Ioannis Barclaii Argenis. Liber III.
Capitulum I

1. Cum in castra iam pro militibus laxa perturbatus Lycogenes intrasset, ferox mali insania & mox necessitatis ingenio ultimis consiliis aperire animum coepit: inclinatam rem, nisi statim erigeretur, sisti non posse; noctem si suis ad cogitandum dedisset, forsitan tutiora secuturos. Quid vero si nec simplici defectione contenti, ex sui ducis captivitate praemia apud Meleandrum quaererent? Infelicibus inimicos omnes esse, sed nec nova auxilia iam sperari, nec aperta vi se Regibus parem fore. Belli furto igitur opus, dum restabant quibus adhuc imperaret & recenti gaudio cuncta in Meleandri castris fervebant. Oppressurum forte incautos & (in partibus esse noctem) illatos tumultus geminaturum. Celere saltem exitium pro beneficio fore peiora metuenti. His secum exactis primores amicorum advocat; ostendit hostium castra et: "Quid agere iam creditis, ait, immerito suo victores? Gaudio marcent & inter suas infulas tanquam victimae opprimi possunt. Age modo & transfugarum nostrorum beneficio utamur. Laxaverunt suo adventu, tanquam bello iam confecto, quicquid nervorum erat in hostibus. Superveniemus ergo incautis & quo plures sunt, eo magis confuso exitu se ipsi onerabunt." Nemo fuit cui non videretur solertissime dicere. Ad suos igitur quisque digressi monent ut sufficere modo velint diis vocantibus; offerri victoriam contra felicitatis impotentes; in solutos vinoque depositos esse eundum. Iram deinde acuebant, et vero ferendam ab iis omnem cladem quam non priores intulissent. Tenebrae & dulcedo fallendi ad alacritatem plurimum erant, multisque magnitudine criminum a spe veniae exclusis strenue aut mori aut vincere placebat.

2. Cum igitur provecta nox esset, bipertito agmine quo latiori terrore hostem obruerent iter ingressi sunt. Via erat per patentes facilis campos & ad ipsa hostium ducebat praetoria. Per eam Lycogeni placuit ire. Angusta alia sed propior dumis plurimum tegebatur. Hanc iniit cum parte copiarum Menocritus, lentissime progredi iussus nec aliquid ante movere quam proeliantem cum statione Lycogenem ex tumultu cognosceret. Tunc & ipsi multo clamore in vallum niterentur, quippe dilapsis in Lycogenem illarum stationum militibus, nudum latus subito occupaturi vel aversuri saltem ab eo aliquam belli partem. Plus duodecim armatorum milibus hoc bivio in Meleandrum ibant, haud impar ad spem victoriae exercitus, maxime in necessaria fortitudine ferocior. Et silentio quidem ivêre, donec in vigiles subito cursu irruerent. Tum vero quicquid ad horrorem valet impigre cumulaverunt. Tubas & tympana ex composito plura quam pro usu portaverant. Accessit inconditus clamor se mutuo ad victoriam invitantium.

3. Iamque pellebantur stationes, cum qui proximi in tabernaculis erant subito metu attoniti surgunt ad arma. Sed accenso per tentoria tumultu, maxime a somno aut vino venientes se ipsi incondite premebant, territi, semiermes, sine imperio aut consilio palantes. Quae tam subita clades? Quis in castris grassaretur? An externa haec pestis an domesticum proditionis nefas? Multi arma, fugam plures meditabantur. Neque satis ad signa poterant convocari mixti tumultu & inter tenebras licentius metuentes. Convivantibus Regibus famam mali simul clamor, simul nuntii attulêre. Nec quid certi nuntiabatur nisi ad portas castrorum pugnari. Radirobanes a suis in tentorium raptus cingitur armis. Eadem circa Meleandrum cura erat, cui ad secretum vocato Archombrotus toto ore interritus: "Si pateris, ô Rex, ego hac nocte tuo periculo defungar. Quid iuvat tenebris te committi & pugnae, quae unde sit aut ubi, adhuc nescimus? Subduc tuam senectutem, ex qua tot mortalium salus pendet, sive hoc proelium est sive fortasse insidiae. Si placet, auspicium tuum subibo meaque fortuna, si quid in tuum corpus paratur, excipiam. Arma tua & chlamydem concede. Tu per portam quae ab hoste aversa est egressus cum delectis aliquot militum ad necessaria pericula te servabis."

4. Placuit fraus illa Meleandro, fidemque miratus per propria discrimina capiti regio caventis tradit iuveni sua insignia. Ipse in ignotis armis ad portum cum paucissimis elabitur. Apice ergo & purpura insignis Archombrotus cum iis qui conscii fraudis erant tabernaculo egressus ferebatur qua pugnantium clamor vocabat. Praecipitatio & quod intra cassidem vox inclusa suum genium non servat vetuêre ne qui loquentem audiebant intellegerent non esse Meleandrum. Ubi vero ruit in pugnam, omnes non tam in hostem quam pro Rege accensi ad subsidium properavêre. Lycogenes vallo reciso occupaverat turrem, neque paucos suorum in eam receptos ulterius effuderat. Iamque in primis viarum angustiis per castra pugnabatur, cum ferro Archombroti tres continuis ictibus ceciderunt. Qui circa illum erant, Regem senem in hoc robur valuisse credebant, & aemulis per laetitiam viribus pugnantem sequebantur. Eo impetu territus hostis pedem versus aggerem referre coeperat, cum ex alia castrorum parte auditus est Menocritus, & ipse cum suis ingenti ululatu noctis & belli pavores ingeminans. Dubio & multiplici malo territus miles regi aegre iam poterat, cum Radirobanes strenue ad illam periculi partem conversus est. Occurrit ergo Menocrito repellitque cum eo irruentes. Sed illi non periculis, non vulneribus tardati sola morte sistebantur, nunc in propugnantes erecti, nunc alternis tecti clypeis, & pertinaci testudine succedentes ad aggerem.

5. Atrox facies rerum: hinc Archombrotus iam receptum intra castra Lycogenem sustinebat; illinc Radirobanes arcebat Menocritum. Utrimque infesta nox incertis per tenebras quid oppugnare potissimum oporteret vel tueri, donec Lycogenes in proximum tabernaculum facem emisit, suis admonitis ut passim castra incenderent; hostem cum suis sarcinis conflagrantem sibi ad victoriam lucem daturum. Contra regius miles confestim diruêre vicina incendio tentoria, ne ulterius diffunderetur incendium. Adiuvitque sollicitos imber, qui impetu fusus malum compescuit. Sed & lubrica inde terra fallebat subinde militum pedes, neque certos ictus esse patiebatur. Nocte inter mutuas caedes exacta, tot corpora quae iacebant, tantum sanguinis fusum, & omnia strage immania calidos furentesque erexerunt in rabiem. Tanquam primum ad certamen coiissent, toto impetu implicabantur, videbaturque singulorum potius odiorum crudelitas quam publicarum partium esse certamen.

6. Iamque non diutius sustinebat Meleander abesse a suorum discrimine. Ergo ultima ausurus iussit Archombroto nuntiari se esse in procinctu. At ille Eurymedi: "Si Rex cum suis advenerit, inquit, laborabimus multitudine, ô Eurymedes. Castrorum angustiae tot propugnatores non capiunt. Praestabit ex his ipsis quos nobiscum habemus educere, qui improviso circuitu terga hostium caedant. Nam quid equitatus noster cessat? Quid arcus inter tentoria ista compressi?" Facile Eurymedes assentitur Archombroto, delatusque ad Regem quid e re praesenti sit monstrat. Simul partem copiarum per aversa castra deducens cum ipso ad includendum hostem convertitur.

7. Lycogenes intellecto periculo (iam enim ultimam suam aciem circumveniri audierat) tamen ab hostibus quos habebat a fronte in Meleandrum averti non voluit, ne species fugae esset, sed ad Menocritum mandata dimisit ut quam ocissime illuc suos inveheret. Cum ille pareret, Radirobanes recedentem insecutus partem secum exercitus eduxit. Multa planities & explicandis militibus apta erat. Illic ergo Menocritus in Meleandri & Radirobanis medio deprehensus & utrimque in arctum compulsus est, Balearicis sagittariis & Siculo equitatu in aperta demum pugna valentibus. Hi cursu effuso, illi contentis arcubus prope simul longeque turbabant. Tunc vero Lycogenes gnarus si cum copiis deleretur Menocritus de partibus esse actum, frendens & animi impos eo vexilla omnia ad ferendam opem egit, obliquo tamen cursu ut & latus infestaret Meleandri neque terga insecuturo Archombroto praeberet. Nec segnius Archombrotus laxata casside vultus exseruit et: "Sum, inquit, sum Archombrotus, commilitones. Dii bene quod Patroclo felicior sub maioribus armis fefelli. Regis iussu quos videtis cultus sumpsi, ne frustra nocturna discrimina subiret. Si salvum hunc vultis, bis vincendus est Lycogenes. Iam enim in Regem contendit, non tam quod victoriam illic speret quam quod hic victus est. Tamen a furentis & morituri impetu Regem eripite."

8. Post haec dicta, qua direptum a Lycogene vallum erat prorupit, & acies acclamationibus exultans ducentem secuta est. Nihil vero illo certamine crudelius: alternis cohortes fugiebant & sequebantur confusa late signa; non frons, non terga aciei, non latera aut cornua erant; surgebant acervi cadaverum & per ipsa mortuorum vulnera vivi pugnabant. Meleander supra aetatem fortis inter militarem audaciam ducis oblitus videbatur. Circa illum Eurymedes & Arsidas, eximia virtute simul intenti ad certamen & Regi metuentes. At Radirobanes propria ferocia praemioque quod sperabat accensus omnia audebat. Nunc hostium turbabat ordines, nunc vulgaribus non contentus periculis, quacunque rem perplexam aspiceret impavidus effundebatur. Sed non idcirco hostes cedebant. Rabies & quid de Rege meriti essent nihil fallens conscientia multum ipsis commendabat nobiliorem in acie mortem. Eminebat Lycogenes notissimis armis & per suorum ordines ferebatur, collaudans milites increpansque, prout cuiusque exigebant facinora, strenueque si qua lababant hostium caede restituens. Tandem Archombrotus, inter ipsum pugnae ardorem, animum sumpsit ad facinus supra omnia quae in acie edebantur eximium. Urebant iuvenem & Radirobanes aemulus & hostis Lycogenes. Itaque vicino Timonidi curam dedit eorum quos ducebat. Ipse cum suorum aliquot avide ruit qua pugnabat Lycogenes. Et ille se quaeri indignatus ultro in venientes prorupit. Prior Archombrotus hastili in pectus impresso cum frustra illius clypeum tentavisset, haud mora grandi ab eo bipennis ictu sine successu excipitur. Uterque dexterae suae iratus, telisque absque vulnere redeuntibus, fatali quodam aestu efferbuit. Ac dum repetunt ictus, dum armorum aditus vestigant, Archombrotus morae impatiens quam proxime equum admovet subitoque amplexu Lycogenem ligans, simul ab ipso adstringitur. Inter hos nexus mutuo pondere ad terram ducuntur. Eoque in lapsu virtute & industria Archombroti evenit ut Lycogeni incideret. Plurimi militum uno turbine luctantes oppressêre, hi Archombrotum, alii Lycogenem sublevaturi. Versabat se in arena Lycogenes obligatus tibiarum & lacertorum hostilium articulis. Sed Archombrotus, quamquam multum inter turbam & ictus anhelabat, non passus attolli iacentem brevi pugione repetiit vulnera qua lorica desinebat, donec eum constaret expiravisse.

9. Ubi vero extinctum Lycogenem utrique viderunt, longus clamor dissonusque exortus est, his de victoria exultantibus, illis horridum eiulatum in proximorum funerum confessionem tollentibus. Incumbit attonitis acrior cum suo milite Archombrotus, terroremque per illorum aciem late circumfert, utique postquam decisum Lycogenis caput arrepto capillitio alte concutiens, de clade dubitare non passus est. Sat deinde quassatum ad Meleandri pedes proiiciens: "En, inquit, iam tranquillum Lycogenem & cui fidere, ô Rex, possis. Pari exitio ceteri hostes, quotquot clementiam tuam nolent, deorum severitatem experiantur." Meleander Lycogenis caput asservari praecipiens in trepidos & dilabentes invectus est. Iam enim totis campis non certamen sed strages videbatur. Nemo ferebat ora victoris aut revocantem audiebat Menocritum. Quidam montes ad fugam petiêre; alii locorum periti in proxima antra; plerique qua metus & fortuna ferebat improvidi errabant. Nonnulli cursu exanimes procumbebant in terram, mox foede insequentium equorum ungulis protriti. Nullis in miseris casibus ruina pepercit; Radirobanes fugienti instans Menocrito, ex armis & galeae apice cognitum capi praeceperat. Nec ille iam fuga praerepta ignaviter certabat, donec capto subitisque adstricto vinculis non modo non in hostem, sed nec in se saeviendi copia fuit. Vespera erat priusquam se ad Meleandrum omnes ex persequendo hoste reciperent. Et Rex, quamquam peracto iam bello, in castris per tot mala corruptis pernoctavit. Sed prioris noctis furiae inquieta gaudia suspenderunt, appositis undiquaque vigilibus ne qua bellum resurgeret.

10. Nicopompus licet de proelio erat lassus tamen nescio qua hilaritate compulsus ad carmen est. Laetitiae impetu ad eum furorem sponte vergente, qui rapta vatum ingenia diis miscet. Ergo sive quo maturius gratularetur suo Regi, sive ut ex celeritate aestimaretur industria, forte etiam ut ineptos poetas terreret, haud dubie--nisi statim arcerentur--verbose cruciaturos victoriam, paucis horis condidit istud carmen tradiditque filio, adhuc scilicet praetextato, qui id Regi primo mane tanquam suos labores porrigeret.

11. Vicimus, ô magnis tandem exaudita piorum

Vota deis. Nunc alma salus, nunc saecula curat

Iuppiter. Omnis iô Superum domus, omnis honores

Ara ferat, nullaeque vacent a fronte coronae.

Viderat infidos late saevire maniplos

Armipotens, Siculasque rapi vertigine mentes.

Quamquam saevus amat ferrum, quamquam ardua multo

Sanguine tela madent, semperque ad frena tumultus,

Et furor, & fractae vastis in mortibus[1] hastae,

Has tamen invitus strages, haec funera vidit.

Tunc primum iratus bellis, ex quo improba caelum

Terra Giganteae tetigit formidine pugnae,

Et Pallenaeis Superi sudastis in arvis.

Ergo animis vultuque calens & grandior ira,

Terribilem dextra pinum, laevaque frementes

Exhortatur equos. Vix Thracia liquerat arva

Phryxaeosque sinus, & iam nostri alta Pachyni

Torvus inaspecto[2] pulsabat litora curru.

Tempus erat, quo mixta acies infensaque signa

Certabant, Regisne forent hominumque deumque

Iura soli, an nostris Erebus[3] regnaret in oris.

Iam partes, Meleandre, tuas, iam numine toto

Aucturus, volucri Mavors se nube tegebat,

Cum medio obstupuit cursu, librataque tela

Continuit; rapidi vix audivêre iugales

Imperium, & prono non sat stetit orbita caelo.

Tum sic ore loqui: "Quaenam haec spectacula belli?

Invideam laeterne magis? Nil Marte faventi,

Nil opus est. Vincent, sed non heu munere nostro,

Quos vicisse velim. Virtus haec fata peregit

Indulsitque suis. Quaenam haec sub casside sancta

Canities? Tune his animis annisque verendus,

Tu pugnas, Meleandre, & nondum deficit hostis?

Talis siderea quondam Saturnus ab arce,

Assertor si stare sui, si bella subire

Nosset, adhucque recens dextra terrere periclum,

Non Latio celandus erat, non aurea nostro

Sub Iove mutatis liverent saecla metallis.

Quinam autem (ô animos! ô nostram aequantia sortem

Pectora! Et emissae plus quam mortalibus hastae!)

Quinam illi mediis victores hostibus ardent

Impelluntque acies? Parili quam fulgure cassis

Emicat, & geminos mors effera surgit in enses!

Nempe ambo, externum Siculis genus, ambo triumphos

Adproperant, Meleandre, tibi. Sardoa veretur

Hunc dominum tellus; Libycis hic venit ab oris;

Macte animis gens ambo deûm. Vos omnia fama

Saecla manent, donec vestris servata lacertis

Insula spumantes circum teret altior undas.

Quid reliqui? Quid deinde duces? Quid sidera miles

Promeritus? Vade ô celeri Victoria gressu,

Sudantemque tua lauro deterge laborem.

Vade lubens, meritoque para subvecta triumpho

Te simul & magnos populis ostendere Reges."

Dixerat Armipotens, et iam fuga devia coetus

Fregerat hostiles; diri ducis impia cervix

Iam summa Libyci stabat victoris in hasta,

Cum fragor humano maior scidit aethera vastum,

Et plausu Superum & furiis ululantibus hosti.

Ista loquebatur Phoebus mihi & iste tumultus

Eripuit noster dixit quae cetera Phoebus.

12. Rex quamquam occupatus dum mane induitur totum carmen perlegit, cum Nicopompo iocatus quod adhuc rudem filium substituebat in gloriam suam. Misit deinde ad Radirobanem qui referrent an iam adiri posset. Nec multo post cum procerum coetu ad illius tentorium contendit. Ille quamquam auxilii quod Siciliae praestiterat editaeque fortitudinis plus iusto erat memor, inter hunc tamen superbae laetitiae tumorem aegritudine macerabatur, quam ingerebat Archombroti de Lycogene victoria. Tanto invidiae supplicio incubantem adivit Meleander, humanissime acceptum beneficium commendans, Sardisque imputans momentum armorum. "Victoria nostra, inquit, ô hospes, tui operis est. Ego restitutis a te rebus cum utar, saepius meminero haec a te accepta quam cogitabis te dedisse. Fruere interim bonis auxilio tuo partis & ex laetitia populi intellegas quantum nobis praestiteris." Radirobanes, quamquam nimium ratus vere haec dici, publice vetat Regem ipsius verecundiam onerare: causae enim & felicitati Meleandri omnia deberi; se quoque beneficium accepisse cui sanctissimis armis misceri licuerit.

Capitulum II

1. Sic inter se loquentibus nuntiatur Argenidem ad castra pervenisse. Illa pridie in Epeirctes moenibus, unde pugna poterat prospici, non lacrimis magis pepercerat quam sanguini miles. Decolor & nunquam felicius habens quam cum timor sensus extinxerat, nunc concedebat doloribus, nunc redibat in spem ac vires, nuntiis identidem missis qui statum pugnantium referrent. Nunquam tamen Poliarchus animo excidebat. Hunc intra se nunc deiecta, nunc cum iurgio alloquebatur: "Malim ego, carissime, hos fletus, haec incertae mentis mala te scire an (ut facis) ignorare? Perires mecastor ad dolorum meorum memoriam. Quod si audies captam aut ex hostili ludibrio sua manu, suo vulnere ereptam Argenidem--ô facinus! ô amor infelix! Nondum semel morte defuncta, iam nunc iterum tuo exitu conficior. Abes autem, Poliarche? Tene an inimicum aliquem deorum reum agam, quod tam lentus es? Quae oblivia? Quae te in Africa lotos a reditu arcet? Non te genius tuus quid hic rerum gereretur admonuit? Aut plus apud te odium patris quam nostrae familiaritatis iura possunt? Et qui cessare non potes? An (proh scelus!) gratiora pericula invenisti? Adesses, Poliarche, pugnares in hostem, certa essem victoriae. Deberet Siciliam & me ipsam genitor tibi, quae[4] nunc aut perire pateris aut saltem alienam gloriam esse. Nam si velles, non elementa, non casus, non natura obstarent redeunti." Post illam obiurgationem tanquam sacrilegio confusa quod Poliarcho irasci esset ausa, in contraria animum rapiebat. Satis sibi dolorum & curae quod in ea acie genitor versabatur. Si Poliarchus in idem periculum missus esset non se suffecturam sollicitudini. "Bene, inquit, fata, consuluistis, quod in tantarum rerum discrimine saltem de Poliarcho non timeo. Donec vivet, donec erit incolumis, quid me calamitosam existimem? Aut quid tantopere formido? Quasi ille in fidem vel dii in illum, ut aequi sunt, peccare unquam possint!"

2. Haec & talia inter lacrimas expendentem, quae paulisper peplo submisso tegebantur, nuntiata hostium fuga, quam & ipsa utcunque cernebat, in solatia erexit, tunc passa alloquentem Selenissam & gratulationem ceterarum quae proxime constiterant. Populus quoque in palatium secutus redeuntem suo more intemperanter laetabatur. Postera luce cum maxima civium parte ad castra se contulit. Sed ne integra illi gaudia essent, crebra in populo fama effecerat pactum ipsius cum Radirobane coniugium ita credente ut etiam tanquam votis virgini gratis rem palam celebraret. Rex inter suavissimi amoris lacrimas venientem amplexus est et: "Te, gnata mea, iam heredem Siciliae teneo, inquit. Periêre qui gentium iure perverso ad se regnum trahebant." In Radirobanem deinde intuens: "Hic est, mea Argenis, inter caelestes Siciliae tutelas numerandus. Deûm virtute illiusque ut hodie regnemus effectum est." Archombrotum praeterea eximie commendans, ad minores quoque duces & praecipue exteros laudatione aptissima descendit. Argenis convenientibus verbis unumquemque prosecuta, vicissim audiebat gratulantes, & a solius Radirobanis, quem timebat, blanditiis ut licuit potuitque aversa est.

3. Meleandro Epeircten redituro solum obstabat quod persolvenda caesorum corporibus iusta erant. Iam enim & sponte & monitu vatum dispersus ad opus exercitus postremae in mortuos pietatis officia urgebat. Hi caedere arbores, advehere alii, toros ceteri multo gramine apparare. Sedulitate tam varia exstiterunt subito pyrae & funera in quamlibet digesta iacuerunt maximeque vulgaria. Nam praecipuorum cadaverum multa, quo pretiosius cremarentur, pietas propinquorum lecticis abvexerat[5]. Rogos ergo militari pompa subornant devictorum exuviis, ut inter omnis generis tela & arma trophaeorum instar esset. Qui privatas necessitudines invenerunt, purgatis lympha vulneribus unctique aut, ut cuiusque opes erant, ornati expectabant ignium munus. Omnium vero capitibus corona data ex apio victoribus & mortuis quippe conveniens. Nam et tumulis eam herbam amabant inferre, & Graecia plerorumque certaminum victores coronabat hoc praemio. Feminarum multitudo puerorumque convenerat, planctuque & iactura comarum ultro incipiebat exsequias celebrare, ut appareret non conductas lacrimas esse. Sive propinquos deflebant sive maestitia spectaculi aut eiulantium tot exempla, non ingratum lugendi impetum vulgo admoverant.

4. Compositis cadaveribus pullatus Meleander procedit ex castris. Sequebatur Regem exercitus, versis telis & in terram neglegenter pendentibus. In hunc modum funebrem campum aliquoties ambiêre, iussis per vices clamoribus rursusque non minus atroci horridoque silentio. Rex denique ad maximam pyram venit, facemque accensam manu sustinuit, donec socios iam arsuros miles conclamavisset. His tertio vocatis vultu operto aversusque ignem subiecit. Idem Radirobanes ad alium rogum fecit, Archombrotus ad alium. Ceteros subito amicorum officio flamma corripuit. Sed atrocissimum fuit de captivis inter concitatos furentesque supplicium. Et parcebatur quidem gentilibus, sed qui externi sub Lycogene meruerant, producebantur vincti ad rogos & multipliciter confossi fundebant sanguinem, quo ignis spargebatur. Invocabat miles victor ad tam dira solatia manes sodalium, donec Rex abominatus crudeles inferias captivos qui supererant servari tanquam ad alia supplicia praecepit. Ad cadavera autem hostilia, ne per infesti aëris tractus in morte etiam nocerent, publici lictores cum uncis sunt dimissi, qui in proximos gurgites foveasque insepultos provolverent.

5. Mox tumultu intepescente & pyrarum labentibus flammis, Meleander conscendit in suggestum. Illic breviter, ut Regem oportebat, eos laudavit quibus sepulturae honorem habuerant. Victores appellabat & in morte felices, qui inter ipsam virtutem defuncti non periclitarentur suas laudes ullo facinore ullave fortuna corrumpere. Pulcherrima hos praemia brevis doloris ferre, Diis Manibus caros futurosque in terris fama superstites, donec ulli Siticines canerent. Conversus deinde ad circumstantium praeconia, navatae operae fideique servatae gratias egit. Deos quidem virtutemque & consciam recti[6] mentem, grataeque posteritatis memoriam, viris fortibus mercedem summam esse. Sibi tamen praeterea curae fore ut beneficium in memorem Regem bene collocatum cognoscerent. Luctu deposito se in urbem sequerentur laetioribus sacris operaturi. Aderant ex composito familiares, qui ad haec verba (nam & sacerdos aquam lustralem spargebat) detraherent eius humeris funebrem vestem palmatamque reponerent. Alii Paeanem exorsi sunt, ex felici omni gramine aut arbore decerpentes quod temporibus manuque gestarent.

Capitulum III

1. Iamque omnibus praeparatis Rex cum suis Epeircten redire maturabat. Nec visum est triumphare quia de civibus victoria erat. Proximus tamen triumpho reditus fuit. Nam & milites lauro & qui pompam procurabant olea caput incinxerant. Antecedebat cum signis exercitus & vario cantu ad spectaculum invocabat laetitiae deos. Currum omnibus maiestatis & victoriae insignibus spectabilem Meleandro admoverant. Ad quem ille cum Radirobanem invitaret, longa fuit humanitatis contentio. Radirobanes hunc Argenidi locum asserebat convenire: sederet cum patre princeps virgo; ambo conspicui populo essent; ambo omina plaususque exciperent; illis deos, illis fortunam pugnavisse; se sane, si ipsi paterentur, equum funalem incessurum; si nollent, currum proxime secuturum. Palam erat a iuvene ambitiosissimo haec amori tribui & spei nuptiarum. Cui cum non persuaderet Meleander in currum conscendere aut expectare dum alius ornaretur, ipse quoque vehi non voluit. Denique non principum modo consensu sed & votis acclamantium militum sola in eum Argenis collocatur. Currum Reges in equis & ipsis laureatis praecedebant. Ante illos Archombrotus in candido equo ibat, laeva temperans fraenum, dextera optimum[7] spolium gestans, Lycogenis caput, in quod alacer populus intuebatur, gnarus illic summam esse victoriae. Arborem armis Lycogenis indutam miles quidam praeferebat Archombroto carissimus. Neque procul Menocritus gravis catenis visebatur. Praetoriani autem militumque praecipui tam currui quo Argenis vehebatur quam Regibus circumfusi in virginis quidem honorem licentiam triumphalem salesque praetextatos omiserant; sed nuptiales passim deos, Hymenaeumque, & Iunonem, & Erycinam vocabant, nunc in Argenidem, nunc in Radirobanem intenti. Ortum a Sardis hunc ludum credidêre et, cum Siculi convenisse de nuptiis inter Reges arbitrarentur, lubentes futuri principis animum per hos iocos lacessisse. At non Argenis haec patiens audiebat, indignata victoriae si eo pretio emeretur iamque prope Radirobani inimica.

2. Interim populus fores ornatas impedierat lucernis atque lauro. Quisquis maiores ex cera in atriis habebat, apertis armariis simul genus ostentabat & mortuorum imagines citabat ad gaudium.[8] Civium quoque distincti ordines obviam Meleandro processerunt. Primus erat puerorum, in pexa & candida veste chorus rudi paeane plusquam iubebantur clamantium. Mox quotquot in urbe musicam excolebant, hi voce, illi plectro ac fidibus Regi canentes. Succedebant artificum collegia, quos statim magistratus sequebantur quisque cum infulis dignitatis. Hi Regem longissima gratulatione morati locum ministris deorum permisêre, qui ultimi in honorem veniebant. Signa quidam ex iis & inculti operis veteres deos, coronas alii, omnes ignem praeferebant, tuto nec sine prudentium risu deorum omina ingerentes praenuntiatumque Lycogenis exitium ab avibus, fulminibusque, et extorum prodigiis. Inter hanc pompam Rex ad portam urbis pervenit, in cuius limine sublimem statuerant Pacis imaginem, cuius dexterae Mars olivam inserebat, & adulatione immatura, quasi pacatae res Sicilia tota essent, subiecta imagini tabula Meleandrum affabatur his versibus.

3. Victor ades, tecumque redux (Pater optime gentis

Sicaniae) festo Pax cingitur aurea cultu,

Et caelo niveis Pietas demittitur alis.

Aspice quam facili redeunt tibi numina cursu;

Aspice quam subitas mutat Concordia terras.

Alma quies, divesque labor, se numine mixto

Indulgent late campis. Hic flore comanti,

Hic culmis stipatur ager. Se blandius ulmus

Porrigit & lapsae repetunt connubia vites.

Bella procul, scelerumque minae, ferrique licentis

Nunquam tuta fides. Solio sublimis avito

Tu, Pater, & tantum lex tecum armata sedebit.

4. Rex a porta processit in editum Iovis fanum. Inde Menocritus in carcerem missus & cum eo Anaximander, quem paulo ante Catanenses vinctum adduxerant. (Sed ille ex vulneribus intra quatriduum, alter non multo post aegritudine animi decessit.) Fractae quoque Lycogenis imagines, edictumque ne servari privatim aut in suorum deinde gentilium sive honoribus sive funeribus has aspici vel ferri liceret. Peractis inde sacris ad arcem Meleander digreditur. Fessus erat pridiano certamine curisque & mox ipsa laetitia. In cubiculum itaque secedit sumptaque leviter inter domesticos cena componitur ad quietem. Neque minus imitatione soporis solitudinem quaesiverunt in gravissimis curis Radirobanes, Archombrotus, & Argenis. Singulos suus dolor urebat. Radirobanes, quamquam plenus temeraria sui fiducia, graviter tamen acceperat virtutem successumque Archombroti & populi voces & vultus in eum Meleandri. Sed ut imparem contemnebat, nisi quod omnia magnus amor formidat. Versus igitur in contemplationem sui, quantum auxilio, quantum viribus praestitisset, suavi sopore & per felicis proelii imaginem ludente est obrutus.

5. Altius ictus erat Archombrotus, expertus nihil esse crudelius quam, quod homines appellant suavissimum, amorem. Nec tam sibi nocere fortunam arbitrabatur quam silentium suum: se enim haberi in privatis, dum genus atque opes patitur ignorari; nihil esse consultius, quam ut suas fortunas atque vota apud Meleandrum profiteretur. Haec ita decernenti occurrebant parentis mandata adhibitique iureiurando dii se in Sicilia sui generis indicium non esse facturum. An ergo scribere ad parentem an ipsum illuc ire satius esset iurisiurandi gratiam petiturum? Tardum utrumque videbatur. Minus tamen scribendi displicebat consilium. Nam ab Sicilia tamdiu abesse hominis esse credebat non ex merito amantis Argenidem. In hac animi tempestate inquieto strato neglegenter iactatus, mentis mala transire ad corpus non satis sentiebat.

6. At Argenis multiplici malo confusa ad solatium adhibuerat Selenissam. Simul ambae de Poliarcho & Radirobane querebantur. Cur ille abesset aut heu miserae istum viderent? "O gravem, mater, victoriam!" inquit Argenis. "Quid interest Lycogenes an Radirobanes vicerit, nisi forte quod ereptus a Lycogenis telo pater iam parricidio meo concidet? Nam si me Radirobani tradet, ego effugium in morte inveniam & mei vulneris dolore conficiam patrem senem. Ergo vel in praedam nata sum vel in spolium mercedemque victoriae? Ergo fatum mihi in exitium destinavit quae praecipua dabat, regnum & formam; & ideo tantum perveni in Poliarchi notitiam, ut scirem me indignam quae tantae virtuti coniungerer? Quid hunc autem cessare existimas, Selenissa? An experimentum capturus constantiae meae haeret alicubi dissimulatus--& in Insula forsitan ista? An insidiis aemulorum petitus est vir fortis, ideoque non suspiciosus? Cui iam vero fidere possim? Quem exploratorem suae salutis, quem miseriarum mearum nuntium mittere?"

7. Sub haec in lacrimas lapsa audiebat Selenissam maiora solatia quam quae ipsa capiebat credebatve ingerentem, donec resumpto loquendi impetu: "Non prima, inquit, sum, ô Selenissa, quae infeliciter amaverit. Quid fortunae manus damus? Mors ultimum remedium erit & quod nunquam effugiet. Possim cultu mutato ire ipsa & investigare Poliarchum? Hei quod non sufficio illi audaciae, rudis fraudum, nec fronte ad mendacium obducta, forte etiam (sed hoc levissimum esset) inter labores exspiratura. Praeterea neque me sequi posses & in crimen substituereris, si Rege ignaro elaberer. Audi quid potissimum probem. Archombrotus est, ut intellegis, amicissimus Poliarcho. Causam absentis pridem egit apud Regem, auctor maxime ut revocaretur. Facile efficiam ut Poliarchum quaerat reddatque Siciliae. Nesciat tamen quae me illius videndi causa sollicitet. Aliquid poterit fingi, nec carebit veri specie mendacium, quod ad credulitatem exegerimus ambae."

8. Laudavit ingenium Selenissa, sive fraus illi placebat, sive defessa sibi & Argenidi quaerebat ab eo luctu quietem in reliquas noctis horas. Quibus ab insomni Argenide consumptis, Praefectum cubiculi vocat & de Lycogene occiso pauca quaedam locuta palam iubet ab Archombroto sciscitari satisne a vulneribus (nam levia sed pleraque acceperat) ea nocte valuisset. Meditabatur enim blanditias, gravia demerito iuveni imperatura. Archombrotus, tanquam in caelum raptus & prope non dubius se amari, Praefecto respondit si Meleander & Argenis valerent, quoniam ab eorum salute pendebat, se satis esse incolumem. O mortalium mentes plerumque timentium gaudia sua, & calamitates amantium! Laetus iuvenis ignarusque consilii quod Argenis iniverat fatigabat supervacuis cogitationibus animum, & in limine virginis stabat ut egredientem salutaret. Nec ingratus advenit, totoque itinere, dum ipsa ad Meleandrum procedit, cum eo collocuta nihil dum tamen de Poliarcho dixit. Nondum enim matura res erat & sermonibus illis solitudo debebatur.

9. Ecce autem novos errores. Radirobanes ab amore non sanus habebat pecunia emptos qui de Argenide & Meleandro assidue referrent. Ergo adhuc in cubiculo haerenti nuntiatur Argenidem primo mane ad Archombrotum misisse; illum statim adfuisse; & oppido quam familiariter virginem illi locutam. Exarsit illico suspicio &, ut in litigiosa felicitate, non secus animum ad amandum quam antea ad bellum composuit. Frendens cum Virtigane secessit: qua arte quove praetextu Archombrotus tolli posset, aut quid indignius quam ab aemulatione ignoti privatique Regem tantum metuere. Mulcebat accensum Virtiganes elevando Archombrotum, suadebatque eo die aperire Meleandro (cui ad prandium promiserat) ineundae affinitatis consilium. In expedito rem fore; despectumque Archombrotum insaniae poenas ad satietatem daturum; cui si magis anxie aut publice vellet Radirobanes irasci, nimia supplicii solatia forent tantum Regem aemultatione ussisse.[9]

Capitulum IV

1. His curis amoris vacuus Meleander maiora procurabat. Belli enim non temnendae reliquiae erant Syracusae, Lilybaeum, Agrigentum, & quae ceterae urbes a Lycogene steterant. Illis simul opprimendis an dividi praestaret exercitum an in singulas totis viribus niti consulebat Cleobulum. Is nihil dubitabat de deditione oppidorum, quia nemo factioni supererat quem ducem dignarentur: "Satis est, inquit, ô Rex, si minari perseveres ostentesque paulisper armatum exercitum, tantum ut timor paenitentiam civitatum acceleret, a quibus propediem videbis hic legatos. Nam praeter ingenium lymphatae, amabunt redire in naturam, quam videbatur excussisse defectio. Ne time. Bello isto defunctus es, sed nec illius vere causa in civitatibus fuit, & si dehinc securitatem amas, longe alii sunt malorum fontes quos obstruas."

2. Meleander tot recentium malorum cruda imagine sollicitus de futuro: "Curandum est, inquit, ut diuturna sit haec regni restituta valetudo. Nec unquam certius quam cicatricibus adhuc novis deprehendemus vim telorum & formam, quibus paulo ante saucii, rursus peti possumus a fortuna. Quod si inter atrocitatem periculi obiecisses quae antea a me peccata sunt, non tam monere quam exprobare visus esses. Nunc autem in tuto si quod sentis edisseres, in futurum cautio erit ne eadem peccemus, Cleobule." Ille veritus quamquam volentem principem contumaci libertate irritare, amoliebatur omnem ab eo culpam: temporum enim hostiumque & fatorum esse crimen.

3. Et postquam ea modestia consiliis, quae parabat, obnoxium Meleandri animum fecit: "Quamdiu, inquit, lenitas in virtutibus erit, non diceris ullo vitio impulisse labentem in clades Siciliam. Lenitate, inquam, tua malignitas fatorum in tuas & patriae clades abusa est. Illa facilitas, illa indulgentia in magnates, illa tua tuorumque maiorum incauta in eos profusio, prodidit praecipuas imperii vires aperuitque iniuriis despectam dignitatem. Iam quidem perculsi sunt, iam silebunt defessae factiones. Ast ubi respirarint, expecta alios fluctus, nisi ventos plusquam Aeolico utre tenueris. Pugnabunt erumpere, & quamdiu nimis poterunt illi, nunquam satis Reges poteritis. Nec in tyrannidem te adorno. Ipsis quoque consules, ô Rex, si efficies ut timore aut[10] fastidio culpae paulatim inquietos mores dediscant." Tum Meleander: "Scio, inquit, ex his nubibus fervere plerasque procellarum. Sed vires eorum hominum adultae sunt, & ipso tempore ac patientia Regum iam prope legitimae. Has itaque accidendo vel iniuriam facere credar, quia natam ante me potentiam percellam, vel nimio in conatu regias vires iam saepe delibatas & quarum infirmitatem celari interest inconsulto experiar."

4. "De sucessu, reponit Cleobulus, melius ominare, dum ordine & per partes evellas eam segetem qua isti luxuriant. Sed nec crede iniquam fore causam & quam dii hominesque non probent, si pugnabis pro regia dignitate & Siciliam a parricidio prohibebis, quo ipsa se furiis mactat. Quinam illi sint vide; unde processerint; quae illos machinae fastigio suo admoverint. Utcunque se iactent, maiorum tuorum beneficio opes comparavêre: in praefecturas missi sunt; regiaeque amicitiae indulgentia hoc culmen condiderunt ex quo hodie sive ipsi sive eorum posteri certant in Reges. Tua sunt ergo tela quibus lacesseris; tua acies tot mucronum caeca discordiae manu infelicitatem sui auctoris voventium. Si merentur, si ferre felicitatem suam non possunt, ab iis duntaxat recipe quod a vobis acceperunt. Nudos mediusfidius relinques cogesque oblivisci spirituum quibus nunc intumescunt, vestras apud se mirati divitias, suae vero sortis ignari. Ac quo maturius consulas sceptro, vide quam multum coalescat illorum in vos imperium; quam publice, quam periculoso consensu, haec veluti iura peccandi nunc asserant. Inter se aemuli, inimici; tamen vix libenter accipiunt a Rege ullum premi. Quisquis ergo rebellat, ceteri adsunt vel publice vel privatis affectibus. Nunc causae se addunt; nunc tempore utuntur iam satis occupato, quo alio iurgandi praetextu distrahant Regem. Alii tuum latus, tua castra non deserunt. Sed lento & per ambages fracto regiorum consiliorum aut militum usu, diu volunt rebellium contumaciam conferri viribus sceptri, ne videatur indignum Regibus aut impar esse periculum, assuescatque populus vereri hos motus & pati. Ita sibi ipsis & exemplum faciunt & exitum ornant, si irasci in Regem contigerit. Hanc coniurationem nisi antevertis consiliis, quantum aberis a Merganiae fato? Regio erat sub uno formidanda; nunc segnitie vel patientia imperantium adeo in varios principes lapsa, ut domino tota exciderit.

5. "Quamquam recenti memoria tenes, Rex, quid hae possint factiones, permittis hic tamen earum cunabula & ingenium percenseri. Nam & accendi te volo vel parari ad patientiam haud dubiae cladis. Igitur, si quos amas, si quos attollis praeter veterum optimatum libidinem, tanquam de eorum bonis sit quod largiris, excedunt ab Aula; queruntur se contemptos; in arces, in praesidia, quae iis credidisti, confugiunt. Fortunas populi deflent; exanimati regni sanguine paucas hirudines[11] repleri; non ferendam eorum superbiam qui fascinato principi illudunt, veteresque & emeritas stirpes inexperto recentis potentiae gaudio calcant. Frequens haec quidem (ut nosti) dissidendi est ratio proruendique ad civilia arma. Sed & aliae praeterea causae illis ingeniis faciunt defectionis audaciam. Diu ipsis largitus, cesses utcunque: magistratus, praefecturas iam plenis--necdum tamen satiatis!--negaveris. Iis arcana omnia non credas; habeas alios fideliores tibi. Non accesseris odiis quibus aemulos devovent--illico indigni haberi se putant, frendentque tanquam contumelia violati. Alii ut reverentiam sibi concilient & quid possint Regem admoneant, quaerunt offensionis materiem & gratis ineunt consilia in publicam pacem. Ceterum quaecunque illos occasio tollat in rixam, viribus quas vos Reges tribuistis succincti, mox clientes armatosque inveniunt, eo prolixius quod haec secedendi facinora semper inulta sunt & plerumque praemia habent. Sic erecti, sic veluti in suo regno collecti opimiora ad conciliandam pacem a vobis Regibus extorquent quam si ipsis obsequium & fides mansisset. Vestro interim auro, vestrisque stipendiis (Quis ferat?) militant acies quas in vos educunt. Aerario vestro feroces aut rationem imperii deposcunt a vobis aut regnandi modum praescribunt. Vestri coloni sunt, vestri cives, qui plus quam externis tumultibus per haec bella eruuntur. Quid deinde? Emitis pacem, Reges. His prodest peccavisse. Vos in regno nunquam bona fide pacato expectatis solliciti ex quo cinere se flamma refundat, cui placeat gloria novae litis, quae foederum tabulae iam plenissimis libris addendae sint.

6. "Minimum putem quod haec bella, hae paces exterarum gentium ludibriis evilescunt, quodque minor quam pelago fides est, sive quietem agimus sive tumescimus. Maiora sunt vulnera quibus viscera patriae lancinant illi mores. Robur enim maximae gentis & cui, si haec absint incommoda, nulla non cesserint, hic assiduus & pestilens ventus affligit. Pereunt urbanae & rusticae opes quascunque provincias turbo afflaverit. Consumitur impetus animorum & prudentum, quos multos habemus, solertia, digna orbi imminere, his domi pacandis tota vix sufficit. Instituuntur praeterea animi iuventutis ad audaciam & contemptum maiestatis infandamque dulcedinem belli civilis, in quo furor & aviditas subitas pugnas & praesentia praemia habet. Ita domestico facinore marcescit quicquid ad terrorem exterorum dii Siciliae nostrae tribuerant. Neque putes haec esse rudimenta flagrantium animorum, qui castrensi disciplina eruditi aestus inter se conceptos mox in peregrinum hostem validius effundant. Utinam haec solatia saltem esset civilis insaniae! Sed ne isthic tirocinium ad fortitudinem aut militiam credas. Cogita quam saepe plus vanitatis & minarum hi turbines habeant quam iusti laboris in castris. Conveniunt illae cohortes in arcibus urbibusque obnoxiis; facilem civem aut imparatos agrestes diripiunt. Haec plerumque fortitudinis summa. Acies rarae, nulla aut subita discrimina, quia obnoxie placantur & ante fortunam armorum ab facinore donatos dimittitis. Sed etiam ut bella haec durent, ut saeviant mutuae turbae, at interim miles optimae[12] patriae spoliis saginatur, & in bonis miserorum civium, bello quam pace delicatior, latrociniis magis quam constantia, robore, arte imbuitur--ut ad disciplinam deinde veri & sobrii Martis & in externis regionibus interdum infecundi, frangatur enervi fastidio, doceatque diversissimos esse labores praedatoris & militis.

7. "Temnimur interim, ô Rex, et si quid in vicinos minaris, robori minus suo quam malis nostris fisi tuos conatus despiciunt. Largitione tantilla facile credunt excitare de Siculis qui civili seditione te implicent. Sic tradunt te iis debellandum, per quos tuis auspiciis debuerunt everti. Nobilissimae genti infamiam an perniciem haec plus creent, ipse existima. Vis denique quod tui cives queri possunt hic audire? Componendis his fluctibus olim populus ad regiam potestatem respexit. Ne collideret optimates ambitio, ne unam gentem factiones dividerent essetque timendum a civibus, quod hostes solent minari, transtulêre in Regem purpuram, solium, ferrum. Quod si adhuc in regno vexantur reipublicae malis, quid pretii illis erit traditi sui iuris exutique imperii? Aut illos in libertatem restitue aut domesticam praesta quietem, propter quam libertatem relinquerunt."

8. Meleander ad haec verba ingenti suspirio pectus concussit. & facilius argui morbum posse respondit quam expelli medicina. Iam se Eristhenem & Oloodemum ferro ultum. Lycogenem occubuisse. Si ad illud exemplum quotidie severitatem res exigunt, sibi ipsi in odium venturam potestatem quae sanguine optimatum alenda sit. "Summa in illis indoles, inquit, animi vigor, multae virtutes. Scilicet extinguam aut premam haec sidera! Omnia autem? Sed illud inhumanum & fortasse supra regias vires. Quaenam igitur? Nempe suspecta. At vero & solae[13] suspicionis poenas luere est indignum & praeterea saepe nullum est ante tumultus suspicionis vestigium. Impetus in vividis mentibus praeceps haud raro simul cogitat, simul excit hos motus. An omnes habebo mea rigiditate aversos? Vivamne ferae instar in solitudine? An potius novis hominibus regiam implebo? Acerbius mehercule ipso malo remedium. Deos & fata spero, postquam sumus emoliti acerrimam tempestatem, pro habena reverentiam nostri fore expertis quid possimus. Saltem, Cleobule, quam mitissima consilia habes exprome."

9. Tum Cleobulus: "Faveo tibi, ô Rex, id est, proceres--quantum licet--tecum excuso. Laeti in illis & ingentes sunt animi & haec ipsa, quae arguimus, magnae indolis notae sunt, & si legum habenis teneretur, rebus publicis salutaris. Nunc quia illam passi estis lascivire, eorum, quae cogitat quaeque audet, inclino in vos Reges invidiam. Ceterum cum virtutes ac vitia non plus ex merito aestimentur quam ex populari iudicio, nihil mirum si consuetudo & peccantium claritas atque successus nobilitaverit hanc culpam, quam si premi & eripi cupis, revocanda est paulatim ad suorum natalium vilitatem. Hoc autem efficies, primum nominis veri dedecore: ut apud te perduellio, coniuratio, perfidia nominetur--non, ut solet, magnitudo animi, prudentia, societas, publici boni cura; deinde ut qui a te secesserint, saltem efflagitatae veniae humilitate frangantur, cum nunc (miro gentibus ritu) damnare te soleas publicis professus codicillis hos esse innocentes. Nam si rei non fuerunt sumptis armis, certe tu reus in quem illa sumpserunt. Triste dictu. Si haec postrema exceperis arma, in quibus simpliciter victor es, vide sub te & patre tuo turbas. Omnes ea cautione dimissae sunt ut terras populatas, conscriptos milites, cetera defectionis facinora nimia simulatione & prodente captivitatem imperii imputaretis vobis. Iussu haec vestro aut vestri gratia esse patrata publicis chartis sustinuistis inscribere.

10. " 'Sed durum est premere illas stellas.' Enim nec[14] obrui illas ac nec regi oportet inhumana ratione. Luceant, ô Rex, dum meminerint cui Soli lumen hoc debeant nec caliginem faciant tuo orbi. Fere necesse videbatur alicuius sanguine lui hoc crimen. Extorsit atrocitatem remedii a tua bonitate cum Oloodemo Eristhenes, & infelix vindex Lycogenes ceterorum animos aliquandiu sui memoria tenebit. Quisquis autem temporum istorum oblitus in hunc ludum primus descendet ocius hominem preme, non tardis, non incerta consultatione libratis conatibus. Ipse tibi expeditionem desume, ne tuorum ducum praevaricatio illam causam inutili mora conficiat. Si audebis, si non cunctaberis, multi maiestatis reverentia capti tuum auspicium sequentur, qui dubitare incipient de suo officio si & videberis deliberare an impune possis offendi. Tunc nitendum ne timida remissione spirituum videaris istorum temporum oblitus aut veniam petere extincti Eristhenis. Consentias cum impetu isto, ut tuus esse potius videatur quam fortunae. Foedera, leges, pacta cum armato rebelli nec audi. Unum sit paenitenti remedium si supplicet, si supercilium ponat, si se & causam damnet. Lenitatis tuae erit sic composito indulgere, nisi nimis perniciose erraverit aut in necessitatem distulerit paenitentiae larvam. Sed ignosce ea lege ut aliquid ipsi in mulctam decedat. Si provinciam a te habet, partem ex ea deliba quam alteri tradas; si arces aut suas aut regias, unam ex iis futurae fidei pignus cape. Timebunt alii spolia dare ad regiam gazam, qui nunc contrario voto aes, fasces, praesidia audent in pretium pacis exigere. Cave autem dare hos reos precibus cognatorum, qui apud te in illos militarint. Nam vix ulla vulgarior fraus est, quam ipsorum optimatum non studio, non vero affectu, sed veluti sortibus[15] se in adversa dividentium castra. Fratres, affines, patrueles hic pro te, ille cum factiosis stabit, ut victoria aut favore in utramlibet fortunam securi sint. Hos te maxime suspectos habere aequum est, ô Rex, & si anxie pro cognatis suis orant, propemodum hostes.

11. "De ducibus factionum haec sentiam. Sed quid illi absque militum manu? Hi sunt sanguis, hi nervi tumultuum. Nec in eos impune severitatem omiseris. Quos igitur placidis rebus seu praesidiarios milites seu praetorianos conscripseris, si defectione oborta Praefectos forsitan suos in Regem sequentur, iis infamis sit missio. Cingulum ponant. Nullus paenitentium clamor, nullae procerum preces te moveant. Discant non tam Praefectos venerari quam te in illis. Quippe hos secum a te ali, a te pendere. Ita exercitus quos comparas, quos in pace educas, sincere erunt tui, nec te magnates creditarum fiducia copiarum despicient. Si qui autem concitato tumultu nullis stipendiis tibi devincti ad factionem accesserint, his mitiora imperari non abnuam. Simplicis defectionis rei sunt. In eos, si lubet, mansuetudinis obtine famam, modo veniam te dedisse, non se ingratiis usurpasse, intellegant.[16]

12. "Sed de suppliciis scilicet mulctisque iam agimus. Atqui ante vincendi sunt aut, quod est humanius, flectendi ne aut vinci mereantur aut plecti. Duo sunt, ô Rex, quibus proceres in te armantur sollicitanturque ad ambitum. Has tu vires si solerti ratione subduces, te an illos plus iuveris nondum intellego. Sed nunc ea non licet memorare. Video enim ad te venire Sardiniae Regem."

Capitulum V

1. Respexit Meleander & Radirobanes iam aulam intraverat. Ergo quamquam invitus dilatis arcanorum sermonibus processit ad hospitem & hilariter collocutus ad convivii locum deduxit.

2. Amplissima Regiae sedes erat foribusque laxatis populum ad spectandum admitti placuerat. Illo iam aevo mos erat Siculis accumbere in conviviis vescique ex lectulis. Sed vetusti saepe mores occulta veneratione afferunt rebus auspicium, quas Reges publice obeunt aut sacerdotes procurant. In illum itaque diem Meleander maiorum consuetudinem revocavit ut convivae sederent. Invitaverat optimatum praecipuos. Ipsa Argenis aderat cum delectis matronarum, ingens aemulis procis ad odium & vesaniam incitamentum. Furebat in Radirobanem Archombrotus impetu vix se premente. Nec integrior Radirobanes furtim intuebatur, si quid ille in Argenidem inspiceret aut ab ea aliquo nutu dignatus exsultaret. Uterque furioso timore plurima fingens improvisos aspectus aut gestus in suam trahebat iniuriam.

3. Peracto convivio Radirobanes amoris odiique impatiens Meleandro significavit, si otium esset, se secreto colloqui velle. Statim Rex cum eo secedit in porticum. Et Radirobanes: "Si apud alium agerem, inquit, eius animum meis votis pararem, optime hospes, referendo me Sardiniae & Corsicae esse Regem; Baleares insulas meas esse; occupari a meis plures portus hinc in Africa, inde in ora Liguriae; terras illas populo & opibus graves; classem ingentem & formidolosam mari quodcunque se ab Oceano ad nos diffundit. Adderem seriem Regum, quorum antiquissimos ferunt a diis generatos. Sed apud te alia oratio habenda est. Ego hospes cum hospite quaero arctiora foedera inire. Liceat meam fortunam miscere cum tua aut, ut simplicius loquar, nomen patris & auspicium in me sume. Tua sint quaecunque possideo. Filiam tuam mihi desponde. Nec scio utrum has nuptias avidius expetam, ut te socerum an ut uxorem hanc habeam." Sic locutus nullam intulit de allato auxilio mentionem, quod maxime apud senem valiturum sperabat.

4. Meleander praefatus a se omnia Radirobani deberi: "Conditionem, inquit, affers, carissime hospes, non accipi modo sed anxie quaeri dignissimam. Nam quis Radirobanis, quis Sardiniae affinitatem non optet? Et tu, fortissime iuvenis, minore patrimonio & Sardinia non tanto sub Rege, maiora quam quae postulas sperare potuisti. Sed scis coniugia plus animorum quam corporum foedere esse suavia. Liberae hominum mentes sunt, nec ullis legibus cogi possunt velle quod nolint. Maxime sors regalis, in quam gnata mea est edita, eam captivitatem non fert. Ego habeo a maioribus sceptrum; illa a me expectat; liberum ipsi deinde esse debet in quem velit suae fortunam Siciliae transferre. Haec non ita accipias, dulcissime hospes, tanquam quae tu vis omnia--& praesertim hoc ipsum--non velim. Sed mirari te nolo si filiae meae suas vices relinquo. Quicquid possum ego polliceor. Tu apud illam fac ut[17] digna sit a te amari. Nam nec tibi expedirent coacti hymenaei. Denique finge te filium meum esse; quantumcunque tu ames, quamlibet magnas dotes in ea tibi fingas, nollem mihi esse nurum nisi te maritum exoptaret."

5. His verborum ambagibus quaerebat Meleander & Radirobani placere & habere paratas negotio tanto moras, quod filiae mentem ab illis nuptiis sciret aversam. Quippe antea eius sensum exploraverat, non dubius in hanc spem Radirobanem venisse. At ille rem urgere, senem ambire, dicere suam vitam in eo esse sitam ut gener appelletur. Tanto in aestu non verba, non mentem capiebat Meleandri, ita spem oblique ostendentis ut prudenti & quem amor non turbaret sat negatum videretur. Iamque Eurymedes utrumque monuerat ludorum tempus esse, quos subitos & tantum ut populus in Regis victoria laetaretur in regiae vestibulo instruxerant. Processêre itaque ad orchestram, in qua multa ex regiae penetrali curatores ludorum conspicienda locaverant, antiquissima signa praesertim & Heroûm imagines, non modo quibus artifex pedes & manus indulserat sed & plurimae ante Daedalum factae solo vertice de sui saxi impolitia exibant. Postquam Reges consederunt, statim cum Selenissa & ministrarum grege intravit Argenis, haud mediocre Radirobanis Archombrotique supplicium. Non igitur illi in personas satis inspicere, non in veteres Siculorum Regum opes. Ac ne virginem quidem multum intuebantur alterno inter se conspectu agitati. Inter haec Radirobani videbatur Argenis blandius saepiusque in Archombrotum vultus advertere. Quod ut miserrime credidit ita secum locutus est: "Furiosum esse amorem non proderit. Solertia opus est nobis. Nam si Archombrotum sustulero, peius erepti memoria apud Argenidem me perdet. Num autem non & bellum est amor? Atqui in bello quas hostibus urbes munimenta eripiunt, proditio saepe aperuit. Tentandi sunt muneribus quorum gratia apud Argenidem valet. Laudationes eorum assiduae me cariorem ipsi efficient. Sumus omnes incauti ac faciles ad ea imbuenda quae saepe & veluti non ex arte familiares insinuant. Iisdem machinis nihil me praeteribit arcanorum quae huic cum illa intercedent."

6. Perpendenti deinde quosnam ex familia Argenidis aggrederetur muneribus nihil difficilius aut utilius visum est quam ad Selenissam hoc iter habere. Quippe oris constantiam illi matronae esse quae ad perfidiam vocantes terreret, sed si in potestatem redigeretur, facilem de Argenide fore victoriam. Erat ingeniosus, praesertim cum impetus naturam acuerat. "Audendum est, inquit. Facile erit apud anum ita loqui ut, si integra est, meae largitionis fraudem non capiat. Sin vendere fidem potest, intellegat emptorem advenisse." Haec gnaviter agitantem non arena, non scena (nam utriusque spectaculum dabatur) poterat delectare, quamvis hinc in certamen producti qui Erycis artem caestu iactarent, inde autem Catanenses ex sui Andronis disciplina saltarent ad tibiam. Sed in auspicium traxit quod largitioni intentus non absimilem victoriam aspexit in theatro, in quod Argiam & Eriphylen[18] Poeta produxerat: hanc divino monili mercantem crudele suffragium; illam munere victam & coniugis fata prodentem. Inter cetera istos versus, quibus Eriphyle accepto proditionis pretio exultabat, sic laudavit ut confestim ad se praeciperet afferri & aliquoties tacito voto perlegeret.

7. Absiste tandem, cura. Sat sterili vigil

Marcore cecidit vultus. O grates, Dei,

Favistis omnes. Teneon' armillam manu?

Meamque teneo? Vota, cecidistis bene.

Nunc tuta, nunc excelsa, nunc caelo fruor.

His se decora sueverat gemmis Venus

Ornare Marti. Tyrius has stupuit gener

Ardere collo coniugis. Quis hic decor?

Quis radiat ipso non minor Phoebo dies?

Quo pergis, amens? Di, fides, lares, amor,

In pretia deposcuntur. Heu nimio tibi

Armilla stabit. Poteris infelix tuum

Damnare bello coniugem? Bellum vetant

Sagae volucres, Delphicus pater vetat,

Et omne sacris exta quod praebet pecus.

Funesta merces! Vidua, si tantum potes

Sic esse felix. Melius--ah pietas!--malos

Omitte cultus. Trahitur en![19] dubia vice

Instabile pectus; sic ut incertam ratem

Non unus atro ventus involvit freto.

Sic nempe simplex! sorte nunc dubitas frui,

Quam fata praebent? Quid times vanas aves?

Ne bella fiant, reddere armillam voles?

Haec ipsa bellum faciat; haec regnum est mihi,

Meliusque Thebis. Augur infelix redit,

Invisa pietas, mensque non credit sibi.

Quid agimus? O sors dura, cum timet miser

Quod optat animus! Digna caelesti tamen

Si vivis auro, sacra si tuos decet

Armilla vultus; vindica hoc ingens tibi

Munus deorum. Coniugi si fors tuo

Es vilis, aude quod times; Sin te colit,

Opibusque summas optat exaeques deas.

Tibi ipse cupiat sanguine hoc emptum suo.

8. Laetus Radirobanes huius exempli augurio, postquam finitis ludis in aulae interiora recessum est, Argenidi in conclavi ipso patris eadem narravit quae antea Regi. Orabat ut in munus placerent Sardiniae opes. Ceteraque haud inconcinnus amator addebat quae utriusque fortunam decebat. Argenis non modestia tantum sed occultissima ira erubuit. Non alia retulit tamen quam quae Radirobanes hoc primo congressu expectabat: nec eam scilicet virgini curam esse debere nec filiaefamilias potestatem; habere interim gratias quod ille tanti faceret amicitiam patris. Radirobanes aliquantum cum ea cunctatus ad insidiarum suarum initia digreditur. Proceres matronasque huc illuc toto triclinio obibat simul maiestate regia & iuvenili comitate. Tandem in Selenissam incidit, ut optabat, & vulgaria quaedam effatus laudare deinde ipsius filium coepit, qui in aula vivebat, quaerere deinde pluresne genuisset; quid ex stirpe restaret; & quaecunque mulierculae gratissima erant. Et hinc sponte ad se deflexus: "Optimae matris meae multa, inquit, lineamenta in te agnosco. Iam saepius dulci memoria illius amissae, cum ad te respicerem, perculsus sum. Et hodie efficiam ut scias quam multum de vultu illius tibi fata communicaverint." Supervenit loquentibus Melander. A quo Radirobanes sub noctem digressus Selenissae filium accersit (Demades nomen erat). Cui postquam multae familiaritatis specie imposuit: "Vade, inquit, & hanc matris meae imaginem ad Selenissam defer, si sceptrum & corona abfuerint[20], ab ore suo non disparem." Erat autem brevis imago aetatis conditione a Selenissa non abhorrens. Anum enim Reginam & rugis obsitam referebat. Sed insigni artificio gemmae, olim talentis viginti Radirobani emptae, faciebant imagini thecam, ex qua unio praegrandis pendebat.

9. Selenissa, ubi cum munere Demadem vidit, tam pretioso fulgure concussa dubitavit an conscia esse Argenis huius felicitatis deberet. Verebatur in suspicionem venire fidei prostitutae, aut ne remittere donatori iuberetur hoc plus quam simplicis liberalitatis pignus, si crudum nec praeparatum puellae animum illa novitate pulsasset. Haec exigens secum adhucque deliberans filium rogat pluresne adfuissent cum Radirobanes id sibi perferendum tradiderat. "Immo, inquit, sevocavit me ad secretum, ne quis arbiter esset." "Et tu igitur, retulit Selenissa, apud te, fili, rem contine. Id agitur quod ignoras. Neque mihi, ut existimas & apud te Radirobanes finxit, hoc mittitur. Sed commodius & ubi fas erit plura intelleges. Unum iam memento ut sileas."

10. His dictis ad Argenidem redit, adhuc quidem illi fida, sed iam desierat Radirobanem odisse. Tum versare animo coepit quanto suo & Argenidis periculo Poliarchus amaretur. Nam quoties reprehensam a coepto moriendi Argenidem? Aut quem spondere posse non illam aliquando anteversuram furioso impetu vitae consilia? Denique sibi quemque debere consulere. "Nam quid de me, inquiebat, meritus Poliarchus? Radirobanem, post pauculos dies quam limina haec attigit, utiliorem mihi sensi quam illum plus anno familiarem Argenidi. Quid si de se mentitus est ignotus ac externus? At istum prius auxilio Sicilia Regem sensit quam alto nuptiarum & regio voto. Si propitiam Argenidem illi effecero, quantum mihi sperandum est, cum iam praemia usurpem quae paene ad praestitam operam satis essent? Abest denique Poliarchus. Num vivat incertum est. Num, si redeat, impetratura sit publice hunc a patre virum Argenis, an vero clam discessu dedecori me quoque frustratura. Radirobanem autem non dimittere possumus nisi iratum, neque parem conditionem (si ista abiverit) neglecta fortuna mihi & Argenidi curabit reducere."

Capitulum VI

1. Inter hos dies (quod Cleobulus ante coniecerat) legationes passim ab urbibus veniebant ad Regem sedebantque in deorum liminibus, ramos supplici lana obductos cum gemitu aut silentio tenentes. Multa oppida & ex insignioribus civium multi Ibburrane & Dunalbio deprecatoribus usi sunt, quorum ea apud Regem gratia erat ut nihil negaretur petentibus. Igitur Meleander virilem in deiectos & obnoxios cives clementiam secutus solo maiestatis conspectu ultus est paenitentes, legatis inter armatos custodes intromissis in curiam, in qua ipse regio cultu ad formidinem supplicum sedebat. Cumque illi de saeculi genio quererentur, qui populi mentem avertisset in tumultus, ipse paucis incusatos in mitiorem spem purpuratis relinquebat, iubebatque abscedens ab iis arbitrium suum audire. Levia autem imperabantur: paucae in mulctam pensiones & pervicacissimorum exilium. Nacti igitur expectatione mitiora amore victoris suas urbes impleverunt. Hyperephanii seorsim legationem volebant ornare, suas gratulationes & vota novasque fidei sponsiones laturam. Sed intercessêre consilio qui id Regi ingratum fore cognoverant. Quippe Rex cum audisset hoc eos cogitare: "Peto, inquit, an Hyperephanii plus minusve Siculos esse se sentiant quam ceteros cives. Nam quid ab reliquis vota secernunt? Cur non provinciarum, non urbium, sed partium nomine me affantur? Quas ô sciant semper invidiosas esse principibus! Sed tunc maxime, cum videri & veluti prodire in publicum iactatione suarum virium volunt."

2. Cum vero aliae aliaeque provinciae redirent ad reverentiam maiestatis, legati Syracusarum intromissi in Senatum, deiectis diu luminibus, significaverunt esse quod promere non auderent nisi dicere iuberentur. Sciscitanti Cleobulo quid afferrent supplices libellos obtulêre, quibus continebantur civium vota. Addiderunt saepe contingere ut vexatus malorum hominum iniuriis populus stulte in Regem aut patriam suos dolores vindicet. Velut quidam ex aegritudine insani, urgentibus morbi stimulis, in proximos furunt. Nec se priorem excusare amentiam, sed scire ex illis quae Syracusii deprecabantur incommodis eam incitatam fuisse, & plurimum ad sanitatem mentium fore, si eadem in posterum arcerentur.

3. Cleobulus hos libellos se Regi traditurum recepit iussitque propediem legatos responsum opperiri. Tum soluto optimatum senatu ivit ad Regem, tunc forte de ipsius Cleobuli prudentia multa secum volventem, qui redituras ad officium urbes haud vane coniecerat, memorque eius monita, nuper Radirobanis interventu suppressa, hunc ad illos sermones revocavit, Syracusiorum codicillis, quia longiori consultatione egebant, in aliud tempus dilatis: "Aiebas, si memini, esse duo, Cleobule, quae insinceram in Sicilia pacem efficiant & in procerum manu ponant in bello an otio degamus. Sed dicentis orationem tunc Rex Sardiniae intervertit, quam hic pacatius exsequi potes. Quaenam ergo illa duo sunt vincula aut verius fata, quae Siciliam proceribus obnoxiam permittant?" "Ea ipsa, retulit Cleobulus, quae, Sapientissime Rex, saepe dequestus es. Primum, munitionum, arcium, praesidiorum in Sicilia numerus ingens; mos deinde constituendi Rectores Provinciarum in eam legem ut non ante magistratu quam vita decedant.

4. "Tot equidem arces, si non incommodae essent sed duntaxat inutiles, tamen everti consulerem. Nunc cum ad earum custodiam & sumptus & pericula & plerumque pernicies accedat, quid ad nostra utique damna misere obstinati illas diutius servamus, aut in quos denique hostes arbitramur valituras? In externos an vero populares? Atqui externi iis satis excluduntur, quas in finibus regni portubusque substruximus. Harum utilitatem nihil sollicito. Satis virium illic nobis, satis morae externis est, qui deinde, si qua per obices illos perrumpent, nostris exercitibus excipientur oppidisque passim obiectis, quae crebra nec adeo invalida habemus ut primo hostium impetu diripi possint. In vim peregrinam illa suffecerint. Domi autem quos timemus? Num populum & incolas civitatum? An non potius magnatum ambitum, inquieto utique genio strictum semper ad audacis novitatis pericula? Raro populo tuo mens est in Reges consurgere. Vesania, qua nuper intumuit, prope sine exemplo est, sed nec illa, ut expertus es, tot arcium cautione de quibus iam disceptamus aut praeverti potuit aut saltem cohiberi. Ut inde has munitiones intellegas non tibi, Rex, asserere oppida in quorum stant cervicibus, sed ea Praesidiariorum Praefectis tradere in certissimam servitutem, qui saepius cives invitos stare in Regem coëgerunt quam rebelles aut dubios traxerunt ad Regem, adeo ut quoties sibi postulant arcem credi, videatur haec eorum tacita esse oratio: " 'Trade compedes, ô Rex, quibus obnoxium arci oppidum mihi devinciam. Captivos habeam cives. Quicquid repugnes & quantumcumque hi nolint, serviant imperiis meis. Sub munitionibus istis tremat circum provincia. Isthic recipi, hinc effundi possint armati. Regnum denique minus in ampliori tuo mihi constitue.'

5. "Referes te fidissimorum hominum delectu exarmaturum[21] tantae potestatis licentiam. Faceres quod nemo antehac Siciliae Regum. Quod enim aut civile bellum fuit aut ab externis illatum est in quo non istarum arcium plurimi rectores a sceptro defecerint? Aut quis omnino in nostra gente motus, nisi his claustris erumpens aut in illa receptus? Ne id quidem dissimulant, qui post factiones ad foedera tecum descendunt. Arces in salutis pignus efflagitant, nempe ut iis incolumes te invito esse possint & recrudescente armorum libidine rursus in te secura contumacia armari. Vide quam sit iniqua conditio. In praeteritae defectionis veniam tua sponsione non contenti, arma, arces, milites sibi poscunt. Te porro in paenitentiae, quam saepe simulant, pignus eam fidem verbis suis cogunt habere quam detrahunt tuis. At his munitionibus e regno sublatis, in tua suaque fide, ô Rex, statuent sibi praesidium & in creditis urbibus obsequium duntaxat invenient quamdiu voles, nec invitabit ad peccandum tot aggeribus totque fossis sibi placens rebellandi securitas.

6. "Sed utique non damnanda est, dices, maiorum disciplina, a quibus aut hae conditae arces aut condendarum exemplum est. Ne vero illa aetas tantum sibi, Rex, placeat. Maiores nostri res suas ad saeculi quale tunc erat genium curavêre. Nobis pro diversitate temporum in quae incidimus interdum pro salute est a mente eorum & consiliis abire. Ut & profanae superbiae putem ubique neglegere avitam prudentiam, & absurdum reverentiae genus esse quod nos perpetuo illorum institutis velit addicere. Et has igitur arces, quae iam nobis molestae sunt, ipsi rectis, ut arbitror, consiliis eduxêre, & nos non minori solertia deiiciemus. Olim enim aut nondum Sicilia in unum coierat aut singulae saltem provinciae principes suos habebant, parvo duntaxat aere vel tenui obsequii imagine Regi obnoxios. Non mirum sibi tunc quemque praesidia statuisse quibus aut vicinos repellerent aut, si a Rege vis fieret, non excuterentur a patria. Nunc omnia bello, hereditate, foederibus in te dii retulerunt, ea felicitate ut neminem videas cui carius non sit commune Siciliae nomen quam angustum provinciae in qua est natus. Quid igitur memoriam pristinorum discriminum limitumque servamus in castellis iam utilitate abolita? Ne parce locorum nominibus, seu illa conditor seu vetustas nobilitaverit. Ruat cum aggeribus suis ambitio! Paucissimas de tot arcibus serva necessariis locis: unam praecipue Syracusis, non tam quae regere tantum populum queat quam interdum morari insanientem. Haec sat erunt tutando imperio, sed eo quidem omine ne procerum summis credantur. Tale sit praesidum genus, quod nec egenum nec opibus impotens sperare a te plurima debeat & nil possit extorquere. Relinque illis Regibus hunc crebrarum arcium morem, qui peregrino--ideoque invidioso--imperio premunt dissitas gentes, quae nec moribus coalescunt nec fidem tuta amicitia observant, quaeque ubi respexêre in maiorum suorum historiam, erubescunt se alieno additicias sceptro esse nec domino tantum absenti sed & genti in qua dominus vivit servire. Sed tua Sicilia gens una est, unus sanguis, eadem illi iura, gloriae, principis, famae, sincera communio, quamvis illam maiorum tuorum bonitas iterum in diversa studia tantum non sparserit, perpetuo singulis regionibus rectore attributo, sub quo possent meminisse & olim apud se regnatum.

7. "Id ipsum alterum erat quo monebam infestari tuam pacem & in te proceres accingi; hic mos, inquam, in tam longum & stabile imperium permittendi provincias, quae ut a te Rectorem accipiunt, hunc illico venerantur, ei assuescunt, tam constanter hunc esse Praefectum quam te Regem intellegunt. Immo & propius ille civibus incumbit, propius urget affectus; contumaces aut amantes propius damnat vel colit. Maxime nobilium stirpes adeo eiusmodi provinciarum Rectoribus accedunt, spe, convictu, mansuetudine captae ut deinde vel in Regem promissam fidem exerceant. Haec munera si paucorum annorum faceres, ô Rex, non illis coalesceret inveterata vis nec cives, brevissimo defuncturos imperio, praeter fas amarent aut timerent."

8. "Diu est, inquit Rex, ex quo mecum haec omnia exegi. Sed iis quibus veteri ritu provincias olim attribui, quo nunc ore meum donum possim adimere? Quid egregie de me meriti duces? Quid illi quibus hanc victoriam debeo? Auferam scilicet praemia a probatis, quae adhuc dubiis aut inexpertis concessi?"

9. "Facilis ratio, refert Cleobulus. Noli tanta novitate sollicitare patentiam optimatum.[22] Sint illis tua munera in securo. Sed ut quisque decedet, novis legibus successorem constitue. Triennii ut plurimum potestas sit, nec prorogatione fascium spem illis facias, plus nomina quam imperia esse mutata. Breviores magistratus non timebit Sicilia & quantumvis angusti temporis honores cupide commendabit ambitio. Tu quoque in plures liberalitatem divides, vacuis saepe provinciis in quas alios atque alios pro meritis temporibusque sufficies.

10. "His artibus si eripies purpuratis deficiendi consilia atque vires, tibi multum debebunt. Nam & defungentur periculis, quae eos sub austero vel perfidioso Rege possunt obruere, & clarissimae indolis torrens ab iis erroribus in iustum alveum coactus, in consilia quidem non minus fortia aut militaria[23] rapietur, sed multo aequiora & quae in virtutum nullam pugnent. Respice ab adverso litore diffusam regionem & aemulam saepe Siciliae.[24] Illa quoque castellorum turriumque frequenti supercilio tumebat. Erant praeterea optimates tanti factione & viribus ut--quod plerumque infelix potentiae genus est--Reges terrerent. Qui tunc in ea motus, quibus nunquam graviores concussêre Siciliam? Deiecti nunc Reges, nunc proceres, donec arcibus praeter unam eversis, magnatum quoque robur multiplici regnantium arte suppressum est. Hi bello periêre, hi carcere, hos lictores immolaverunt publicae paci. Dii melius quam nostrorum patriciorum sanguinem ita satis vilem esse. Hoc tu avertes, si & quietos illos & te serio Regem esse volueris. Sic enim ille coniurandi mos atque a te deficiendi paulatim excedet ab usu, & in pari omnium iugo nemini gravis erit iusta modestia. Sed quamdiu id cuiquam erit impune, in contumeliam ceteri trahent virtutis necessitatem, ut vel omnes pari lege a tua maiestate subigendos, vel neminem in officio futurum, intellegas.

11. "Quod si unquam redibunt ad tumultus, iam nunc consule quid illis facturus sis. In te, inquam, consilii summam constitue, nec in amicis expecta libertatem ad fidem, qua modo extra periculum disputamus. Forsitan & ego molliora censuissem, nisi quod venturi ignarus nescio qui sint in quos nunc dixi. Scilicet illi prudentes, quorum consilio in rebus dubiis uteris, non sic auspicantur publicas curas ut privatam suae salutis sollicitudinem deponant. Itaque ubi in factiosos & armatos proceres consuluntur, eorum offensam veriti saepe remissas sententias dicunt & propemodum tuo sceptro indignas, ne si quid acrius statuerint illi ipsi in quos dicunt, postquam (ut mos est) in aulam reconciliati florebunt apud te, in ultionem servent animos ac denique ruina immerentum exsatient. Eo metu multis tuorum senatorum libertas eripitur, fidis quidem, sed dum impune licet & sibi antequam tibi. Haec ipsa nec coram collegis dicerem, nec tibi omnino, nisi inter regias tuas dotes insigne esse scirem & simillimum oblivioni silentium."

Capitulum VII

1. Dum his consiliis secretus Meleander imbuitur, interim Radirobanes machinas pergit in Argenidem adornare. Iamque munere dato familiarior avide quaerebat cum Selenissa convenire, et eo forte die sic casus consilium adiuvit. Miserat ille qui nuntiarent Argenidi, si commodum esset, eam velle se visere. Spatiabatur in horto Argenis cumque illa virginum paucae. Sed Selenissa in illius triclinio haeserat, nescio quibus codicillis impedita, & hanc occasionem nacta colloquendi tam magnifico largitori (nam id ipsum anxie optabat) renuntiari Radirobani iubet vacare Argenidi eamque, si ipse veniret, confestim ab horto adfuturam. Geminata mox fraude, ministrarum fidissimam cum hisce mandatis ad Argenidem ipsa mittit: adventare ad gynaeceum Radirobanem, cuius colloquio si cuperet defungi, properaret descendere ab horti spatiis in subiecti saltus umbras, hospitemque incommodum sua illic cunctatione eluderet. Interim Radirobanem Argenidis limen intrantem ipsa excepit excusans quod domina abesset, illico (ut fingebat) reditura. Cumque secretum fuit, iis qui secuti Regem erant remotius in eius honorem astantibus, tunc anus: "Gaudeo, inquit, ô Rex, locum hic esse obiurgandi liberalitatem tuam. Nimio pretiosius quam ipsa natura me ad vultus carissimae tuae matris admovisti."

2. Et Rex: "Parva haec, inquit, existima, Selenissa, & pignora fortunae maioris. Ne vero tuam sortem meamque dissimulem, accipere maiora a te possum quam tradere. Tu lux mihi, tu verae matris loco, tu aliquid conciliare mihi potes vita felicius. Neque a te expeto opem, nisi quam tibi tuaeque alumnae utilissimam putabis. Nam quid illa Archombroti amicitia tenetur? Quam indignum Siciliae rebus ignotum privatumque in illas spes niti? Equidem veneficio factum puto, et mehercules si virginis frater essem aut pater, tormentis verum exigerem, eoque vel caeso vel pulso exonerarem puellam curis inanibus. Permitte te matrem appellem. Tu, mater, & medere alumnae in deteriora consilia vergenti, & assere me in caelum--id est, fac ut patiatur se amari. Quid illi in genere meo, quid in fortunis displicuit? Quantum Sardiniae, quantum Corsicae vires possint, certe feci ne nesciret. Nec adeo inauspicatus vivo, ut in totum purpuram meam dedeceam. An deos expectat & in Archombroto fingit numen, quae Reges sic fastidit? Ceterum in me simul & illam nolo te sine pretio piam esse. Si receptus in optata foedera ero, spondeo praefecturam Sardoi & Siculi maris (qui honos a Regibus secundus est) transituram in filium tuum. Si plura desiderabis, intelleges te mihi parentis loco esse."

3. Labantem iam accepto munere anum tantae spei quae offerebatur moles afflixit. Excaecata nec aliquid praeter Radirobanem iam videns: "Nollem, inquit, haec a te audivisse. Lentiorem hinc habebis diligentiam meam. Nam quae tibi & Argenidi properabam efficere, nunc timeo ne videar empto & vili studio moliri. Sed & altius quam suspicaris in Argenide vulnus. Quid tu mihi de Archombroto, Rex? Erras, Optime, erras." Haec dicens vultuque demisso oculos tollens breviter risit.

4. Ille avidus sciscitari & iam prope mercenariam urgere. Sed negabat Selenissa tantillo colloquii momento rem posse expediri. "Ac ne initia quidem, inquit, sine creberrima tui meique oris mutatione retulerim. Et hic tui optimates in utriusque vultus intenti sunt. Praestabit descendere in hortum tanquam obviam Argenidi eamus. Ego te per errores in spatia ducam a quibus hanc abesse coniicio." Confusus expectatione Radirobanes tantae rei quantam matrona videbatur afferre, illiusque manum tenens ad viridarium volentem invitavit, simulatione coram suis proceribus usus velut ad Argenidem iret. Sed postquam in aviam horti partem & vix notam Argenidi deducti sunt: "Fallor, ait Selenissa, aut hic dominam maturato habebimus. Redeunti plurimum placet haec via." Illic igitur suos sisti Radirobanes imperans, ipse cum anu in consitam arboribus semitam se coniecit.

5. Tum vero Selenissa aegrius loqui & velut in repugnantis animi rixa quaerere diu verba, seu revera exhorruit in exuendae fidei articulo seu simulatae perturbationis magnitudine proditionis beneficium apud Radirobanem commendabat, eique miranti: "Quidni, inquit, expalleam quae primum hodie disco loqui quod nolit Argenis? Sed tanti est vel invitam sanari. Et tu unicus ad hunc morbum Aesculapius, ô Rex. Vide tamen ne exitio meo fiat, quod te & illam hac prolatione secreti demereor." Exiguum deinde spatium fuit, cum sic exorsa est. "Dii tibi virilis sexus prolem dent ne malis Sardinia infesta sit, quae Siciliam exercuerunt. Nam quod Rex Meleander tantum feminam genuit, ausus est Lycogenes tempestatem excire quam modo placavisti. Noli mirari quod tam altis principiis auspicor. Isthinc rei, quam vis audire, repetenda est series. Lycogenes sua nobilitate & Regis patientia elatus sibi destinavit Argenidis nuptias, & aspernante Meleandro cum cive atque impare foedus, ille amicis & gentilibus clarus vim inferre cogitavit. Ea Regi nuntiabantur. Sed is Siciliae erat status--aut ut verius dicam[25], tanta iam Regis in timida senectute cunctatio--ut subducere raptui virginem mallet quam grassatorem opprimere.

6. "Arx est in exiguo colle viginti ab Syracusis milibus, antiquorum Regum sedes insigni munimento. Praeruptus est collis qua maria spectat, laevam partem assiduo fluctu pulsantia. Alabus fluvius supremo in cursu dexterum latus cingit. Omnia moeniorum & turrium altitudo firmaverat. Rex Argenidem suam cum virginibus matronisque omnino viginti illic includens voluit religionis specie sui consilii rationem sanciri. Aiebat frequentibus somniis se moneri imminere piaculum, nisi conspectum hominum Argenis defugisset; ita praeterea astra, ita oracula urgere. Sed tam grandis superstitionis originem quis e vulgo eiusmodi temporibus nesciret? Mihi quidem, sub qua Argenis habuisset infantiam, adhuc Rex illam custodiam commendavit et lex publice omnibus dicta: si quis vir pedem latum in arcem extra unum Regem penetravisset, sacrum hunc fore. Tum si qua de nostris mulieribus meo iniussu ex arce discessisset, scaphae imposita sine commeatu vel gubernaculo ageretur a litore. Uni mihi cui praecipua fides datum ut Idibus exirem. Erant enim peragenda familiae meae sacra. Circa arcem iussus miles tetendit. Tria ad praesidium milia erant & per vices vigilabant.

7. "Si mihi credis, Rex, non prorsus haec erat iniucunda solitudo, maxime inter initia dum fatigatos urbano tumultu animos otio illo componimus. Simplex aetas Argenidis in iocis versabatur, quos delectae puellarum faciles admovebant, ut & saepe solutae mentis felicitatem mirarer & de temporum perversitate ingemerem, quod Siciliae heres vix tantillum spatii tuto incoleret. Sed compendium apud te faciam." "Ne facias, inquit ille, ô Mater. Nam etsi nondum intellego ad me ista quid faciant, iuvat tamen audire consilia Meleandri moresque & fortunam Argenidis."

8. Tum Selenissa: "Ita horas diviseramus ne quod taedium admoneret suae captivitatis Argenidem. In comptu non multa: lucum amabat, quem amoenum in arce habebamus. Illic facili arcu lacertos fatigabat, provocata aemulatione suarum quae longius sagittis progrederetur, quae certius metam feriret. Ingens plaudentium risus in molli exsonabat victoria. Cursus quoque praemia erant. Rursus mixtae omnes simul, omnes ad ambitum loquebantur. Amabam haec in alumna, simul vires crescenti suffectura, simul animum prohibitura ab inutili dolore praesentium rerum. Hinc digressa maiorum monimentis implicabatur, neque avidiorem vidi quam prolatis historiarum auctoribus. Reliquum diem inter artificia degebat, tunc etiam referendis audiendisve fabulis incitata. Habes indolem tuae Argenidis, ô Rex. His studiis exigebat adolescentiam priusquam innoxiam animi pacem curae libassent."

Capitulum VIII

1. "Ceterum ex arce Syracusas digressa in Iunonis templo eram. (Memini diem; adhuc videor aris astare, adhuc thura iniicere, ita casus memoriam adauxit[26].) Eram, inquam, inter sacra & Argenidis coram diis miserebar, cum venustissimae formae puella testudinem templi intrat. Grandis erat nobilique incessu, sed vultus in tristioris fortunae specimen deiectus. Ego potissimum mirabar quod unus vir in comitatu esset. Is operto capite sequebatur ut in eum vix inspici liceret. Subitum mussantium murmur fuit quae esset, aut unde veniret, nam ignota erat facies nec vestis usitata Siciliae. Gradiebatur ipsa, sed tanta maiestate tamque concinna, Rex, rursusque ea maestitiae specie ut in illius contemplatione mihi omnia vota exciderint. Illa non multum deam morata nec speculum numini tenuit nec ornavit munere aram, sed astitit meo lateri & mox repugnantis genibus illapsa: " 'Plus tibi, inquit, hic dies, ô matrona, quam putas in promenda bonitate licere vult. Si placet misereri & diis exemplum praeire vis, quos tam anxie oras, arcanum mihi locum concede quo votorum summam edam.'

2. "Ego gementem sublevavi & quia videbam non placere spectatores, templo maturius digressa in sororis illam domum, quo & ego divertebam, eodem mecum vehiculo perduco. Nacta secretum primum peto in Siciliam unde adveniat. Graece enim loquebatur ut barbaram tamen scires. Oscam ego putassem & magnae Graeciae vicinia nostrae linguae commercio imbutam, sed nimium ab hac gente oris pulchritudo diverterat. At illa: " 'Ut intellegas, inquit, nihil me de genere mentiri neque opem incommodam ferenti optare, cerne, matrona, cerne, patriae fortunae reliquias, si fata in patria saevire non desinunt, mihi ubique terrarum suffecturas.' His dictis gemmarum vim ex pyxide eruit, reductaque simul palla aliquot ad interiorem vestem recessus ostendit eadem opulentia tumentes. Privatae mulieris divitiae non erant. Igitur rursus frontem & ceteras indolis notas levi visu percurrens altius contremui & quae esset dicere iussi. " 'Misera, inquit, sum & cui in auxilii maxima parte erit a multis ignorari. Ac ne vagam existimes aut temere isthuc allatam, en litteras mulieris tibi quidem ignotae, magnae tamen & quae opinione tuae virtutis, cui fidit, maxime meruit a te iuvari. Ea est mater mea.'

3. "Litteras simul tradit, quas hic vides, Rex. Has enim ex secretissima cistula heri deprompsi, ut te coram perlegerem. Nunc, quid scriptum sit, audi.

4. Alcaea salutem Selenissae. Si quaeris cur me ignores & ego te noverim, scias hoc virtutis maximum praemium esse, quod latere suos non sinit. Non esses a Siciliae Rege ad formandos filiae annos delecta, si praestantiorem invenisset. Ego inter obscuras fama gentes (nam & barbaros appellatis) famam nominis tui excipere potui, & tam meo quam patriae vitio non merui a te cognosci. Sed tamen miserere. Utcunque sim exterae gentis, at infelix, at mulier &, si quid hoc valet, Graecae quoque originis sum. Excipe hoc pignus carissimum, excipe unicam gnatam meam, si quid mihi credis, clarissimo sanguine ortam. Fati iniurias meique necessitatem consilii tibi illa melius expromet, quae feliciter calamitosa fuerit, si non modo eam servabis sed & tuis moribus imbuetur. Vale.

5. "Perlectis codicillis quaecunque virgini mandata a parente ad me essent peto audire. At illa: " 'Patria mihi, inquit, in Gallia qua Rhodanus flumen de ingenti lacu se explicat. Theocrine mihi est nomen. Pater fuit non modo inter suos insignis sed, ut modica interdum regna sunt, agri etiam sui princeps. Treutacommilcondorus vocabatur. Is decedens me quidem iam adultam, filium autem vix cunas egressum reliquit, & iam fato vicinus fratrem suum (Icciobates appellatur) per superos quos relinquebat deos, per inferos quos adibat, per foedera deinde naturae & unius patris memoriam oravit ut ageret nostri curam, neu pueritiam fratris mei desereret neu imbecillitatem meam aut viduam maxime matrem. Et illo inter fictas lacrimas iurante, pater meus extinctus est. Felices videbamur patrui fide. Ita patrimonium curabat, ita nos, ita matrem solabatur. Sed scelesta diligentiae causa erat ne quid illi de hereditate periret, in quam fratre meque sublatis haud dubie veniebat. Veneno itaque (ignotum Gallicis moribus nefas) utrumque adortus est, sed eventu nec digno nec aequali. Me enim extingui satis erat, me obiecta tabe peruri, quam te frater dulcissime, quem ô Dii! mea clade servassint ultorem futurum perfidiae & patrium nomen laeta sobole reparaturum!

6. " 'Facinus inter extremas epulas corruptis bellariis mandatum est, quae frater utique avidius patruo admonente atque urgente sumpsit. Mihi subitus horror obiectus est, sive genii mei cura haec fuit, sive patrui sollicitudinem suspiciebam ad hos cibos fratrem hortantis, a quibus illius aetatis nimiam cupiditatem abducimus. Redii deinde ad matrem, cumque frater sub noctem aegrotaret, timide quid suspicarer explicui. Haec antea aliis suspicionibus tacta, quas heu! nimis mali praesentis atrocitas afferebat, ferventibus lacrimis filium perfudit, subita morbi mole iam prope exanimem & nunc una, nunc alia corporis parte captum, donec puer infelix inter medicos exspiravit. Proh nefas! Sustinuit adesse morienti ille veneficus, vultu quoque maestitiam adumbrans. Et ne veneni indiciis membra liverent, inclamabat praecipitandum funus, causamque fingebat ne diutius in extincti pueri aspectu mea mater conficeretur. Neque ipsa repugnavit sceleris quidem haud dubia, sed volebat posse videri facinus ignorare, ne patruus in detecto parricidio inverecundior quod in me restabat exsequeretur audacius.

7. " 'Iamque unctum cadaver erat in sagulo, foresque spectabat; iam ad planctum mulieres signum petebant, cum me mater in solum conclave ducit comisque devulsis: " ' "Facis, ô misera, inquit, ut nesciam quid potissimum gemam: illumne quem iam flammae corripient filium meum, illam teneram aetatem quae domesticum praedonem non novit, an te magis, quam[27] aequali aut peiori forsitan feritate idem latro a nostris complexibus rapiet. Frater tuus iam exivit mortalitatis sensus, tu restas in supplicia. Illum denique nullae artes revocabunt. Tu, si solers fuero, poteris forte non perdi. Coniunge consilia, gnata mea, priusquam nos hostium crudelitas invadit."

8. " 'Sic lugentibus nobis, supervenit vir fidissimus Praxetas, patruo quidem meo, non illo Icciobate sed alio pridem defuncto genitus at impari matre. Ille metu turbulento: " ' "Differte lacrimas, inquit, & dum licet aliquod vobis invenite effugium." " ' "Immo, ô optime, retulit mater, tu potius consule nimia clade stupentibus." " ' "Si permittitis, ait ille, loqui quae sentio, non potes, Theocrine, nisi beneficio fugae esse incolumis. Praesentarium erit exitium nec fortasse in biduum vivis. Ne in vicinis quidem regionibus secura constiteris. Auro, veneno, insidiis peraget vir callidissimus quicquid exorsus est. Dum itaque fratris tui funus ardebit (nam, ut scitis, in hanc noctem apparatur) tu veluti oestro mota inter tenebras discurre licentius, tandemque frequentiae subducta ad posticum meae domus te recipe. Adero sine lumine solus & in latebris; interim dum maturius consilium inimus te servabo. Tu vero, Alcaea, amissam filiam esse solerter assimula. Lacrimas satis dabunt filii tui interitus istiusque periculum."

9. " 'Imperavit mihi mater ut parerem monenti. Neque fraudem differebam, sed semel iterumque apud rogum fratris visa elabor inter gementium turbam, & tenebris freta ad Praxetae domum pervenio. Ille me condidit in secretissimam partem aedium, & mater (ut audio) ex arte scenam implevit, undique me filiam suam quaerens nisi qua esse cognoverat. Supplicavit etiam Icciobati ut exploratoribus late per viciniam dimissis sibi me redderet. Vereri ne ob fratris interitum violenta in meam vitam consilia inirem. Nec ille omisit quaestionem. Multum enim scire intererat an satis periissem.

10. " 'Sed cum aliquot dies quaererer frustra, materque vacuos rogos ut extinctae posuisset, tandem cum Praxeta constituit amovere me a tyranni potestate, dum ipsa deligat ex vicina iuventute, qui par vindicandae hereditati me uxorem accipiat. Neque securius mitti me posse quam quo nulla antea nobis intercessisset familiaritas; ita enim omnem patrui mei in quaerendo solertiam posse eludi. Et tu supra ceteras meae matri placuisti, ô matrona. Ita concupiit auspicari tecum hospitium, ut acciperes unicam gnatam, si aliter non vis at certe in servitutem tuam.

11. " 'His ita decretis, quo tutior fallacia esset, mater ad Icciobatem digreditur & super meo casu consuli deos petit: nec alium certiora responsurum quam Delphorum praesidem deum; se enim avitam in eum pietatem obtinere--nam & Phocensium colonia sumus, olim Massilia in interiorem Galliam deducti--si Icciobati placeret, se Praxetam eo missurum. Prolixe Icciobates consilium probavit. Nam & ipse mei fati incertus deorum ministerio ubi essem aut quomodo occidissem intellegere cupiebat. Nec suspectus Praxetas illi erat. Dona etiam ferenda deo tradit Praxetamque multo auro sollicitat, ut editum oraculum nulli priusquam sibi enuntiet. At ille promissam nobis fidem non mutans tanquam Delphos profecturus me pro sarcina imponit parvo navigio, quod secundo flumine ad mare ferebatur. Nactus inde ex Epidamno navem, quae a Rhodani ostiis solvebat in patriam, cum vectores omnes ac nautas peregrinos esse sciret, fasciis in hospitio diductis me sororem appellavit imposuitque navigio. Locavêre operam nautae ut nos applicarent Siciliae. Quibus fidem servantibus, ecce me, Selenissa, iam non memorem libertatis & aliquid exigenti e patria Icciobati debituram, si me tuam famulam esse permittes. Praxetas ille mihi ex concubina patruelis, id est, qui ut altius fallat in servili veste me sequitur. Nostros errores & quae modo strictim exposui potes ab eo, matrona, diligentiori narratione accipere.'

Capitulum IX

1. "Cum haec diceret, tanta modestia sermonem commendabat, tam concinne leniterque maerebat ut in eosdem cum illa affectus sentirem me mutari." "Et ego per deum fidium, interpellat Radirobanes, iamdudum expecto quid de illa statueris. Si in me incidisset, non contentus hanc timida pietate obtegere revulsissem Icciobatem a praeda, cui forte nunc incubat, vinctumque & ultimis caerimoniis mactatum virgini immolavissem." Subrisit Selenissa & Radirobanis pietatem laudavit.

2. "Anxia, inquit, eram. Nam neque tanta supplex, & quae oris habitu pretioque tot gemmarum ambigere non sinebat quin vera afferret, neglegi poterat, rursusque Argenis obstabat officio cui eram addicta & ad quam nefas erat praeter assuetas ullam admittere. Igitur: " 'Potuisses, inquam, Virgo, deflectere ad alias quae utilioris in te pietatis fuissent, ad neminem autem cui tua calamitas plus doleat. Sed quod oras praestare non possum. In secreta enim arce cum filia Regis ago. Succedet officio mea soror, quae spondeo res tuas sic curabit ac si ex ea nata esses.' Confusa videbatur & verecundia oculos in humum traxerat ac: " 'Quam bene secreta ea domo tegerer, inquit, si in ea per te liceret stirpi regiae famulari.' Concutiebat animum meum tam indigna calamitas. Iubeo itaque bene sperare eamque cum suo Praxeta sorori meae trado interim dum ego ad Regem, qui tunc erat Syracusis, omnia refero."

3. Rursus interpellat Radirobanes: "Quis autem Meleandri sensus fuit? Advolavit ad solatia adhibenda? An potius suam aliis pietatem mandavit? Iamdudum excrucior quod tam lente miseram adiuvistis. Et quidem expectabam ut viam ad exitum mearum curarum expedires; tu in alias sollicitudines coniicis. Sed tanti est oblivisci parumper aegritudinis meae, dum miserrimae Theocrines casus accipio. Tu modo omnia nec praecipitanter exsequere."

4. Tum Selenissa: "Ne me vero existimes frustra in hos sermones delapsam. Scies tandem quam haec ad te pertineant. Meleander non minori indignatione quam tu modo hanc hospitis calamitatem accepit et: " 'Quid, ô Selenissa, si miseram viso?' " 'Ne feceris, inquam, Rex. Proderet supplicem tua humanitas. Quis enim optimatum aut saltem matronarum salutare deinde advenam non volet? Et in tanta celebritate periret arcanum quod apud nos sic quaerit. Si permittis in arcem ad Argenidem duci, commodius eas[28] vises.' " 'Volo, inquit, mea Selenissa. Tibi curae sit ut bene habeatur. Quod si a domesticis turbis quietem dii dabunt, faxo patruus non in illam impune peccaverit.'

5. "Nunc demum mihi places, exclamat Radirobanes, nunc dignus es, Meleader, qui Argenidem genueris." Ad quae verba anus hilarior: "Vide, inquit, ut hunc animum in Theocrinem serves. Eget enim hodieque beneficio tuo. Sed est multo facilius extra periculum misericordem esse, quam cum praeter contemplationis pietatem opera praesens exigitur. Nunc vero sine me cetera memorare.

6. "Postquam hanc licuit adiungi Argenidi, laeta regredior ad sororem bonitatemque Meleandri & omnia quae volebamus impetrata renuntio, et: " 'Nunc, inquam, Theocrine, mihi in secundam curam es. Pari cum Argenide cultu te iussa sum observare.' At illa magnopere orabat ne quid de se decerneretur illustrius quam de ceteris quae in Argenidis vivebant familia. In hoc enim ordine posse se extra famam latere. Longissimum mihi erat, quod non eam e vestigio ad arcem ducebam, haud dubia amaturam Argenidem oblatum a diis egregiae adolescentis consortium. Sed instabat sacrificium meae familiae anniversarium, quod recte fieri me absente non poterat. Postridie vero quam per sacra licebat, Praxetam Delphos versus dimisimus. Nam aiebat aliqua rescire Icciobatem posse, si nuncupatis votis perfungi neglexisset. Sed deo consulto se Syracusas rediturum ad sororem, ut inter nos fingere possemus quae tyranno referret tanquam ab Apolline oracula.

7. "Illo profecto imposui meo carpento Theocrinem, nec satiabar colloquendi dulcedine, ut itinere inter varia consumpto prius ad arcem pervenerim quam me scirem digressam Syracusis. Postquam virginem Argenis conspexit, aliquo stupore perculsa est non semel per omnia eius lineamenta mentem & oculos ducens. Ego coram ceteris de Theocrine modeste locuta sum: virginem esse externam, quae Africam petitura ad nos naufragio pervenisset. Secreto deinde Argenidi rem committo, quae omnibus praeter me remotis: " 'Si mihi, inquit, ô hospita, sororis suavissimum nomen concedis, si dignum eo nomine affectum indulges, me dehinc unicam patri meo non putabo. Utinam velles, quid genere tuo dignum sit, comites meas scire. Sed hinc scias apud nos te regnare, quod locum ac gradum tibi arbitrio tuo constitues & quae arcana esse volueris, ego & Selenissa silebimus.'

8. Non se tenebat Radirobanes, sed loquentem interfatus: "O, inquit, fortunatam Theocrinem! Ultro ab Argenide amari, sic audire, sic reponere, absque aemulo vesci sic posse!" "Numero dicis haec, reponit Selenissa, praequam si deinde coniunctissimas mentes & studia nulla simultate interpolata aspiceres. Erras tamen quod aemulationem abfuisse existimas. Deperibam Theocrinem, & utra plus ab ea amaretur mihi cum Argenide contentio erat. Accendebat nostrum amorem modestia sua, neque ulla erat in arce quam non idonea[29] officio demereretur. Error etiam linguae divertentis a genio Graeciae augebat dicentis gratiam naevorum venustate. Studia illi eadem quae Argenidi esse videbat, ea autem prudentia ut saepissime victa discederet, & ne quid calliditati lepidissimae deesset, indignatione mox ficta incitabat vincentis laetitiam. Sed lanificii erat rudis, non acum, non colum tractare assueta. Venationi in sua gente deditas aiebat quae ex primis stirpibus erat ortae. Facillime tamen indolem cum regione exuerat. Monstrari sibi volebat eas artes, non indiligenter observans quaecunque monebatur. Nihil tamen vehementius mirabar quam cultissimam amoenitatem ingenii. Semper insontes ioci aut festiva narratio. Vividi quoque versus & masculi plus quam qui fidibus canerentur. Nam scribendi vitia, seu Graece seu Italice conaretur, non perinde ac loquendi illi erant.

9. "In illis remissionibus eramus, cum interrupit otium nostrum flagitiosa proditione Lycogenes. Impatiens artis[30] qua Rex Argenidem servabat, utrique exitium destinat. Operosum & fortasse invium facinus, si illud pietas imperavisset--sed nihil est supra improbitatis ingenium. Igitur duorum conscientiam tentat, qui ad omnia promiserant ferrum, fidemque iam ad flagitia exhibuerant. His arcem ostendit: illic praedam, si modo viri essent, eximiam latere; ubi Rex ad invisendam filiam secessisset, noctu evadendum in moenia, quippe non satellites, non amicos, non servulos intra ea limina admitti. Nudum & senem etiamque consopitum quam facile opprimi posse? Sed & comprehendendam esse Argenidem. (Ea enim ad nuptias adacta, usurum se deinde cogitabat Regis vita, ut in tanto rerum motu fortuna monstravisset.) Ipsa sceleris insolentia excitabat latrones, ut se memorabili flagitio celebrarent. " 'Sed quis, aiebant, nos in arcem recipiet? Aut quis euntes non notabit? Utique tam frequenti sedulaque vigilum statione, ut paene in numerato sint aves quae armatos praetervolant.'

10. "Cum diu disceptassent, tandem commodissima ea pars visa quae cingitur mari. Nam viribus naturae fisum Regem eo latere omisisse custodiam; posse appelli levem scapham & undarum fremitu necessarios tumultus latere. Rursus tamen cogitabant illic collem per praecipitia desidere scalis omnibus altiora, sed sicariorum unus, cuius confessione postea de sceleris modo rescitum est: " 'Permittite mihi negotium, inquit. Inveniam rationem quae nos in arcem tollat. Socius tamen mihi unus non satis est. Quid enim si quaerendus Rex in vasta domo erit? Aut si ultimus terror vires illi sufficiet? Quid quod antevertenda Argenidis fuga erit, si intellecto periculo latebit aut excubantem ad fores custodiam petet? Non pauciores octo suffecerint. Hos si deligere mavis, ocius nobis coniunge. Sin in tanta re nobis fidis, notos habemus qui omnia perfecta tibi reddant.' Lycogenes se suamque fortunam tradere illis professus: " 'Cras, inquit, se in laqueos dabit praeda. Audio enim Meleandrum ad Argenidem iturum. Maturate, dum adhuc recens est impetus, nec sinite conscientiam eorum, quos secreto adhibebimus, nimia mora in proditionem deflectere. Ego in praedio meo ero, quod quinto ab arce milliari ad litus est. Vos illic[31] communem praedam adducite.'

Capitulum X

1. "Sic inter nefarios constitutam rem visa est fortuna promovere. Venit enim ad arcem Meleander, noxque imbribus foeda & exeunte mense illunis interceperat quam oculorum tam aurium usum. Solebat Rex, cum ad filiam veniret, proceres a limine arcis dimittere, ut ad proxima militum castra aut vicinorum oppidorum cultiora diverterent. Nos autem necessaria omnia ei exhibebamus. Hoc remississimum tempus erat optimo seni. Quasi relinqueret curas in foribus ipsamque maiestatem, inter nos verissima quiete solvebatur. Ea vespera quae destinata erat insidiis, non modo ignarus periculi sed & forte hilarior, cum omnes cenavissemus, quaerere coepit quibus ludis hibernum & madidum diem puellae transegissent. Et ego: " 'Fabulis, inquam, Rex, quas impendio depereunt.' " 'Immo tu, ait, hoc studio iis concedere non debes, Selenissa, quae esse iam anus & fabula incepisti. Sed referre singulas volo, quo symbolo iuverint hunc senatum.' Cum omnes rideremus & ille imperiosius instaret, ausae sunt quae proxime stabant suas ineptias memorare. Inter illos sermones Rex paulatim insinuato sopore se dimisit reclinisque in eundem, quem cenando presserat, torum stertere coepit. Et quoniam expergefactus aegre soporem revocabat, compositis vestibus opertum appositoque haud procul lumine sine strepitu omnes relinquimus.

2. "Iamque in cellas digressae mulieres somnum petebant. Adhuc tamen Argenidi & Theocrinae colloquebar (lectuli enim mihi & Theocrinae in Argenidis cubiculo erant) cum audimus praeter morem gravius murmur vocesque atque vestigia sese cum festinatione prementia. Nec quid primo gravius suspicabar quam esse puellarum tumultum licentius inter se ludentium. Sed viciniori mox clade virilem sonum esse intellego atque auribus meis incognitum. Dum dubito, dum timore deprehensa non loquor, validissimis ictibus cubiculi fores afflictae sunt. Ne mirere si ad illius noctis memoriam confundor. Adeo spectaculi atrocitas prope vitam submovit. Dirum facinus! Video armatos nudo ferro intra limen prorumpere, ac--quod unum licuit!--gravissime cum Argenide exclamo. At vero Theocrine (accipe rem indignam quae posteritati erepta inter nos sic pereat) Theocrine, inquam, nostra se de toro praecipitat, nec mitius quam si recepto deo fureret invecta est in latrones. Dumque illi ad virginis inexpectatam audaciam incerti quid aut vellet ipsa vel posset paulisper obstupescunt, Theocrine eum adorta qui primus intraverat, non modo armati sistit vestigia aut occupat ictum, sed involat in ensem subitoque extorquet. Eadem celeritate, ô Rex (citius enim quam haec loquor hostilibus armis potita est) clypeum a victo detractum suae laevae inseruit. Circumspiciebam ego non periculi magis quam auxilii novitate attonita, cum illa unius cervicem ita ferro praecidit ut ad me atque Argenidem cruor de efflante trunco pertingeret. Strenue deinde hunc clypeo pulsatum, hunc mucrone, hunc capulo turbat. Tum vero grassatores, qui primum insolentia certaminis turbati gradum retulerant, tanquam in iusto discrimine violentius insurgunt ut neque iam puderet plures in unam--& puellam!--decernere. Exsonabant angusta in sede arma quassata, simulque miserabilis clamor mulierum (iam hae enim ad nos concurrerant) speciem captae urbis maiori quam pro loco aut numero tumultu retulerat."

Capitulum XI

1. Haec narrante Selenissa non se regebat Radirobanis animus, tam prodigiosi certaminis expectatione suspensus. Sed ecce colloquentibus modum imposuit tunc primum iniucunda Radirobani Argenis. Forte redibat per illam horti semitam, cui antea minus consueverat. Eaque conspecta nihil Radirobani & Selenissae inter se addere licuit, nisi ut postera die in idem horti spatium paulo post solem exortum tanquam ambulantes convenirent. Nec gavisa Argenis est Radirobane viso; soli enim Selenissae colloqui properabat multo hilarior quam cum excesserat e cubiculo. Cum is tamen venienti obviam isset, non severe exceptus est, virgine per alia gaudia minus illum tunc oxosa. Quae etiam, ut animum tegeret seria laetitia perturbatum, deflexit ad levia chartamque versibus plenam ostendit paulo ante a poeta non ignobili oblatam. Iis ille felicitatem regii luci celebraverat, in quem Argenis sive levando aestu sive ad primae noctis pulchritudinem solebat concedere. Ipsa quidem explicatam manu chartam tenebat, quam sic porrexit Selenissae ut Radirobanem quodammodo invitaret ad istorum carminum lectionem.

2. Fortunata nimis, solesque habitura serenos,

O quaecunque tuos diffuso vertice ramos

Pandis & in spatiis nutas regalibus arbor!

Te neque Chaoniis vocalis silva columbis,

Nysaeumve nemus, summisque habitata deorum

Ida, vel intonsi superent fastigia Pindi.

Quis parvi ingentes nemoris, quis carmine digno

Aequet opes formamque loci Nymphasque deosque?

Populus hic, trepidisque Alnus prope candida ramis,

Fraxineumque decus, Platanique, Ornique minantes

Sideribus, saevoque illaesae fulmine Quercus,

Et Fagi veteres, & amicior Ulmus Iaccho

Fronde placent varia. Non est color omnibus unus;

Non parili se stirpe levant. Hic multa Cupressus

Tollitur in metas, gracilique umbone superbit.

Hic & Apollineae Laurus, Piceaeque liquentes,

Et Phrygiae Pinus, & glaucae dona Minervae.

At lentae subtus Coryli, fecundaque puro

Fonte arbusta tepent. Tum floribus alma superbos

Vestit terra sinus, quales non blanda faventis

Aura creat Zephyri, Stygio nuptura marito,

Quos legat Enneis simplex Proserpina campis.

Nec diros haec silva lupos nec sentit aduncae

Spumea rostra suis, vel formidabile murmur

Accipit, absentes si qua leo devovet agnas,

Raucaque vicinum terrent ieiunia campum.

Insontes capreas placidoque examine cervos

Cerne magis pigras latus acclinare per umbras,

Vel parva trepidare fuga, si plausibus aura

Infremit, aut dubios venti movere tumultus.

Vos quoque, praesagae cantuque alisque volucres,

Non isthic avido retinet circumlita visco

Arbor. Ad humentes nec fraus sedet improba fontes,

Heu! vestros prensura pedes. Iuvat aethere toto

Nunc tranare polos, nunc tutis sidere terris.

Quam bene nocturno gentilia proelia cantu

Conserit & Thracem narrat Philomela tyrannum!

Quam bene, cum roseos nox ultima pallet ad ignes,

Innumeras dat lucus aves & picta salutat

Turba diem, tantisque sonant concentibus aurae!

Parva loquor. Totas Dryadum nemora ista catervas

Incoluisse iuvat. Procul ô procul impia cedant

Lumina, nec sanctam laedant contagia silvam.

Unde tamen luco tantum decus, unde frequentes

Numinibus sedes, ipsae vos dicite Divae.

Scilicet huc castos magni quod filia Regis

Ferre gradus, parvoque ingens producere luco

Virgineos assueta choros; se laeta beato

Indulsit Natura solo; Nymphaeque decoras

Aucturae comites, hos implevêre recessus.

O Virgo, ô Princeps, Siculorum ô cura deorum,

I, cupidas specta nemora inter consita divas.

I, gratum dignare nemus. Vestigia campus

Signabit, raptis subitus quae floribus Auster

Impleat. Et servent metitae in cortice Nymphae.

Nec nemus hoc tantum. Siculi te sentiet omnis

Ora soli, faciesque deos satis una faventes.

Tu si qua Libycis exaestuat annus harenis

Ire voles, aut qua emoriens Natura pruinis

Deficit, & gelida sitiunt statione Triones,

Mitescent steriles aurae, tum floribus omnis

Crescet ager, fatoque diem meliore novabis.

3. Radirobanes in cubiculum deductam Argenidem, quia adventabat vespera, relinquit & ad Meleandrum digreditur. Tum vero ad Selenissam Argenis: "Iamdiu est, mater, quod te habere solam quaero. Et te quoque multum existimem proci illius taedio nauseasse. Quid enim tamdiu tecum haesit?" Hic Selenissa mollius loqui & praeter quam Argenis expectabat: se enim nescivisse tantae humanitatis totque leporum hominem esse; suavissime loquendo iunxisse diem nocti, nisi quod identidem referebat, se ex amore miserrimum. Non probavit sagax Argenis de inviso homine praeconium, sed diligentius quaesitura: "Quid autem facturus est, ait, aut quando soluturus in patriam?" "Mitte has spes," inquit anus. "Nisi bello devictus non abibit. Nam & afflictim te deperit, & is furor nisi magna ruina premi non potest. Utinam saltem adesset Poliarchus, utinam illius fortitudine tegeremur. Ac mecastor ingratitudinis famam timeo si pugnandum in hunc erit, cuius auxilio sumus incolumes. Quid si levi spe indulgeremus insanienti? Dilatione frustratus potest in Sardiniam remitti, quasi rebus maturis revocandus. Haec non illius, sed tua & Regis causa dico. Dolebis Hymenaei tui face Siciliam adhuc civilia excutientem incendia rursus ardere."

4. Argenidem sive indoles sua sive industria amoris facile Selenissam esse mutatam admonuit. Sed indignatione in aliud tempus submota, mollius hanc de Radirobanis amore mentionem reiecit, scilicet maius opus adorsa: illam anum, illam versutissimi ingenii larvam alia fraude pervertere. Igitur cum aliquandiu silentium tenuisset: "Mihi quoque aegre est, Selenissa, bene meritum Regem in spes incubuisse quibus illi indulgeri non liceat. Sed de istis deinde viderimus." Laeta matrona, tanquam iuvantibus diis fallere incepisset, virginem solam reliquit, quae mox in fenestram reclinis lacertoque mentum excipiens coepit furiose dolere arcanorum omnium sibi consortem timeri meruisse. In quam enim iam curas partiretur? Quis in dolorum, quis in gaudiorum arbitrium posset iam recipi? Tandem risus imitatione perstricta cogitavit nunquam sine mixtura aut propitios aut tristes deos esse. Satis autem eam lucem habuisse fortunae. Ferendum si quid grave deinde accidisset. Hoc ipsum pro numinum munere habendum, quod non de more quae sibi contigerant quaeque instabant extemplo prodidisset Selenissae.

5. Ea autem sic erant. Spatianti in luco nuntiaverat Arsidas Poliarchum esse in urbe & latere in Nicopompi domo, conveneratque inter eos ut sub noctem per posticum duceretur ad regiam. Ergo puella, laetitiam quam sola non capiebat properans in Selenissam effundere, maturius domum redierat. Sed sub ipsa loquendi exordia defecisse ad Radirobanem anum expavit siluitque de adventu Poliarchi, quem impetus iuvenilis ad nova latendi pericula rursus adegerat.

Capitulum XII

1. Cum enim rediisset in Africam Gelanorus nec ut convenerat Clupeae habuisset Poliarchum, ad Regiam Hyanisbes profectus illic ex febre adhuc aegrum offenderat. Litteras ergo & mandata Argenidis ferens afflictae praeterea Siciliae statum exposuit & quo in discrimine virgo esset sub Lycogenis prope certa victoria. Nec quicquam dicere omisit nisi quod Argenis vetuerat, nempe iniquiorem animum Meleandri. De Archombroto vero non siluit: "Nescio, inquit, quo se fastu Archombrotus sustulerit. Nos iam illi viles sumus." Nec quid gravius aut acerbius quam eum amicitiae oblitum credebat Gelanorus. Sed nihil est suspicioso amore solertius. Statim Poliarcho suspicio incidit Archombrotum Argenidis forma captum & a se tanquam aemulo dissidere. "Nam quid prohibet, inquit, eum aliqua explorasse a me quoque amari Argenidem? Nihil agimus, Gelanore, nisi in Siciliam mature transmittimus. Scilicet Argenidem, dum hic ignavus cesso, mihi illic inter bella aliorum virtus servet? Aut verius sinam alios esse quibus ipsa se debeat?" Anxio animo Gelanorus hanc domini mentem accepit. Nam infestum Poliarcho Meleandrum metuebat & praerepta ab Argenide erat libertas admonendi. Fidem denique utrique sic servavit ut de Meleandri eversione nil referens, subinde tamen ostenderet maxime intutum Poliarcho provocatae fortunae caput obiicere inter tot hostes & in ipsa belli licentia. Praestare in patriam navigare collectisque militibus Siciliam nihil iam dissimulata maiestate repetere. "Faciam," retulit Poliarchus. "Sed scis, paene per ipsa Siciliae litora viam esse ad patriam. Ego autem ut insalutata Argenide terram illam praeteream? Pigere me exhausti periculi diceret ipsa, nisi in novum succederem. Ubi litus attigero, mihi crede, commenti alicuius ratio me ad illam commode perducet." "Atqui, ait Gelanorus, prius exsequar mortem quam te in haec pericula reducem videam--nisi saltem hoc impetro te, ubi in Siciliam perveneris, nulli salutem nisi Arsidae commissurum priusquam colloquaris Argenidi. Communi deinde, quod capietis, consilio te permitto."

2. Fidi hominis sollicitudinem non aspernatus Poliarchus conditionem accepit. Sed destituebat animi impetum corpus, acri quartana pertinaciter concussum, quam etiam novorum consiliorum magnitudo & anxietas ita auxit, ut quae nox[32] secuta est, remissius quidem inhorrens longiori quam antea aestu saevierit. Neque prorsus Gelanoro ingrata mali vis erat certiora pericula differentis. At Poliarchus medicinae impatiens, quae viribus per ieiunia subductis morbum iubebat domitari, eorumque exemplis ad memoriam revocatis quos audiverat a se febrim depulisse insolenti vini potu, idem genus remedii experiri constituit. "Nihil mirum est, inquit, si me ex praecepto medicorum exhausto & moriente febris simul peribit. Adhuc dum vires sunt, malo cum ea decernere & curari meo ductu. Ambiguum quidem in perniciem salutemve erit hoc facinus. Sed satis est quod non lente repraesentabit quicquid de me fata decreverint. Nam hic status est rerum ut sit acerbius aegrotare quam exstingui." Ita obfirmatam mentem non preces, non lacrimae Gelanori hoc discrimen abominantis flexerunt, non invocata Argenis, non matris amicorumque memoria. Ipsa denique Regina Hyanisbe frustra oravit. Ergo consiliis suis relictus[33], cum post triduum febris ex constituto iam rediret, foco admotus tremorem membrorum frigentium excepit veterrimi vini haustu, quod multo violentius suum ignem fundebat in sobriis venis & mero non assuetis. Negavêre medici adesse se posse admoventi (ut aiebant) sibi mortem. At subridens Poliarchus si illi abirent, saltem medicum Bacchum (uti eum saepe vates Pythia appellat) adfuturum respondit. Simul in febris rigorem pugnare multo vino pergebat, donec sanguine calefacto paulo alius quam qui ex morbo fervor est trementia membra composuit. Hinc cum diu consudasset, diligenter detersus est. Iamque sibi validior videbatur. Mirum dictu, cum iterum hac se lucta in morbum comparavisset, iuventus atque felicitas & quae plurimum medicorum incerta consilia fortuna nobilitat exegêre incommodam febrim.

3. Hyanisbe, ut temeritatem remedii habuerat in doloris maximi causam, ita postquam conspexit incolumem, nullum laetitiae modum adhibuit, donec alia aegritudine vis gaudendi suppressa est. Ferre enim non poterat discessum Poliarchi, praesertim cum in vultu adhuc restarent vixdum submoti morbi vestigia. Nam ille, paucissimis diebus ad confirmandam valetudinem consumptis, discessum pertinacissime ornavit. Et Regina (ut amoris in eum paene materni erat) lacrimis ominibusqe ad limen prosecuta abeuntem, nihil amplius oravit quam ut hospito litore uti promitteret si quis in viciniam casus navigantem retulisset.

4. Sed posteaquam intravit conductam a Gelanoro navem deductusque in altum est, sollicitare remiges ac urgere non cessavit, tempus quoque destinans quo, si terram Siciliam monstrassent, merces eorum geminaretur. Lucelli spes segnitiem abegit, votoque damnatus Poliarchus illis monstrantibus insulam agnovit. Tunc porro diversissimarum rerum contemplatione inhorruit: quae mala, quae gaudia, illa tellus haberet? Illic sibi felicitatem esse vel exitium. Quo periculo inde evaserat! Quid si iterum eadem tempestas insurgeret? Mox discrimina omnia speciesque fortunae terribiles, ubi Argenidem cogitatio obtulerat, laetiori audacia diluebantur. Modicus portus erat & praeterquam piscatoriis casis incelebris, duodecim milibus ab Epeircte. Illic applicato navigio in arenam descendit, humilique diversorio, tanquam sali iactatione aeger, celari instituit, donec misisset ad Arsidam. Cum vero stabularium ad quem diverterat inter cetera rogasset ubinam ageret Meleander. "Nondum, retulit ille, discessit ab Epeircte ex quo Lycogenes victus est. Tanquam augustiori ob victoriam loco excipit civitatum oratores, quae certatim ad eum de paenitentia sua mittunt." "Victus ergo est Lycogenes?" subiicit Poliarchus. "Omnino," inquit caupo. "Dedit poenas meritissima morte, caputque ab summa aliquandiu arce ad spectaculum pependit. Sed iam fertur Rex Syracusas commigraturus, quo Sardiniae Regem per praecipua Siciliae ornamenta circumducat." Quaerente Poliarcho unde in Siciliam advenisset Rex Sardiniae: "Nescis ergo, ait ille, Sardiniae Regem cum exercitu suppetias tulisse Meleandro, & eius fortitudine restitutam pacem Siciliae?" Obticuit Poliarchus mutata Siciliae sorte omnia sibi perplexa auguratus. Adventabat post discrimen. Alii--& peregrini--iuverant Meleandrum, & quo incolumis esset Argenis beneficium Sardiniae erat.

5. Relicto igitur caupone: "O Gelanore, inquit, fac ut sciam quis hic terrarum orbis sit, id est an salus adhuc mea cum hac rerum mutatione conveniat." Adhuc habebat capillamenta quibus olim dolo Timocleae mutaverat vultum. Horum unum Gelanoro cum rustica veste tradit, iubetque sub noctem Epeircten intrare & monere Arsidam se in pelagi ora fortunae varietate lassatum in utramlibet sortem ultima expectare.

6. Dum iret Gelanorus, quidam ex vicinis oppidis in via oblati sunt qui & ipsi Epeircten petebant. Quamquam concinnam induerat larvam, tamen illorum consortium fugisset ne quis fraudem deprehenderet, sed in angusta via divertere non licebat, & illi priores salutaverant. Ergo necessaria audacia tanquam advena ignarusque Siciliae, de proximo bello quaerit & victoriae ratione. Ii omnia ambitu referebant quo solemus in prosperis res nostras apud exteros commendare. Duos potissimum celebrabant, Radirobanem & Archombrotum. Nam[34] Archombrotum in Lycogenis capite praecidisse quicquid in aegra Sicilia ex morbo tumebat; Radirobani autem hospitalis auxilii & fortitudinis praemium fore Argenidem. Ita enim rumor tulerat, quodque isti credebant bona fide apud Gelanorum profitebantur. Ille, ubi potuit, ab iis diversus inter acerrimi doloris suspiria agitabat an res esset domino referenda. Verebatur ne sub tali nuntio vita deficeret, rursusque sperabat nondum coalita mala, si mature nuntiarentur, illius genio & felicitate posse rescindi. Sed ante omnia conveniendus Arsidas erat.

7. Iamque Epeircten habebat in conspectu, cum puerum videt maculis[35] oneratum lorisque venaticos duos canes ducentem. Et agnovit de Arsidae familia esse ac: "Utinam dii, inquit, huius venationis beneficio Arsidam mihi darent! Quod si occurreret, tamen nec solus veniet nec temere erit coram aliis compellandus." Se itaque comparabat ut si quid tale accideret, fortuna uteretur. Ecce autem commento vixdum commode instituto, aliae plagae & alii canes, neque procul cum aliquot ex Sardiniae proceribus Arsidas venit. Gelanorus frontem omnium contemplatus, quia omnes ignotos sibi vidit vicissimque speravit illos sui incuriosos fore, se audacius admovit Arsidae. "Et ad te commodum ibam, inquit. Ab Rhegio hospes sum, salutemque & quaedam praeterea affero quae ad te socer commisit discedenti." Tum ad aurem se sponte demittentis obiter admotus: "Sum, inquit, Gelanorus. Sed tantisper me nosse dissimula dum habeas solum." Turbatus Arsidas occursu insperato Sardos placide praeire hortatus est: cupere se paulisper percunctari de necessitudinibus suis. Sub hac larva secreto, sed breviter cum Gelanoro locutus est. Colloquii summa fuit se, ubi incaluisset venatio, procul omnibus aberraturum in nemore & ad Poliarchum iturum. Neque mora, ad Sardos lente praegressos contendit, quos iubente Meleandro venatu oblectabat. Ipse autem Gelanorus, tanquam Epeircten pergeret, ubi potuit Arsidae comitatum latere, flexit iter per notos pridem calles & ad diversorium rediit.

8. Eo vero adhuc cubiculum intrante Poliarchus morae impatiens: "Quid, inquit, fers tandem, Gelanore?" "Adventum Arsidae," refert ille. "Venationem ineunti secreto locutus sum & ut diei tempus est, confestim adfuturum coniicio." Nihil ultra Gelanorus memorabat, Arsidam quippe quam se malebat tristia nuntiare. Sed inquieto erat vultu neque satis submovebat suspiria. Tandem saepius urgenti Poliarcho minisque iam aspero quae in via audierat refert: pactam Radirobani esse Argenidem. Non doluit Poliarchus, non succensuit horruitque[36] ad nuntium acerbissimae rei. Maior erat is motus affectibus quibus nomen invenimus. Dumque iam non amplius tristis aut cui adhuc posset nocere fortuna in aemulorum ruina decernit perire, Arsidas casam intrat imponitque stabulario quasi feram secutus & viarum imperitia illo delapsus. Postquam autem secreti fuêre, rigentemque Poliarchum conspexit nec exsertis oculis imperantem. "Heu quid adspicio, egregie iuvenis, inquit, aut quid tantum dolere incolumi Argenide potes?" At Poliarchus: "Valeo, Arsida, valeo, inquit, & me vivere Radirobanes vester cum sua nupta faxo intellegat."

Capitulum XIII

1. Sensit Arsidas errare Poliarchum, veriusque cuncta expediens Meleandri & Argenidis vota longe esse alia monstravit quam quae optabat Radirobanes populusve iactaverat. Ita paulatim factus Poliarcho finis erroris est, coepitque in spem restitutus placide audire de statu Siciliae disserentem. Ceterum iubebat Arsidas Poliarchum simulatione omissa ad Regem accedere. Fractos hostes memorabat, legationem ad eum Timonidis, & praeter benevolentiam Meleandri curam quoque Argenidis & tot in se studia veterum amicorum. Quid ille formidaret inter tanta praesidia? Aut cur simulationi mallet quam apertae virtuti vir militaris confidere? Sed obstabat Gelanorus, dominum subinde admonens fidei in Africa datae nulli se prius quam Arsidae ac deinde Argenidi locuturum. Ipse quoque Poliarchus se posse negabat incolumi dignitate prodire in publicum: navigandum prius in patriam ad recipiendum cultum in quo vellet a Meleandro cerni; unam esse Argenidem quam iuvante Arsida optaret convenire. At "Saltem, retulit Arsida, conscientiam Nicopompi suspectam non habebis. Nam quid fidem illius hominis praedicem? In te ornando totus est & fidissimo affectu exsultat cum laudaris. Apud eum nunc hospitor, nec fidelius potes quam illius laribus tegi." Haud aegre Poliarchus nec repugnante Gelanoro assensus est. Igitur cum obiter quievissent, iter nocte concubia ingressi sub auroram Epeircten perveniunt, admissique ad Nicopompum compulerunt hospitem ad gratantium lacrimarum laetitiam. Et Arsidas ubi provectior fuit dies ad Argenidem ivit, sed occupatam cum parente & deinde cum Cleobulo habere secretam ante non potuit quam illa Radirobanem fugiens ad lucum divertit.

2. Ubi autem advenisse Poliarchum referente Arsida scivit, oblita tot malorum nec aestimato utriusque periculo, plusquam pro incerta & brevi felicitate exsultavit. Sed utcumque festinanti expectanda vespera erat, ut is extra discrimen duci posset ad regiam. "Ero, inquit Argenis, in illa porticu mea, unde ad hortum est aditus. Erit una Selenissa, quae tibi & Poliarcho aperiat. Vade, mi Arsida, & tempori adsis!" Hinc gaudio turgens ad Selenissam pergebat, tanquam compari secretorum largitura felicitatis partem. Sed labefactatam fidem agnovit Radirobane ab ipsa commendato. Cum igitur hanc quoque elusisset facta spe mitigati in Radirobanem animi, nixa fenestrae est quae in hortum patebat. Tum vero duo gravissima occurrebant, adventus Poliarchi & Selenissae perfidia. Ita mens iracundia & gaudio variata nihil satis consulebat. Sed maturato opus erat ne Selenissa Poliarchum deprehenderet ad constitutum venientem. Ea nocte ad ficta negotia anus ablegari non poterat. Nec consultius quicquam fuit quam Arsidae per servulum nuntiare se picturis inspectandis quas sub vesperam afferri praeceperat vacare non posse. Veniret ad regiam Arsidas primo mane, sed non cum illo artifice. Facile Arsidas intellexit intervenisse quae morarentur virginis cum Poliarcho colloquium, idque palam non ausam nuntiare, hoc de picturis deque artifice esse commentam.

3. Versus ergo ad solandum Poliarchum, quem haec mora conficiebat, etiam Nicopompum adhibuit. Laeta sermonum & mutabili serie mulcebant, nunc suas, nunc Argenidis virtutes non aegre audientem aut si quid ludicrum Radirobani sinistrumve contigerat. Sed huic officio haerentes turbavit adventus amicorum. Quippe ea vespera praeceperat Dunalbius sibi cenam in Nicopompi aedibus coqui. Antenor suo e templo in urbem delatus & Hieroleander eum comitabantur. Quibus fores intrantibus, cum doleret Nicopompus a Poliarcho se avelli ac ne Arsidam quidem cum tanto hospite perseverare posse (nam & illum Dunalbius ad cenam quaerebat), Poliarchus utrumque solatus est: irent sedulo nec perfunctorie cenarent ne subolere Dunalbio posset aliquid esse arcani quod hilaritatem moraretur. Ipse ducente Nicopompo substitit in conclavi ad triclinii latus, unde convivarum sermones excipi possent. Cenantibus varii sermones fuêre, sed plerumque vulgares & quos a familia, quae convivis ad obsequia aderat, notari non obesset. Ubi vero sublatis epulis soli fuerunt, Nicopompus mentionem Poliarchi ex composito iniecit ut ille in proximo latens de sua fama rectissime iudicaret, cum isti de eo simpliciter dicerent quem abesse arbitrabantur. Non parcebat tantum iuvenem laudare Dunalbius. Omnes eius virtutes meminerat & Antenore atque Hieroleandro suas loquendi vices implentibus, nunc illius fortitudo, nunc comitas referebatur, tum in hilari ac iuvenili animo vis matura ingenii, & cetera bona propter quae senectutem laudamus. Arsidas vero, quia compererat aemulationem Poliarchi in Radirobanem, seriem colloquendi deduxit ad civile in Lycogenem bellum, cuius initia Poliarchus prosperrima Regi pugnando effecerat. Inde paulatim ad Sardos & Radirobanem venit coepitque familiariter de eius ineptiis ridere. Nam & ille Rex superbissimae erat inter suos consuetudinis, multaque passim exciderant quibus deprehenderetur vanum ingenium fictaeque virtutes.

Capitulum XIV

1. Dumque Dunalbius, Antenor, Nicopompus vel fastidio aversantur recordationem insulsae superbiae vel indignari audent quod eiusmodi auxiliatori Sicilia gratias deberet, subridens Hieroleander: "Quid si, inquit, hominem hoc mane vidissetis? Impia adulatione elatus, carmina quaedam de se conscripta apud suos laudabat, quae poeta non condidisset nisi aut alio quam Apollinis furore insanus aut utique illum, cui scribebat, scivisset insanire. Finem poematis descripsi. Ex eo de toto coniicite.

2. Tu si terribiles in proelia saeva iugales

Exigis, Odrysios confuso pectore Mavors

Damnat equos dextramque suam. Si terga subibis

Quadrupedis, cupiet spreto tua Cyllarus Astro[37]

Imperia & Sardis volitare superbior agris.

Et cum lentato volucres aptare sagittas

Instituis nervo, cedunt Phoebusque dolensque

Amphitryoniades. Quod ni[38] te velle putaret

Arte sua vinci, tibi cederet ipse Cupido.

At Maia genitus[39], cum tu rosea ora resolvis,

Astupet, atque omnes subicit iam frigidus alas.

Cedit & ingenio Pallas, formaque Lyaeus,

Iura triumphatis cum sobria dividit Indis

Pulcher, & intonsos distinguunt serta capillos.

Quid domito quod frena mari tu classibus unus

Imponis, sceptroque tuo Neptunia sceptra

Summisêre apices? O nobis aurea rursus

Saecula, si tantum pronus tibi fulmina credat

Iuppiter, & cunctis unum stet numen in aris.

3. Omnes de sacrilega poetae solertia praedam his carminibus auspicantis riserunt. Quamquam Nicopompus--& ipse poeta--hanc nonnihil invidiam levabat: quippe ita esse poeseos genium, ut ad aurium voluptatem exerret extra verum, eo quidem licentius, quod cum sciat sibi non credi, quicquid fingit innocentis potius ludi, quam inverecundi mendacii res est. Praeterea & saeculum ita ferre ut immodicis apud Reges laudibus iam omnes poetae sint. Nam nec solum Radirobanem esse cui haec larva illuserit. Ipsum quoque (oculis nutuque absentem Meleandrum significans) quam saepe his falli blanditiis? Denique omnes eo fato principes viros nasci, ut aliquid saltem pennarum ad hunc viscum relinquant.

4. At Dunalbius publicae rei studio motus: "Ita vero improvidi cives, inquit, dum vilitate[40] laudandi unusquisque Regum vitia ad amicitiam sollicitatis, vos simul & illos miserrimos fieri non sentitis. Quanto enim incommodo vestro imperantes sic fingitis ne quid eos pudeat, sed licentissime assuescant se ipsos amare & mirari, utique postquam diu omnes eorum affectus adulatione & praeconiis consecravistis? Illos autem, quantumcunque sibi felices sint, ego lacrimis dignissimos puto, nisi superessent his domesticorum insidiis & ea colere ac probare solerter instituant, non quae in ipsis alii laudant sed quae ipsi in aliis. Ceteros enim adeo sua purpura occaecavit ut nesciant quod nemo praeter hos ignorat: qui mores, quae studia, quisve modus inter homines famam aut veniam vel denique odium ferat. Proh facinus! Opulentissimae venationis genus est explorare intimos Regum motus, quo eos natura, quo cupiditas vocet; mox in[41] diis, non hominibus, aestimatis quicquid amant aut volunt impense commendare, vel ut similitudine morum atque sermonum iis placeas, vel ut solvas eorum verecundiam & gratias tibi debeant, quod molliveris viae speciem, quam ad vitia ducentem obsitamque infamia pudor prohibebat experiri. Quid miremur principes violenta adulationis procella inclinatos, quo sponte iam volunt, iis vocibus credere quas solas accipiunt--praesertim nemine ruinam sustinente ad quam tanta vis impellit?

5. "Nam illi sapientes quos negotiis adhibent seu verentur frustra monere seu medicamentum, quamvis infundat salubritatem, tamen ingratum esse sciunt, his vulneribus non adhibent manum. Aut certe vitia distinguunt quibus se ipsum Rex maculat, ab iis quibus perdit rempublicam, et contenti utcunque mederi publicis, non restituunt principi oculos quibus ipse suam sortem & blandientium fallaciam damnet. Quis familiarium sapienter Reges admonuit, si aviditate aeris infames sunt, si nimio venationum studio amittunt reipublicae curam, aut cum libidinis exemplis inficiunt saeculum, vel inconsultis amicitiis publicam invidiam concitant? Laboramus etiam virtutum nomina his cupiditatibus foedare. Cura futuri, laborum assuetudo, comitas, liberalitas appellantur. Nec vitia illa tantum sed etiam leviora in his adolescunt mendaciis. Immo cum recte quid sapiunt, adeo fictos inveniunt & nimios plausus ut saepe (credite, amici) pudore, qui ceteris aberat, onerati oculi multum mihi tremuerint. Videbam neque pudere istos effusissimae fraudis neque principes indignari quod sibi tam procaciter illuderetur. Quantum a comoedia distat hic ludus, cum utrobique in os laudes, quos apud te protervo contemptu tanquam vanos aut pueriliter captos derides? Quod nisi maiorem Regibus genium quam qui populum informat dii dedissent, quotusquisque ex his plagis evaderet, quae vel ipsa consuetudine placent, quia nascentium cunas circumdant nec eas meminerunt sibi poni?

6. "Sed neque his periculis soli Reges infesti sunt. Plerique regiis malis in privata fortuna laboramus. Reges sumus supplicibus rursusque Rex nobis in cuius est manu quod petimus. Hunc tentamus blanditiis, hunc illa vanitate conficimus ultro amantem tela quibus percelli Reges solent. Quod est autem ad Radirobanem, a cuius superba credulitate initium questibus istis fuit, cetera lenitate meruit ne qua in eo peccata excusemus. Et ô vos, Siculi, miseros, si illius coniugio Argenidem damnatis."

7. Adeo Poliarchum haec oratio affecit ut vix sibi temperaret. Optabat Dunalbium amplecti ob hoc de Radirobane augurium, destinabatque iam praemia quibus saepe ab illo eiusmodi candoris praecepta eliceret. Omnes denique illos instituit commendare Argenidi eorumque uti fide in iis quae instabant. Dilapsis hospitibus Nicopompus & Arsidas ad ipsum redeunt, deductumque ad torum non ante destituunt quam ille, amicorum quieti consulens & cum solis praeterea curis melius locuturus, domitum sopore se fingeret.

8. Noctem illam Selenissa & Argenis (quis mortalitatis ludibria satis aestimet?) in eiusdem calliditatis mutuo dolo ducebant qua scilicet ratione, ubi dies rediisset, una alterius oculos fugere posset. Nam & Selenissa locum quaerebat quo remota Argenide Radirobani loqueretur & Argenis optabat amovere Selenissam ne sciret advenisse Poliarchum. Prior Selenissa, nunquam se peccaturam tectius rata quam in umbra libertatis, ultro de Radirobane mentionem iniecit. Aiebat enixe ab eo se oratam ut in iisdem arborum spatiis postera die esset; cupere illum quaedam haud vulgaria cum ea communicare & deinde ad Argenidis colloquium deduci. Occupavit Argenis: "Vade ubi commodum erit, mater. Sed mihi ad ea dirigenda spatium relinque quae, cum una colloquemur & ut solet orabit, reponam. Volo itaque ut mature cum illo sis, protractoque sermone hominem teneas donec omnibus cogitatis ipsa in hortum descendam." Nihil posse reperiri prudentius iterabat Selenissa, tacita improbitate deridens quod sui prodendi rationem ac tempus ipsa Argenis aptaverat. Sed & ignara erat se quoque deludi & amolitam a conspectu non tam mitti ad Radirobanem quam averti a Poliarcho.

9. Mane erat & multi solis aestum ambulatione praecipiebant. Iamque illius voluptatis simulatione Radirobanes opperiebatur matronam in horto, vix tunc ob Argenidem magis quam Theocrinem sollicitus. Nec segnior anus cum maturius de toro surrexisset: "Pergo, inquit, ad Sardiniae Regem. Si vera de amore suo retulit, diu est quod inambulat somni impatiens. At nos aevo defectae (addebat subridens) poenas illius aetatis luimus, quae nec suos labores agnoscit nec aestimat alienos." Hic iterum monere Argenis ne ante discederet a Radirobane quam ad viridarium ipsa procederet; malle se illic quam intra limina Radirobani loqui. Ea Selenissae fuêre laetissima credenti Argenidem hoc brevissimum tempus petere ad receptum prioris amoris, quem ante omitti oportebat quam posset Radirobani placari.

Capitulum XV

1. Vix egressa limen erat cum Argenis ad Arsidam mittit iubetque confestim venire cum hospite. Nec distulit ille & Poliarchum sub crine adoptitio latentem cum exiguis aliquot picturis mercatoris specie secum duxit. Tremebat Poliarchus & illud animi robur, quod nulla discrimina, nulli hostes permoverant, destituebat cogitantem se ad Argenidem ire. Sanguinem etiam in illa expectatione virgo amiserat notaveratque intercidi a se verba si cui loquebatur. Secreta erat porticus, in quam ad cogitationum curarumque solitariam libertatem solebat secedere. Illuc postquam cum Arsida Poliarchus admissus est, manumque protensam tanquam numen veneraretur ad os retulit, subiti utrimque singultus multo rubore vultus sparserunt. Mox direpta ille larva suos vultus reddidit sibi & cum Arsida publicae humanitatis verbis salutavit Argenidem. Sed Arsidas tanquam aliud agens sensim ad murum recessit fecitque ambobus potestatem liberius colloquendi. Hic rursus erepta turbulentis affectibus verba distulêre attonitos, donec fusis lacrimis expedita Argenis: "Video te, carissime? inquit. An expressêre tuos vultus insomnia, & imitationem laetitiae ad Argenidem tuam ferunt?" "Vides, retulit ille, domina, novo nunc sensu mala exacta sentientem & tuo conspectu admonitum quam calamitosum fuerit tamdiu abfuisse. Quod nisi grave est meminisse: quid sensus tibi fuit, quid virium in meis periculis? Quam multum doluisti? Quam saepe accusavisti absentiam meam?"

2. At illa: "Nimis heu! potes ex tuis doloribus aestimare quam sollicitos te absente dies exegerim. Eo quoque miserior, Poliarche, sum quod non te sequi licet, quod scio te per pericula errare, denique quod sperare alii audent me posse mutari. Dic iterum: Tu is es Poliarchus? Tu in Siciliam rediisti? Tu es incolumis? Praesentem te conspicor? Ah num & maciei, quam in tuo vultu cerno, ego causa sum, Poliarche? Sed an eadem querenda rursus erunt? An tibi iteranda exilia & timide semper amabimus?" Ille errores suos in compendium misit: ut naufragus fuisset, ut de praedonibus victor, & in Numidiae aula aeger.

3. At Argenis (quod potius in rem erat) paucis exposuit Radirobanis cupiditatem. Et quidem timere se ne bene meritum hominem Meleander generum velit accipere. "Quod facinus, inquit, nisi tu illi obstas, antevertam mea caede. Quam autem miserum putas sub ictu quotidie mortis stare, quae non longius abest quam foedera illa quae Sardi fortissime urgent? Accedit solitudo. Neminis solatium adest cui curas committam. Timeo armatum Radirobanem. Patrem vereor. Ipsa (proh facinus!) Selenissa ad hostes defecit."

4. "Et iamdudum, subiicit Poliarchus, hanc oculis quaerebam. Tibi enim hodie primum, illa absente, loquor." "Ego, ait Argenis, si vivo, eam miserrimam habebo. Studet Regi Sardiniae. Nec cur aut quomodo mutata sit scio. Sed ne de flagitio dubites, cum secretae essemus Radirobanem laudavit. Parum id erat nisi me, ut saltem simulata amicitia facilis illi essem, sustinuisset hortari; id est ut quasi reciprocanti aestu, sensim a te recederem. Nunc quoque ne adesse te sciret passa sum ad illum hanc exire. Ambo in viridario de meis fatis agunt. Sed non impune peccaverit. Peribit si unquam felix ero." Indignatus iuvenis cum proditionis iniuriam impatienter ferret, ad periculum quoque exhorruit, quod tam potens in Argenidis familia Radirobanes esset, & vel si cessaret Argenis, ultorem iniuriae se promisit.

5. Post haec anxia deliberatione versantibus quid sibi capiendum consilii, ipsa incertitudine animi nihil quod occurreret placebat: iret ad Meleandrum Poliarchus; se Regem praedicaret; numeraret beneficia; sibi uxorem optaret Argenidem; ipsa quoque Argenis se sponsam Poliarchi (quod res erat) apud patrem profiteretur. Iustum quidem & praesentis, si succederet, utilitatis in ea mala remedium. Sed timebat Argenis iniquiorem Poliarcho Meleandrum. Quo dissimulato armatum Radirobanem monstrabat. Non aequam fore causam Poliarchi se in regium culmen subito asserentis, & illius cuius cognitae opes erant & qui etiamnum exercitu implebat Siciliam. Timere se insidias & scelera, quae amor & regni cupiditas atrocia inveniunt. Vera haec esse sentiebat Poliarchus addebatque metuendam Archombroti gratiam apud Regem. "Quem vereor, inquit, ne & in spem tuarum nuptiarum erectus sit." Cohorruit Argenis ad hanc vocem, neque tarde per omnes Archombroti actus perque omnia verba, redeunte memoria, in eandem suspicionem delapsa est. Igitur consilium adeundi tunc publice Regem tanquam praeceps & saevum periculis omittunt.

6. Diutius haesêre in alio: ut, quando fortuna Siciliam negabat, irent in patriam Poliarchi; ultro redire in gratiam Meleander optaret & elusus Radirobanes, si aliquid moveret, excipi posset armis; nihil Selenissam, nihil Archombrotum nocituros. Quid mirum si virgo ad sponsi domum ibat? Pro flammeo velum fore quo celaretur discedens. Faces autem multo plures quam quinque sub noctem ipsa astra abeunti praestitura. In hanc fugam consentiens Argenis reluctantem animum & damnantem hunc impetum non bene domabat. Vellebaturque media intentio inter abeundi & manendi consilia. Hinc causam quae utique optima erat respiciebat; hinc famam, quam non integro tantum sed & sapienti pudore oportet habere propitiam. In ea seditione animi tamen sequebatur Poliarchum, non tam quod illud optimum putaret quam ne aliquid esset quod ei negare videretur. Sed ipse hoc furto non admodum laetus, quia sciebat pervulgatum hoc esse remedium & nullam amantium fabulam paene constare, in qua virgo cum sponso non fugiat. Cum praeterea vim notasset quam Argenis fugae laudandae sibi ipsa inferebat: "Digni sumus, ô Domina, inquit, qui non latronum more tenebras atque silentium quaeramus in vota. Quid si deprehensis non erit sub irato patre defensio? Quid si abstrahemur nunquam redituri ad conspectum? Frustra praesidium ab aequitate expectamus, nisi ipsi aequitati paramus ante praesidium. Si placet credisque inter mala iam familiaria tres adhuc menses durare nos posse, ego a patria revertar cum milite, ut non sine dignitatis insignibus te Regum principumque spem ac stirpem accipiam. Quod si adhuc repugnabunt nostri hostes, extorquebo idoneis viribus a Sicilia meam simul & tuam felicitatem. Sponde modo tamdiu te victuram. Ego strenue adero nisi mors interim obtinget. Quae si tam celeri fato imminet, ac tanti saltem erit te a funebri abfuisse spectaculo." Cum haec verba suspirio finiret, obruerunt Argenidem largissimi fletus, reputansque quam is igitur procul, quam subito abiret, non minus sub amore quam antea sub verecundia vapulavit. Sed consuetudine dolendi tres facilius menses destinari ad miserias sinebat, modo intra id temporis rediret Poliarchus vel inermis, quem tunc ipsa sequeretur, spe alia omni damnata.

7. Ubi in illam sententiam concessum est, uterque plurima monere & hortari. Quaerere etiam Poliarchus quid interim Radirobani, quid parenti virgo diceret. Illa autem, ne promisso tempore destitueret amantem, verbis & lacrimis &--quod efficacius erat--mentione destinati, si falleret, interitus monebat. "Plurima, inquit, Poliarche, in te amavi sed praecipue fidem & plerisque virorum ignotam modestiam. Diu est quod, non spreto quidem patris imperio sed omisso, te sponsum appellavi. Nunc iterum opes meas, fortunam, amicitiam, qua licet, tibi trado &, per utriusque fata obtestor, nulla vis ab hoc sacramento me absolvet. Nullius unquam nisi Poliarchi erit Argenis. Si dii sinent ut felicibus hymenaeis iungamur, tum plenum beneficium fatis debebimus. Sin malignior fortuna conatus everterit nostros, ego tamen incorrupta in tumulum succedam & saltem animorum inter nos matrimonium erit." Post haec verba rubore suffusa est, pronusque in gratias Poliarchus non minora de Argenidis in se victoria locutus est.

8. Timebat uterque ne forte a Radirobane rediret Selenissa, cui postquam ambo maledixerunt, suasit tamen Poliarchus ne illam tot secretorum arbitram a se temere Argenis amitteret. Sin necessitatem divortii suo scelere faceret anus, tunc virgo meminisset Timocleae prudentissimae matronae & illo loco dignae a quo ista excideret. Satis erat commendata Argenidi Timoclea, servatrix Poliarchi, timuitque subito virgo peccasse, tenuibus adhuc donis parum in eam liberalis. Quippe Selenissa effecerat ne in gynaeceum reciperetur nec de caritate quidem, sed de constitutis muneribus multa dehortando reciderat. Cum vero narraret Poliarchus benevolentiam in se Dunalbii adderetque non levius Antenorem & Hieroleandrum in se affectos, sibi virgo gratulabatur hos eximios viros esse, quorum tuta opera uti in arcanis liceret. Statuerunt igitur beneficiis omnes excolere. Quamquam Dunalbius eo sacerdotii processerat ut vix quicquam posset addi fastigio, tamen aiebant referendae gratiae locum nunquam Regibus deesse. "Hieroleandro autem, inquit Argenis, magnus erit ad publicos honores aditus, si eum patris epistolis ego praefecero. Sed Antenori quae praemia erunt? Mittam saepe Apollini & sacerdoti donaria. Et si tibi videtur, Poliarche, carissimam Timocleam, ubi res nostrae successerint, magna cum dote, quam uterque ei dicemus, uxorem accipiet."

9. Iam tempus urgebat vicissimque expectabat missionem, neutro tam acerbum sermonem incipiente. Ergo silebant tristi aspectu donec conatus Poliarchus bene precari & abire, in vocis primordio defecit. Ut tamen necessaria fortitudine dolores finiret qui in discedendi confinio crescebant, demissis cervicibus veneratus Argenidem inter silentium abscessit. At virgo saepe repressis lacrimis tandem victa subito impetu semovit se a conspectu. Amens plangebat pectus immeritum, plus mala Poliarchi quam sua aut sentiens aut sentire se rata. Sic tunc confusa in secretum cubiculum irrupit, & ille haud certis vestigiis oculisque vix egressum a porticu videbat. Arsidas quoque perturbatione cognita & frigidus ipse nec dicere quicquam ausus cum muto nec satis sui conscio redit ad Nicopompum, illincque sub vesperam ad mare cupientem deducit.

Capitulum XVI

1. Interim motibus longe diversis Radirobanes agebatur, disserente Selenissa de Theocrines discrimine. Nam ut anum in viridarium venientem est amplexus: "Ut pugnat, ut vincit Theocrine? ô mater. Certe in ipsius imagine anxiam noctem duxi. Nam heri iniquo numero, si meministi, pugnantem reliquimus. Sed quod praecipue me sollicitum habet, an Argenis nostra valet? Et quid tractabilem fore existimas?"

2. Tum Selenissa: "Diis litavisti, Rex, nisi me eloquentem faciam imputemque meae arti, quod incepit agnoscere Argenis se tibi praeter meritum duram esse. Quid enim amplius expectes? Illam ad paenitentiam adegi meis verbis. Mitigato in te animo huc promisit se venturam. Sed dum cultui suo vacat, sine nos incepta evolvere. Magnopere enim expedit ne ignores Theocrinem. Pugnabat, ut retuli, spoliisque animosa hostilibus circumferebat simul clypeum, simul ferrum. Diceres hanc bellis assuetam, illos in gynaeceo adolevisse. Duo de praedonibus iam strati totidem reliqui erant. Nemo integer a vulneribus restabat. Nam & in fronte Theocrines, dum ipsa alterum petit, mucro alterius leviter sedit. Illico emicuit sanguis & purpura per candidissimos vultus errante torvos oculos strinxit, caputque & arma quassando cum minaciter proclamasset (adhuc timeo, Rex), aliquid supra mortalem fuit. Vix sauciam videramus, iamque illam, qua violata erat, manum ferro deiecerat. Neque mora, aversos praedones cum vulneribus multis invalidi fugerent, nihil noctem, nihil insidias verita extra triclinium secuta est.

3. "Sed dum per tenebras & hi latent impunius & irata exerrat Theocrine, novus clamor illius animum percussit. Nam altera pars latronum, cum aliquandiu cubile Meleandri quaesissent, tandem lumen secuti quod haud procul regio toro in custodiam vigilabat fores effringunt, & promissum Lycogeni donum Regem vinculis adoriuntur. Excitatus tumultu Rex, ubi viros (haud assuetum illi domui facinus) aspexit & quidem armatos, quamquam somno & rerum insolentia turbatus tamen ensem qui ad pulvinum pendebat corripiens, simul vestigium ad pugnam festinavit componere. Sed priusquam excussum toro corpus iusto gradu consisteret, ira & horrore titubantem latrones circumsistunt. Non sacra illa membra, non proximum diis nomen reveriti captivum reclinant in lectum, ferroque extorto quod tenebat ausus unus est simulans casum (sed opinor sacrilegae audaciae famam & voluptatem captans), in illius vultum capulo impingere.

4. "Iam manus institis tenebantur, & quasi damnatum operto capite ducentes superbi querebantur nondum socios, qui ad comprehendendam Argenidem diverterant, adesse cum praeda, cum Theocrine successu exsultans proelioque & vulnere accensa ad Regem pervenit, captivumque intuita furioso clamore grassatores increpuit: " 'O quotquot sunt parricidarum deterrimi, subite calentem vestrorum sociorum sanguine ensem, heu mea manu non digni! Sed non omnes ita peribitis. Supererunt qui serviliter necentur.' Nec levius quam pro atrocitate minarum coepit in eos desaevire. In illo tumultu excidit vestis qua caput Meleandri praedones condiderant. Hac prolapsa videt auxilium suum, videt parem tot grassatoribus Theocrinem, quae iam fato unius ceteros admonuerat illi sceleri abesse fortunam. Mireris Theocrinem tot observantibus circa mucronibus, tot mortibus clypeo solo depulsis Regis vincula non patienter aspexisse. Sed: " 'O Rex sanctissime, inquit, quamdiu captivum te videbo?' Simul nodum institarum, qui non arcte coiverat, solvit & arma viriliter quaerentem obiectu corporis tutatur donec gladium inveniret."

5. Hic Radirobanis aegre servatum silentium denique solvens: "O, inquit, simillima fabulis monstra! Quid huic par antiquitas vidit! Unde virgini ille sanguis? Unde fati caritas tanta in Regem ut paterentur[42] imminere exitium, quo sanctius & felicitatis novae exemplo esset incolumis? O Selenissa! Sed an vera haec autumas? Parce per tot miracula confuso." Tum anus: "Tu ita me, ô Rex, atque ita te iuvet Argenis, ut haec non minus vera sunt quam me vivere, quam tibi me loqui, quam denique te amare." "Perge igitur, subiicit Radirobanes, implere me tam insignis noctis prodigiis."

6. Et illa: "Exsolutus vinculis Meleander non suam salutem, non Theocrines pericula destituit. Ita valide pugnando effectum est ut ex tribus qui supererant, unus caderet, aliusque fugeret, & postremum Theocrine amplexu occuparet cuius postquam lacertos in tergum reduxit, vinctum obnoxie committit Meleandro & " 'Serva hunc, ait, dumque redeo, si salutem tuam, Rex, amas, intra hanc sedem te contine. Illum qui aufugit non oportet elabi; praeterea explorabo de insidiis quid supersit.' "

Capitulum XVII

1. "Sub haec verba limen egressa redit ad thalamum Argenidis, in quo nostrae mulieres timidissimo coetu convenerant. Collige animum tuum. Nam quae a me, Rex, audies, nisi esses constantissimus, te repente per praecipites motus abriperent. Theocrine, proelio calens oculisque iam alia & propemodum toto vultu nobis ignota, manu Argenidem prehendit & praeterea sequi me iubet. Postquam constitimus unde ceterae loquentem non audirent: " 'Diis gratias habeo, inquit, quod amoris mei industriam per non inutiles dolos in hanc vestem & domum coëgerunt. Tibi, Domina, patrique saluti haec fraus fuit, quos propitiis fatis praedonibus eripui. Hoc eventu aequum est mihi ignosci. Nam quid amplius dissimulem cum ista me proelia probaverint virum esse? Fefelli. Audacius quam voluissetis amavi & quo minime licebat sub muliebris sexus favore admissus sum. Sed excusationis multum est quod inter vos tamdiu versatus, mores & speciem puellae sic retuli ut nulla immodestia sexum arguerit. Quantum autem in feminas potuerim, si abfuisset verecundia, nunc demum in viros ostendi. Nec quaero has vires aut continentiam laudare. Satis erit si apud te, virgo, me absolvent. Scias enim: ego nec genere nec fortuna regiis nuptiis impar ab externo litore tuam famam secutus sum, & quasi admonentibus diis ut te viderem fruererque moribus tuis, feminam simulavi. Crudelitatem patrui, miserias matris, omnia commentus sum. Abscedo nunc aegrior quam cum intravi. Nam quantillum tuarum virtutum est quod fama acceperam & me tamen rapuerant.'

2. Radirobanes atrociter his verbis vulneratus: "Perii, Selenissa, perii, inquit. Quis hic ergo sub palla degeneri Achilles? Aut quae Thetis fraudem ornaverat? Nullus sum. An ille est quem nunc amat Argenis?" "Ille est, subiicit anus, & ne putes vulgare hoc esse secretum, id adhuc ignorat Meleander. Ceterum morari se diutius posse negabat ne Regi suspecta fortitudo sensim fraudem detegeret. Rediturum se brevi ad regiam, sed cultu militari, mihique vel Syracusis vel in aula praesto futurum quoties ab arce digrederer. Sibi nomen Poliarcho, neque vero diutius victurum quam placeret Argenidi. Ex animo tuo perpende, Rex, quales ambae fuerimus. Si te narratio virum movet, quid existimas in re praesenti feminas obstupuisse? Pauca deinde in aurem Argenidi narravit. Credo genus & patriam referebat, obtestatusque virginem ut secreta ea essent fidem invenit. Unum hoc enim arcanum est quod non auribus meis Argenis commiserit. Arcis claves apud me de more servabantur, quas ille corripiens: " 'Ite ad Meleandrum, ait. Ego ne maiores subsint insidiae Praetorianos & vigiles accersam.' Spississimae tunc nubes omnia astra eripuerant. Et dimotis ille claustris cum facem teneret ab ipso arcis limine exclamavit perrupisse ad Regem grassatores; properaret ad auxilium e[43] stationibus miles; instare, adesse periculum; facinus prope peractum esse. Haec cum vehementius aliquoties proclamasset, ipse quidem longe a via declinavit per tenebras; ceterum exarsêre improviso tumultu qui arcem proxime observabant. Quo habitu quisque erant procurrunt ad praestandam celeriter fidem. Nam & multi seminudi, ne componendis vestibus tardi essent, propemodum sola arma attulerunt. Iam occupaverant moenia, iam fervebat vestibulum atriumque confusis cohortibus. Cumque per varios ignes frustra hostis quaereretur, coepêre vereri ne aut larvae improvidos lusissent aut aliquo dolo de stationibus essent exciti. Praecipui vero duces & in illis Eurymedes cum delectis militum ad cubiculum Regis pervadit, in quo ego cum Argenide eram. Nostra vociferatio & in vultu Regis horror, maximeque duo cadavera quae ante pedes iacebant, non contemnendae rei indicia fuerunt. Circumstetêre igitur Regem, ac quod incolumem videbant defunctumque periculo, manum amplexi, mixtis vocibus multa ac varia volentes ideo nihil exsequebantur. Hi quaerebant qui sicarii fuissent; alii quis eos refellisset in inermi & muliebri domo; plurimi accensis facibus scrutabantur ne qua hostis lateret. Etiam tumultuaria quaestio de captivo habebatur, his genas vellicantibus, aliis in pectus intentantibus ferrum. Meleander interesse arbitratus ne praecox vindicta de eo sumeretur, tradit servandum Eurymedi.

3. "Iamque securus & praesidio suorum medius ad Argenidis thalamum venit, quo & referentibus nobis audierat etiam domitos esse a Theocrine sicarios. Postquam & illic duo cadavera conspexêre & plagas plusquam ad mortem opus erat adactas, enixius rogavêre Regis amici quinam mortalium huic fortitudini suffecissent. Ubi vero retulimus manu puellae patratum hoc facinus, taciti (nam admiratio verba suppresserat) circumlatis oculis victricem requirebant. Rex quoque advocari illam iussit, & quia monebamus duos ex latronibus fugisse, ipseque meminerat unum quoque cubiculo suo elapsum, tota domo distribui exploratores iussit qui repertos adducerent. Sed sive per portam qua receptum praesidium erat effugerant, sive per muros erant delapsi, Regi tandem relatum est neque illos neque Theocrinem comparere. Minor cura Meleandro de praedonibus fuit, sed Theocrinem abesse non ferebat, iterumque delectis qui omnia vestigarent Theocrines nomine tota domus exsonuit. Sciebamus ego atque Argenis vocantibus respondere non posse, qui beneficio noctis usurus iam forsitan multum viae processisset. Primumque indicium mihi fuit amare Argenidem quod adeo dissimulabat quicquid utraque noveramus, ut &[44] prope me falleret.

Capitulum XVIII

1. "In illis tumultibus reliquum noctis absumptum est. Prima luce Cleobulus ceterique quorum consiliis Rex praecipue fidit per cursores admoniti quid Regi contigisset, strenue adfuerunt, quibus ad quaestionem de captivo habendam dimissis, Rex ita circumstantes affatus est: " 'Quamquam in me deosque ingens piaculum admisêre nefarii, detegique & vindicari sontes debent, ego tamen non me magis ultum cupio quam illam videre, cuius virtute servatus sum. Ubicunque Theocrine est, ego me felicem abnuo esse quamdiu ignoro an illa sit in tranquillo. Dii boni! Ne in latronum insidias nimia virtute devenerit.' " Sic loquenti querentique iterum exploratores renuntiant nulla Theocrines vestigia nec in arce, nec in proximis campis extare. Si quid duri contigisset, aut sauciam aut--nefas!--interemptam potuisse reperiri.

2. "Haesit aliquantum Rex, ut ex fronte coniiciebamus, in subitas cogitationes delapsus. Tandem versus ad signum maximi Iovis, quod non procul in domestica ara stabat: " 'Summe Iupiter, inquit, si ut coniicio res est, firma tuo numine meam fidem. Caelesti munere factum est quod ex telis impiorum elapsus sum. O Theocrine! si fas est adhuc eo nomine te censeri, quod tibi inter nos induisti. Non tu virgo mortalis nec de numinum vulgo. Tu sanctissima Pallas, tu praeses armorum, tu quae soli Iovi debes quod nata es. Veneror te, dearum fortissima, ne Siculos patiaris ignorare beneficium tuum. Me enim arctissima religione tibi devotum exemisti inimicis, seu patris imperium seu pietatem tuam secuta. O te felicem, mea Argenis, si tuas fortunas licuisset agnoscere, scivissesque Palladem tibi loqui, tibi adesse, quae quo solertius divinitatem celaret, tibi clientis specie voluit esse obnoxia! Quibus argumentis hoc credam, si postulas? Primum memini vultus, & eodem numine, quo deam vetabar deprehendere, nunc sero immortalia ora cognosco. Quis vigor? Quod in oculis iubar? Omnia lineamenta in memoriam redeant. Scies quod ut fingebat mortalem, ita nec deam in totum suppresserat. Sed quis de accepto beneficio dubitet post certamen Pallade una dignum? Adeone ad divina opera caligemus, ut virgunculae manu putemus tot homines fusos & non potius lacertis caelestibus gratias habeamus, qui hanc pugnam ediderunt? Nunc vero quae praesens tegebatur, absentia sua se nobis aperuit. In caelum abscessit aut fortasse nostris oculis erepta tamen inter nos versatur, expertura an simus ingrati.'

3. "Ita disserente Meleandro fremitus ingens inter audientes exortus est. Scis hominum animos ac praesertim multitudinis facile grandibus & insuetis rebus deos auctores facere, & superstitionem quodam impetu infundi. Gloriosum praeterea Siciliae erat deos ipsos pugnasse pro Regibus. Itaque orationem Regis excepit militum clamor, Minervam Tritonidem per omnia nomina invocatium, quae illi artes suae aut deditae sedes fecerunt, hi superstitione animi, alii quo Regi placerent, ceteri effuse gaudendi licentiam amantes. Ut putas inter hos errantium motus risu furtivo mecum Argenidem lusisse? Nec indelectata quidem hac fabula mirabar quod Rex tam facile deam fecisset. Sed non hactenus stetit ludibrium. Quidam miles, sive adulatione sive insania motus: " 'Quae autem illa species, inquit, quam in summa arce vidi, cum ex castris exciti primum sumus? Fulgebat per noctem candidissimus ignis, quem haerere tectis putabam & nos compescendo incendio acciri. Mox in radios distingui coepit fulgor & haec pompa longo ordine crevit in caelum. Rei autem admirationem tunc quidem mihi excussit nuntiatum, Rex, tuae maiestatis periculum, quam non sine venerationis sensu nunc repeto. Quid si ille Palladis splendor erat, sese post te assertum recipientis ad sidera?' Vix miles finierat cum plerique eadem vesania, quod is finxerat, somniove conceperat vidisse se confirmant. Ita multis auctoribus fabula invaluit, & certatim consecrationem Theocrines argumentis, veneratione, assensu iuverunt.

4. "Cum vero gratularentur Argenidi quod tamdiu habuisset domesticum numen, illa abiectis modestiae specie luminibus antevertebat risum, donec satis adorata Minerva, Rex ad consilium super[45] atrocitate sceleris cum delectis secessit, & ego atque Argenis de Poliarcho locuturae in penetrale convenimus. Dicebat Argenis non indolis ad tempus repressae, sed verissimae fuisse virtutis, quod is apud se tot dies[46] modestiam tenuisset. Quid illius ingenio candidius, qui paene lenior inter mulieres fuisset quam fortior inter viros? Iam beneficium memorabat quod Meleandro teste dignum erat magnitudine deorum & Palladis manu. Iam etiam, sed illud verecunde, monstrabat quantum ille amasset periculosissimo dolo ausus & sexum dissimulare & se suppliciis, quae deprehenso certa erant, obiicere. Fateor, ô Rex, sublevabam virginis pudorem, ea ipsa commendando quae intellegebam illi esse gratissima, & quia nondum te noveram, nihil credebam praestabilius Poliarcho.

5. "Interim exegerat a captivo Cleobulus sceleris auctorem atque modum. Ille tormentis impar cuncta de Lycogene confessus: viam aiebat se ad arcem invenisse qua mari alluitur; nescio qua harpagine in murum coniecta quae ilicet saxis haesit, praeligatumque funiculum per quem in altum scandi posset, librato pondere immota sustinuit. Hic largiter a Rege esse peccatum consultiores putant. Nam cum Lycogenem subito opprimi oporteret, maluit ad illius villam mitti qui hominem tantum accerserent. Seu[47] iam eum ad arma comparatum crediderat ut nec capi facile posset, seu sperabat ad omnia audacem contempto indicii[48] periculo venturum. At ille cum clientum fortissimis, quos pridie in rei eventum plerumque ignaros coëgerat, venationis specie longius profectus venit ad arcem quam in Leontino agro habebat eximiam. Hinc per litteras Regi significat nec se tuto inter tot inimicos ad iudicium ire posse nec debere inauditum damnari; non denique oportere subornatos in suam pernicem sicarios fidem habere. Interim factione & viribus adoleverat ut, quod nimiae lenitatis consilium fuerat Regi, tunc necessarium esset dissimulare facinus & tanquam ad innocentem rescribere, praecipue monente Cleobulo ut si iniuriam fortiter exsequi nollet, saltem non tam ignoscere videretur quam fidem accusationi non habere. Ad hoc consilium fuit ut captivus ille index, morte in carcere oblata, tanquam casu occideret. Neque tamen Lycogenes quid meritus ipse aut Meleander quid ille ausus esset oblitus est. Alter ergo in alterius potestatem aut fidem redire cavebant & suspicionibus odia fovebantur, bello quod deinde secutum est propemodum deteriora.

Capitulum XVIX

1. "Interim Meleander damnata arcis fide quae sicariorum furori patuerat novo consilio Syracusas Argenidem abducit, non tam iratus Lycogeni quam Palladi gratus. Adventabant quinque dierum solemnia, quibus ferias illius deae nascentis solemus residere. His ergo expectatis Rex ad templum progreditur, convocatoque ad contionem populo in hunc sensum locutus est: scire iam eos quicquid ipse de Palladis in se meritis dicere posset; repetere tamen deam in mercedem auxilii, ut quam saepissime amet de ea re loqui: tunc in se atque Argenidem insidias commemorat, sceleris tamen auctores premens, neque in Lycogenem contumeliosa vox excidit. Palladem autem mortali specie & Theocrines nomine tectam adfuisse periclitanti. Ipsam, ipsam genio manuque divinam abstulisse successum euntibus in se telis, & praedones tanto numine oppressos periisse. " 'Quid autem, ô cives, erga deam pignus erit, nos praestiti auxilii memores esse nisi quod pretiosissimum mihi servavit, Argenidem, inquam, meam, ego eius cultui mancipo? Hanc igitur consciis omnibus diis, in publica Siculorum contione, tanquam Pontifex Sacerdotem capio. Hanc sacris Palladis iubeo operari templisque praeesse, donec Iunonis numine abducetur ad nuptias.'

2. "Postquam Rex dicere cessavit Argenis ex composito ad patrem processit. Circa augures erant. Et Rex candidam vestem tenens, omnibus historiis distinctam quae Palladis maiestatem populo exhibent, procumbentis collo iniecit. " 'Quod si, inquit, deae esse non potes nisi e patria potestate exiveris, ego te hactenus imperio meo solvo. Solae nuptiae a Palladis religione te eximent. Sacra omnibus nundinis peragentem nostri cives aspicient.' " Ad haec Meleandri verba lacrimas, plausus, vota, popularis superstitio effudit. Redeuntes deinde in Regiam tota civitas comitata mox per singulas domos temulento pervigilio novitatem sacrorum sancivit."

3. Accensus Radirobanes aemulatione saevissima interfatur: "Dic autem, Selenissa. Eousque decipi patrem tulit Argenis? Non repugnavit infulas iniicienti? Non exoneravit Regis animum absurda pietate? Tulit denique se Palladis nomine initiari Poliarcho?" Tunc anus: "Equidem indignabar eo processisse fortunae ludibrium. Sed non impune studiis alumnae repugnassem, quae professo apud me affectu Poliarcho iam favebat. Ingratum praeterea fuisset Meleandro ab errore revocari. Quantum enim hoc erat habuisse in auxilio deam? Praeterea gnatam sacerdotio destinabat, non pietatis tantum officio sed ut populus virginem, proximam sceptro, videre assuesceret & mirari. Ita volebat favore frequentiae esse securam quae in solitudine prope perierat. Nec sordida sacra aut indigna sceptro erant, quibus manus admoliebatur. Vestis auro signisque conspicua; caput ornatum ut potius deae quam antistitis crederes. Satis erat innoxio ictu libare victimas priusquam caederentur; thura inde Palladi dare; moxque fluentem populum ad rami osculum, quem ipsa tenebat, in aurata sede excipere.

4. "Inter hos dies Poliarchus, ut promiserat, militari ad aulam cultu venit. Unus ille cum ipso qui patruelem antea simulaverat. Tunc eum sorte & nomine mutato appellabat Gelanorum habebatque pro liberto. Primum ad Eurymedem venit, statimque indole & arcano inter praestantes viros genio ei conciliatus est. Mox per illum admissus ad Regem significavit a remotissima regione se venire; inter suae felicitatis titulos numeraturum, si in tanti principis aula liceret ad virtutem erudiri. Rex qui saepe Theocrinem non viderat, iam sermone & vestibus alium adeo ignoravit ut tanquam incognito & tunc primum in Siciliam appulso loqueretur. Suspiciebat tamen vultus, & omnia in hospite spectabilia viam ad futurae familiaritatis magnitudinem faciebant.

5. "Dies erat quo, redeuntibus nundinis, oportebat Argenidem ire ad templum cum ambae scivimus Poliarchum esse in regia. Trepidabamus ergo: illa quidem laetitiae immodico sensu, ego autem horrore dubia ne quid ipsa moribus suis & monitis meis indignum pararet[49]. Sed rem in melius utriusque amantis virtus explicuit. (Ignosce, Rex, si coram te Poliarchum breviter laudo. Certe enim nec Argenidem oporteret a te amari si impari aut degeneri amori patuisset, nec deberes mihi multum nisi te praeferrem illi viro quem praeter te vincere nemo potest.) Tunc quidem hoc accepto nuntio solemnium oblita Argenis non sacerdotii regium cultum quo cingebatur videbat, non salutantium coetum, non matronas virginesque assuetas obsequio. Occupata in Poliarcho nec commode loqui poterat nec audire, donec ego in morbum despiciens familiariter rogavi ut se colligeret. Et illa, non antea merita sic moneri, verecunde erubuit. Processimus ergo ad templum. Iamque hostiae tangebantur cum in Argenidem intenta rursus video eam diriguisse. Nec dubia fascinum esse, quo invicem miseri amatores pereunt, circumspexi unde hoc telum veniret. Haud procul Poliarchum aspicio. Sed vir erat maiorque videbatur nec facile Theocrinem agnovi, ut non mirum si Meleander falli potuerit. Adeo quicquid muliebre, quicquid timidum videram cum veste posuerat. Supercilium gravius fuit, vultus erecti, lumenque modesta sed virili licentia vagum. Frontem quoque & tempora neglegenti decore comis asperserat. Inter haec Theocrinem animo repetebam. " 'An illa est?' inquiebam. " 'Ea est. Dii deaeque, tot lepores, tam habilis ad omnia animus! & hae manus pensa trahebant?' Ignovi itaque ad hoc spectaculum raptae Argenidi, quam tamen revocatura ad praesentis sacri officium (nam prope stupebat) simulavi fluere praeter modum virginis pallam, eamque dum colligere videor: " 'Memineris, domina, inquam, nec Poliarchum probaturum ut tibi hic desis.' Evigilasse diceres ad hanc vocem. Concepit ergo preces quas praeibat Pontifex, & Poliarcho, qui deae nomine colebatur, libentissime habuit hos honores. At ille (ô quanto plus est suo quemque quam alieno iudicio esse felicem!) quaerebat supplicare facientibus sacra, inquieto animo in me subinde atque Argenidem respiciens.

6. "Redimus ad regiam. Ne quaere quid tunc ego & Argenis collocutae. Unicus erat de Poliarcho sermo. Ad extremum: " 'Quid, ô mater, peccabimus, ait Argenis, si meum patrisque servatorem sanctius cariusque habebimus quam qui illum ignorant? O si saltem colloqui huic liceret unaque sacerdotii mei vanitatem ridere!' " 'Faciam, inquam, Domina, ut liceat. Mea opera sistet hunc tibi.' Et hoc quidem spondebam prolixius ne illa (nam sanitatis vix spes erat) morbum suum periculosa modestia a sensu meo eriperet, neve, si nihil indulsissem, aliis artibus plura pararet.

7. "Cum ab Argenide exirem, video in vestibulo Poliarchum cum meo filio spatiantem. Quippe ad me aditum suspicione carentem quaerebat. Ego tanquam ad filium irem etiam hospitem salutavi, strictimque admonui ut in eundem locum sub noctem se referret. Quid moror? Secreto ad Argenidem adductus ea gratia & modestia fuit, ut hunc crederem rursus esse Theocrinem. Nihil illis colloquii (nam saepiuscule redibat) cui non interessem. Nullum crimen, nulla in iuvene & amante temeritas nisi quod semel in hanc sententiam ausus est loqui: se Regibus ortum neque in statu privato futurum diutius quam suus in Argenidem amor iussisset; ab ea recipi in sponsi caritatem & foedera optare."

8. "Ut prius in Orcum recipiatur! inquit Radirobanes. O vesanam semiviri temeritatem!" "Non credebam, ait anus, superfuturum virgini ad ista sermonem, & tanquam debitas mihi partes pro alumna parabam sufficere, cum ipsa ne (ut in re improvisa) cunctata quidem multum ausa sic loqui: " 'Testes dii, quos omnes, Poliarche, propitios tibi credo. Si te fratrem habuissem, nullas in taedas consensuram me fuisse ne quis esset quem supra te amandum iura mihi ostenderent. Virtus tua & libertas quam depulsis praedonibus dedisti faciunt ne certiora fidei pignora possim exigere. Sint ergo conscii dii--& tu quoque Selenissa--me hactenus ad haec pacta descendere, ut spondeam nulli me nisi Poliarcho nupturam. Nec parentis in me imperio in totum detraho. Illo iubente nulli nubam, at alteri nunquam.' "

9. Expalluit Radirobanes, & fascinum profecto valuisse in virginem; veneficum Poliarchum fuisse addebat & alia quae recens indignatio in felicem aemulum inveniebat. At Selenissa: "Ego, ait, tunc confusa ne tamen nihil profuturo iurgio me illis committerem: " 'Dii, inquam, aspirent cogitationibus magnis. Audax tamen consilium & celere initis. Et si quid rogare vos possum, quid interest, Poliarche, haec potius agi secreto quam professo ad Meleandrum voto? Si, ut ais & arbitror, privatae sortis non es, cum iam beneficium dederis, cum ab Argenide ameris, nihil causae cur affinitas Regi non placeat.' Tum ille: " 'Si ignoscis, matrona, quod iuvenilis impetus me avidum videndi Argenidem a patria abstulit, sine comitatu aut ceteris meae fortunae indiciis, cetera facile excusabo. Ignotus & propemodum solus vereor ut meam causam & opes Regi probem. Sufficere autem vita non posset inter amoris mala, si in incerto votorum iuberet a patria accire meae sortis & dignitatis insignia. Itaque me, ô virgo, ab interitu revocasti, quem destinatum habebam si te duram praebuisses. Tu vero, matrona, desine haec foedera habere suspecta. Nam quae modestia fuit amanti durabit adhuc sponso. Satis est me amari, satis est spem esse securam. In hoc mihi votorum nunc summa est. Nec furtivae nuptiae mihi placent. Iam patientior omnis morae tempestivis consiliis ambiam Regem, donec in oculis Siciliae mihi tua alumna ipso iubente nubat.'

10. "Ita tunc ille, & modestiam quam sermone praetulerat moribus aequavit, summo pudore, quem hospes attulerat, etiam post secretae fidei pignora illibato. Vivebat in aula. Servos aliquot emit. Equi, quos amabat domitare, stabula impleverant, ut esse opulentum constaret. Genio praeterea studiisque & quoties licebat experimento fortitudinis plurimorum animos tenebat. Per has artes nihil minus Regi carus quam nunc vides Archombrotum. Unus tamen omnium conscius Gelanorus. Ceteri familiares utique ex Siculis collecti dominum ignorabant. Saepe ergo ad Argenidis familiam nihil suspiciosa humanitate divertebat. Saepe incautis omnibus, nunquam tamen nisi me duce cum Argenide erat. Dixisses sororem cum germano sub me matre lusitare. Praecipua mihi eius imago est venientis ad sacra, quae in suarum virtutum praemium immerita Pallas ferebat, cum Antistita Argenis Palladem diceret & Poliarchum cogitaret, & a numinis signo in eum, tanquam temere obversa, deflecteret preces. Ille autem fabulae non ignarus aut fingeret maiestatem aut aliquo nutu oranti annueret. Haec saepissime inter nos conscium risum ciebant, neque satis castigabam improbitatem per hos iocos errantium." Non tenuit Radirobanes iram sed: "Si, inquit, iusta Pallas fuisset, hanc mimicam deam, hanc divinos honores usurpantem, multo pluribus laqueis suspendisset quam se ipsam Arachne verberata."

Capitulum XX

1. Sic loquentes turbavit ab Argenide servus, qui dominae verbis nuntiavit Selenissae ut rediret secumque, si videretur, Radirobanem duceret. "Vade, retulit illa, & dominae nuntia nos confestim adfuturos." Cum servus abiisset: "Expectaris ab Argenide, inquit, ô Rex. Nescio quid eius consilium intervertit huc ad nos veniendi. Dum autem imus ad illam, patere breviter quae supersunt edisseri." Strictim ergo exposuit dum Poliarchus in ea felicitate esset, ortum in Sicilia bellum, Lycogene postquam satis factione invaluit acriter in Meleandrum provecto; strenuum consilio manuque Poliarchum non minus ipso Rege exosum hostibus fuisse; quos etiam primo certamine ita ultus est ut victoriam Regi tribuerit. Addidit calamitatem illius, violatis Lycogenis legatis qui de pace acturi veniebant. Et tunc quidem pulsum esse Sicilia sed in dies ab Argenide expectari. "Ille est, ô Rex (ne immerito Archombrotum insimules) qui virginem hactenus difficilem tibi fecit." Tum Radirobanes: "Putas vero, matrona, illo incolumi me fore securum? Quid si mutabitur Argenis? Quid si repetet prioris amicitiae sacramentum? Ipsum quod iam (ut ais) me amat, deserto Poliarcho, documento est me quoque, nisi aliquod mihi consilium praeoccupo, deseri posse."

2. "Ne dubita, refert anus, ubi semel matrem familias Argenidem habueris, nihil eam a fide connubii deducet. Censeo itaque maturandos hymenaeos. Si vero Poliarchum inter haec redire contigerit, ego incautum & omnia mihi credentem, qua iubebis, in insidias deducam. Tollendus enim erit. Nec arduum facinus inermem solumque opprimere." Radirobanes obstupuit ad mulieris scelus. Probato tamen consilio in Argenidis porticum pervenit, in qua ipsa dimisso Poliarcho ambulabat vultu severo, utique recenti dolore incitata. Obviam tamen Radirobani perrexit iussitque considere; ipsa in sella alia acquievit. Is vero spe quam anus fecerat tumens sua vota, suum amorem virgini commendavit, omniaque addidit quae verus effictusque amandi impetus eadem habet. Argenis praeter expectationem rigida nihil ad eius mentem respondit. Idque ille eo acerbius tulit quo propius spem venerat expugnatum virginis animum esse. Expalluit etiam Selenissa, cum suo promisso fraudatus Rex inspiceret in illam, verita quoque ne amor deceptus in apertae indignationis verba mitteret insanientem.

3. Postquam ille porticu excessit, ausa est anus incusare Argenidem. Quid enim eius animum in contraria rursus egisset? Aut cur fefellisset spem quam pridie ipsa fecerat? Cur non saltem ageret curam patriae, cuius intererat Radirobanem non irasci? Sed puella indignationis vix potens: "Desine, inquit, in peius ominari. Diis curae Sicilia erit, quorum numine perduelles, ut vidisti, nuper extincti sunt." Dubiis verbis nec sat certum an in se directis anus verberata contremuit. Hae primae flagitii furiae erant insidentes meritum pectus. Sed noverat solis sceleribus sua scelera posse defendi. Trepida ergo rerum suarum anxie agitabat, quibus modis Radirobanem ad vim incenderet traderetque ipsa Argenidem. Cui ne suspecta interim esset, paulatim simulavit a Radirobanis patrocinio abire & interdum imitatione doloris querebatur abesse Poliarchum. At non dubia Argenis simulationem hanc esse peius frontem ab animo dissidentem exosa est.

4. At Radirobanes vitia utcunque hactenus pressa eo effrenatius solvere coepit, quo diutius vires dissimulatione collegerant. Nullum praemium par esse auxilio quo Meleandrum iuverat arbitratus, ita agebat tanquam hospitalibus armis plus iusto Siciliam & Argenidem emisset. Itaque immodestius Regem super gnatae foederibus adibat, gravisque inceperat omnibus Siculis esse. Potentiorum praecipue offensam immodesta ambitione contraxerat. At Meleandrum perplexae cogitationes subiêre verentem ne is amor in iurgia desineret, fessusque & imparatus senex nova ad bella revocaretur. Filiam ergo vocat petitque quid tantum in Radirobane ei displiceat. "Privatorum est, inquit, eligere matrimonia ex amicitiae affectu vel morum concordia. Nobis ille suavitas exuenda. Regum enim fortuna est ut nunc indignos & exosos per sanctissima foedera sibi coniungant, nunc omnium nexuum iura omnisque sanguinis caritatem inhumana necessitas neglegat. Carissimus esse solet qui utilitate praecipua potentiam nostram alit, & affinitates pulcherrimae censentur, quaecunque regnum stabiliunt. Si plures genuissem, posses credere non me hic tui habere rationem, sed mei. Scio enim a Regibus saepe filias aut sorores spargi in eos quos fallere amicitiae specie volunt vel ad tempus placare; nihilque deinde sui sanguinis pignoribus, nihil nominum quae mutuo inierunt reverentia motos, pacem & bella ex temporum & fortunae aestimare ingenio. At tu mihi sola es; in te unam affectum patris & Regis natura & successio coniunxit. Aut ipsa tibi consule aut me patiaris consulere."

5. Hic Argenis: "Est, Domine, quod rationem virgo reddat si quem sibi optat in sponsum, non si cui dura esse instituit, sive ratio est sive etiam pudor, cuius esset vel omnes aversari. Hunc autem Radirobanem forsitan possem non odisse, si me potius amaret quam crederet debitam sibi. Tam inconditam superbiam non fero. Tu ipse, optime pater, cetera cogita quae in homine non probas. His quoque adducta sum ne hoc affine, te & Siciliam & me denique perditam velim." Ita obstinatam Rex dimisit certus ipsi, ut solebat, indulgere.

Capitulum XXI

1. Radirobanes, quamquam iratus Selenissae quia promissa non processerant, eam tamen optabat audire. Nam & solertem sciebat & post secreta alumnae prodita suam esse. Ceterum uni ipsi Virtigani expugnatam illius conscientiam detexerat, levabatque furorem liberrimis apud eum questibus, multisque in Meleandrum, interdumque Argenidem, minis. "Timeo, mi Virtiganes, inquit, suspicionem fraudis si toties cum Selenissa ago. Tu in vices meas tuto successeris. Cum ibo ad Argenidem, facile ad anum pervenies & hunc feres codicillum, quo queror destitutam spem quam habere me iusserat in Argenidis recidisse ludibrium. Scribo praeterea ut omnia tibi credat, si quae in rem tam arduam forsitan habet. Te enim mearum rerum arbitrum, te, ut in ceteris rebus sic in ista, consilium praecipue mihi esse."

2. Suscepto negotio, ut primum Radirobanes Argenidem invisit, Virtiganes clam Selenissae in manus litteras dedit, quas nonnihil semota cum legisset rediit ad Ligurem, haud ignara nisi procederent hae nuptiae se utrimque perituram &: "Nuntia, inquit, Regi, nihil eorum deesse quae promiseram. Sed lentum amatorem ista tempora non quaerunt. Rex est; armatus est; habet classem & ex raptu dii quoque sibi uxores invenerunt. Violenta consilia amor excusat, & mariti sanctum nomen delet iniurias. Nec in alumnam crudelis sum. Cogi optat Argenis. Et hoc quidem ut fidem exsolvat Poliarcho, cui promisit nunquam sponte consentire in alium. Servat igitur istam frontis verborumque constantiam, ne iratos deos habeat quorum numinibus vocatis Poliarcho se addixit. Sed me deinde iurgio premit. " 'Nam cur, inquit, Radirobanem amare sic memoras? Aut si amat, quamdiu cessat?' Accessit imperium Meleandri hanc austeritatem praescribentis. Nam ille cum Radirobane affinitatem non vult & invidiam repulsae transfert in filiam. Ne erres. Tuo Regi non diu licebit esse forti. Clam enim milites accersuntur. Et ubi Meleandro suae vires placebunt, cum supercilio istum negleget, cui nunc affinitatem timide negat."

3. Multum miratus Virtiganes tantae audaciae verba ad dominum, qui de more iratior a virgine abibat, rem defert. Et ille novitatem consilii haud parum miratus: "Faciamus igitur, inquit, ut nulla sua culpa Argenis eiuret Poliarchum & ei liceat nos amare. Ego per Iovem quacunque haec fide Selenissa tibi mandaverit omnia diligentissima ratione curabo, nec a Meleandro sperni me patiar. Sed ne anus nos deserat accusetque conatus ad quos ipsa iam impellit, nesciat hanc mihi rationem placere. Ipsa quoque, si nostrarum est partium, se cum Argenide ex improviso capi laetabitur."

4. Non audebat Virtiganes dissuadere, quamquam pericula videbat & hospitii violati infamiam. Ita fraude & scelere Selenissae, vis funesta Argenidi, &--quod miserius erat--tanquam optanti apparabatur. Conducebat huic fraudi habere facilem nec suspiciosum Meleandrum. Rursus ergo cohibere Radirobanes animum coepit. Illum sine satellitio ambivit, sine armis iniit apud illum convivia, ut neque is dubitaret se eius fidei deinde concredere. Exercitum quoque in Sardiniam remisit ne suspectus nimiis viribus esset. Familia tamen & procerum quos habebat comitatus corporisque custodia plus quam sexcentorum hominum erant, praeter triremium quinque (tot enim sibi servaverat) remiges atque nautas, quos ex omni classe delegerat.

5. Satis hoc virium ad fraudem raptumque existimans, diu secum exigit quo securius modo praedam hanc ageret. Multa volventi talis potissimum dolus sedit. Praetorium eius navigium, cum in Epeirctes portum succederet, pertinax gubernator obnoxie in ignoto saxo alliserat. Ita quassatum est latus & quicquid sub prora scopulo ictum dedit. Fluctibus tamen ereptum est, contis atque remigio funibusque ab antecedentibus scaphis & proximo litoris aggere perniciter actis. Ereptum periculo in ipso terrae confino fundatur anchoris, & deinde ingentium trabium velut ponte, incurvam craticulam imitante, subnixum est. Sic utrimque effultum in pristinum robur componebant artifices. Neque modo placebat sublapsa restitui, sed quae plurimarum aedium urbiumque fortuna est, praestantius volebant ex ruina resurgere. Namque Corinthii, apud quos primae triremes sunt conditae, rei nauticae eximium usum ad colonos pertulerant. Et hinc Corcyra statim, hinc validae maritimis copiis Syracusae. Pulcherrimum erat Meleandro navigium ad eam artem exactum, ex quo exemplum capere suos artifices Radirobanes iussit & triremem reparare propemodum a carina. Nec Radirobanes tantum sed & saepe Meleander opus visebat.

6. Hunc ergo insidiis ordinem ille constituit. Absolutam triremem dicavit Argenidi, illius statua ad proram defixa & in puppis ambitu per varios ornatus repetita imagine. Opportune instabat natalis Argenidis, quem & velle se predicabat renascenti navigio esse natalem. In eam igitur diem invitavit ad litus cum gnata Meleandrum, quippe locato in arena tentorio prandium utrique daturus. Quo in multum diei protracto, triremis deinde nomini Argenidis sacra inter tubas atque symphoniam aequori permitteretur. Moxque tenebris excipientibus lucem, medicati ex suphure ignes & sub undis victuri (nova tunc erat voluptas atque rara) ex eodem litore emicarent. Inter illud vero spectaculum, Siculis improvisis & ut extra periculum plerumque exermibus, statuerat vi correptam cum patre Argenidem in proximas naves deferre. At ut longa hilaritate mentes omnium a cura & suspicione averteret, noctem quoque, quae Argenidis natalem praecedebat, regio tripudio & propemodum mimo celebrare instituit, undecim ex primis suorum iuvenum electis[50] qui secum larvati saltarent. Placebat ea scena referre trium deorum fabulam, pulso patre Saturno, naturae hereditatem sorte ducentium: cum sidera Iovi cesserunt, horruêre maria sub Neptuno, & tristitia ferox Pluto ad populosiora regna demissus est.

Capitulum XXII

1. Hos splendoris regii ludos a Radirobane parari Meleander laetus accepit, illum utique diem honore praecipuo culturus. Nam & quae Syracusiorum ceterarumque urbium legati paulo ante petierant, inter hanc pompam tanquam in honorem Argenidis donare decreverat. Ea vero maxime erant ne redemptoribus portoriorum aut vectigalium liceret ab iis quicquam exigere, quos non vitio suo egenos & colendae terrae utiles esse magistratus censuisset; praeterea ne quis ex proletariis aut capite censis imitari divitum otium posset cessando, fastidiendo artificia, & unum ferrum sic ad latus gestando, tanquam in pace militaret; sed quos de suo non vivere posse constaret vel sponte quod profiterentur eligerent vel ad publica opera distribuerentur: quippe illos ignava tristique superbia in pace marcentes privata scelera exsequi, aut quo suam egestatem publicis malis pascant, operam ultro ad seditionem motusque civiles commodare. Illud quoque petiêre ne imi quaestores exigendis a populo tributis praeessent, & nec ipsi privatorum limina circumirent, nec missis lictoribus pignora caperent divexarentque oppidanos; ipsorum concivium esset hoc munus, qui ex suo corpore eligerent per quos ea pecunia cogeretur humanius. Hanc singula oppida ad Praetorem suum ferrent; inde vel Praefecto provinciae numeraretur, vel si Regi placeret, Syracusis inferretur aerario. Si quis enim privatus detrectet aut moretur, per suos hunc cives, per assuetos magistratus notosque lictores praestare ad solutionem adigi, quam inhumano fastu quaestorum, qui cum exactoribus suis brevem moram egenis interdum crudeliter vendunt, meliusque praedati numquam eunt quam cum in vexatis laribus & in quibus vix tantum est quod tributo sufficiat, sibi quoque spolia illato terrore inveniunt.

2. Misertus suorum Rex Cleobulo curam dedit ut leges conciperet, quae haec a populo incommoda arcerent. Difficilius fuit, quod iidem legati petierant, malis occurrere, quibus litium frequentia, iudicum morae, & advocatorum iniquitas agros urbesque populaverant. Ibburranes & suapte magnitudine & commendatione Argenidis Regi carus conversari frequentius solebat in regia. Hunc adierant Syracusii, recipique ambierant in tantae gratiae clientelam: ferret ipse ad Regem iustissima vota precesque Siculorum; eumque iam sponte mitigatum prolixius suo pondere ad populi commoda inclinaret. Praeter ceteras virtutes summa erat in Ibburrane facilitas si quis opem aut iustam suffragii commendationem petebat, ut eum diceres beneficium accipere quoties dabat. Is igitur & saepe Syracusanos commendaverat Regi & tunc maxime super his fori & iudiciorum malis, de quibus populus querebatur, ita locutus est.

3. "Ne putes levia haec esse, Rex, quibus levari Sicilia optat. Nescio an turbae civiles, quas modo sedavisti, furiosius saevierint. Aut ne dubites quam ampla factione minentur haec mala. Non plures cum Lycogene coierant. Isti, inquam, advocati, patroni, scriptores, lictoresque (nam iudices, quia eos constituis, vereor nominare) adeo numerum superant, ut pauciores sint agricolae, pauciores qui in mercatura vertuntur, regnumve custodiunt. Unde vero tanta illa gens vivit nisi & iniuria populi, ex clade & sanguine miserorum? Eo quidem maiori reipublicae detrimento, quod si inter pauciores, sed spectati candoris, advocationum munus esset, tot illa ingenia quae noxia calliditate se corrumpunt melioribus studiis ornarent patriam: disciplinas & artes aut proderent novas aut inventas excolerent. Ita haec pestis non modo malorum est rea, quae infert, sed bonorum praeterea, quae adimit. At excusabis multitudinem comitialium hominum (permitte sic vocari hos iurgiorum praeceptores) ex litigantium numero, quibus omnia fora aegre sufficiunt. Per pauciores enim agi tot causas, tot explicari negotia non posse. Immo vero ex iudicum & patronorum numero crescunt lites aut subsident. Adde nova tribunalia; non deerunt quibus placeat recens equuleus. Quod si de veteribus adimes, ita cadet pars litium ac de morbo decedat, si de hodierna medicina subtraxeris. Forensis huius aestus causa est, quia iudices (ne infrequentia causarum, lucello sublato, etiam despectam dignitatem faciat) in summo iure semper inveniunt quos submittant fascibus suis. Nec rabulae desunt & his quoque deterius genus, homines quidam scientes formularum omnisque ad litigandum articuli, qui vel alios inter se committant, vel ipsi reperta litigandi materia huius ludi ignaros exerceant. Ex tuis provinciis una fuit expers eorum qui se in litibus doctos iactitant.[51] Quietem oppida agebant; quicquid discordiae inter cives exarserat, rudis sed beata aequitas compescebat per arbitros. Ignari salutis passi deinde sunt ex illis hominibus apud se unum vivere. Illico ortae causae, contentiones validae & dissidia aetatem tulerunt. Adeo isti in foro exerciti saepius lites excudunt quam inveniunt aut placant.

4. "Sed utcunque numerosi & aliqua contagione vicina omnia turbantes, saltem si brevi supplicio contenti mulctatos dimitterent. Nunc aeterna sunt iurgia, ut si cum sumptibus sit molestiarum ratio, gravius putes sic vincere quam confestim damnari. Illud est potissimum quod exigit tuam curam. Amputa has ambages, constitue spatium ultra quod nullis litibus fas sit senescere. Nam & modum & numerum praegressae sunt artes ac nomina, quibus miserrimos clientes patroni & iudices frustrantur. Articulatim & lente hos discerpunt qui semel perire potuerant. Saepe itur ad iudices, causa narratur, aliquot anni abeunt, necdum contestatio litis, ut vocant, audita est. Iudicibus hic non vacat. Hic omisso quod litem facit negotio haerent patroni in causis minoribus, quae nunc sponte, nunc eorum studio, nascuntur e prima. Haec praeludia adornant, his proclamant inauditis iter ad verum iudicibus esse non posse. Sic dubia ex dubiis seruntur. Sic immani dilatione pereunt litigantes--magna, ô Rex, in insontes inopesque iniuria. Nam qui in divitem inimicum pauper inciderit, tam longo & sumptuoso itinere conficitur, procumbitque denique lassus, nec recuperato iure inultus aemulo minus suo quam huic prolixae aequitati irascitur.

5. "Ne quaere cur tamdiu iudicibus placeat & patronis ad se delatos cruciari. Nempe ex mora & tempore sua opera aestimatur. Sic patronis, inquam, crescit, sic iudicibus merces. Multa scripsisse, multa audisse (quamquam ea praestabat compendio fieri) acerrime vendunt, eo peiores, quod quae peccant, ipsi iustitiae imputant. Praeterea consuetudine videndi miseros & deinde faciendi exuunt humanitatis sensum, aut potius miserum esse non credunt litigare. Ita duri ad questus parum supplicibus moventur, & ab iis tantum culti, saltem amant longiora in ipsos exercere imperia.

6. "Cetera quae quotidie peccant taceo. Nam haec omnia questos esse oportuit, qui emendandi fori tibi mentem dederunt. Praestat de remediis in eam cladem videre, quae fortasse ab eiusmodi sanctione non incommode incipies: ut sistantur iudicibus illi ipsi qui inter se dissentiunt, ne ab sola advocatorum fide res pendeat. Ex eorum simplicitate vel astu saepe integrius ad ingenium causae disceptatores pervenient quam callidae eloquentiae fuco. Ubi causam adhuc nudam inspexerint, duorum aut trium iudicum arbitrium erit an ad sententiam sat liqueat. Neque iuris teneantur apicibus. Aequi bonique iudicium esto. Aliter exordiri nefas sit, sive in minoribus iudiciis sive ad quae provocatur. Sin impeditius iurgium venit, testesque & inspectionem & leges desiderat; tum ad quos patronos deferetur, ii numini repetant sacramentum quo semel devincti sunt, nullam se causam, quoad sciant, iniquam oraturos. Quos si hanc fidem fefellisse constiterit aut clientem praevaricatione laesisse praeter infamiam genus supplicii excipiat, cuius timor apud paria ausuros plusquam omnes dii possint. Illud praeterea utilissima lege cavendum est ne quid a clientibus patroni accipiant priusquam lis finem sortita sit. Qui vincetur, aut nihil aut non multo amplius (quod & lege definies) patrono debebit. Et iam inde ab litis principio accedet tantillae solutionis fideiussor, ne operae merces alia lite quaerenda sit. Is vero cui successerit, advocationis diligentiam rependat tanto auro, quantum iudices ipsi in laboris mercedem accipiunt. Sed sanctum sit ne quis, dum adhuc litigatur, intempestivis muneribus peccet in legem. Causa si quis cliens dederit cadat; accipienti patrono imperetur a foro exilium. Delatori ea sint praemia quae vel domesticorum fidem sollicitent. Faxo patroni moras oderint & contentiores ad metam, dum sibi sic studebunt, aliis prosint.

7. "Parum est, nisi praeterea edices (sed hoc graviter nec, ut solemus, terroris mox evanescentis imagine) ne ulla lis ultra sex menses apud iudices haereat, nisi si testes extra provinciam arcessendi sunt--tunc enim vel tempus geminari non abnuam. Non ferent hanc vocem assueti lentissima propinare remedia & indignatione plenissimi negabunt tot causarum acervos semestri iurisdictione digeri posse. Ab iis igitur quaeram an in annos cumulus litium crescat in foro? An vero de veteribus absolvant paene ad scaturientium numerum? Si crescunt, quid iis tandem fiet? Quo satis ostio evolvemus tot annorum incrementa? Abiiciendae mehercule erunt aut uno agmine non ex aequo finiendae, sed sortibus. Sin paene ad nascentium numerum iam adultas emittunt, nihil magis exigimus. Convenimus de numero. Satis, inquam, ut quot annus feret lites, tot audiantur iudicia. Sin obiicient religiosam difficultatem veri quaerendi, quae aliquot interdum annis indigeat, nihilo erit excusatio illa felicior. Nam implicatae scilicet causae sunt? Vos ipsi, vos, iudices, eas implicuistis. Respicite in maiores. Celeriora quam praescribimus iudicia erant, & tamen aequissimos fuisse non abnuas, cum ab illis conditas leges ut plurimum colamus. Labentibus saeculis specie aequi in reorum auxilium inventa sunt ea, quibus denique simplicitas legum occubuit: frustrationes, rescripta, & quae semel constitui poterant velut religioso ordine in varios dies dilata. Haec vero quia iudicibus & patronis ad lucrum sunt, iam neglecto reorum commodo tam sancte observantur, quasi iudiciis cives, non haec illis inventa sint. Ex istis resecate quod iusti temporis mensuram excesserit. Nam & sex mensium studium ac diligentiam nulla causa effugiet. Et si exacto spatio adhuc deliberatis, at tanti est a tribunali discedere. Nec scrupulositas nimii iuris cunctationem iniiciat. Ex animi vestri sententia quod tunc liquebit decernite. Quandoquidem & saepe post annos & lustra haud minus turbide vel inique statuitis. Adeo non tempore, sed diligentia, veritas constat."

8. Meleander dicentis manum corripuit & hilari vultu: "Quo te, inquit, hic aestus, magne antistes, qui absentibus loquaris? Nisi me forte in iudicum numerum refers, aut sub aliena invidia me mones. Audio enim & quibus res in aula est queri lenta illic esse consilia." Excusavit Ibburranes dicendi fervorem cura publici commodi concitatum. "Sed fortasse iudices, inquit, transferre in causarum patronos invidiam volent. Siquidem illos esse, qui cunctantur, nunc directa, nunc ex obliquo mora, & animos Quaesitorum diversissima ambage impediunt. Quasi vero qui advocationis munere funguntur, ita peccare nisi ex consensu iudicum possint. Hi rem postulant differri. Isti annuunt. Utrorum maius est vitium? Equidem censeo esse illorum, qui cum possint haec mala prohibere, non faciunt. Neque enim sic tergiversari remque differre & in superfluis morari auderet patronus, qui nesciret eiusmodi artem quotidianam esse & assensu iudicum ratam. Neget Praetor indutias; omnes litis articulos intra sex mensium spatia includat; imparatos habeat pro convictis; iam causidici desinent ab hac fraude neque iura clientium improba dilatione confici ferent.

9. "Si haec tamen omnia iudicum animos non movebunt, si mihi reclamabunt, si fidem & labores & disciplinam suam iactantes hac paucorum mensium brevitate se ultra fas premi querentur, te misericordem esse non veto. Iube quicquid negotii oneratis superfluet, dividant in peritos. Sunt in causarum patronis consultissimi multi. Ad hos litigantium, quos placebit, reiiciant, seu per se, seu per alios iudicent, e republica facturos, modo praeter imperatum spatium clientes non pendeant. Videbis illico refectas illis vires. Non committent ut lucri & potestatis pars in alios emanet. Plura tunc negotia ingere: soli isti, modo tam delicate de laboribus fessi, sufficient, praesertim si, ut oportet, hanc legem grandi mulcta sanciveris.

10. "Sed quid, inquies, veteribus causis fiet, quae in tribunalibus multos annos iam perennant? Certe enim his simul & ceteris quae in dies deferuntur hic annus non sufficit. In hanc rem illi qui iudicia exercent, etiam ingratiis collegas accipiant quot purgando foro sat erunt. Non ultra sex menses potestas sit. Vacua deinde ab situ antiquo tribunalia non plus anno ultionem noxiorum differant questumve laesorum."

11. Aequa sentire Ibburranes videbatur. Quia tamen aegra corpora nimio medicamenti conatu percelli exitiale interdum est, Rex tantae salutis novitatem distulit, donec possent vocari magistratus & tanquam consentientibus leges dici. Nam nec illis oportebat reverentiam ad populum perire, quod utique metuendum, si in tumultuaria sanctione magis poenae & vindictae quam futurae utilitatis species fuisset. Cetera igitur quae populus petierat repraesentari confluentibus ad natalem Argenidis iussit, solam iudiciorum ordinationem promitti. Et cura concipiendi sanctiones data Cleobulo.

Capitulum XXIII

1. Iamque non ex civitatibus modo oratores convenerant, sed adeo omnis generis mortales implebant Epeircten, ut Radirobanes cogitati sceleris curis incubans interdum vereretur ne inter tot Siculos rapi Argenis non posset; interdum in confuso & incondito vulgo cogitaret Meleandri comitatum aegrius ad opem coiturum. Non operae interim, non pecuniae parcebatur quo institutam saltationem exornaret. Nam & sibi conciliare elegantiae famam quaerebat & offensae, quam moliebatur, atrocitatem eiusmodi apud populum favore minuere. Pridie ergo natalis Argenidis destinata spectaculo aula fuit apud Meleandrum amplissima. Cena mature exhibita illuc ex Sardis Siculisque frequentes conveniunt. Non lictores, non armati ad fores aditusque dispositi satis submovebant immodicos, ut in pompae regiae parte esset ipse tumultus laesorumque & repellentium clamor. Ipse Meleander ad fores processit, quando custodum & lictorum potestas non valebat, oravitque regio vultu ne confusum spectaculum seque offensum vellent. Archombrotus lateri proximus erat, cui abscedens mandavit ut, admissis qui spectare commode possent, ceteros sui reverentia arceret. At ille Radirobani quaqua nocere pium existimans turbare tripudii mimum agressus est quem is tantopere curabat, & tanquam populi impetum non ferens, prodidit fores subita multitudine obrutas, ut stipatis corporibus nec ipsi se caperent. Cumque excandesceret Meleander, tamen a calentibus non audiebatur, donec populum ipsa libertate mitigatum sui puduit, maxime postquam indignatus Rex per portam solio proximam visus est sese proripere. At Eurymedes atrocia ingerebat paulatim stupentibus, Archombroto tacite sibi plaudente, quod ferretur Radirobanes eo tumultu adeo accensus ut proiectis ornamentis iuberet diripi machinas, quae pendebant choream demissurae ab aëre.

2. Tandem Eurymedis opera liber a populo locus Meleandrum cum Argenide recepit & in exordium scenae quatuor Satyri aulaeo digressi, cum breviter & incondite saltassent, eiusmodi epigramma, tanquam argumentum spectaculi, ad Regem atque Argenidem delatum mox sparserunt in populo.

3. Quae bene Saturno steterat Natura sub uno,

Spargitur in partes, exsectaque robora luget

In plures heu! lapsa deos. Hinc Iuppiter instat;

Germanos hinc ira tenet. Quae pugna? Quis ardor?

Sic fratres certare decet? Sic regna petuntur?

Ah potius revocate senem sceptrumque parenti

Reddite. Privatos melior concordia iunget.

Sed pacem Fortuna dabit. Venit illa[52], globoque

Fluctuat, alternans dubia vestigia mente.

Haec in sideream mittit te, Iuppiter, aulam,

Et tibi caeruleae dat regna, Tridentifer, undae;

Plutoni tenebras & opacum manibus orbem.

Hae leges placuêre deis, hoc foedere mundus

Gaudet. En ut fervent laetantum mixta deorum

Agmina, & incertam fidibus rexêre choream

Di superi, di caeruleo qui pisce per undas

Pone natant, & quos nigris humus abdidit umbris.

Hos inter nullae tantarum ad gaudia rerum

Huc venêre deae, sive illae lucida servant

Sidera, sive alios exercent litibus orbes.

At vos Sicaniae paulum succedite Nymphae,

Atque exsultantum choream miscete deorum.

Praecipue Siculis tu virgo debita sceptris

Iunge Iovi dextram, pedibusque ad carmina pulsis

Fac sciat esse aliquid melius Iove.[53] Praeferat ille

Sicaniam caelo, teque, ô regina, sorori.

4. Interim praeludentibus tubis flamma imitatione fulguris per effictarum nubium volumina ibat. Tum caeli effigies quam summo tabulato admoverant[54] coepit moveri sensimque delapsa est, & tria claustra aperuit, in quibus crystallinae stellae per suppositas faces micabant, aurumque & purpuram incendebant suo fulgore. In trium cellarum[55] media sedebat Iupiter; aliae Neptunum & Plutonem ferebant. Circa illos, tanquam ministrorum turba, multi Cupidines, quibus cincinni crines brevisque persona. Pendebat ab humero arcus & dextra vibrante, duo diversae cuspidis & effectus tela[56] gestabant. Hi cum dominis habili saltu in pavimentum tapetibus stratum delati percurrerunt aream saltatione levissima. Iupiter interim ducente modulorum tenore ad fratres accedebat. Mox tanquam non conveniret disceptantibus, simul nutu saltuque idoneo ferebantur in diversa. Cum hoc iterum tertioque fecissent, subito dea Fortuna comparuit globo insidens, quem etiam ad cantum movebat. Et regnorum insignia, de quibus dii certabant, in succincta veste occulens venire illos iussit. Illi fidibus pedes regentibus parebant. Manus ergo ad sortem demisêre. Iupiter in eo Fortunae sinu fulmen invenit trisulcum ex auro, tridentem Neptunus, Pluto ad cuspidem inferorum contabuit. Subita alia nubes Iovi tanquam Regi Superorum eminentissimos deorum caelestium devexit, Martem, Apollinem, Mercurium.

5. Neque mora, fervebat in medio disparibus fluctibus mare, quod de musco & conchis scopulum habebat, unde Proteus, Triton, & Glaucus ad suum Neptunum desiluêre, coetu interim musico ita tremulas & patulas voces adgubernante, ut ad murmur pelagi quadam imitatione descenderent. Vix Neptunus illos agnoverat, cum ab alia parte obscura amoenitas (nam referebat Elysios campos) Minoëm, Aeacum, Rhadamanthum novae luci attonitos dedit. Quorum admonitu opulentissimus Pluto non diutius sui imperii vires despexit. Vestis caelestibus diis ex purpura; maritimis caerulea erat; & inferos ferrugo venerabili horrore incinxerat. Suus praeterea cuique ornatus. Radii circum Apollinem micabant; Mars in purpura intexuerat belli imagines, & ferrum habebat in manu. Pileus & alae in talis designabant Mercurium caduceusque & soporis potens virga. At Triton buccinam tortilem lateri suspenderat; Proteo duplex & dissimilis vultus arguebat mutationis ingenium; Glaucusque talem barbam promiserat, in quali eum efficax gramen prope Anthedonem deprehendit. Minos in palla[57] numerabat centum urbes. Vestem Aeaci quercus implebat atque formicae; hae iam vultibus humanis erectae, aliae nondum crura posuerant.[58] Rhadamanthus suae Lyciae Chimaeram vivis coloribus gerebat expressam, utque probaret se monstris & vitiis iratum, eam Bellerophon Pegaso a Minerva domito insidens debellabat.

6. In hoc quisque amictu convenientibus modis saltavit. Dii quidem caelestes hilarius; proceres maris paulo agrestius promovebantur, & descendentem ab inguine piscem interdum colligebant, rursusque iubebant in solo palpitare ad numeros. At umbrarum numinibus vestigia erant non abhorrentia a frontium rugis. Inter indignantium & iratorum severas species tamen saltabant. Tam dispar diversissimorum deorum disciplina eodem musices concentu regebatur. Nunc secernebant agmina; nunc mixtura & illa variante implicabantur; saepe in orbem flexi, saepe aream recto cursu secantes. Nunc choream manibus nexam aspiceres, nunc solos, nunc in paria distinctos totius corporis festinante obsequio ad fidium praescriptum mutari. Tandem consumpto schemate omni Radirobanes quem Iovis tegebat effigies ad Argenidem venit. Illa secuta invitantem venusta maiestate se intulit in choream. Cum deinde praecipuae matronarum virginumque saltavissent, duodecim dii novo tripudio epilogum dedêre. Post haec abscedunt in diversa. Ferebatur in coelum Iupiter, fluctibus Neptunus se abdidit, Pluto in campos retro non pervios facibus viam monstrantibus descendit. Simul his tenuissimus imber tota aula conspergebat mirantes, odoratis undique succis per nubium quae illic pendebant vellera sensim manantibus.

7. Laudavêre plerique ingenium regiae & sumptuosae voluptatis. Attollebant alii Radirobanis opes, alii comitatem. At ille aviditate flagitii quod parabat quietis impatiens, male exacta nocte, sub auroram ad portum descendit inspexitque triremem, cuius in altum provehendae specie Regem atque Argenidem trahebat ad litus. Inde in eam arenae partem divertit, qua regium prandium ipso iubente parabatur. Ingentia tentoria iunxerant, defossis stipitibus vinculisque firmata, & nexili stramento opertum stabulum latebat. Addiderant cultus agrestes, caesis arborum ramis, & hedera per coronas nomenque Argenidis & varia hominum ferarumque simulacra induente utrumque triclinii latus. Supraque lectulum ex quo pransura virgo erat laureata tabula istos versus ferebat.

8. O Dea, cui primae cessisset sidere formae

Et Venus, & coniunx non indignata Tonantis,

Quaeque suae ramis galeam vestivit olivae,

Has paulum dignare domos, haec frondea mitis

Silvarum simulacra subi. Sic Delia postquam

Egit inauratos fraterno lumine currus,

Mox nemorum secreta petit. Sic Marte peracto

Pallas, ubi emerita castis vocat hostia mensis,

Dissimulat facilis numen dea,[59] seque precanti

Addit, & arcanis cumulat convivia donis.

Nympha veni, glaucosque tui de litore ponti

Ure deos. Placidis mediam[60] te tollet ab undis

Caeruleus genitor. Mox & suspiria laesus

Ducet & ingentem poterit contemnere Tethym.

Capitulum XXIV

1. Meleander illo mane postea quam diis fecit, delectos civitatum advocans, quantum iis indulsisset ostendit, figique[61] in foro & per oppida dimitti praecepit ea edicta, quae Cleobulus descripserat. Curam quoque de litibus, quae confestim castigari non poterant, sibi praecipuam fore asseruit. Quibus subito evulgatis populus & sua & diei laetitia fervens euntes ad Radirobanis tentoria principes ingente acclamatione secutus est. Radirobanes venientem Argenidem tanquam certissimam praedam aspiciens aliaque quam credebatur laetitia exsultans longum prandii ordinem quaesitissima comitate explicuit. Quattuor ad noctem horae restabant cum remotis epulis surgunt ad navis spectaculum. Tubae passim ac tympana exaudiebantur in litore, & in trium malorum verticibus ex versicolore carbaso taeniae pendebant, omnibus ventis commoda levitate obnoxiae. Tabulatum nautis & militibus plenum, ac si triumpho vel proelio subveheretur. Populum non capiebat arena, non scaphae, diversissimo clamore frementem quoties procedere opus tubae[62] monuerant.

2. Ex composito factum ut tardissime navis portu emitteretur. Sed adhuc Radirobanes tenebat Meleandrum expectatione ignium, quos non procul a litore promittebat tribus in scaphis totaque circum unda. Recens inventum, quia nondum emanaverat ad multos, trahebat sui novitate audientes. In hanc ergo spem ipse reducit in tentorium suum Meleandrum atque Argenidem, & quid visuri sint pluribus docet: piscium in aquis species prompturas de faucibus flammam, quam demissa in aquam capita non obruerunt; obsessas hisce piscibus scaphas iri protectum ab igneis simulacris, quorum conti nunquam fervidius arderent quam sub unda. Haec narrantem interdum vicini facinoris cura trahebat, relictoque Meleandro Virtiganem & ceteros ex consciis monebat ne aut segni aut praecipiti opera suam spem frustrarentur. Centum lampades erant toto tentorio dispositae ex quo Reges spectaturi consederant. Has simul signo dato exstingui convenerat (nam ex paucissimis pendebant funalibus), & Argenidem atque Regem corripi deferrique in scapham. Proceres Sardi ac milites, quamquam plerumque ignari consilii, sensim acciti illic erant & secreto iussi obire quicquid Virtiganes mandavisset. Ille quamquam invitus cum duobus consciis purpuratis creditum sibi scelus curabat.

3. Tam propinquo exitio paene fidem superat eripi potuisse Siciliam. Sed saepe divinitatis opera haec sunt ut furias in ipso iam successu securas subita ultio excipiat, ne vel unquam improbis timor, vel spes absit calamitosae virtuti. Forte Archombrotus, cum ceteri triremem in undas euntem contemplarentur, hoc spectaculum non dignatus haud procul spatiabatur in arena. Erat Sardorum linguae non expers, quamquam in eum diem dissimulaverat. Miles quidam ex satellitibus Radirobanis a Virtigane recens digressus obvium contubernalem cum vidisset sine armis vagari in litore: "An tibi soli, commilito, inquit, licet sine lancea gladioque hodie conspici?" Cumque ille negaret se ullum de armis praeceptum accepisse, ambo occurrentibus aliis mixti nihil deinde locuti sunt quod Archombrotus capere posset. Sed miratus quid opus hos Sardos in pace & inter convivia armari, tanquam obambulans speculatus est omnium habitum, nec quemquam in iis invenit exermem. Hi praeter gladium hastam, illi iacula habebant, multi pilis Italicis onerabantur. Paucis tamen & tanquam ex regiae custodiae statione aut galea erat aut clypeus, ne nimio apparatu proderentur insidiae. Suspecta haec erant & formidolosa Archombroto, iam sponte a Sardis averso. Nec sine numine fuit quod gravius quam pro tantillo indicio expavit, nam haec arma apud incuriosum aliquem militaris consuetudo excusavisset.

4. At ipse, seu quia amabat Argenidem seu quod optabat Radirobanem peccasse: "Hei mihi! inquit. An toties repudiatus amator vim parat? Et Meleandrum avehere cogitant, scilicet Argenide non contenti? Nam cur tanto ambitu ad maris litus deducti sunt? Cur hic noctem rogantur expectare?" Subito horrore concussus, aptiora coniurationis indicia capturum se non putavit quam ex Virtiganis fratre. Morbo paene confectus dies iam complusculos iacebat. Nec verisimile erat si quid Sardi moliebantur hunc in oppido relictum & in captivitatem proditum esse. Sudans ergo Epeircten conscendit, cumque obiret palatii partem destinatam hospitibus, commodum Radirobanis libertum aspexit, qui cubiculi regii custodiam habebat. Libachanes appellabatur. Hunc ergo discessurum & clavibus ostium iungentem subito consilio Archombrotus interpellat: cupere se quiddam in illo cubiculo, si liberto vacaret, inspicere. Ille & Archombroti dignitatem reveritus & quod de patroni scelere nihil sciebat non dubitavit reserare cubiculum. Meminerat Archombrotus, cum bis Meleandrum ad Radirobanem comitaretur, vidisse se non longe a pulvino supra admotam mensam pulcherrimi operis thecam, ex ebeno variatam & ebore, vermiculati quoque argenti laminis in articulis & oris caelatam. Illic pretiosissima gemmarum audierat recondi & quicquid litterarum tutiori secreto indigebat. Ergo tanquam aliud agens contemplatur vacuam mensam, frustraque toto cubiculo oculis thecam vestigat. Quod ne facere videretur, facili commento libertum deludit. Gemina ad aulaeum tabula pendebat utraque Radirobani eximia. In una Radirobanis patri aquila, tanquam de sideribus labens, coronam imponebat. Alia Apollinis erat liquescentem iam Marsyam ulciscentis. In iis ac si venisset inspecturus avide haesit. Nam & relictae illic erant, nec quicquam ex penu aut specie, praeter thecam, cubiculum amiserat.

5. Igitur augurio animi & suspicione crescente Archombrotus Libachanem reliquit & ad Virtiganem tendens non habuit qui aperiret: ut satis ex solitudine constaret, aegrum ipsius fratrem abesse. Et hunc quidem, tanquam consulentibus medicis petere ex sali iactatione remedium, primo mane ad naves lectica detulerant. Timuit Archombrotus ne religiose omnia explorantem nox & insidiae praeverterent[63]. Duos itaque centuriones vocat ex iis qui in presidio arcis erant--nam ceterorum sparsos milites quae tam subito diligentia collegisset?--simulansque a Meleandro missum: "Ite, inquit, ad milites vestros. Confestimque, nec tumultuarie tamen, eos ad litus educite. Manipulatim dimissi conveniant prope tentorium Radirobanis. Ensis iis & hasta suffecerint, ne si gravius armati conspiciantur sermonibus materiam praebeant. Prior adero in arena & obiter quicquid Rex iusserit ad vos feram. Ite vero, & diligentem operam Regi praestate."

Capitulum XXV

1. His ocius ad iussa digressis redibat ad litus Archombrotus cum non procul tentorio Radirobanis in Eurymedem incidit, vultuque turbato: "Quam vereor, ait, ne in Lycogenem alium nos fortuna retulerit." Tum strictim enumerat coniurationis indicia in quae inciderat: pretiosissima abvecta ex privato Radirobanis instrumento; Virtiganis fratrem, quamquam aegrum, abiisse; neminem Sardorum conspici sine armis. Neque Eurymedes eum omnia proloqui passus gaudere se retulit, quod Archombrotus eadem secum sentiret. Iamdiu se illa suspicione prehensum perculsumque ad conspectum Sardorum, qui per cuneos non sine consilio circa tentorium errabant. Post haec vero quae Archombrotus detulerat nihil se dubitare de scelere. "Quis iste Pirithous nobis? Aut quis huic Theseus rapiendi nuptias fecit audaciam? Sed arte utendum est ut se eripi patiatur Meleander ab hac peste. Adeo cavet Radirobanem offendere, ut vilis sit sibi. Vade prior, Archombrote. Cum illum moveris magnitudine periculi, adero strenue, indiciumque & terrores geminabo. Milites interim qui proxima nocte excubituri sunt, non hinc procul in procinctu constituam."

2. Forte fuit ut, cum Archombrotus pervenit ad Reges, Argenidi loqueretur Radirobanes, vacaretque Meleander. Ad quem ille demisse: "Vultum, inquit, fingo, Rex, disparem rebus quas affero, scilicet ne illi qui te circumstant parricidae sentiant te moneri. Ceterum omnis haec pompa tibi tanquam victimae ornata est, quem una cum filia avehere Radirobani constitutum intellego. Eo consilio promissa spectacula trahit in serum, donec vespera se tumultui furtoque aptaverit." Cum referret in eam rem argumenta, supervenit Eurymedes adeoque complevit formidine Regem ut labantibus articulis incertus illos rogaret ad tam subitum malum quid consilii haberent. Constabat nihil aliud superesse quam aut statim fugere nondum maturas insidias aut se illic subsidio armatorum tueri. Sed omnino potior fuga erat. Neque enim tot subito milites cogi sine professione suspicionis poterant, ut magis incipere iniuriam timendo viderentur quam repellere. Quid praeterea in periculum mitteretur Meleander, quid Argenis?--cum praesertim flagitii series atque modus adhuc lateret & Sardi fortasse aliqua solertia nocturnum facinus ita ordinavissent, ut non posset tumultuario certamine refelli. "Placide, inquit Rex, & tanquam obambulans tentorio digrediar. Sequi Radirobanem hortabor simulque Argenidem, quam tu in via, Eurymedes, mone ut cum inter nostros fuerimus, acrem morbum subito fingat. Excusabilis erit discedentis occasio & aegram tamquam sollicitus comitabor."

3. Sub haec verba in Radirobanem & Argenidem inspexit &: "Optimam vesperam perdimus, ait. Ite satius ad liberum caelum & iam sole dimisso intepescentem. Sat deinde cum spectaculum mox edetur isthic cessabimus." Simul his tentorii fores petebat omnesque sequebantur. In hac turba Meleander Radirobani loqui coepit ut eo remoto facilius Eurymedes virgini insinuaret quod ipse mandaverat. Et illa repentinis cogitationibus concussa, quamquam nemo aperuerat paterni consilii causam (nam dicentem Eurymedem turbavit adveniens Virtiganes), tamen haud multum a vero timidissima cogitatione erravit.

4. Interim Archombrotus, in quemque[64] familiarium Regis offenderat, hortabatur non destituere domini latus. Iamque & militum decuriae ab ipso atque Eurymede accitae sparsim in campis erant, cum Argenis ex praescripto cadentem sponte vultum colligit manu, seque ad Selenissam excipiens, voce demissa: "Pessime mihi, inquit, est, mater." Sistitque illico gradum. Radirobanes subito casu conterritus in remedia aquam, merum, odores flagitatione non perfunctoria poposcit. Statim circa iacentem crevit immodice concurrentium globus. Et Meleander, qui paulisper praecesserat, inter fictos terrores regressus est. At Argenis: "Ecquis lecticarios provocat?" ait. Nec de morbo rogata quicquam certi referebat nisi, linquente corde, hebescere oculos & caput errare. At Radirobanes nihil opus lectica proclamabat; celerius hemicyclo in vicinum posse tentorium referri. Sed causatus Meleander commodius oppidum esse seu medicinae seu quieti; simul urgebat qui ad lecticam decurrerent, simul gratias Radirobani agebat, tanquam humanitate nimia sese oneranti alienis doloribus. Isque iam non de Argenide tantum, sed de sui sceleris successu sollicitus negabat se passurum ut mille totos passus (tot enim ad Epeircten aberant) iactaretur virgo invalida & in hoc primo morbi impetu--nec fortasse duraturo--melius in proximo tentorio acquietura.

5. Haec adhuc omnia veluti mutuae necessitudinis caritate iactabantur, cum Virtiganes Radirobanem clam monuit non sic in illum diem sitam esse consilii sui fortunam ut redire non posset sperata felicitas. Pateretur abire Argenidem, & ipse cum ea peteret Epeircten, dilato promissorum ignium spectaculo donec convaluisset ipsa paterque iterata simplicitate rapiendam ad litus reduxisset. Coeperat persuadere, cum Radirobanis medicus, quem aliqui accersitum procurrerant, venit. Is, pollice virginis propemodum repugnantis tentato, notatis praeterea oculis spirandique mensura, mirari primum coepit moxque negare ullum sibi aegritudinis vestigium liquere. Ergo ad Meleandrum conversus bona fide rogabat ut poneret metus: levissimum esse quodcunque Argenidem turbaverat. Sed Radirobanes atroci percussus coniectura tunc denique sensit invaletudinem simulari in fugae praetextum. Miratus quis suas deprehendisset insidias, quis ad Meleandrum detulisset, sensim ferebatur in rabiem & ad moliendam vim ferociter intentus quaerebat oculis suos, dextramque ferebat ad capulum, cum Sardos pauciores quam Siculos circa se videt, ut neque si viribus esset agendum, satis posset victoriam sperare. Interim aderat & medicus Meleandri, qui ab Eurymede monitus quid deberet simulare longe alia quam quae Radirobanis servus de Argenidis valetudine dixit: gravem & sonticum morbum esse; properarent deferre ad regiam; quicquid morarentur nocere Argenidi. Ita loquentem prior medicus iurgio adortus est, non passus suam artem contemni: ecquod enim mali indicium videret? quid vultus? quid labellorum color? num sudor in frigida fronte? num a se dissentiret arteria? Neque minus pervicaciter Siculus suas partes implebat--prorsus egregio de incertitudine medicinae spectaculo, si tumultus & rei quae agebatur magnitudo huic voluptati locum fecisset.

6. Dum hi collatis verbis certant, lecticarii sublimem Argenidem tollunt, & Radirobanes non redituram ultimo conatu prosecutus non sibi temperavit. Iniecit lecticae manum & manere Argenidem iam plusquam precabatur. Iurgium quoque inter Sardos Siculosque processerat, ibatque Archombrotus lecticam sub Radirobane laborantem vi explicaturus. Sed medium Meleander se obtulit. Litet Sicilia illius diei fortunae. Quantum praeclari sanguinis fusum ibat seditio! Capax labes absorbere Siciliam & quamquam absentem consummare Poliarchum. Sed mitioribus fatis ministravit Meleandri prudentia. Adhuc sibi tanquam hospiti loquentem violare erubuit Sardorum Rex, & utcunque finito tumultu digressaque Argenide, ipse quoque Meleander lectica sublimis & agmine suorum vallatus in oppidum se recepit.

Annotationes

1 mortibus err. ed. pri., ed. sec., 1627, 1630, 1659, 1664; montibus ed. pri. perperam

2 adiectivum inusitatum; cp. Stat. Th. 1.50

3 Erebus edd. pri. et sec., 1664; rebus 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673.

4 quae edd. omnes; fortasse quas legendum.

5 abvexerat 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1664b; obvexerat edd. pri. et sec.

6 recti 1659, 1664b, 1673; recte edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664

7 optimum edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; opimum 1659, 1664b, 1673 fortasse recte quantum ad significationem et fabulam, sed credo B. "optimum" scripsisse.

8 cp. Polybio 6.51

9 i.e. supplicium Archombroti solatiis levetur, si sciat Radirobanem aemulatione ussum.

10 aut edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; ut 1659, 1673

11 hirundines per incuriam aliquot edd. Hirudo sanguinem exsugit; hirundo est avis.

12 optimae ed. sec., 1630, 1634, 1659, 1664b; opimae ed. pri., 1664

13 casus genitivus! Forma apud Plautum inventa et haud raro apud Medii aevi scriptores. vide P. Stotz, Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters, vol. 4 (1998) 118.

14 Enim nec - sic scripsit Barclaius; lectio omnium edd.

15 sortibus 1659, 1673; sordibus edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664

16 i.e. non se, te invito, illam venian usurpasse intellegant.

17 ut ed. pri., 1664; omit. ed. sec., 1627, 1630, 1634, 1659, 1673

18 Eriphyle, Amphiarai uxor, aureo monili accepto a Polynice Argiae marito, maritum latentem prodidit. "Hanc" est Argia, "illam" Eriphyle.

19 en edd. pri. et sec., 1664; in 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b

20 abfuerint 1630, 1659, 1664; obfuerint edd. pri. et sec.

21 exarmaturum edd. pri. et sec., 1664; armaturum 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673

22 i.e. Noli iram optimatum excitare.

23 aut add. 1627, 1630, 1659, 1664; fortia, militaria edd. pri. et sec.

24 Cleobulus spectat ad Angliam.

25 aut ut verius dicam ed. pri., 1627, 1630, 1659, 1664; ut verius dicam ed. sec.

26 adauxit edd. pri. et sec., 1627, 1664; adduxit 1630, 1659, 1673

27 quam 1659, 1664b, 1673; quem edd. pri. et sec., 1627, 1634, 1664; quem...rapiet? (cum signo interrogationis) 1630

28 i.e. eas ambas, et Theocrinem et Argenidem.

29 idonea edd. pri. et sec.; idoneo 1627, 1630, 1659, 1664

30 artis edd. pri. et sec., 1630, 1664; arcis 1659, 1673

31 illic edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; illuc 1659, 1664b, 1673

32 mox coni. Terentius Tunberg, fortasse recte

33 relictus 1627, 1630, 1659, 1664; relictis edd. pri. et sec.

34 Nam ed. pri., 1664; Nam & ed. sec., 1630, 1659, 1673

35 i.e. retibus. cp. Ov. H. 5.19 retia maculis distincta. maculis = retibus in IV.xix.6

36 horruitque edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; horruitve 1659, 1673

37 Cyllarus centaurus est in quo unus ex Dioscuris vehitur et Radirobanem vehi decet.

38 ni edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; in 1659, 1664b, 1673

39 Mercurius

40 vilitate edd. pri. et sec., 1664; utilitate 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673.

41 in 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b; non edd. pri. et sec., 1664

42 paterentur (i.e. di aut fata) ed. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; pateretur (i.e. fatum) 1659, 1673

43 e err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; & ed. pri.

44 & edd. pri. et sec., 1664; om. & 1627, 1630, 1659

45 super 1659, 1664b; supra atrocitate edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; vide L&S s.v. super II.2.b, sed credo B. "supra" perperam scripsisse.

46 tot dies edd. pri. et sec., 1664; toties 1634, 1659, 1664b, 1673

47 Seu 1627, 1630, 1659, 1664; Sed edd. pri. et sec.

48 indicii edd. pri. et sec., 1627, 1664; iudicii 1630, 1659, 1673

49 pararet edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664 (cp. "plura pararet" infra 3.xvix.3); patraret 1659, 1664b, 1673 (cp. supra scriptum "patratum hoc facinus" 3.xvii.3). "patraret" melius videtur sed credo B. "pararet" scripsisse.

50 electis edd. pri. et sec., 1627, 1664; electi 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673

51 Barclaius certe de provincia aliqua cogitavit, sed quis fuerit nescimus.

52 illa ed. sec., 1630, 1659, 1664, 1673; ille ed. pri.

53 i.e. Argenis (Siculis virgo debita sceptris) dextram Radirobani (Iovi) iungat, quod fit in fabula scaenica quae sequitur.

54 admoverant 1627, 1630, 1659, 1664; admoverent edd. pri. et sec.

55 cellarum edd. pri. et sec., 1630, 1664; sellarum 1659, 1664b, 1673 perperam

56 i.e. tela aurea et plumbea, quae amorem efficiunt adimuntve.

57 palla 1630, 1659, 1664; puella edd. pri. et sec.

58 Aeacus post populum suum peste necatum Iovem oravit ut formicae in populum novum mutarentur, quod Iove annuente factum est. Ovid. Meta. 7.

59 i.e. bello perfecto Pallas divinitatem facile reponit vel tegit, ubi ea emerita (=post proelia) ad castas mensas hostia vocat. emerita scripsi; emeritam edd. omnes

60 mediam (i.e. nympham, i.q.e. Argenidem) Terentius Tunberg; medium edd. omnes

61 figique 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1673; figitque edd. pri. et sec.

62 tubae 1630, 1659, 1664, 1673; turbae edd. pri. et sec.

63 praeverterent edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; praevenirent 1659, 1664b, 1673

64 quemque edd. pri. et sec., 1627, 1664; quemcumque 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; cp. I.viii.4, ubi edd. pri. et sec. "in quemque de notis" habet, quam lectionem mutaverunt 1630 et al. in "quemcumque."