris, invenies esse illam, quae mutua fuit tuis suisque parentibus." Simul dimidiatum anulum tradit, in cuius summa parte pusilla ex auro manus erat, quae si parti alteri iuncta esset, simili quoque manui itemque porrectae tanquam in foedus occurreret. Rursus praeco: "Agnoscisne, Rex, hospitium?" ait. Et Rege fatente quippe alteram anuli partem apud se servari: "Adest, inquit, in aequore tuo hospes Radirobanes cum praecipuis imperii viribus, quas in classem coëgit. Et cogendi causa fuit quod te malorum civium defectione premi cum fama retulisset, statui hoc pessimum in Reges exemplum--maxime hospes!--ferre non potuit." Silebat Meleander deorum tam subita beneficia prope non capiens. Sed ad constantiae specimen erat, ne vultus mutaretur. "Referes, inquit, tuo Regi, ô praeco, iam me ignoscere furori meorum, quos aliquis non inimicus deus concitavit ad facinus, ut tanti hospitis beneficio & conspectu frueremur. Subeat modo Siciliam atque intellegat nihil nos fore in eo colendo segniores quam ipse promerendo fuit."
5. Simul his praeco ad curandum breviter corpus abductus est, interimque Meleander advocato suorum concilio quaerere coepit ipsumne oporteret ad Radirobanem ire an fidei maiora pignora per purpuratos experiri. Varia illi censebant, tantae fortunae nec diffidere nec credere satis ausi. Nam cur Radirobanes illos sumptus, laboresque alienae utilitati daret, praesertim nec rogatus nec hospitio antea usus? Omnem nimiam gratiam suspiciosam esse. Vix credibile hunc potius Meleandro quam sibi eam classem adornasse. "Nam &, inquit Rex, meo patri multa ut scitis cum Radirobanis patre discrimina fuêre; foedera inde & imago hospitii, verius bello lassatis quam odia ponentibus. Nunc quid censeam--auxilium an insidias advenisse--adhuc incertum est."
6. At Cleobulus nihil dubitandum asseruit quin Regem oporteret ad Radirobanem ire. Nam si ille amicus accedebat, certe auxilium venire in tempore & nullam in ipsum humanitatem nimiam videri. Sin aut sponte Regem odisset aut faveret Lycogeni, non posse Meleandrum terra marique coniurato obsistere, & ex maiestate Regis fore si fidei simulatione deceptus potius videretur quam expugnatus ingratiis. "At unde, inquies, hic Radirobanis in Meleandrum amor? Fallor aut Rex iuvenis &, ut audio, in gloriae cupiditate immodicus hanc occasionem rapuit, qua praeter bellicam famam, Rex, nuptias filiae tuae tanquam ex merito sibi conciliet. Pugnabit itaque tanquam pro rebus suis, eo Siciliae amicior tuaeque reverentior maiestatis, quo propius sperabit in tuam regiam adoptari."
7. Et Cleobulus quidem ex vero disputabat. Quippe Argenidis fama simulque Siculi regni, quod ad virginem spectabat, cupiditas hanc Radirobani mentem iniecerat. Naves ad expeditionem in Mauros, quam secreto moliebatur, instructas habuerat. Sed perlato Siculi belli rumore distulit paulisper Africam & laudabiliori incepto ad Meleandrum navigavit. Sed Archombrotus (nam tunc consultanti Meleandro aderat) ipso nomine nuptiarum Argenidis offensus adeo in Radirobanem Cleobulumque excanduit, ut vix mutatio animi tegeretur in oculis. Nihil tamen repugnare aut omnino dicere ausus est.
1. Cleobuli vero sententia a Rege laudata missi confestim ad portum sunt qui regiam scapham instruerent. Tranquillis rebus Rex tuta litora in ea circumvehi amabat. Mediocris erat, nec plures capiebat octo remigibus totidemque vectoribus. Sed aureis argenteisque picturis notabilis, totam in ambitu undam fulgore imaginum ludebat, & haud procul a puppi pusillis ex auro litteris hi versus erant scripti:
2. Haec te caeruleo natam, Cythereia, pontoParva ratis similisque tuae, pulcherrima, conchae
Tutelam numenque petit, non Martia fortis
Tela pati, adversas si fors Bellona carinas
Implicet & tremulo suspendat in aequore bellum.
Nec saevi patiens Boreae, cum turbidus ille
Stridet & alternis medium sese obruit undis.
Litoreis tantum apta vadis vicina secabit
Aequora, cum pluvium deterget cantibus Austrum
Cymothoë, & pectet virides in rupe capillos.
Tunc leget extremos portus ratis ista, potentem
Tunc dominum paucis audebit credere tonsis.
At tu, si meritos Eryci servamus honores,
Ne levibus, ne, Diva, Notis permitte tyrannum.
Ipsa manu contos, parvae brevia arma carinae,
Ipsa tene & placidam sese crispantibus undis
Sterne viam. Tecum Oebalii duo sidera fratres,
Et soror.[54] O magnis versata potentia semper
Fluctibus, & semper ventosum Regibus aequor!
3. Tunc vero purpureis tapetibus auxêre sedilia & in puppi instar solii fuit quod caperet duos. Eurymedes ad arcis custodiam relictus est; Arsidas parva rate praemissus qui Radirobani nuntiaret advenire Meleandrum. Facile tota Epeircte se fama diffudit adesse cum validis auxiliis Sardos hospiti Siciliae opem laturos. Nec tarde credebatur. Subita ergo hilaritas nec modo spes sed victoriae fiducia paulo ante deiectos mutavit. Toto foro concurrebant manibusque, ut quisque advenerat, plausis sibi salutem gratulabantur. Nec temperantior eorum qui muris ad custodiam praesidebant laetitia. Cum vero Rex ad portum descendit, acclamationibus vulgi tubisque mox & omni concentu quo tunc Martem acuebant caelum implentibus, sonus in hostium castra illatus est. Et quoniam militaris erat clangor, Lycogenes ausus est credere Regis exercitum spe amissa exarsisse in ultimos impetus & in se invehi morituros. Itaque ad proximos ita locutus fertur: "Hic dies nobis laborum postremum est. Modo copiam mortis iis fecerimus, quos vivere non posse effecimus. Ite ad milites & ad praedam vocate prope emeritos. Dii omnes, quo gratior esset victoria, insperatam maturavêre."
4. His dictis dum ordines instruit, vultuque ac voce omnibus fortitudinis auctor est. Interim exploratores praemittit qui certa de adventu hostium referrent. Et illi toto itinere provecti, postquam nihil hostile occurrebat, in castra reversi sunt nuntiantes nullos quidem armatos in campis apparere; ceterum paene bacchantium tumultus audiri in moenibus, tubisque & tympanis personare totam circum regionem. Ictus ex merito Lycogenes fortunae recedentis praesagiis tamen in procinctu constituit aciem, aliosque non militari cultu sed tanquam ex proximis villis agrestes subornat omnia tutius exploraturos.
5. Iamque Arsidas Radirobani collocutus promota ex portu navigia, quibus Meleander cum suis vehebatur, ostenderat. Quippe plurimi lembi Regem comitaturi procedebant in altum, tumultuque & studio vectorum de more subitae laetitiae strepebant. Praetoria Radirobanis, regii fastigii opulentia insignis, stabat religata anchoris tribus. Ab omnibus velis inutiles & ex solo luxu pendentes laciniae aura rapiente ludebant in aër. Cornua & antemnae fluitantibus quoque vexillis incumbentem ventum temere sequebantur. Multiplices autem a tribus malis funes religabantur ad latera navis, speciemque procul visentibus aut amplissimi retis aut detecti tentorii praebebant. Puppem Helena cum fratribus illustrabat trium siderum auro. At nautae eo die non sordidi in caeruleis erant vestibus, & vel instabant officio, vel antemnis ac funibus ad artis suae specimen tanquam alis ferebantur. Eadem remiges vestis in transtris ornaverat. Milites armorum & sagulorum pretiosissima erant induti. Rex quoque frequenti in Liguriam commercio didicerat ab Etruscis decora maiestatis, habebatque in prora lictores virga & fascibus instructos, tanquam aquas submoverent. Lignei gradus a latere navis ad mare descendebant caeruleis strati tapetibus, in quorum summo excepturus Meleandrum Radirobanes stabat vestem regiam indutus, quam ex auro & carbaso textilis zona praecinxerat. Ensis ex ea pendebat caelatae vaginae opera praecipuus. Ipse capillitium promiserat in humeros, paulo pretiosius delibutum quam militarem decebat. Familiarissimum habebat ex Liguria senem, cui commissus puer fuerat & adultus non tam illius consilia sequebatur quam quae facere decreverat scire sinebat. Virtiganes dicebatur. Huic tunc & Arsidae loquens spectabat Siciliae oram, situmque & ignota adhuc bona superflua humanitate commendabat.
6. Tandem ad navem scapha Meleandri applicuit, qui in paratos gradus enixus est admoto ad fulcienda vestigia Archombroto, donec eo usque pervenit ut tradere Radirobanes manum posset. Tum vero tanquam olim familiares coiêre amplexibus, & gratias agente Meleandro, quod is se adiutum voluisset, ille beneficium modestissimis verbis augebat. Pauca deinde inter se collocuti, hic ad salutationem proceres Siciliae, ille Sardiniae admisit. Amicos hospitesque appellabant. Mox & Radirobanes nec rogatus descendit in Meleandri scapham, qui se in navi prior eius potestati tradiderat. Personabat toto litore navibusque symphonia, simulque militum & remigum clamor celebrantium mutuam Regum fidem. Non ferro, non aggere, non custodibus tutos simplici pietate atque iure hospitii inter se iucunde versari. O miseram saepe potentiam, in qua rarae felicitatis est ad bona privatorum nec suspecti commercii humanitatem pervenire! Expositos in litore Reges rursus amplexus, rursus blanditiae tenebant. Hinc Radirobanem, cum in prima arena adorasset deos Siciliae, Meleander illi exterior ad equos deduxit, qui haud procul utrumque expectabant. Inde amicis septi primum in urbem, deinde in arcem provecti sunt. Purpuratis Meleandri curae fuit ut Sardiniae optimatibus illa vespera bene esset. Praebuêre certatim hospitia adeo omnis generis officiis[55] cumulata, ut vix belli quod arduum instabat meminisset hilaritas.
7. At non Archombroto laeta haec erant sibi aemulum advenisse cogitanti, quem a Rege & Argenide non amari nefas esset. Ergo dum ceteri Radirobanis amicos excipiunt, ipse specie utilioris curae discedit ad moenia, quasi excubitores per omnes speculas Regis nomine aditurus, ne vigilias solveret auxiliorum fiducia. Saepe immatura gaudia aditum hostibus ad nocendum praebuisse. Atque ubi frequentiam evasit multo ante molestam, coepit in longo & vacuo aggere spatiari temere inclinatis cervicibus nexisque lacertis & ad pectus obnoxie adductis. Nunc amens stupebat, nunc simul videbat innumera, incertus quid cogitare aut unde dolere inciperet et: "O deos, inquit, ultores! Tu enim Poliarchum odisti, tu hominis, quem carissimum habebas, reditum intervertisti, ut aemulum graviorem acciperes. Quam male Radirobanes successit Poliarcho! Cui me hoc pectus, hi lacerti, sed maxime amor parem fecisset. At Radirobani quis me impetus, quaeque virtus aequaverit? Non modo sibi nixus sed tota regnorum suorum fortuna procedit in certamen, verius in me quam pro Meleandro aut in Lycogenem. Quod si Argenidem amo, istum (ô dolor!) necessaria ferentem auxilia non licet aversari. Tu ignavus amator nesciisti mereri quod optabas; ille invenit quo prius beneficium afferret quam posceret."
8. Sub haec sui incertus & grandioribus vestigiis ferociter obambulans, silentium aliquandiu tenuit, donec iurgio cum fortuna restituto inter acerbos risus: "En iam, inquit, tres in Argenide laboramus, tres in felicitatem quae duntaxat unum capit sumus erecti: ego, Poliarchus, & Radirobanes--ut eos omittam quos nihilo me esse saniores nondum intellego. Miser! Non vides quotidie plures in haec vota orituros? Nisi forte aut illa amari indigna est aut solus es oculatus. Sed ceteris amovendis tempora sua erunt. Vide modo iste a Radirobane fluctus ne navem evertat. Incolumi Lycogene intempestiva cum illo sunt odia. Certe praemium non auferet ante victoriam. At quot in armis vices sunt? Quantillo[56] momento se fortuna in diversissimas retulit formas? Quid si fortitudinis ostentator extinguetur in acie? Quid si Meleandro gravis erit nimii beneficii conscientia? Curandum est ut haec in Lycogenem bella mihi apud Meleandrum honori sint & in Radirobanem rudimentum. Fraudandus interim animi impetus, ut cum quo meditaris dissidium placide vivas." In hanc mentem utcunque compositus successit ad vigiles, monuitque ne turbati laetitia stationum curam omitterent. Eadem Eurymedis cura, eadem Praefectorum omnium fuit. Sed militum castigata securitas tamen plerumque inter vina & coronas vigilabat.
9. Postero mane de belli ratione cum suorum primoribus Reges egerunt. Radirobanis legiones erant adhuc in navibus. Nec ille ignarus suspiciosum fore si cuperet validissimas in urbem copias induci, sublevavit his verbis pudorem Meleandri, qui id se vereri liberaliter dissimulabat: "In hac classe quae stat in anchoris, carissime hospes, octo milia gravis armaturae milites advexi, funditores & sagittarios ad milia quattuor. Equestris apud me iuventus est, sed pondere spatioque absterritus, equos in navibus paucos imposui. Si plures dederitis, sessores a nobis invenient. Ceterum ne Lycogeni diutius sit impune, si placet, in terram exponemus exercitum. Et quoniam impeditum rupibus litus solam per urbis pomoerium viam praebet, cohortes singulae recipientur in moenia, hinc, ubi per aliam portam munimentis oppidi excesserint, castra quae in montis radicibus ponemus petiturae, rursus aliae aliaeque a litore ad urbem conscendent. Praesidium ex tuis in utraque porta erit, tam qua copiae intrabunt, quam illa quae receptos evolvet in campum." Meleander tanta sollicitudine nihil esse opus respondit, nec quicquam a militibus timendum, qui fuissent sub Radirobanis disciplina. Custodes in portis si Radirobanes vellet constitui, ex suis sane apponeret. Nunquam sese tutiorem quam inter illius praesidia arbitraturum. Tali utrimque colloquio prolixum de humanitate certamen Regibus fuit.
10. Sed ut Sardi Balearesque de classe in litus effusi sunt, ad spectandos cohortandosque milites ambo in equis ad forum processêre. Radirobanes aurea arma purpurei saguli ambitu non tota contexerat, nudo capite, nisi qua fascia ambiebat. Meleander & ipse armatus longe constantiori maiestate omnium oculos & studia trahebat. Primi funditores urbem ingressi sunt. Baleares hi erant tribus quisque fundis armati. Nulli tunc genti eiusmodi habenarum maior peritia, quam scilicet unam colebant a puero. Dicebantur excipere in aëre aves & in probris numerare, si quem ictus fefellisset. Sequebantur vexilla Sardorum, qui Punico more ex gentis vicinia armati, levigatis atque ingentibus clypeis tegebantur. Gladii breviores pendebant ex balteo, quo consumptis iaculis uterentur. Cassides plerunque ex aere, verticibus in ursarum leonumve rictus horrentibus. Tantum exercitum aegre illa dies transmisit. Archombrotus atque Timonides in Meleandri castris erant, qui hospites ab urbe in praeparatum vallum descendentes exciperent. Novum illi aggerem excitaverunt, valloque quod Meleandri milites praebuerunt aucta castra cinxêre. Largus fuit a Rege commeatus, iussique Siculi partim ad Sardorum cenam ire, partim in suis illos tentoriis provocare ad epulas.
1. Longe alia facies in Lycogenis castris. Quippe postquam de Radirobanis & auxiliorum adventu certa fide relatum est, plerisque metus insaniam excussit. Quid in Regem essent ausi tum demum intuebantur. Subiiciebat paventibus sollicitudo: adesse iam deos violatae ultores maiestatis, & consternatio animi in omnibus etiamque vulgaribus rebus dira omina inveniebat. Auxit hos metus alacritas Regum quibus maxima erat viriumque suarum fiducia.[57] Quippe puduit tanquam obsessos in urbe considere. Promoverunt igitur castra a radicibus montis propius hostem, ut si proelium detrectaret, vel pellerent vallo vel fossis incingerent. Causa & imperatorum maiestas magna saepe in bellis momenta sunt. Regia castra maiori auspicio venerationem invenerant, Meleandri & Radirobanis tentoriis per summi imperii insignia late surgentibus. Hinc eorum militibus spes acrior subiiciebatur, inde hostes ad suae militiae ignobilitatem iam laxatis animis respiciebant. Sciebat quoque Lycogenes nihil optabilius sibi quam proelio experiri, priusquam altius timor in suorum mentibus perciperetur, gaudebatque id ipsum Reges velle. Adhuc enim incerta lux erat, cum ex regiis castris educi ad pugnam exercitum exploratores ad eum retulêre. Ne itaque remoraretur vir acer, in tentorii culmine coccineam tunicam committendi proelii signum exposuit. Per varia deinde castrorum ferebatur, nunc militibus, nunc Praefectis spem & animum fronte, verbis, habituque sufficiens: Quid metuerent tot victoriis clari? An Meleandrum veluti ex fuga reprehensum? An peiraticam Sardorum insaniam? Qui non tam propitii Meleandro in Siciliam appulerant quam ex bello praedam quaerentes. "Si inclinabit victoria ad nos, inquit, properabunt egregii auxiliatores Epeircten spoliare, & in suam inde classem relati circumferentur ad alias fraudes. Ac etiam ut illis fides sit integra--at num putes pro ignotis & externis sanguinem gnaviter daturos, cum praesertim sint a nobis, in quos pugnandum est, nulla rixa lacessiti? Destituent sua fuga Meleandrum, si vos senserint viros, si quicquid minantur experiri inceperint, denique si cogitabitis in omnibus quidem bellis pericula esse, at raro tantae laudis offerri materiam ut duo simul Reges inter spolia aut captivos possint haberi."
2. His dictis cum milites processissent extra vallum, caninum catulum de ritu Spartano (nam originis milites admonebat) Marti Enyalio immolavit & esse litatum emptus haruspex in manipulis sparsit. Acies autem eo modo ordinabatur. Dextrum cornu frater Oloodemi Menocritus ducebat, partium studiis & privato dolore Regi hostis. In laevo, quod paludibus tegebatur, tirones & mercenariorum suspectos Lycogenes locaverat Nabide duce, ut intercepta fuga animos ad vincendum acueret. At ipse dilecto suorum robore in medio erat, equo sublimis, vultuque terribili, quem tot simul affectus in incerto sceptri vel mortis incenderant. Expectabat ut hostis copias, ut apparebat, instructas admoveret, cum ex Meleandri acie visus quidam in equo procedere, quem modico intervallo pauci milites tanquam ad praesidium secuti sunt. Is confecto plus medio campo longe a ceteris stetit solus, & vario corporis motu videbatur postulare colloquium. Misit quoque Lycogenes haud imparem manum unumque qui praeiret, seu colloquendum esset seu certandum idoneum. Coniecerat ex iuventute Meleandri aliquem esse qui singulari certamine proelium partium praecepturus, parem ex hostibus superbe flagitaret, cum ex illis quos explorandae rei dimiserat unus redit publiceque renuntiat hunc a Meleandro cum caduceo & infulis esse praeconem. Mira expectatione acies tota diriguit: quid hostis armatus nuntiaret; quae foedera, quae commercia iam telo erecto mutuas caedes ferentibus.
3. At praeco postquam habuit qui audirent: "Rex furoris praeteriti, inquit, gratiam facit, si qui defectionis paenitentes ante vesperam in ipsius castra transiverint. Quicquid hactenus est delictum, nullum forum, nulla lex vindicabit. Hanc veniam sua fide publice sancit." His dictis schedia, in quibus eadem referebantur, plenissima manu sparsit, versisque habenis ad suos qui haud procul expectabant revertitur. Milites plus viginti illas voces acceperant, quibus ad suorum ordines reversis, statim fremitus per cohortes increbuit interrogantium proximisve narrantium quid praeco attulisset. Et Lycogenes cum praeter spem haec avide a multis audiri frenderet dissimulato metu: "Meleandro, inquit, parendum, ô milites. Ad illum--sed armatis--eundum est. Et accipio omen quod ad sua castra nostros exercitus invitat. Spes est in iis nos hodie victores accubituros." Inter talia suorum cuneos adhortanti relatum est Reges eo die potestatem pugnae non facere, sed exercitus partem locavisse in tumulum, qui ante castra erat, excepturos si qui ab ipso deficerent. At ille: "Eliciam, inquit, ad pugnam sollicitatores fidei nostrae, cogamque iam viribus, non improba arte, decernere. Ite sub suis quisque signis, ite, milites diis volentibus & iam sua confessione impares vobis opprimite."
4. Sed aegrius miles imperata exsequebatur. Inter se mussantes videbat & in pluribus impetum fractum, utique postquam primus Acegoras ausus est deditione experiri Regis fidem. Vir egregia fama, clientibus & stirpe praecipuus, minus suo quam temporum vitio sequebatur Lycogenem. Gnarus ergo ingentis gratiae locum patere occupanti, cum quadraginta fere militibus & amicis aliquot erupit, emensoque quae interiacebat campo ad primam Meleandri stationem posuit arma. Tum ad Regem deductus: "Desertoris nomen, inquit, hoc facinore non metuo, ô Rex. Abscedo enim ab adulterina militia ad iustum imperium. Errorisque in te mei solatium habeo, quod tarde cum factiosis coniunctus, ad officium redeo omnium primus." Rex paucis collaudatum monitumque, quia viam ceteris praeivisset, praemia expectare ad Archombrotum mittit. Mandatum huic erat cavere ne reconciliationis nomine peiora pararentur. Igitur in campum eductos qui regiis castris erat obnoxius, fide interposita incolumes fore, inermes constituit. Acegorae tamen duobusque praeterea in honorem generis reddita arma, iidemque haud procul a Rege adiuncti purpuratis.
5. Ceterum apud Lycogenem haud obscure omnium ordinum fides nutabat. Multi per circuitus dilabebantur. Hi commilitones sequebantur, illi trahebant. Tandem Lycogenes ex re capto consilio subitum de cespitibus tumulum conscendens edixit ut ad concionem saltem silentium afferrent. Et mox: "Nam quo vos, inquit, nomine appellem? Commilitones? An, quod abominor, hostes? Sed quocunque vos titulo censeri aequum est, ne quis infames, ne quis desertores militiae dicat, missionem facio. Solvite cingulum, abite domum, Cives. Neque in mei gratiam ad bellum coiistis, sed opera mea & consilio usuri. Iam vero remitto sacramentum; desino vobis incolumitatem praestare, quia invitis beneficium facere saepe pro tyrannide habetur. Vos incolumes, vos victores esse volueram--& iam prope eratis. Nunc turpi confessione ignaviae hosti perculso atque irato cervices subiicitis. Quis Pan? Quae furia animos lymphavit, ô milites? Absolvebat vos iustissima causa, quos paenitentia nunc sponte reos facit. Miseret me sortis vestrae plusquam pudet levitatis. Ite sane, ite instar victimarum, sive Meleander ira recenti perire vos volet sive ad securiorem vindictam servabit. Ego cum intactae fidei viris rempublicam non deseram, & Meleandri in vos perfidiam, immemor quid hodie meriti sitis, ulciscar. Et diis quidem gratias habeo,[58] quod ante certamen secernere a fortibus viris voluerunt lubricam vestram fidem. Potuissetis in ipso discrimine bonos milites permovere, quos iam abitu vestro lustrabitis. Absit enim tam male Siciliae consultum sit, ut non plurimis restet integer animus. Hos iam vultu, hos alacritate secerno, videoque plus indignatione vestri erroris quam eiusmodi commilitonum iactura commoveri."
6. De suggestu inter haec descendens, potestatem iterum fecit si qui vellent abire. Tanta libertas paulo ante carissimi ducis plurimorum pudorem excitavit. Itaque multi illius partes obstinavêre, maxime qui conscii sibi erant praeter civilis defectionis fas aliquid peccavisse, aut quorum egestas pro supplicio metuebat inopem pacem. Interim alii passim excedebant manipulis & nunc viarum anfractibus, nunc publice, & per compendia signa Regis petebant. Non pauciores quindecim milibus sui deditionem fecerunt, saepius asserente Meleandro noluisse se tot civium morte victoriam emptam, quot sibi ille dies reddiderat. Tanta clade perculsus Lycogenes repetit castra cum illis quorum fidem probaverat ceterorum defectio. At Reges incruenta felicitate sic potiti vix gratulantibus sufficiebant, dexteram, chlamydem, equum, ipsa vestigia omnibus pro cuiusque sorte tangentibus.
1. Redeuntes in castra omen etiam excepit quod maxime vatibus placuerat. Cum enim tentorium Meleandri incommodo loco positum famuli in editiora transferrent, fierentque exiguae fossae statuendis stipitibus, quibus religatum tabernaculum niteretur, reperta sunt aliquot ossa corporis quidem, ut videbatur, humani, ceterum longe assuetam hominum illius saeculi mensuram vincentia. Nec dubium quin alicuius de gente Cyclopum reliquiae essent. Continuo augures interpretati sunt: Omnes Siciliae vires subiici Meleandro, cum nihil in ea fuisse validius Cyclopibus memoretur, qui tabernaculo Regis subiecti se ipsos denique tradebant. Nondum intra aggerem Meleander & Radirobanes erant, cum haec illis immensorum corporum frusta gratantium vatum adulatio ostendit. Plus inde stuporis Radirobani quam Meleandro fuit, non tunc primum ossa Cyclopum contemplanti. At Radirobanes, qui antea ipsam Cyclopum memoriam in fabulis habuerat, cum & ossa contrectaret & videret Meleandrum vix ad spectaculum, tanquam haud insolens esset, moveri, sciscitari impensius institit quae gens illa Cyclopum quibusve moribus; unde orta; quomodo periisset. Et Meleander, qui belli atque castrorum cura Eurymedi tradita ad securitatis regiam speciem variis hilariter sermonibus vacabat, Sardis maxime circumfusus laetusque de suae Siciliae monimentis interrogari, dum in castra procedunt sic orsus est.
2. "Cyclopum omne genus quidam ferum fuisse & silvestre, alii non deorum modo cultores sed & sanguinem putant. Primos tenuisse has sedes. Simplicibus legibus vitam inter se agitavisse. Illud in confesso est excessisse humani corporis mensuram. Et hinc exteris forte error, ut cum isthuc appellerent, in immanibus corporibus impias mentes latere crederent, aut nec colloquium ausi in ipso terrore spectaculi toto remigio abirent a litore. Praeter cetera, ne eorum mores damnem, facit vetus Graecorum religio, apud quos in Isthmo Corinthiaco ad veterem aram Cyclopibus tanquam caelestibus fieri mos est. Unde his ortus, quae leges quaeve facinora rudis aetas involvit, nisi quod maxime insederunt Aetnaeos & Leontinos specus, quodque genitos Neptuno iactatum est, quem plerumque immanibus viris patrem nostri maiores fecerunt. Nec mirere tam pauca duravisse ab intima vetustate eorum vestigia. Quippe & priores Saturno hic regnarunt, a quo sunt tot aetates ut Chamaseni, quod praecipuum oppidum condidit, dudum ruinae exciderint. Sola de Cyclopibus sepuchra supersunt sed & illa plerunque in antris, quorum ora vel voraginibus mutata vel cumulis ruinarum celata sunt. Saepe tamen in illa imprudentes incidimus. Quantae illae cadaverum moles! Quis in extinctis frontibus vigor! Ac quam denique ora fabulis suis digna!
3. "Haud procul Syracusis venatum exiveram, cum in campo, quem Gereatem dicunt, canis sagax tanquam feram indagaret ad incognitae speluncae ora se penetrat. Pertinaci latratu cum nos illuc traxisset, video antri intactum horrorem, ad quem veluti sacrum exhorrui. Subiit inde animus ulterius explorandi id quod dii obtulerant, sentibusque utcunque dimotis circumspicio a limine quicquid lux tenuis & eo tantum aditu accepta aperiebat. Locus desederat in profundum ducebantque in imum saxei gradus. Illatis igitur facibus cum exiguo comitatu subeo terram, frigore & solitudine grave aliquid inspirantem. Angusto progressi vestibulo tandem in patentiora successimus. Pandebatur late specus. Tophi sublimes laterumque exudantium curvatura nitebat pellucida crusta & crispatam gelu aquam imitante. Ingens erat in medio saxum, quod illic, ut ex radicibus constabat, natura posuerat. Id vero terribili prodigio onerabatur. Timeo proloqui, mi hospes. Nam quid sperem apud te fidem, qui hisce oculis & manibus vix credo? Dicam tamen ut vel mihi persuadeam ipse quod vidi. Iacebat supra saxum terribilis moles ad membrorum humanorum distincta figuram. Sola magnitudo vetabat pro cadavere id haberi. Tarde igitur accessimus, diuque sive monstrum hoc esset sive deorum aliquid manus non admovebamus. Caput adhuc non inviolatos modo crines sed & vultus servabat. Ferox barba procumbebat in pectus & a genis utrinque cum pari miscebatur caesarie. Quid crura? Quid lacerti? Quid metarum instar pedes? Signum probe effictum, cogitabam, si hoc artifex figuravit. Sin naturae opus est, unde iam imbecilli, unde homunciones a magnitudine illa excidimus? Mox stupore, ut solet, dilabente primus iniecta manu ausus sum quid hoc esset experiri. Sed quodcunque ad contactum pervenit, video in pulverem residere. Et hinc facta cunctantibus fides verum esse corpus humanum. Ac ne periret mensura, priusquam inter attrectantes solveretur, cadaver quam longum esset exigimus. Convenit inter omnes ad viginti cubitos pervenire. Tanquam Heroi sacrum fieri volebam & inviolatum relinqui. Sed dum haec cogito sub meorum manibus momento in cineres defluxit. Restabat occiput solum arcusque costarum & crura omnino paria mole quam fulserant. Ea meo iussu servata, carissime hospes, & pro Neptuni foribus Syracusis appensa miraberis. Ex Cyclopibus fuisse non ambigo, maxime cum ad hanc paene mensuram aut interdum agrestes reperiant tota in antris cadavera aut ossa inter egestam humum effodiant. Sed malui quibus ipse interfui apud te memorare. Neque Siculi mei, ut forte existimas, quae modo effoderunt utcunque grandia ossa ad nos ideo detulêre, quod nescirent saepe mihi maiora diversis casibus fuisse oblata, sed quia visum est haruspicibus laetissimum monstrum ea in solo esse reperta, quod meo tabernaculo destinabatur."
4. Inter illos sermones ad locum pervenerunt unde haec ossa fossores eruerant. Cenavit ea nocte apud Meleandrum Radirobanes. Adhibitique convivio fuêre praecipui utrimque amicorum. Ecce autem dum paenitentiam tot civium qui redierant ad Regem omnemque illius diei fortunam sermonibus celebrant, intrat cum litteris ad Meleandrum miles. A Praefecto Catanae veniebat inusitatae felicitatis index. Quippe Catanam Regi fidissimam Anaximander Lycogenis nepos obsederat. Sed cum extrema imminerent, Aetna subito furore exaestuans praeter ingentem vim lapidum & cinerum moles tres ex liquidissima flamma rivos evomuit, qui tanquam conducta opera in Anaximandri castra fluxerunt. Nocturna haec strages fuit. Iacebant homines pecudesque, machinae, tentoria, arma, quicquid in cursu ignis torrens offenderat. Ea peste trecenti milites consumpti sunt. Anaximander & ipse malo afflatus postera die, amissis quae ad inceptum necessaria erant, obsidionem laxavit, cumque lectica ad Lycogenem referretur, erupêre Catanenses, caesisque quotquot repugnare ausi sunt, ipsum quoque ceperunt. Iam Regem consulebant quid fieri eo vellet. Hoc nuntio semel iterumque audito in tantum repente gaudium tam convivae quam qui ministrabant effusi sunt, ut non voci, non plausui temperaretur, secutique licentiam qui ad fores in statione erant serpente laetitia tota castra impleverunt. Non iam ferro, non viribus opus; ipsos deos, ipsa pro Regibus elementa pugnare. Coronae inde passim deorum signis datae; congestique in utrumque Regem flores; & promiscuo impetu ausi militum multi non praetorium modo sed & triclinium intrare.
5. Sedatis deinde gaudiis Radirobanes curiosa sedulitate a Meleandro quaesivit unde illud ab Aetna in Anaximandrum auxilium: an credibile esset a solido monte posse tantam vim ignium efflari; quis in visceribus ardor, quis genius, quae soli natura. Hic paucis docere Meleander longe altissimum esse illum Sicilia tota montem, qui nativo sulphure receptoque in visceribus vento exaestuans impatientem custodiae flammam per hiantis ruinas cacuminis attollit. "Neque vero quotidianis ignibus, inquit, fervet hic apex. Saepissime ater fumus est per longa volumina caelum inficiens, favillas interdum aspicias huic mixtas caligini. Rarius denique se ipso citatior turbo, proruentibus flammis, vicinam regionem foede pervastat. Quippe spississimus ignis a summo emanans cacumine torrentibus veluti rivis deorsum exigitur, in perniciem trahens quicquid occurrerit. Tunc vero graviora quam e caelo tonitrua & populis terror ne, quanta est Aetna, se solvat obruatque Siciliam. Nec minore quam pro tumultu prodigio saxa ingentia ex montis visceribus hoc tormento in campos mittuntur. Adhuc fuligine plena sunt, totoque colore indicant ab incendio se venire. Cinerum deinde tanta vis ab igneo iugo, ut ad multa milia impetu primum suo, mox vento circumlati, obruant alte campos, & deprehensas segetes enecent solumve corrumpant ad sementem deinde inutile. Ita saxis, cineribus, & maxime flammis non tantum armenta hauriuntur vel casae pastorum, silvam omnem haec pestis, quacunque inciderit, necat; tota oppida sic interdum periêre. Catana vix multi operis aggere se tutatur, urbs inter montem & mare opportunis sedibus, si haec pericula absint. A Lycogenis militibus obsidebatur. Sed, ut audis nuntiari, dii hos ignes ex Aetna, supplicia antea nostra, nunc beneficium suum fecêre."
6. Postquam desiit Meleander, ipsa res conviviique alacritas sermones provexit in diversa. Quicquid in Sicilia dignum quod nossent externi memorabatur. Fabularum inde voluptas historiam abegit: qui canes latratibus Scyllam ambirent, quae Charybdi proluvies, quaeve ora inexpleta naufragiis. Acis inde infelix amator de calido vulnere provolvebat frigidissimam aquam. Fugiebat Galatea saxa Cyclopis, non sine aliquo metu narrantium. Ab Elide alter amator subibat maria incorruptus & Arethusae pernicitatem prosequebatur.[59] Cadebat sub Hercule Eryx, & maledicebat caestibus Venus. Religiosa etiam repetebant facili in deos inter convivia pietate. Qua Insulae parte erupisset ad connubium Pluto; quae horridi currus signa; qua dimotae ad exeuntis impetum rupes; ubi rapta Proserpina, ubi serta, ubi zona ille exciderit; in quem cespitem primum sese Cyane fluere sit mirata. Frustra usurpare Eleusinios aliena monumenta: nec prope Cephissum sed a Sicilia fuisse Diti viam, qua dotalibus umbris sponsam inveheret. Errores inde Cereris referebantur & nocturna religio, quae taedas planctusque secretos initiatis credit. Primam noctis vigiliam inter illos sermones cena consumpserat, quod ex tuba ut constitit, imperavit Meleander ultimam mensam tolli. Sed de convivio consurrecturos iamque libantes Mercurio subito ferox clamor unoque per castra tumultu terribilis longe alio motu complevit.
1 Epeircte = vallo instructum vel quod obstat; Graece eirktê = carcer; ex Polybio I.56 (Carthaginenses Eirkten occupant), I. Casaubono interprete, ut videtur ex lectionibus libro utrique communibus.
2 sentiet ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; sentiat ed. pri., 1664
3 summam edd. pri. et sec., 1664; summa 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
4 fulcissent edd. pri. et sec., 1664; fulsissent 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
5 abvexisse err. ed. pri., edd. sec., omnes recc.; advexisse ed. pri. perperam
6 isto edd. pri. et sec., 1627, 1630; illo 1659. Editio 1659 "ille" pro "iste" in tota fabula multoties scribit, quod iterum non annotabo.
7 Graece hyperêphanountes = superbientes vel nimia superbia laborantes; Hyperephanii = Huguenotae; Usinulca = Calvinus
8 Sequitur varia lectio longa, inserta dum
ed. pri. imprimebatur; ut in Libro I.vi, exemplaria huius editionis
inter se variantur. Ut supra dixi, Barclaium ipsum lectiones varias
ante mortem composuisse et ad typographum mississe credo. Supra est
scriptus textus finalis; sequitur in hac annotatione textus
originalis:
5a. Subrisit Ibburannes &: "Laudo impetum tuum, inquit, iuvenile
fervore succensum. Olim quoque eadem sententia plurium fuit, donec
rerum successu compertum est, ut quaedam animalia aluntur veneno, ita
hanc sectam invalescere publicis malis interque bella & clades
saginari. Ut clementius igitur consulas, audi paucis, Archombrote.
Multi favent leviter Usinulcae, qui ubi ferro ac minis iubentur ab
eius abire sententiis, arctius sectam illam tanquam miseram amant,
occultaque deinde libindine libere quae volunt sentiendi &
praeterea peccandi in publicas leges, cum pertinacia incumbunt
factioni. Ita superstitionem indignatione & partium aestu vere
animo imbuunt, quam nullo cogente omisissent incuriosi aut pacatius
inspectam ultro damnassent. Itaque veluti fila per se tenuia ac
soluta facile rumpas, at si ea inter se violento implicas nexu, quo
fortius premis, eo validius stipantur coeuntque denique in funem cui
frangendo nunquam suffeceris, sic isti per se neglegentiores suarum
partium futurique ex mora faciles nobis, ubi intentatos iugulis
vident enses, qui coactum (id est, ut existimant, pudendam)
poenitantiam extorqueant, furiose suis adduntur nexuque coniurato
publicum & quod vix emoliaris induunt robur. Iam enim in plures
serpsit labes quam ut possint & inter reos scribi & citari a
lictore. Ac praeterea ista Hyperephaniorum natio non ferendo
parendove (ut illae meliores) quaerit sibi incrementa, sed facilis
cieri ad tumultus sua facinora non perfunctorio sanguine assuescit
asserere. Iuventute autem abundat Sicilia, quam nunc levitas, nunc
egestas, nunc ipsa armorum cupido sic versat ut non iure aut pudore
aestimato factiosis det nomina & in militiam coeat quantumvis
superis mortalibusque aversam. Ita multi dum armis certatur accedunt
spe praedae ad Hyperephanios, qui eos in pace devoverent, & Reges
bello illato plures de novo reos faciunt quam ex veteribus
exstinguunt."
6a. "An ideo autem ferenda haec regni pernicies, ait Archombrotus,
& veneno gliscenti expectandum donec singula membra perierint?
Nihil saltem in medicina, utcunque periculosam facias, gravius ea
lethali cunctatione verendum est." At Ibburranes: "Aliae sunt artes,
Archombrote, eaeque certiores, quibus maculam Sicilia eluat. Ceterum
unis Regibus fata huius curationis vim dederunt, speramusque
Meleandri pietate & cura posituram morbi saevitiam, modo haec
civilia arma cessent per quae semper Hyperephaniis multum accessit.
Pace, otio, regni felicitate debellandi sunt;... (sequitur II.4.6.
quo tempore...)
9 devoverent edd. pri. et sec. (cp 5a in annotatione 8); devorent 1627, 1630, 1659, 1664, 1673
10 medio vere, ad decimum mensis, qui Thargelion vocabatur - textus finalis editionis pri. et omnes recc; medio circiter vere ad ipsa mensis Maii initia - textus originalis editionis pri. Vide Praefationem.
11 una linea "dos Lycogeni. Si restitisset Meleander" om. aliquot exemplaria editionis pri. in inferiori paginae 250ae parte.
12 affectu edd. pri. et sec., 1664; effectu 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b (semper confusio verborum affectus et effectus)
13 In hoc loco interpunctio variatur: Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerant tollendis inimicis Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui. dum... ed. pri. (sic sine d maiusculo in "dum"); Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerant tollendis inimicis. Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui, dum... err. ed. pri., 1664; Toxicum domi Eristhenis erat, quod noxiosissimum miscuerat tollendis inimicis. Ephyraei, seu miscendis veneno poculis seu sagittis imbuendis praecipui, dum... ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673. Textum editionis pri. scribo.
14 ita edd. pri. et sec., 1664; in 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
15 occurrerit edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; occurrit 1659, 1664b, 1673
16 i.e. Thebani. Conditores urbis Thebae ex Tyro pervenerant, unde et Tyrii dicti sunt. De Pentheo et Bacchantibus vide Ov. Meta. 4.
17 Parcae aequalem cum stipite quodam vitam Meleagro assignaverant, quem stipitem Althea, mater Meleagri, conservavit. Multis post annis dolore incensa ob mortem fratris et in furorem versa stipitem fatalem in ignem coniecit. Quo exusto Meleager mortuus est. vide Ov. Meta. VIII. 445 seq. Poeta dicit Oloodemum et Eristhenem talem stipitem vitae Meleandri assignatos esse.
18 agique edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; agitque 1659, 1664b, 1673
19 admovit err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; admonuit ed. pri. perperam
20 veniens ed. pri.; om. veniens err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.
21 muti err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1664; mutui ed. pri. perperam
22 debeam edd. pri. et sec., 1664; debeant 1627, 1630, 1634; debeat 1659, 1664b, 1673
23 deduxit edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; diduxit 1659, 1664b, 1673
24 ex horto edd. pri. et sec., 1664; ex hôc 1627, 1630, 1659, 1673
25 eo 1659, 1664b, 1673; eâ edd. pri. et sec. 1627, 1630, 1634, 1664
26 cursuque ed. pri., 1664; cursusque ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
27 Ogygius est Actaeon, Ov. Meta. 3
28 frondibus err. ed. pri., ed. sec., 1630, 1659, 1664; frontibus ed. pri.
29 genium edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; ingenium 1659, 1673
30 quam err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; quem ed. pri. perperam
31 signum interrogationis 1630, 1659; non habet edd. pr. et sec., 1664
32 labantem err. ed. pri., ed. sec. et omnes recc.; labentem ed. pri.
33 credulitatis err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1634, 1630; crudelitatis ed. pri., 1659, 1664, 1664b, 1673
34 Procul dubio in periodis quae sequuntur ratio scribendi explicatur Barclaii ipsius.
35 accipient err. ed. pri., ed. sec., 1630, 1664; accipiant ed. pri.
36 Mihi edd. pri. et sec., 1664; Nihil 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
37 tantum edd. pri. et sec., 1627, 1664; tanquam 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
38 quae videbantur err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1673; volenti ed. pri.
39 contigit edd. pr. et sec., 1627, 1664; contingit 1630, 1659, 1673
40 detrectatus edd. pr. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664 (i.e. verbum deponens "detrector" quod non inveni apud Romanos; lapsum credo scriptoris) detrectans 1659, 1664b, 1673
41 anancaeum = Graece anagkaion, id quod uno haustu bibendum. cp. Plautus Rud. 363. Vix dicere necesse est totam narrationem de mortis in carcere E. et O. ex Platonis Phaedone extracta est.
42 prius ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b; peius ed. pri., 1664
43 imparem edd. pri. et sec., 1627, 1664; parem 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
45 acceptum ed. sec., 1627, 1630, 1659; receptum ed. pri., 1664
46 affectibus ed. sec. et pluraeque recc.; effectibus ed. pri., 1664; in his paginis est confusio inter effectum et affectum quam explicare conatus sum.
48 naufrago ed. pri.; naufragio err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664, 1673 perperam, nam naufragus cum vocabulo "colonus" infra cohaeret.
"Tolle mathematicos! est augur surdus, haruspex
Caecus et hariolus demens: praesentia scire
Fas hominum est, soli Deo praescire futura."
Hans Walter, Proverbia Sententiaeque Latinitatis Medii Aevi II/5 #31435.
50 morati edd. pri. et sec., 1664; morari 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673 ut credo, sed paululum interest in multis libris impressis inter -r- et -t-.
51 quem ubique sauciae menti per insanam aemulationem oblatum dissimulato odio err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1664; quem ubique sauciae menti insana aemulatio referebat, & hunc quidem dissimulato odio ed. pri.
52 quod Poliarchus, cum... ed. pri.; quod Poliarchus ille, cum... ed. sec., 1664; quod ille, cum... err. ed. pri., 1627, 1630, 1634, 1659
53 insessas 1627, 1630, 1659, 1673; incessas edd. pri. et sec., 1664 fortasse recte, sensu sane inusitato transitivo.
54 Castor, Pollux, et Helena. Vide I. iv.
55 officiis edd. pri. et sec., 1664; officia 1627, 1630, 1634, 1659, 1673
56 quantillo edd. pri. et sec., 1664 (ex Plauto); quanto illo 1627, 1630, 1659, 1673
57 Regum, quibus maxima erat virium suarum fiducia. err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1620, 1659, 1664; Regum viriumque suarum fiducia. ed. pri.
58 Et diis quidem gratias habeo err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; Et quidem gratias diis habeo ed. pri.
59 Ab Elide amator est Alphaeus fluvius qui Arethusam nympham prosecutus est usque ad Siciliam.