1. Nemo interim Sardorum audebat Radirobani loqui. Furebat violentus & discorde tumultu raptum animum spargebat in diversa. Nunc pudore, nunc infelicitate coeptorum agitabatur. Quam bene processissent initia! Ut diu possessa cum Meleandro Argenis in tentorio haesisset! Geniusne deinde an mortalis prodidisset consilia? Subeundum ergo dedecus, nulla mercede, nullis sceleris praemiis lenitum. Post assertam Siciliam, polluta victoriae laude, non tantum ut hosti sed praedoni abeundum. Sub haec frendens toto litore ferebatur, adeo inutili ad cetera sensu ut nec ruere noctem sentiret. Ausus tandem Virtiganes accedere et quidem, quo ab insano audiretur pacatius, primum eosdem affectus simulavit. Cumque hac arte locum monendi sibi aperuisset: "Iam nox est, inquit, & hic tamen, ô Rex, moraris fortitudine tua nimis securus. Circumstant te multi, nec opus est omnes scire quo in statu sit animus tuus. Quo autem succedere nocte hac paras? Vocat in oppidum Meleander. Sed quis putet te secure cum illo reconciliare gratiam posse? Cariores tibi sumus quam ut nos conficias tanti tui periculi metu. Classis tua te melius excipiet. Abominare hanc terram, tot curarum tibi causam. Ubi cum paucis secretus in praetoria navi eris, liberius irasceris & quod in rem videbitur esse constitues." Radirobanes, tanquam Virtiganem non audisset vultu immoto, tamen ad praeparatam scapham se contulit, sive magnitudine irae sive consilio vocem premens donec in regiam triremem delatus est.
2. Ast ubi cum procerum non amplius tribus in praetorio puppi proximo resedit evolvitque caliginem multa simul & confusa animo ingerentem, primum Argenidis imaginem, quam gestabat gemmis inclusam, de collo diripuit, nam odio & iracundiae ceterae cupiditates iam cesserant. Deinde sublato ad Virtiganem vultu: "Faciam, inquit, ut hic dies tristior Meleandro quam mihi illuxerit. Peius ab sua Argenide quam a me divertet. Occupabo Furiarum officium; seni quietem & puellae famam eripiam. Spectabo deinde otiosus hos ludos fruarque hostium malis, aut si in rem meam commodum erit, bello quoque cumulabo. Ocius ceram stylumque porrigite." Neque mora, litteras sua manu in hunc modum exorsus est.
3. Radirobanes Meleandro. Nesciebam, cum inimicos tuos sustuli, te amicis adeo esse indignum. Veniam ab Siculis exoro quos ab tua secedentes tyrannide armis meis domui reddidique saevitiae tuae. Ceterum si molestum tibi erat quotidie me videre cuius manu & opibus Rex es, at humanius dimitti poteram quam sub insidiatoris invidia. Cui enim non constare voluisti te graviter a me metuere, cum modo tua Argenis morbum finxit, teque ipse ex tentorio meo turbate proripuisti in oppidum? Ita offensionis specie delere speravisti quicquid mihi debebas. Sed nemini potes imponere. Cur te enim violari voluerim, qui ne violareris vitam meam obtuli in discrimen? At filiae tuae nuptias concupivi scilicet & cum affinitatem non probares, hanc praedam statui occupare. Ne tibi amplius tantum placeas Argenide tua. Nescit regius Sardiniae sanguis ullum thalami probrum pati. Quo oculo cernerem super limina castissimae domus attolli non caesto, non illa simplici vitta dignam, non ceteris virginitatis insignibus, denique nesciocuius Poliarchi contubernio assuetam? Quid? Te inexpectata vox ferit & in pudendae rei nuntio amittis spiritum? Ita est, Meleander. Nimis cautus in amicos, disce nunc quos timere debueris. Illa quam Palladem putasti Theocrine tuae domus contaminatrix fuit, ac ut simplicius dicam, sub eo nomine Poliarchus tibi illusit. Argenide fraudem iuvante in gynaeceum pro virgine, mox in templis pro Pallade est admissus. An integram existimes quae correpta amore adolescentis celavit temeratorem arcis quam mulieribus sacraveras, quae cum amatore diutius fuit, quae denique patrem decepit? Omitte igitur suspicionem mea sorte & animo indignam, quasi his a me deprehensis illius nuptias expetierim in qua nihil sincerum est. Mihi quidem, cum ad vos appuli, adhuc ex hac lascivia ignotam placuisse confiteor. Sed dii Sardiniam iuverunt, quod cum posses hanc petenti pulchre conciliare neglexeris. Ubi autem de secreta turpitudine rescivi, adhuc fastidium meum simulatione amandi sic texi, ut contentus mihi cavere merentem non laederem. Habe tibi filiam tuam. Habe & regnum meo auxilio restitutum. Sed ne ingratitudini usquequaque sit praemium aut facilitatem meam traducas, nolo Sardiniae aerarium poenas vestrorum furorum luere. Iam hoc nimis quod sanguinem multorum ex meis consumpsisti. Nam sileo meos labores, quos utique non vendo. At sumptuum partem redde quibus totis te fungi oportebat. Eos enim, ut viveres regnaresque, feci in classe militumque stipendiis. Trecentis talentis rem patiar aestimari. Quanto plura pro te impenderim, ex publicis meorum Quaestorum rationibus facile scias. Sed tantillum hoc repone nisi mavis extorqueri. Hospitium renuntiare esset superfluum, cum prior idipsum illatione iniuriae feceris. Ex his tamen quae detuli cognosces fidem meam. Te enim nisi coactus miserum esse non volui, & quam diutissime passus sum ut Argenidem amares.
1. Haec ut scripsit, cogitati sceleris industria superbus vocat suorum fidissimos ostenditque epistolam, in alienae aegritudinis spe propemodum suae oblitus. Horruêre scilicet ad sceleris novitatem, sed crudelissimo servitutis genere, quod intra se abominabantur, palam laudabant. Quaerebatur deinde quis litteras ad Meleandrum ferret, nam intuta videbatur & capitalis audacia. Sed Radirobanes in suos quoque saevus: "Nesciat praeco, inquit, periculum suum. Ibit intrepidus & meo auspicio securus. Quod si illum Meleander mulctabit, at mihi tanti erit hanc novam querendi iurgandique materiam vili sanguine comparavisse." Igitur cum aliquandiu inter se contulissent, quidam miles diu ante Virtigani invisus ad hoc destinatur officium ipso Virtigane hominem commendante. Et ille maligno inimici suffragio beatus, ut credebat, infulisque praeconis ornatus primo mane ad portum exigua lintre devectus est. Statim relatum est Meleandro nuntium a Radirobane adesse. Ille animo aeger & de hospitis dissidio sollicitus tunc forte suorum carissimos acciverat. Praeter mansuetudinem in illo paene ad vitium prolixam, beneficium a Radirobane acceptum effecerat ut illi paulo magis quam sibi faveret. "Incertum est, inquit, utrum nocere voluerit. Certum autem nos ab illo tanquam insidiatore refugisse. Conciliandus utcumque est, et si cetera abessent, timenda certe fama. Nunquam videbitur iuste expulsus quem necessariis temporibus tanquam deorum munus susceperamus."
2. Post haec verba altum silentium fuit. Nam plerisque iniucunda haec erat Meleandri sollicitudo. Inter ceteros Archombrotus atque Eurymedes perstringi se rati, quia Regi auctores fuerant ut a Radirobani caveret, haud obscure audebant indignari, adeo ut impetus iuvenilis in haec verba Archombrotum abstulerit: "Sentio, ô Rex, me simul & Radirobanem non posse excusari. Si te ad iniustas inimicitias compuli, quid cunctaris noxae me dedere? At si mea & Eurymedis sedulitate hodie es liber, noli incertitudine animi turbare felicissimum diem & adhuc dubitare an malis Radirobanem esse offensum an captivam Argenidem apud illum teneri." Haec libertas Archombroti gratissima omnibus fuit, praesertimque Argenidi, quae in lucro numerabat sive iure sive iniuria a Radirobane dissidere Siciliam. Ipse Rex suos metus excusavit Archombroto: se tantum de populi voce sollicitum; curandum ne imponere Radirobanes possit externis ignarisque negotii. "Mittam ad illum, qui me dolere significent quod ad classem potius quam ad me secesserit; orare ut in portum redeat, nec Siciliae tam vicinus incertos fluctus malit. Simul largos commeatus iubebo ad illum lembis pluribus promoveri distribuamque munera in amicos. Nemini deinde credar ingratus in hospitem quem per officia illa coluerim."
3. Minus displicuerat illa sententia. Iamque Timonidem illic legatum Rex dixerat, cum Radirobanis praeco adventare nuntiatus varia expectatione omnium animos suspendit. Rex intromitti eum iussit cumque ille litteras traderet, ecquid hospes Radirobanes valeret aut faceret blande, ut solebat, quaesivit. Praeco, veluti erat iussus, omnia intellecturum Meleandrum ex codicillis quos attulerat refert, simulque aliquantulum in latus secedit. Meleander nihil quietum suspicatus ad proximum cubiculum pergit, ne praeco legentis oculis motibusque curiose immineret. Sequitur patrem Argenis & purpuratorum praecipui. At ille postquam ceram explicuit, in omnibus verbis haerens & contumeliis excitatus, tandem ad eam partem descendit ubi Argenidis & Poliarchi fama proscribebatur. Arsêre illico vultus iterumque pallore mutati uno cum incertis manibus horrore tremuerunt. Refectis mox viribus ira terribili&emdash;in quos tamen adhuc incertus&emdash;erigitur. Argenidem, Radirobanem, Poliarchum offerebat nova rabies & sub primum impetum nulla prudentia consiliove tractabilis.
4. Nemo audebat interrogare tam acriter aestuantem. Sed ipse quantum licuit semotis perturbationis indiciis ad proximum conclave se proripit, unaque venire iubet Argenidem, cui non aliud locutus quam ut has litteras legeret, consedit in lectulo & illius vultibus intentus, suspiranti frementique medius haesit. Argenis lectione conterrita, non quidem tanquam ad iustam accusationem expavit, sed iniuriae impatiens flagrantibus oculis totaque oris specie proclamavit ad vindictam. Urgebat tamen attonitam maximus dolor suam cum Poliarcho familiaritatem innotuisse. Et quod tamdiu eam amicitiam occultam habuisset, verebatur ne accusationi esse iustior species & patre difficiliori uteretur. Statimque perpendenti quomodo fides tam religioso secreto periisset, occurrit Selenissae cum Sardiniae Rege commercium.
5. Sed diu deliberare aut tacere non licebat. Itaque provoluta ad genua patris, interclusamque anhelitu vocem non sine artificio laxans: "Ne expectes, Domine, ut crimen obiectum anxie diluam. Non enim dabo contumeliosissimo hosti hoc gaudium, ut credam pudicitiae meae aliam rationem esse reddendam quam quod hactenus tibi optimo & solertissimo parenti placui. Unum habeo excusandum, quod Poliarcho, per salutem quam tibi mihique attulerat oranti, ne scires quantum pro tua incolumitate praestitisset, fortasse fidelior quam voluisses fui. Nunc quoniam alieno indicio factum est ut hominem possim laudare, ille est, Domine, quem Theocrinem vocabamus. Mei videndi cupidus hanc simulationem sexus iniit, quo in arcem reciperetur. Sed tantae licentiae consilium emendavit modestia. Nam sic potius mihi quam Radirobani credas, ut virum esse nescivimus, priusquam te atque me a nocturnis praedonibus vindicaret, ea fortitudine quae apud te divinitatis fidem invenit. Tunc vero ex arce abiturus mihi atque Selenissae quis esset ea lege aperuit ut illius audaciam & virtutem apud te taceremus. Regressus deinde ad regiam, quantum ceteris praestiterit tua in illum caritate probatum est. Quod si reprehendis silentium meum, cogita non potuisse mercedem breviorem concedi, quam ut paterer eum iustis apud te honoribus carere. Sin autem subvereris altiora, quia virgo illius consilia tegere sustinui, provoco ad inimicissimum mihi caput. Selenissam intellego quae sola tanti arcani conscia rem omnem Radirobani palam fecit. Nisi scelestissima esset fureretque perfidiae insania & odio mei, non polluisset silentii fidem, nec quod te ipsum celabat detulisset ad exteros. Testem hanc tamen non verebitur appellare innocentia mea. Si merui odium tuum & propitiam famam arcana turpitudine fefelli, ego te & pudicitiam manu mea vindicabo reddamque sanguinem indignum qui a te provenerit."
6. Inter haec patris genua amplexa nunc dexteram osculabatur, nunc ea arte in senem respiciebat ut iam facillimi patris iudicio innocens esset. Illum tamen plurima turbabant: necessariae in Radirobanem inimicitiae, de accusata Argenide vulgi suspicio, & quod utcumque casta esset, tamen credibile erat Poliarchum fecisse ne ipsi Radirobanes placeret. Urgente deinde filia ut Selenissa accerseretur, ipse per ministrum qui fores servabat imperavit anum vocari. Nemo procerum sciebat quae res tam secreta ageretur, nisi quod maximum esse credebant quo filiam unam Rex communicaret. Varia itaque coniiciebant expectabantque solliciti. Selenissa nihil minus quam quod aderat animo fingens intrat Regis cubiculum, in quo ipsa solitudo, vultus quoque Meleandri, & vis genii mala plerumque instantia occulto horrore insinuantis nec cogitantem turbavit. Statimque ad illam insolita acie Argenis accensa, seu permittente patre seu moram non ferente iracundia: "Per ego te Radirobanem, Mater, oro (nam quid tibi magis dulce aut verendum obiiciam!) ut hic coram tuo meoque Rege dicas quid commercii virgine indigni mihi cum Poliarcho exstiterit. Nec vices tuas cura quod hactenus quicquid est tacuisti. Ego salutem tuam pacta sum, modo iam libere indicium profitearis."
7. Cohorruit anus tenebrisque lucem miscentibus, tamen ut solertissima erat, animum subito revocavit ut hic motus potius videretur innocentiae esse suspiciones abominantis quam deprehensi sceleris notae et: "Quem prius alloquar, inquit, cum apud utrumque perfidiae insimuler? Aut quae haec tam confusa accusatio est? Nec Radirobanis mecum foedera scio, nec Poliarchi tecum, ô Domina. Quod autem sacrilegium, ut putes ulla suspicione posse virtutem tuam pulsari?"
8. "Immo, refert Argenis, omitte hanc frontem. En Radirobanis ad Regem codicillos, quibus te arguit de Poliarcho in Theocrinem Pallademque mutato omnia effutiisse. Et ne nescias: nihil est horum quod non patri confessa sim. Sed & probris innocentiam meam aggressus est, nescio an te auctore. Ad hoc unum vocata es. Dic libere, ita te dii ament. Dic priusquam per tormenta verum quaeratur an maculavi familiae meae decus?"
1. Non indelectatus Meleander hac ferocitate Argenidis, quae utique in se dicturam non exstimulasset nisi innocentiae fisa. "Nolo, ait, turbate haec exigi. Sed nec feram, Selenissa, nisi maiori fide quae de Poliarcho nosti exponas quam antea siluisti." Victa anus conscientiae labe accidensque ad pedes Meleandri: "Summa, inquit, eorum est quae dicere possum, Rex, nihil mea alumna sanctius & integrius esse, nihilque perfidiosius Rege Sardiniae. Si pateris me ad cubiculum redire, facile te absolvam certissimis signis & quibusdam maxime litteris, quarum fides efficiet ne amplius tuam mentem eiusmodi suspiciones sollicitent. Nec deinde miraberis cur ante te Radirobanes ista resciverit. Brevis est mora. Dum hic inutiliter iurgamur, redire iam potui." Tanta pollicitatione suspensus Rex propere ergo imperat ire nec se in eo negotio ludificari; omnia tamen sic agere, ne hae lites ad ullum procerum emanent. Neque prohibebat Argenis, verita ne moram iniicere videretur aliqua in se certius prolaturae.[1]
2. Sed anus ubi primum ex utriusque oculis evasit, inassuetae celeritatis vestigiis ad conclave se recepit adductoque ostiolo: "Nunc iterum mei iuris sum, inquit. Nunc in me decernere ipsa possum nec ab aliis expectare quod merui. O infelicissima mulier! Ergo tamdiu vixi ne innocens morerer? Quod autem mihi fatum mentem eripuit, ut non cogitarem proditionis mercedem numquam esse securam? Ut a moribus meis abirem? Ut levissimo iuveni fiderem & per plurima vitia mihi suspecto? Huius promissis, huius donis ego&emdash;tot annis, tot rebus exercita!&emdash;manus dedi fidemque & carissimae alumnae benevolentiam? Sero haec reputas, Selenissa. Virtus fuisset animum a scelere cohibere. Nunc quia feliciter non peccasti latronum est paenitentia ista qua eiulas. Ergo me perdere Radirobanes invidiosissima delatione sustinuit, qui in me quo offenderetur non habuit nisi quod ut ceterarum rerum, ita nimiae benevolentiae fastidium est! Proh nefas! Quem audebo contueri? Ad quem confugere? Aut quis me denique feret de proditione querentem, cuius exemplum feci? Nec propero me a lucis conspectu liberare? Nec saltem primis virtutibus dignum exitum quaerens medium scelus excuso? Quid expectem ulterius? Odit me Argenis; perfidiam excusare non possum; forsitan & Rex praetextu alio explebit animum, merito meo & filiae questibus acrem. Necdum, ut intellegere potui, palam est quod maxime deliqui: Radirobanes meis consiliis ad raptum incitatus. Hoc ubi emanaverit&emdash;Quid iam enim existimem fore secretum?&emdash;quae mora quive dii ex dominorum meorum mentibus exturbent tantae culpae memoriam? Ut hos mitissimos faciam, at iubebunt abire a conspectu. Recedam invisa omnibus iratam principem timens, nec sola nec publice tuta. Vigilabo in atrox supplicium, ex meo scelere singulorum cogitationes de me aestimans. Adhuc peiori infamia digna es, Selenissa, nisi illam morte antevenis." Rapit ad haec verba tabellas, in quibus non satis constantibus litteris haec exarat.
3. Meleandro & Argenidi optimis Principibus. Si esset aliquid ultra mortem, id mihi in supplicium poposcissem. Nunc accipite sanguinem non adeo suo crimine maculatum, ut non possit diis libari. Neque ex supplicii atrocitate quod in me constituo, facinus meum potius quam paenitentiam aestimate. Hanc illo maiorem credetis vos ipsi quos laesi. Sive enim urgentibus fatis sive veneficio aliquo attonitam temeravisse me fateor secretum hoc ingens de fraude & virtute Poliarchi. In tuam autem famam, carissima alumna, si addidi quidquam aut addere potui, opto ego deos manes mihi tam saevos quam infida vobis fui. Credite morienti & vitae diutissime probatae unam hanc noxiam aut, si nimis est, huic ferro quod vos ulciscetur date.
4. Praeligatam deinde epistolam uni servorum tradens: "Vade, inquit, & atriensi intimas Regis fores servanti meo nomine impera ut hos statim codicillos ferat ad dominum. Iussit Rex eos ad se properanter transmitterem."
5. Dimisso nuntio iam furiosius morti intenta simul properabat & haerebat, nunc insanos fremitus ausa, nunc mollioribus suspiriis lacessens constantiam suam. Excipiebat forte omnia verba quaedam ancilla e[2] proxima cella cui ab eo cubiculo aditus erat. Hanc neque viderat Selenissa, & verecundia quod secretis dominae intervenisset non sinebat vel loqui vel abire. Nam neque credebat desperationis plenissimas voces furiosum exitum habituras, expectabatque donec domina exeunte & ipsa se secreto proriperet. At Selenissa, haud dubia omnem destinatae mortis laudem in praecipitatione esse & affore statim a Rege qui conantem tenerent, aperit cistulam in qua brevis gladius iacebat, quem olim filio primum pueritiam ingresso dederat pater, & ipsa deinde servaverat die filii nuptiali Iunoni Lucinae cum crepundiis sacrandum. Ita tulerat fatum ut paucos ante dies detergendae rubigini esset in acumen renovatus. Nec aliud ferrum in muliebri cubiculo erat pectori aperiendo commodius. Illum vero ut sustulit, simul coniugis quem amiserat filiique quem ignarum destituebat memor, tot res tamque diversas uno mentis obtutu aspiciens funebri capulo osculum dedit, illique locuta aliquandiu opperientem mortem frustrata est, donec ancilla, quae timere coeperat ne haec vera tragoedia esset, extorquendo ferro erupit simulque exsonuêre accurrentium ex Regis praecepto vestigia. Tunc anus prohibentium fervore incitata & manibus adhuc liberis usa mucronem tam alte visceribus impressit, ut labantes subito vires solverent dextram, & pectore in humum porrecto ipse capulus non multum emineret ex vulnere. Exclamavit ancilla & amplexa morientem saevissimo ululatu perterruit iam sponte confusos. Quippe deiectis foribus intraverant Archombrotus & Eurymedes multique eos secuti, urgente Meleandro, ubi primum ferales litteras accepit, ut properarent ad miseram cogerentque non perire. Eurymedes utcunque dimota ancilla amplexus iam rigentibus luminibus torvam: "Quod hoc nefas, ô matrona? Cur te tuosque perditum vadis?" Nihil illa, nisi quod flexa cervice supremos oculos versans sanguinem & animam efflavit.
6. Omnibus silentium ingens, fremitus rursus, & dimanante mox fama, atrocitas rei multos procerum ad spectaculum coëgit. Mox de obscura facinoris causa variae & interdum periculosae coniecturae. Rex quidem caede audita vehementer exhorruit. At Argenidem nulla signa vel misericordiae vel odii mutaverunt, seu credidit de Selenissa satis supplicii nondum habere seu potius excandescens animus mirabatur, magnitudine paenitentiae se placari & in confinio utriusque affectus stupebat. Rursus tamen intuebatur quicquid sibi in morte Selenissa nocuerat. Quid Sicilia? Quid cum suis Radirobanes loqueretur? Illam anum tam insigni de se vindicta multo magis quam ipso proditionis crimine evulgasse hoc de Theocrine secretum. Praeterea quando eo loci res erat, Regem ab Selenissa auditurum speraverat pactum cum Poliarcho coniugium, quod quidem arcanum nec ipsa sustinebat dicere patri & strenue cogitabat defendere. Ceterum prohiberi multitudinem Rex iussit. Sepultumque deinde cadaver est nulla pompa, & postquam caedis causa publice est comperta, nescioquis poeta hoc illi epitaphium fecit.
7. Busta vides, saevique, hospes, monumenta doloris.
Bis moritur quae se est iudice digna mori.
Non effare tamen seu verba gravantia manes,
Seu placida faciunt quae leve pondus humo.
Huic tumulo pacemque nefas stimulosque precari.
Dic tantum: ut merita es, sit, precor, umbra tibi.
Nempe Selenissa est. Dubium furiosa magisne
Laeserit, an laesam sit magis ulta fidem.
8. Meleander tot recentibus obrutus curis, & quid Radirobane, quid praecone, quid litteris faciendum adhuc incertus vocat suorum praecipuos. His ostendit res suas in anxio sitas esse: quippe suam dignitatem a Radirobane incitari contumeliis, qui praeterea talenta trecenta in praestiti auxilii stipendium non tam petat quam imperet; armis se exsequi debere iniurias; nisi & suas vires domesticis furiis Sicilia exhausisset, & benefactis Radirobanis donari deberet saltem locus ad paenitentiam; furere enim sui immemorem, & hesternas suspiciones imprudenti ira firmare. Haec cum fuse exponeret, sedulo tamen cavebat indicare lacessitam ab hoste famam Argenidis, non quod omnia nesciret emanatura, sed & pudorem praesentis filiae reverebatur, & silentio suo omnes monebat, ne quis deinde tam invisae accusationis mentione illum vexaret. Ne tamen ignorarent super quanta re consulerentur, aiebat Selenissam improba fide ausam quaedam arcana ad Regem pertinentia Radirobani credere, quae per se innoxia ille flagitiosissima interpretatione corruperat. Allatis ab eo codicillis se ultimis probris differri; Selenissam, si ad Radirobanem spectes, fuisse innocentem, quae tamen sola morte quod peccaverat expiari posse crediderit. Omnes certatim censuêre ut pro publico Siciliae hoste Radirobanem haberet. Quicquid auxilio iuverat, non benevolentia aliqua factum sed tanquam ad insidias consedisse praedonem in Insula, & voluisse Lycogenem tolli ut quaecunque ille cogitaverat, ipse efficeret. De praecone perplexior quaestio fuit, his cruci suffigendum decernentibus, aliis per diversa supplicia truncum ad Radirobanem remittendum. Vicit tamen Cleobuli sententia declinandam violati praeconis invidiam, quem fortasse interfici magno emeret hostis; superbissimum Regem plus despectu quam eiusmodi ultione iri offensum. Quod postquam Rex probavit, Eurymedes vocatum ad se praeconem (nam eum ad Meleandri conspectum reduci non placuit) ita ex praescripto affatus est. "Si ab Rege sui compote venisses tam protervae epistolae lator, totum hunc diem homo non esses. Nunc ignoscimus amentiae Radirobanis. Cui Regis verbis dices, furioso responderi non posse. E re quoque sua facturum, si Regibus scribere expectet donec insanire desierit."
9. Postquam praeco discessit, statim praesidium militum ingens Arsidae datum est quod ad portum consideret. Timonides classiarios coëgit in naves ut, si Radirobanes ultra verba furere vellet, iusta acie exciperetur. Nec in regia tantum sed passim in oppido tanquam redintegrato bello quies excussa est. Iamque Radirobanes timere inceperat non modo ne inverecundiam suarum litterarum praeco capite luisset, sed ne in suam quoque classem armaretur Sicilia. Intepuerat ira occurrebantque belli incommoda, quae nimius antea ardor suppresserat: totius Siciliae viribus impar sibi exercitus; litus tenebatur praesidiis; deerant in mari commeatus; si tamen lacessebatur, erat indecora cunctatio, maxime cum prior provocavisset. Dum haec agitat respicitque ad litus, videt scapham a portu recedere. Ea erat quae praeconem revehebat. Is adhuc plenus metu quae ab Eurymede acceperat refert, multum quoque exaggerata violentia loquentis & tumultu regiae, cuius causam nesciebat. Cum enim occubuisset Selenissa murmurque & strepitus ingens esset, Cleobulus praeconi custodes apposuit ne qua rescire hunc casum & interrogare obvios posset.
10. Radirobanes tot rerum sollicitudine gravis prius abire constituit quam decernere cogeretur aut fugere. Nam quid immaturis conatibus in se verius quam in hostem saeviret? Iam plus iusto indultum praecipiti iracundiae. Reducendum potius ad Calaris litus exercitum (ea civitas iam tum Sardiniae princeps erat), viribusque refectis mox subita classe repetendam Siciliam. Sed neque confestim visum abscedere. Nam & maritimas copias sciebat quas in portu habebat Meleander modicas esse, & tempore opus priusquam Lilybaeo & Panormo maior in eum classis posset acciri. Reliquum ergo diem in statione perseverat. Sub vesperam, cum se benignius ventus intenderet, anchoras tolli iubet prorasque in Sardiniam suam verti. Ac ne timida videretur aut furtiva discessio, praecepit iustos nautarum clamores geminari, sive eruendis gemerent anchoris sive mutuae exhortationis officio cetera armamenta componerent. Militum quoque voces patriam appellantium adhuc absentem aut pelagi deos orantium ferebantur ad litora. Meleander pugnam instare existimans iussit accingi classiarios suos portumque & proxima litora propugnatoribus compleri. Nam provehi ad certamen suas naves extra portum vetuerat ut illae terrestribus copiis, quibus abundabat, tegerentur & gemino exercitu Sardi perirent. Noctis tamen vicinia perturbationem metumque adauxerat. Sed hostes propitiis ventis in altum ablati primum audiri & deinde videri desierunt. Nam & nebulae primam noctem densaverant. Ne tamen is discessus fingeretur, mox redituris in incautos remigibus, plerique non militum modo sed procerum circa portum excubavêre. In iis Nicopompus, cum nocte concubia rarior fremitus esset, silentio vigiliaque usus est & iuvantibus tenebris liberos animi motus ad carmen, ita Sardos tempestatibus devovit.
11. Ite truces.[3] Cuncti rapiant cava lintea venti.
Ite rates. Sic aura fidem, sic aequora praestent,
Ut vestri meruêre duces. Simul ibit Enyo,
Stridebitque comis, facibusque in concita missis
Nubila, Tartareum deducet in aequora fulmen.
Ite rates. Mediis ultor deus assidet undis,
Vix aequus mitisque bonis. Sunt undique venti;
Sunt cautes; rapidis fervent nostra aequora monstris.
Inde repercussas terret latratibus undas
Scylla minax; hinc torva riget, fremituque Charybdis
Gaudet inexhaustas aptare in pabula fauces.
O illuc vos turbo vehat, vel dira revulsam
Tempestas medio vobis ferat aequore rupem!
Qualis erat dubiis nondum Latonia Delos
Fluctibus, aut quales nigri super ostia ponti
Cyaneas arcto nautae timuêre profundo.
O sceptris indigne tuis, & sidere laevo
Edite Sardois infelix rector habenis.
Cerne agedum quam parva tuam discrimina vitam
A cupidis prohibent undis. Non arma ferocem,
Non vis ulla iuvat. Timidos fortesque severa
Torquet hiems. Totus fati, totusque deorum es.
Mox ubi disparibus pendebit puppis in undis
Alternas subitura vices, & hiantia late
Aequora terrifico pandent sua viscera fundo,
Quam posces miserandus opem? Quae Numina primum
Mens insueta petet, tunc vani prodiga voti?
Non falles Superos, nec te timor ille piabit.
Obruet unda preces sonitu, vindexque per auras
Ventus aget. Notae tangunt pia sidera voces.
1. Nondum plane respirabat Meleander, veritus adhuc ne Radirobanes classem infestam alicubi incustoditis litoribus insinuaret. Sed exacto vix biduo demissi speculatores retulerunt omnino peti Sardiniam. Tunc vero non tanquam exacto sed dilato saltem periculo, ad consilia mentem applicuit quibus tueri Siciliam & hostem haud dubie rediturum posset ulcisci. Diu erat quod Eurymedes, utpote strenuae fortitudinis vir amansque militiae, monuerat Regem securi imperii non aliud certius esse pignus quam paratum & semper in castris exercitum. Et tunc quasi sui consilii utilitatem promovente fortuna, cum Meleander ipsi & Dunalbio medius spatiaretur ageretque de praesidiis per opportuna litora in Sardos dividendis, ita locutus est: "Si fecisses quod initio motuum in Lycogenem censueram, nunc aut iste Radirobanes non te lacesseret aut haberes quod illi confestim obiiceres. Sin etiam nunc cessas, illo depulso alios fortuna inveniet, qui te nec suspiciones diu ponere nec arma patiantur. Collige, inquam, exercitum quem hostes formident, qui sit pace belloque assiduus. Continebit hic terror cives in fide. Amicitias & hospitia externorum tam vetera firmabit quam nova inveniet. Civiles enim motus aut ambitu & coniuratione paucorum optimatum inserpunt, aut (quod est rarius) uno consensu furentis vulgi constant. Nihil vero in utrumque hunc Reip.[4] morbum salubrius aut efficacius est eiusmodi armis. Sunt enim nobilium factiones in initiis ac veluti cunis timidae debilesque, ut si in promptu & sub pellibus miles sit, opprimi cum dignitate possit malum & mehercule ita impetu tanquam sitienti fulgure hi fontes exhauriri, qui (si pateris) mox nescient ripas. Sin vero populari tumultu praecipitata insania (quod quia interdum aevo maiorum contigit, prudentibus semper timendum est) innumeras manus armabit in Regem, nihil in hoc incendium remedii nisi firmas legiones & assuetas disciplinae monstro illi obiicias. Plebs enim impetu solo valens quantumcunque multiplicatis cohortibus impleat campos, par illis numquam erit qui sciunt furentes eludere, servare ordines, obsequi duci, locum castris & pugnae eligere. Ita in omnem partem tutandae regioni & vel antevertendis vel premendis furoribus utilissimus miles est, qui non quaerendus, non formandus, sed hostem inter stipendia expectat. Illae copiae, & quocunque perrexeris, securum te praestabunt, & si populi motu vel defectione nobilium ex munitis civitatibus arcibusve ulla a te secesserit, inde recentem & adhuc dubiam proditionem confestim excutient.
2. "Gentibus autem externis quanta adversus te reverentiae causa hae succinctae & ad nutum legiones? Suam pacem ex te pendere intellegent, non inultum laedi posse, non despici; sedere te veluti fortunae ceterorum Regum arbitrum, in quorum custodiam paria arma non fulgeant. Gentem nostram fama celebrari compertum est, tanquam indole sua pronam simul & utilem bello. Quanto magis, si ad naturam institutio accedet, scientque tui hostes non tironum apud te sed veteranorum esse delectum? Neque hoc tantum ad famam est. Ipso successu experientur qui te lacessent longe aliud esse conscriptum nuper militem in aciem statuere, aliud egregios viros & qui annos non plus ex fastis quam stipendiis suis numerent.
3. "Num denique ea fide, eo ardore recens adacti ad sacramentum pugnabunt, quo illi qui inveterato affectu, non plus militum quam familiarium instar, tuentur principem assuetum alimenta & veluti spiritum dare & cui non hoc tantum illos bellum, sed vitae totius fortuna coniunxerit? Haud omiserim, ut corpora omnia, ita militiam ex suorum veluti artuum vigore & officiis constare, & solo experimento deprehendi num quis ad hanc disciplinam natus sit. Nonnullos valetudo, alios animus deficit, quae vitia habitus corporis & species frontis sic obtegit ne praeter experientiam quicquam sit quo argui possit. Igitur in perpetuae militiae tirocinio, utque sic dicam, in pace castrensi, mature nec periculoso tempore se hae labes aperiunt statimque de corpore exercitus eluuntur, vel correctis disciplina vitiis vel missione denique mulctatis. At in repentinis armis, cum implendae cohortes sunt, cum inexpertis & obviis cingulum datur, saepe nescias virum an statuam adornes, ut novum exercitum[5] ab explorato differre existimem, quod navem quae probatis trabibus est compacta ab ea quam intempestive excisae arbores & omnia non pensatis vitiis ligna componunt.
4. "At sumptuum ratio est habenda: grave tot centuriones, tot milites, ex alienis laboribus vivere. Scilicet egregia cura timemus ne non hostis, cum saeviet, plenas domos & opulentas inveniat. Repetamus memoria vastitates, peculatus, exitia, quibus civiles discordiae arserunt. Quot annorum stipendia, quae aluissent obstiturum his malis exercitum, paucorum mensium furor consumpsit? Adde vim corporibus factam, subiectos tectis ignes, & cetera quae in eiusmodi turbis impune sunt. Vili mediusfidius has iniurias populus redimit, si perennium legionum praesidio se tuetur."
5. Dunalbius civilium rerum scientissimus erat, natura & institutione factus ad gerendam rempublicam. Is igitur ita disserente Eurymede saepe frontem & oculos mutabat nunc quodam assensu, nunc modestis repugnantis animi signis, gaudebatque Meleander sibi ex diversa sapientia licere quod utrimque optimum esset colligere. Cum vix ergo finisset Eurymedes, ita Dunalbius Rege admonente exorsus est: "Nisi Eurymedes ex sua fide ceteros aestimaret, numquam tantum tribuisset militibus, ut non modo in usu eorum sed in ipsa castrorum veluti umbra principibus patriaeque incolumitatem statueret. Ego, quamquam infulis atque aris a militiae muneribus exclusus, quia tamen hic agitur non quid nocere arma mortalibus, sed ecquod ipsi paci praesidium possint afferre, non verebor dare quid sentiam.
6. "Tibi vero non tam repugnabo, Eurymedes, quam de iis quae ignoro vel dubito interrogabo prudentiam tuam. Nunquam mihi placuerunt qui in futuros morbos firmo corpori medicamenta infundunt sollictantque sopitas aegritudinis causas, nec tempore ullo peius quam inter eiusmodi luctam succensas. Quot mala, quot funera vidimus hominum per eiusmodi medicamina incitantium resides & veluti oblitos nocere humores? Atqui illis paene similes puto qui placidis rebus quaerunt in futuras tempestates formidolosa remedia, quaeque ambiguo exitu possunt rectam reipublicae valetudinem tam perdere quam servare. In dubiis autem illis plerisque periculi remediis maxime armatorum frequentiam pono. Nam si armis milites concrepabunt, si superbia, vel furor obsequium excutiet, longe illis pacis consilia, longe mens ducum qui eos tumultibus arcendis coëgerant.
7. "Turmae, cohortes sub centurionibus atque tribunis&emdash;scis quam validum corpus efficiunt. Vix tamen aut possunt suas vires agnoscere aut in superbiam quam illa contemplatio insinuat labi, dum hostis submovet otium habentque quos lacessant aut timeant. Ast ubi suis viribus pacem fecerunt nemoque novo discrimine interpellat victoriae memoriam, tunc ceu Regi aut patriae exprobrent operam suam, secum expendunt quantum pugnando effecerint; unos se suis civibus salutares; in se translatum rerum arbitrium, patriae quoque & principis fata. Hae non statim & uno agmine cogitationes obveniunt, sed paulatim, tempore, contubernio, usu. Quasi aliam a ceteris rempublicam faciant, in sese coguntur. Otio deinde lasciviunt; quod quantum fortitudini adimit, tantum addit proterviae. Mox si iustis praemiis non putant se excoli, si continuo obsequiis non placantur, fervent animis, intumescunt, indignantur sua arma non timeri. Quid cum a suis ducibus, cum a factiosis sollicitantur, cum cupidis mentibus ingeruntur maiora stipendia, praeda, tumultus, peccandi licentia? Dii hostibus tam enorme exitium! Nam non putem, quod dicebas, Eurymedes, ideo Regem iis esse carissimum quia ab eius aerario stipendia habent. Multo illis potiores Praefecti, tum quod ab illis ad militiam delecti sunt (tanquam ideo stipendium non Regis, sed eorum sit gratia), tum quod illos de suo corpore duces & militaris potentiae vindices amant, sed maxime quia plerumque sub illis licentior militia quam sub Rege proponitur.
8. "Sed et omnibus copiis in media pace semper armatis an praeficies vicarium unum, an per partes iure aequali legatos miles accipiet? Si plurium munus hoc facies, non sibi constabit disciplina; contendent inter se aemuli duces & per iurgia ducum infestus laborabit exercitus. Sin potestatem uni credes, quis ille cui tantum ius in te concedes? In eius manu erit ut regnes, ut pereas. Ille vim imperii, ille nervos potestatis cum tenere se cernet, an par stimulis erit sollicitantibus integritatem suam & quid possit superbe monentibus? Utinam saltem huic tuo Eurymedi similes semper sint quibus Reges suas fortunas tradent! Quamquam nec illum velle existimem tantae invidiae potestatem subire. Scis quibus olim Regibus haud absimilis consuetudo sceptrum abstulerit, qui dum Praefectis palatii castra committunt, sensim omni in cives & milites iure exuti sunt.[6] Iis qui prudenter condere regna aut stabilire student haec duo videntur praecipua: primum ne populus in principem facile possit insurgere; deinde ne si obsequii vincula emolietur, habeat duces idoneos qui vagam & inconditam insaniam certiori auspicio & militiae vinculis firment. Utramque cautionem intervertimus hoc statae perennisque militiae consilio. Quantum enim distabunt a populo tot illae cohortes, tot omnis fortunae homines, quibus tela ultro concedimus? Quicumque in populum cadere possunt motus valebunt in istos, sed eo proclivius, quod irati nihil prius videbunt quam datura fiduciam arma. Iam vero praesentiorem inquietis studiis ducem nulla fortuna obtulerit quam hunc ipsum cui iusseris imperium esse in castris. Cui enim tot ad defectionem urgentibus rebus animus ad fidem supererit? Mens potentiae conscia & regii fastigii dulcedinem delibans, adulantium vota, cinctum fortibus viris latus, multa obtegendae culpae occasio, & si secus vota ceciderint, at excusabilis in multitudinis peccato audacia, nec ruina partium expectata, prope ex aequo conditionis cum Rege adhuc de victoria dubitante. Fac tamen Praefectum hunc summum seu natura seu virtute abominari motus, fortemque in vitia numquam a sui statione recedere. Quid tot sub illo duces? Nullus ex iis tumidus, praeceps, vanus? Nemo fortitudinis fama & audaciae ingenio militibus carus? Mitte inanes spes. Nunquam illis cladibus deerit qui signum attollat.
9. "Sed haec scilicet quae praesagio incommoda demum timenda sunt, si in iisdem habitet castris omnis exercitus. Tu vero occurres tempestati, spargesque in varias sedes vastum hoc corpus, ut nec sub uno aspectu positi se ipsos mirentur nec furoris contagione desaeviant. Quo igitur divisos dimittes? Nempe in arces aut oppida distribuentur. Vide porro utrobique quam commode. Arces quidem ut iusto praesidio obtineri consultum est, ita illae multitudinem armatorum saepe non capiunt, desinuntque praeterea esse securae, postquam tot oculorum tantaeque frequentiae commercio sunt vulgatae. Num enim tanquam in carcere tot illic milites conditos habebis? Num ad illos amici non ibunt? Quid coniuges? Quid necessitudines? Quid lixae & calones? At in oppida potius tanquam ad perpetua hiberna copias tuas mittes. Nescis quippe quam male militibus ceteroque populo conveniat. Quod est exermibus civibus & ad sua opera intentis in bello aegerrimum, id in pace continuo fastidio ingeres ut alienos, ut armatos suae domi aspiciant, ut militaribus moribus templa & fora strepant, ipsi denique lares placidos mores mutent. Querentur omnes de onere, mentes a te dissentient, & cum volent deficere, quantillum sibi ad incommoda putabunt accessurum iam molestissima ferentibus tributum atque praesidium? Sed nec ita revulso divisoque exercitu constabit utilitas quam monstrabat Eurymedes. Nam intra oppida nec servari poterit castrensis disciplina nec tirones eo in otio probari & ad Martem institui. Ipsi quoque veterani languore & desidia confecti in urbibus iacebunt & praeter militare officium mollientur in curis & consuetudine familiae suae. Assueti deinde extra laborem ferre stipendium, multo aegrius a sua quiete avellentur ad pericula, quam si recentes conscribas & qui sciant de Regis aerario se nisi in opere & militia non victuros."
10. Cum his Dunalbii argumentis respondisset Eurymedes & ille vicissim pro se pugnasset, Meleander sic commissos conciliavit ea probando quae uterque in adversa laudabat sententia: immodicos exercitus noxios esse; ultra praesidia tamen quae in necessariis excubant arcibus curandam esse classem; & viginti triremibus obtinendam Siciliae oram, quarum aliquae sint in mari, aliae in praecipuis portubus expectent imperium; ad haec plures deligi Praetorianos oportere, partim ex egregia iuventute, partim ex illis qui diu sub signis fuerunt; hos posse ad octo milia conscribi. Dimidiatae copiae semper Regem comitentur, ut miles sex mensibus domi, reliquum annum degat in castris. Ita enim nec disiunctis ad validam seditionem vires fore, nec longa & supervacua in penatibus mora abituros a milite. Ipsi qui aderunt Regi non confusis castris habitent. Milleni seorsim vel castra vel oppidi regiones sortiantur, in quo Rex erit. Nam civibus illis qui commodis ab regia apud se familia & comitatu superfluent aegre esse non debere si veluti in contubernium Praetorianos excipient. Larga illis & numquam dilata stipendia; rigidior quoque parendi lex. Proterviam, furta, lasciviam graviter luant. Et ne in otio deteriores sint, militari labore incitentur, nunc coram ducibus ad praemium hastam aut iaculum mittendo; nunc cum armis iter ingredi iussi ne expeditionem in hostes tanquam laboriosiora imperaturam formident. Nemo in illis Centurio, nemo Tribunus, nemo qui ordines ducat nisi quem Rex ipse delegerit. Bis mille sint equites. Ceteris iacula, pila, sarissae dividantur ex militiae usu. Hac manu & subitos motus opprimi posse dicebant[7], & si maiores copias res desideraret, tirones erudiri. Neque Eurymedes se plura censuisse asseruit aut pauciora Dunalbius, nisi quod sub imminente a Sardinia bello addi aliquid militum numero omnibus visum.
11. Meleander hac parte curarum in Eurymedem translata ad alia animum adiicit. Supra omnia de Argenide sollicitus erat. Haec insons & in qua (praeter invidiosas dotes) nihil nimium esset, tamen causam tot fluctibus dederat. Ut uxorem illam haberet, ausus Lycogenes omnem perfidiam non statim neque incruento bello perierat. Radirobanes successerat furoribus, adhuc incerto exitu. Nec deinde defuturos putabat quos virgo eximia & dotale sceptrum accenderet, nisi in unum collata felicitas componeret ceterorum cupiditatem. Neque parum extincta Selenissa & Theocrine tamdiu latens occupabant anxiam mentem. Tandem penitus sedit animo filiam in matrimonium collocare. Pacandis tot motibus id restare remedium. Iamque non generum modo sed & nepotes cogitans ipsa oblectatione incitabatur ad dulcissimum votum. Sed quem illi fortunae deligeret? Nemo in vicinis gentibus regii gradus erat, cuius aetas nuptiis conveniret. "An autem opus est, inquit, invenire ad haec foedera solium & purpuram, tanquam regna, non homines copulentur hymenaeis aut filiae meae sceptrum aliud quaeram, non virum? Immo nostri maiores sapientissime lege caverunt ne qui quaeve Siciliae imperabit sibi nuptiis regnum adiungat quod Siculo sceptro sit fortius atque splendidius, ne relicta a Regibus patria in illius potentioris provinciam mutetur. Satis est sibi Sicilia, ut principes suos alat, & filiae meae consuluero, si illam in eiusmodi matrimonium dem, in quo ei coniunx suus felicitatem debeat. Thracum est uxores emere. Nobilitas, indoles, virtus sponso insint; satis opum in mea Argenide erit."
1. Haec pronius sibi persuadebat, diu iam in hoc consilium imminente affectu, ut carissimum Archombrotum eo matrimonio sibi heredem aspiceret. Nec credebat obstituram Argenidem, sed si tamen fastidiret, patrio iure ad obsequium redigeretur. Reliquum erat de illius stirpe rescire, nam utcunque insigni virtutibus, tamen novo homini filiam non erat daturus. Satis omnibus agitatis conclave Argenidis petit mediusque inter patrem & Regem, quo facilius quae volebat impetraret: "Scio, gnata, non minus de nostrorum consiliorum mora Siciliam, quam nos de illius motibus queri. Aviditas enim regnandi & tuarum nuptiarum spes Lycogenem & Radirobanem ad has quas sensimus furias adegit, quae omnia praevertere potuimus tibi mature virum legendo. Quid cessamus tot malorum fontem obstruere? Mihi quidem decretum est tibi salutem & meae senectuti columen parare. Nec dubito, quod iure meo possum, quin & tua voluntate facturus sim. Nonne parenti tuo permittis tibi sponsum eligere, Argenis? Privato & publico iure mihi hoc licet, nec repugnare modestiae tuae esset." Cum anxia virgo se deliberaturam referret: "Deliberabis autem, inquit Rex, an factura sis officium tuum? Satis morarum fuit. Iterum quaero, gnata, an in potestate futura sis."
2. Ita pro imperio loquentem Argenis reverita se vero futuram ficto ore professa est. Laudavit pietatem Meleander & osculo dato: "Scis, ait, te mihi carissimam. Vitam colere amplius non amo quam ut consulam tibi. Bene facis quae & patri credis & seni."
3. Postero die ut forte in horto spatiabatur sevocat Archombrotum &: "O iuvenis, ait, si te hostis aut ignotus rogarem quo sanguine ortus sis, curiosam quaestionem habere posses suspectam. Sed amicus cum tulerim diu tuum genus ignorare & scire nunc expetam, quidni me putes id non mea magis causa quam tua praestare? Magna sunt & opinor non tibi iniucunda, de quibus tecum agerem, nisi exquirenda haec prius natalium ratio esset. Tibi externo quantam fidem habuerim intellegis. Secreta imperii penes te fuerunt. Nec aetas nec peregrinitas obstitit quin omnia tibi concrederem. Et haec quidem merito tuo. Nam ut cetera omittam, meum caput aquis ereptum, quas pro me propemodum subiisti, & occisum Lycogenem non possum oblivisci. Post mutua beneficia quid gravaris me ad tui generis notitiam admittere? Quod etiam, ita me amet Diespiter, tui honoris & utilitatis causa nunc quaero."
4. Perculêre iuvenis mentem hae preces Meleandri. Quae causa ut enixe postularet id scire quod tam diu celari haud aegre habuerat, aut quod beneficii genus quod sibi ignoto conferri minus posset? Argenidis nuptiae, quia ea cogitatione plenus erat, statim mentis oculis oberraverunt egregiae felicitatis imagine. Rursus illam spem tanquam vanam & improbam conatus excutere, verbisque plusquam animo compositus: "Hactenus, inquit, geminasti beneficia tua, Rex, passus ab eo te coli cuius genus nescires. Nec iam scio quid conferat tuis rebus me impium fieri, id est, a parentis imperio recedere, quo mihi super stirpe silentium indictum est. Ne me tamen pervicacis animi accuses, qua fas erit cuncta suppressis regionis parentumque nominibus evolvam. Regium mihi genus est resque pacatae. Neque vi aut ingratiis isthuc veni sed ex parentis iussu, tuos in mores tuasque virtutes iubentis inspicere."
5. Ita loquentem Rex novo gaudio commotus amplectitur et: "Quid tibi hactenus, inquit, visa Sicilia? Quid regia mea? Aut ut animum, qualis tuus est, verius tangam, quid tibi senectus mea placuit aut filiae mores?"
6. Cum ille iam propiori spe haec omnia se diceret adorare: "Atqui, inquit Rex, non leviori pretio te mihi emptum volo. Omitto occisum Lycogenem meque servatum. Adhuc aliquid validius fuit quo animum meum caperes: facti mores ad virtutem, consuetudo lenissima, & potissimum quod me amasti. Non patiar a te unquam seiungi. Si, ut memoras & auguror, Regum sanguis es, tibi Argenidem tanto multorum ambitu quaesitam ultro despondeo. Quantumcunque magnis parentibus natus sis, non pudenda nurus erit. Superest ut tuas mihi fortunas familiarius iam prodas spondeasque te numquam meos canos destituturum."
7. Tremebat nimio ictus gaudio Archombrotus & quae toto sanguine quaesiisset, sponte oblata suspiciens incertum an deos an Regem veneraretur, ad Meleandri pedes se abiecit tenuitque reluctantis vestigium. Cumque gratiis finem non faceret, hilarior Meleander & illius quoque laetitiam gaudens in subiecti collum incubuit. Mirum omnibus erat qui in conspectu stabant, quae haec mutua esset gratulantium caritas. Archombroto autem praecipit Rex ne eo die rem vulgaret, rediensque ad comites & solito diffusior vario colloquio tempus modicum absumpsit. Inde regressus in regiam Archombroto iam sibi propius haerenti: "Quamdiu, inquit, te sines ignorari & gaudia differes nostra?" "De hac ipsa re, subiicit ille, te, Domine, cogitabam compellare. Duorum mensium spatium peto, intra quos felicitatis meae nuntius parenti esse possim, illincque digno cultu & professo genere huc reverti." Meleandrum nomen ipsum discessus offenderat &: "Non patiar, inquit, te a nobis avelli, Archombrote, nisi forte foedera nostra despicis aut viles sumus tibi quia priores amavimus. Si conditiones placent, scribe in patriam. Nam te ipsum non nunc mari fatisque crediderim." Archombrotus, tanta benevolentia senis admonitus quid facere deberet & quantum amare, regiam manum osculo stringens, quicquid ille iuberet, nihil se a praescripto recessurum asseruit.
8. Nondum Rex Argenidem monuerat quem illi coniugem destinaret. Cum ergo discessisset Archombrotus, eam ad se accivit repetitisque quae de necessitate matrimonii prius edixerat addidit se generum elegisse, quo non posset praestantior optari: regio ortu paribusque virtutibus; denique eum esse Archombrotum, cui in omen tantorum foederum servati Regis laudem, curru in fluctibus errante, & de Lycogenis capite victoriam fata tribuerant. Haec non sine supercilio Meleander, propiusque vim & imperium quam consilium oratio erat. Comparaverat se ad simulationem Argenis & quamquam indignata se ignoto, se ingratiis promitti, tamen veluti consilio patris accederet: "Nihil, inquit, verendum hic magis quam ne subitae nuptiae neminique tuorum praevisae aut creditae in maledicentiam pateant, dicaturque Radirobanes per iniuriam depulsus, quo faveres Archombroto. Tempore aliquo est opus quo tanta novitas mitigetur, priusque Archombrotus audiatur procus esse quam sponsus."
9. Non temnenda Meleandro videbatur haec ratio. Veritus tamen ne turbando nuptiarum consilio istas moras virgo iniiceret, ita in experimentum locutus est: "Neque nihil spatii concedendum est famae neque fortunae nimis. Ex tui animi sententia, Argenis, quid temporis arbitraris convenire?" Recusabat illa loqui, non hoc suum sed Regis arbitrium esse causata. Cumque pater saepius instaret, tandem aegrius & quasi spatium suae vitae definiens: "Ut rem video esse, ait, duo forsitan menses suffecerint." Tum Rex paene non dubius quin filia omne id tempus sibi potius quam famae postularet, tamen ne per omnia esset durus: "Atqui promittis, inquit, sublapso hoc tempore nihil te nuptiarum omini repugnaturam?" "Facio, refert illa, neque si dii adiuvant, te quicquam in verbis aut mea vita offenderit." Et id prolixius pollicebatur quia interim adfuturum Poliarchum sperabat, qui utriusque vitam assereret. Quod si ille non veniret, finito vivendi consilio respiciebat ad mortis libertatem. At laetiora Rex cogitans, illius verba acceperat veluti sub paterno imperio domantis affectus, qui antea solutam mentem incesserant. Blande itaque compellatam tanquam victor & securus dimisit.
10. Sed illa tot malis incitata numquam se infeliciorem cogitabat quam in publica felicitate. Nam Lycogene victo Radirobanem nuptias suas&emdash;id est mortem&emdash;optavisse; vix decessisse eam curam & respirante Sicilia sibi iam praesentiores instare ab Archombroto metus, qui adeo felici ad nocendum successu provectus sit ut vel Radirobanis desiderium faciat. "Ergo, inquit, semper meam aut patriae vicem dolebo? Ergo non molliori conditione cum Siciliae miseriis transigunt fata, quam ut omnium cladem meo capite redimam? Haec pompa, hi cultus, haec frontis decora mactationes erunt quibus patriae diris voveor? An Macaria Herculis, an Agamemnonis Iphigenia ero, & tranquillitas innocenti sanguine emenda est? Sed non diu me fortuna ludibrio habebit. Decumanus hic fluctus aut tempestatem consummabit aut victam navem deducet. Testes dii quam libenter nunc mortem usurpem, nisi & te vererer, Poliarche, & Selenissa suo exitu docuisset id etiam in scelera esse remedium." Pensare deinde sollicite coepit an opperiretur adventum Poliarchi an eum litteris maturaret. Plus uno mense erat ex quo ille abierat in tertii mensis finem reditu destinato, & cogitabat esse amantis (qualem Poliarchum sciebat) praevertere potius diem quam totum expectare. Constituit tamen scribere & recenti impetu verba se ultro ingerentia ita explicuit.
11. Quamquam absum, Poliarche, forte plus tamen ipso te scio quid valeas. Nam ut sis illic incolumis, certe perire hic incipis fato meo. Quod mihi de vita quantillum reliquerit ex litteris istis intelleges. Radirobanes praeter regium decus & fas hospitii turpissimum facinus ausus; quia ei placari non poteram, mei rapiendi consilium iniit. Nescioquae spectacula commentus quae ad litus praeberentur, me illuc cum parente pertraxerat. Tantum non avehebamur, cum patefacto flagitio nos in oppidum refugimus, ille in suam classem secessit. Versus inde ad furias, ausus est meam famam scriptis ad patrem litteris violare, quasi te liberius quam decet amaverim. Quippe nostram familiaritatem Selenissa prodiderat & hinc impio iuveni fuit ad contumelias argumentum. Sed pater pro me ac vero stetit. Et Selenissa quidem sponte ferro expiavit perfidiam. Ille autem malo omine, si dii quidem boni sunt, in Sardiniam abiit. Eo discessu felix eram, cum me pater (Timeo loqui ne eum odisse incipias; fata sunt quae nos urgent; his potius indignare, Poliarche.) Pater, inquam, me iubet amare Archombrotum. Regibus ortum dixit, mores, indolem, speciem placere, sibi hunc denique generum fore. Ego intempestiva pertinacia timui accendere obstinatum. Satis fuit praetextu alio spatium impetrare quo tu venire possis, vel si cessas, arbitrio meo liceat mori. Duo menses probandis nuptiis dati sunt. Intra illos armatus si advenis, accedam ad partes; sin inermis, omne furtum tentabimus. Quod si me destituis, tunc cum nuptiae ornabuntur, omnes cultus mihi patiar adhiberi, & ubi dexteram pater poscet quam tradat Archombroto, dicam diis manibus sacram esse, simulque brevi sica, quae sub veste abdita erit, miserrimum pectus solvam. Haec si ita contingent, audi iam nunc, Poliarche, ultima vota. Cogita tibi haec dici ab Argenide in suo sanguine volutata.[8] Parenti meo ignosce. Satis supplicii fuerit quod illicito meae mortis spectaculo vultus illius funestos efficiam. De Archombroto quod placebit constituas. At Radirobanem inultum vivere si sines, redibo ab inferis te admonitura officii. Exige a perfido turpissimi flagitii ultionem; luat poenas praedator, quoad potuit, famae meae; & ex iracundia tua intellegat quantum deliquerit. Hanc vindictam, hunc laborem anxie mando; huic te testamento meo damno. Ultione perfunctus iube in patrio tuo sepulcro incidi meum nomen & casus utriusque referri marmoribus, in quibus nostram fidem posteri probent, damnentque fortunam. Huius autem Insulae conspectum, mi Poliarche, defugias, nisi meos cineres amabis & sponsae tuae urnam admovere pectori voles aut etiam, quod dii faxint, cum Manibus maiorum tuorum recondere. Ista mala, si potes, anteverte reditu tuo, nam discrimen cunctationem non recipit. Si non potes, cura mandatum morientis, & ut me ames vive.
1. Obsignatis litteris diu secum expendit cuius fidei legationem hanc crederet. Neminem habebat cuius consilio uteretur, quippe Timocleam, biduo ante in locum Selenissae suffectam, in tantae rei secretum admitti non maturum videbatur. Arsidam autem unum toties adhiberi his furtis non probabat, ne ille tot periculis lassatus Meleandrum timere inciperet. Illius praeterea discessus ab Insula ignorari non poterat. Nemo tamen commodior suppetebat, maxime quia omnium foederum erat conscius quibus sibi Poliarchum ipsa devinxerat. Ergo ad se vocatum ita alloquitur: "Si timerem ne me quoque desereres, Arsida, ingererem tuae menti Selenissae memoriam, quam proditionis stimulos ipsa morte graviores duxisse ideo arbitror, quia eam in remedium poposcit. Scias enim (quod utcunque ego & pater celamus) illam anum mea cum Poliarcho secreta ad Radirobanem detulisse, moxque conscientiae terrore afflictam, suo iudicio manuque periisse, ut vidistis.[9] Sed tibi fidissimo viro, si vivemus, plus a nobis praemii erit quam huic a proditione supplicii. Spectat ad finem negotium. Expecta maiora a nobis quam quae tua modestia possit concipere. Ceterum litteras habeo summa fide & diligentia tradendas Poliarcho. Tu fidum hominem delige cui illas committamus. Sed da, si potes, eiusmodi cuius tibi in arduis fides perspecta sit." Haud cunctatus est Arsidas &: "Fideliorem, inquit, me ipso, Domina, neminem novi. Quid tam cito das mihi missionem nondum iustam ac nec, puto, ignominiosam promerito? Exsequar quicquid mandaveris. Neque Poliarchus, quacunque orbis parte nunc degat, diligentiam meam fallet."
2. Bene laeta hac pollicitatione Argenis rogabat ecquid ficturus esset causae navigandi ab Insula. "Pars est Italiae, subiicit Arsidas, quam Latium appellant. In eo litore Antium prominet, oppidum templo Fortunae celebre, quod illic multae religionis est. Fingam votum ad deam. Carebit suspicione haec pietas. Ubi autem Sicilia excessero, quam multa longioris viae commenta sunt? Negotia, curiosus animus, alia denique vota. Iube tantum &, si potes, quo iter instituendum sit mone." "Si tibi certum est, inquit Argenis, hanc habere gratiam, moneo, mi Arsida, ut pro reliqua tua sedulitate quantum potest approperes. Poliarchum habebis vel in patria sua vel huc ad nos venientem. Plus hodie audies ex me quam tot annis Selenissa. In Gallia amnis est quam Ararim dicunt. Is alteri, cui Rhodanus nomen, committitur. Utriusque fluminis tractus[10] qua a fontibus ad mare pertingunt paternum Poliarchi imperium est. Hoc parentes iam habent, hoc ipse deinde unicus gnatus expectat. Vide quanto homini benefacias. Si igitur, ut coniicio, in patria est, ne metue errorem; muti quoque te muri ducent ad principem. Tu modo, quod his litteris facio, hortare ut quam primum promisso se exsolvat redeatque non privata modo virtute, sed viribus regni tutus. Antianam vero Fortunam (nam per hoc litus via est) meo nomine saluta & de tuo itinere meaque expectatione consule deam. Ceterum gemmam hanc accipias, quam quoties in tuo digito videbis, meam & Gallici principis salutem ex celeritate tua pendere memineris."
3. Sub haec verba ingentis pretii anulum tradit simulque ad Poliarchum codicillos. Ille audita Poliarchi dignitate hilarior mirari tamen coepit, quod per tot ambages tanquam impares nuptiae procurarentur, donec admonente Argenide lex Siciliae in memoriam rediit, quae vetabat potentiori sceptro Siculos Reges nuptiis coniungi. Sat vero constabat Meleandrum non modo ad patriarum legum reverentiam obstinatum sed solitum hanc ipsam sanctionem inter ceteras mire attollere. Tunc vero & virginis sapientiam Arsidas probavit, quae hactenus nec patri nec Siculis aperuisset interdicta consilia, & necessarium a Gallia exercitum esse cognovit, qui veluti in Archombrotum comparatus hanc legem antiquaret.
1. Igitur & suapte virtute & Selenissae defectione ad fidem incitatus postera die iter, quod dii bene verterent, exorsus est. Placidi venti tutum in Italiam pelagus praestitêre. Illic mutata navi, ne Siculis notisque remigibus in secreto uteretur negotio, Magnae Graeciae litora celeriter obivit, Oscisque superatis Antium venit. Vetustissimae religionis templum in litore erat, quod Fortunae maiores sacraverant. Id ubi monstrantibus accolis Arsidas conspexit, tacitis plenus votis iam tum numen salutavit procubuitque in arenam. Procedenti deinde ad limina aedis praesto sacerdos fuit in candida veste cui limbus erat ex purpura. Multam canitiem sparserat humeris, redimito laurea vertice, manuque baculum coronatum tenebat. Ille Arsidam adhuc ut de via praecinctum ubi vidit intra fanum pergentem ita comiter affatus est: "Sive exoraturus aliquid venis, hospes, sive ab iis quae timebas, iam te nostra dea explicuit, affersque animum nova beneficia promeriturum, subi humanissimi numinis vultus, illosque vel licito sanguine vel (si mavis) thure propitia."
2. Tum Arsidas: "Quia iste cultus, Pater, te antistitem ostendit, priusquam deam ut mihi favens sit veneror, ne quid in religione peccem, mone quo ritu me ablui & quam hostiam dare sacra haec velint, an praeterea in peregrino hoc habitu Fortuna supplices agnoscat. Nam & deae facere volo & longam cunctationem navigatio opportuna non patitur." Sacerdos illico fontem monstravit qui in vestibulo manabat: eo ter oculos manusque ablueret; togam se & coronam illi interea prompturum; victimas in deae atrio puras esse, quae emptores expectarent seu quis maioribus facere seu minoribus vellet. "Vade, inquit Arsidas, ô Pater, & ipse ex hostiis delige quas scis Fortunae gratissimas." Simul dexteram porrigentis nummis aureis implevit. Dumque ille utilem sibi pietatem officiosissime exsequitur, Arsidas haustis de fonte aquis cum omnibus suis ablutus est. Valvas deinde templi & viliora donaria quae passim pendebant breviter contemplatus, haesit in prisco marmore quod non longe a limine hos versus subeuntibus templum monstrabat.
3. Este procul sontes, sacroque absistite templo,
Queis fixum stat corde nefas, aut vulnere diro
Livor edax varios ducit per viscera morsus.
Aut quibus exhausti non exsaturabile pectus
Crudescit vulgi spoliis; queis longa senectus
Visa patrum, thalamive quies pulsata pudici.
Non iuvat, heu caeci, non limina verrere vultu,
Non votiva tholo, non aris ponere vittas,
Ni primum eluitur mens fletibus. Ite profanae,
Ite preces, & dona suus quae polluit auctor.
Non fibris pecudum vel parvi sanguinis haustu
Numen eget. Solo finxit deus omnia nutu,
Aptaque caeruleis sinuavit corpora venis,
Quae mixtas pascant animas. Haec extulit alis,
Haec finxit graviore solo, quae rura domosque
Et vastas colerent silvas, aurisque carentem
Ipse etiam vitam sub caecis condidit undis.
Quin & Idumaeo sudant quae balsama caelo,
Cinnamaque, & silvis spirantia thura Sabaeis,
Idem auctor rerum variis adolescere succis
Iussit, & aethereos ramis infudit odores.
Quid tua, ceu largus Superis, nunc munera iactes,
Sive boves aris, calamos seu sternis Eoos?
Aut plena fers aera manu? Sua thura suasque
(Ah vesanus!) opes tanti ne vendere summo
Quaere Iovi, & parvo culpas obtendere fumo.
4. Iamque cum victimis sacerdos processerat, & Arsidas corona redimitus in candida veste ante deae signum procumbens inferebat sua vota, quaeque praeterea Argenis mandaverat. Lactens vitula agnique gemelli in victimas sacerdoti placuerant. Haec non operosa securi procubuit; illos, ne capita convivio perirent, leviori fato culter confecit. Exta optima esse exclamavit sacerdos, datisque mox sortibus Fortunam quaecunque Arsidas postulavisset cuncta annuere. Sibi deinde quae numini immolaverant coxerunt secundisque sub mensis, dum ceteri acrius biberent, coepit Arsidas cum sacerdote disputare de fatis & sortibus Fortunaeque in orbem imperio, quia esse philosophum de vario sermone cognoverat. Et ille ubi Arsidam sapere vidit dignumque altiori religionum commercio, ita dicere orsus est.
5. "Quid sit quod Fortunae nomine colimus, hospes, adeo vulgus ignorat ut mysterii sanctitatem propemodum contraria interpretatione corruperit. Fortunam appellant quicquid incertum est. Volunt autem esse incertum quicquid habet eventus humanis mentibus incognitos. Ideo laevam[11] deam, ideo caecam fingunt, & plus vitii numini quod colunt imputant quam ferrent in homine, ut nec certum sit saepius ista dea ab insanis probra ferat an sacra. Si quid peccant, si quid expectationem fefellit, continuo Fortuna vapulat. Exprobrant quod malos evexerit, quod difficilis bonis cavere videatur ne probe quid iudicet. Nec miseri vident eiusmodi Fortunam non divinum aliquid esse, sed superstitiosi animi ludibrium, qui sua ipse commenta per superfluas curas timet aut placat. Nam illud, quod sibi fingunt numen, omnia quae mortalibus accidunt & fortuita appellamus regere & ex orantium votis disponere aut potest aut non potest. Si non potest, quid igitur facit? Aut quo haec inutilis dea cui in suo regno nullum imperium? An praesidere humanis casibus illam dicas, quae non eos praecipitare possit, non tenere aut mutare? Nisi forte non satis fluere possent rerum hae vices & veluti naturae temeritas absque otiosa hac dea, cui praeter nomen atque invidiam nihil relinquunt. Cur denique aras illi statuimus sortesque in hoc templo consulimus, prius nobis multo victimarum sumptu devinctas? Infelix superstitio est si illic consumitur unde nihil metuas aut expectes.
6. "Sin putas ab ea ordinari casus humanos, qui alioquin errarent, & ex supplicum pietate distribui, iam Fortuna certe non est, modo hoc nomine cum vulgo intellegas numen, quod res humanas non consilio sed imprudentia sinat evolvi. Ut te paucis absolvam: venisti Fortunam exoraturus; illi fecisti, denique litavisti. An res tuas existimas commodius esse casuras quam si deam neglexisses? Si existimas, ergo Fortuna temeraria non est quae novit quibus indulgeri oporteat, nec inconsulte sed ex merito saevit aut favet. Id est, non est illa Fortuna quam populus facit. Sin inutilia credis haec sacra, cur supervacuo labore nihil profuturam pietatem his templis impendimus? At, inquies, non venimus eam sortem mutaturi quae nostris rebus decreta est sed tantum quae sit ea sors accepturi oraculo. Si sic censes, certe fateris iam Fortunam ergo scire quid te dii mulctaturi sint, quid etiam adiuturi. Cui consequitur nihil in orbe temere diisque improvisum aut neglectum contingere. Quod nec convenit cum populari illa Fortuna.
7. "Vides ut Fortunam sustuli, hospes, non illam quidem quam colo sed quam imperiti constituunt & quae cum summa illa mente convenire non potest, quae omnia suo arbitrio constituit, quae naturam condidit, quae rebus causas dedit, easque perpetuo abditissima ratione propagat. Neque enim si ignorant in tempestate media nautae quis finis fluctibus, quis exitus vento, ideo Iovi certum non est solvi ratem an servari statuerit. Ac nec dicas frustra nos igitur supplicare caelitibus &, si iam olim numini certa sunt omnia quae nobis eveniant, vanam fore id quod futurum est deprecantis orationem. Absit haec in deos contumelia, quos irrito aut ingrato labore nemo sibi conciliat. Quippe Iupiter cum orbi initium & naturae leges daret, cum seriem rerum causasque & eventus inter se connecteret, haud nescivit quid esses aliquando tua in eum pietate meriturus. Non sunt illi novae hae preces, quas hodie fundis, sed iam tum cognitae cum de orbe, de humano genere, de te ipso statueret. Tua igitur pietate tuisque virtutibus mitescunt decreta, quae tunc in te scripsisset absque his votis forent,[12] quorum in animo tuo religionem praevidit. Eadem ratione nec secura credat impietas nihil se saevitiae extorquere a diis iratis. Nam haec tela quae facinorosis imminent[13] non parasset ultor deus, nisi quod nunc scelus patratur iam tum futura turpitudine coëgisset ad has iras illius aequitatem.
8. "Ea vis autem & scientia Iovis, quae ventura omnia & quicquid ignoramus in conspectu liquida habet, est hoc quod Fortunae nomine philosophi colimus, quia res illae videntur nostrae caecitati fortuitae, licet deo in numerato sint sua nostraque voluntate praecognita. Ut igitur sapientiam Iovis Palladem dicimus, ut serenus aut pluvius varia nomina habet, ita rerum illarum administrationem, quae nobis arcanae sunt & suspensos animos tenent, Fortunam appellamus. Huic templum, huic signum statuimus, ut nos futura edoceat molliatque rerum eventus & in salutem nostram vota admittat. Quae si rite a nobis funduntur, iam olim valuêre nosque iuverunt, cum natura rerum omnium causarumque semina atque legem acciperet. Hanc te, hospes, Fortunam venerari, huic gratias habere aequissimum Maximo, inquam, Iovi, qui consiliorum exitus tibi hactenus incertos extorum & sortium signis promisit pulcherrimos. Nam si qua mihi fides est, litasti egregie. Vade securus. Vade Fortuna nostra, id est deorum summo, fretus."
1. Prolixam philosophiam bis nauta interpellaverat, Arsidam monens intempestive cessare remigia. Is itaque sacerdoti & operae & sapientiae gratias agens adhuc nummos prodegit, quibus victima alia emeretur, crastino sacrificio se suosque Fortunae commendatura, & deducente ad litus antistite intravit triremem. Commodis igitur ventis Latium superat. Mox Etruscum stringit mare, caenosis & insalubribus vadis ad litora effusum. Ligures inde erant quorum sinus sulcabatur, cum haud pauca navigia, adhuc tanquam nubeculae aut extantia procul saxa, in conspectum venerunt. Postquam propius accessêre, monuit gubernator militarem speciem sibi videri, nisi forte peiratica classis erat illam oram populatura. Nihil tutius quam ad terram, quamvis ignotam, navigare. Sed praerupti in litore montes obstabant, ad quos inter brevia non posset ratis accedere neque, si accessisses, viam qua enitereris per praerupta offenderes. Dum ergo dubitant nautae haerentque in utriusque contemplatione periculi, iam eos emissae triremes incluserant. Non deerat Arsidae animus se ipsum vindicandi, sed navigantium legem huic subinde timidi nautae monstrabant imminere in defensione exitium; at dimissis antemnis si dederent navem, mitioris exitus spem offerri. Quippe si a legitimi exercitus militibus capiebantur, parum damni deditos manere; sin praedones illi erant, spoliis certe & facilitate esse placandos. Haec nautae remigesque Arsidae memorabant. Qui cum tardius deditionem annueret, ipsi suo auspicio antemnas deducunt, sublatis quoque remis opperientes venientium arbitrium.
2. Ubi autem adversae triremes obnoxiam ratem sibi harpagine iunxerunt, placide coeperunt explorare qui homines aut unde navigarent. Omnia nautae simpliciter retulerunt se ex Magna Graecia navigare Massiliam ab externo homine conductos Arsidamque monstrabant. At ille interrogatus cum perplexius responderet, scilicet quibus loqueretur ignarus, suspicionem hostilis animi fecit. Captus ergo & in aliam navim delatus est, iussique qui eum vexerant cum navigio suo sequi. Nihil tamen ultra nocebant, id ipsum humaniter excusantes quod eum veherent ad sui Praefecti colloquium. Haud procul praetoria navis extra remigum operam velis tumentibus veniebat, in quam producto Arsidae dux militum occurrit, dataque dextra Graecis verbis vetuit ne quid durum expectaret: "Sed ita est, inquit, ratio belli: excutienda sunt omnia, neque occupandi tantum hostes, sed plerumque etiam ex amicis ignotisve informamus consilia. Quod si ipse ad tuam navem ivissem, illic habita quaestione, nulla per me fuisset, si quo properas, mora."
3. Arsidas in tantae humanitatis sermone confidentiam cum sumpsisset, qua licuit cuncta professus est: se Siculum esse & in Galliam ad amicum ire dixit; sperabatque se confestim dimittendum. Sed Praefectus audito Siciliae nomine haesit intentius, sciscitatusque quid illi in Gallia commercii esset: "Nolim, inquit, tibi durum videri, si hodie tibi cenam, hospes, exhibeo. In praetorio meo dormies, quanto omnes poterimus officio cultus. Magni Regis minister sum, qui cum exercitus robore haud procul insequitur. Huic ego cras te sistam. Nam amabit videre ex Sicilia venientem et forsitan erunt quae ex te cognoscat. Humanissimum autem principem vidisse etiam in fortunae beneficiis numerabis." Noverat Arsidas non conducere negotio suo ut frustra repugnaret. Hinc enim & suspectior esse poterat & duriorem habere custodiam. Ergo lubenti simillimus, omne ius sui penes Praefectum esse respondit; captum hominem & maxime innocentem nullius conspectum oportere defugere.
4. Post haec utrimque verba, per varios sermones in hilaritatis speciem vultus & animos coëgerunt&emdash;hic, ne Arsidas timeret; ille, ne videretur aversari eiusmodi captivitatem. Multa igitur audiebant invicem rogabantque & benevolentia quae simulationis fuerat, paulatim sincerius vera colloquendi voluptate utrumque perstrinxit; sic natura mortalium instituta ut liberalibus ingeniis sit facilis conciliatio. Et Arsidas quidem, licet captus atque a suo cursu tardatus, tamen quod in alio fecisset in se factum haud aegre ignoscebat, praesertim in custodia humanissima non amplius unam noctem morari propemodum rogatus. Ipse vero Praefectus homini innocenti indulgebat ut deinde amicus posset dimitti.
5. Cum igitur ambo sederent in puppi & aliqua de mari ventisque & triremium generibus essent locuti, tandem Gobryas (ita Praefectus appellabatur) blande de Siciliae rebus & soli genio Arsidam percunctatur. Ille civilia strictim bella recensuit: armatum occisumque Lycogenem, senectutem Meleandri, & quaecunque absque Poliarchi mentione poterant dici. Nam solerter abstinebat hoc nomine ne de eo cogeretur apud ignotum loqui. Delectatus Gobryas non ignobili narratione & aequissimo exitu belli, cum deinde Arsidas rogaret nomen Regis, cuius conspectui servabatur, etiam cui regioni imperaret, & quid sibi vellet classis armata, paulum in se cogitatione seductus est. Nam & rependere hospiti vicem & suae etiam gentis casus referre gestiebat, itaque: "Licet rara sunt, inquit, inter nos commercia quae nempe soli mercatores faciunt, de civilibus tamen malis quae Siciliam vexavêre pleraque audiveramus. Sed mercium nulla celerius quam veritas navigatione corrumpitur. Multa incerta, multa illis contraria quae nunc a te accepi nobis fama attulerat. Neque vicissim dubito quin & ad vos nostrae gentis discrimina & veluti fata aliquo rumore pervenerint, sed vel audacia narrantium vel ignoratione libata. Quod nisi te vererer longiori sermone conficere, non haec modo quae rogas exsequerer, sed repetitis altius rebus mei Regis cunabula, dignam historiis materiam, exponerem." Sollicitavit Arsidam insignis narrationis materia &, si Gobryae vacaret, haec se avidissime accepturum respondit.
6. Et Gobryas: "Audies ergo rem dignam vestrorum Graecorum ingeniis. Multa enim inter nos fortium hominum facta sunt, haud illis imparia quibus nobilitantur gentes, quae litteris ipsae se celebrant. Sed sola sunt Druidum carmina, quibus rerum fortuna nostrarum perennet. Neque illa seu lignis seu ceris impressa sunt; memoriae iuventutis commendatur; & ex cantantium ore virtutes maiorum agnoscimus. Sed ne questibus onerem nostros mores, praestat, hospes, quando sic iubes, promissam narrationem nunc aggredi.
7. "Regnabat apud nos Britomandes, adhuc gratum gentibus nostris nomen, bello optimus & artibus pacis." Interfatus Arsidas loquentem: "Mihi Regem memoras prius, inq uit, quam cui regioni imperaverit, quamquam ex tuorum sermonibus vos Gallos esse coniicio." "Recte mones, subiicit Gobryas. Maximam Gallici litoris oram, quae inter Alpes Pyrenaeosque montes mari alluitur, tenemus Mediterranea versus, porrecti in longum. Qua Rhodanus & supra hunc Araris, nobiles amnes, pinguissimos campos intersecant, pars est Galliarum eximia. Laetus frugibus ager & validissimo populo gravis."
8. Obstupuit Arsidas ad Araris & Rhodani nomina, quae gentilia Poliarcho flumina esse Argenide docente cognoverat. Sed ut illum Gobryas vidit suspenso supercilio haerentem: "Forsitan, inquit, iam quid parem intellegis & haec frustra apud scientem narravero. Dic enim: ecquid in Sicilia auditum de regiae nostrae rebus?" Tum Arsidas: "Immo, inquit, & plures in Galliis Reges esse accepimus &, si quid de iis affertur, instar aurae vel nubeculae est, quae non aegre ignaros praelabitur.[14] Quippe antea pauci ultro citroque mercatores commeabant & hos ipsos nostrarum seditionum atrocitas exegit. Segnitia autem nostra est, quotquot Graecis ingeniis vivimus, ne diligentes vulgo simus in gentium factis quae ad Septentrionem vergunt, nisi quando cum exercitu finibus vestris vos egredi fama est & timetur publicae libertati. Ne dubita igitur hoc, quicquid est, ignaro & cupido memorare." Et haec ille dicebat, non omnino Gallicarum inscius rerum, sed ne Gobryas quid is sciret nesciretve interrogando a narrandi tenore deflecteret. Iam enim auditis Rhodani Ararisque nominibus, illam Galliarum historiam avidius & tanquam rem suam agens quaerebat excipere.
9. "Tanto igitur populo, inquit Gobryas, iure paterno Britomandes imperabat, cui filius erat & ipse Britomandes appellatus sed, postquam evasit in virum, tot morbis conflictatus ut animi vires continuus dolor absumeret. Duxit tamen uxorem ex cognatis feminis unam, cui satis haud dixerim plus ornamenti pudor muliebris dederit an pietas an digna fortiori sexu prudentia. Timandra appellatur. Britomande patre elato, tanquam iisdem fatis nostra felicitas occubuisset, omnia in peius sublapsa sunt. Novo in Rege nihil paternum agnoscebamus praeter pietatem & nomen. Erat inter proceres potentissimus Commindorix, nobilitate & opibus supra privatum, denique qualem modo narrabas fuisse Lycogenem. Is sub sene Britomande utcunque tanti Regis terrore coërcitus fuerat. Apud filium vero prudentiae & fortitudinis opinione adeo omnia potuit, ut illius nomine ipse regnaret, multum Timandra indignante quae ad patrios avitosque animos virum non cessabat impellere. Sed ille imbecilla lenitate ingenii omnia uxoris consilia mox subdole exploranti Commindorigi credebat. Nos a prospera sorte deiecti cui senior Britomandes regionem assuefecerat, ad bustum illius tanquam herois conveniebamus frequentes specie pietatis, re autem de gentis nostrae more illic captaturi oracula, si qua sors, si qui dii viam monstrarent ad Commindorigis perniciem. Hunc enim odisse in pietatis parte plurimis erat, maxime postquam regnandi cupiditate ardens natum ex Timandra puerum (proh facinus!) nutricis opera dictus est confecisse. Cur non eodem exitu rapta Regina sit haud facile scias: an venenum atque insidias suspiciosa diligentia ipsa vitaverit, an ille infra curam habuerit mulieris vitam. Supra omnia deûm cura id factum existimo, qui tyrannos saepissime excaecant ut anxia & superstitiosa saevitia securitatem quaerentes vera & certa pericula non cognoscant aut timeant.
10. "Cum secundo Timandra ventrem ferret, miserae proli timens destinatae prius ad mortem quam ingressa vitam esset, obstetricem & matronarum sibi familiarium duas (quarum alteram haud pridem, eadem Regina conciliante, habebam uxorem) mature ambire instituit. Ab his Regina flagitabat ut, si marem peperisset, alieno foetu supposito legitimum furto subducerent. Illae quandam ex agris matremfamilias, meae uxori notissimam, in consilium[15] allegant, quae puerum alere posset. Sicambre appellatur. Ea cum viro (nam & ipsius opera necessaria erat) diis omnibus devincta rem habere secretam, a mea uxore, dum Regina pareret, in aulam deducta est. Nullae nisi ex consciis in cubiculum admissae. Et dii faverunt. Timandra marem enixa est puellamque regiis cunis fraus muliercularum imposuit. Quem Reginae tunc fuisse sensum existimas? Pariendi angustiae erant; foetum quem tot doloribus matres emunt pro munere ducebat eripi sibi; & saepe audivi ab ipsa nihil formidolosius animum tetigisse quam ne infantium vagitu aut timiditate mulierum proderentur consilia.
11. "Quamquam tamen & curis & morbo aegerrima erat, Sicambrem, cui infantis inter tumultum asportandi provincia erat, submissa voce affata est: " 'Per patrios deos sine te exorari ut mihi fidelis sis ne, dum alios fallere studeo, ipsa intervertar prole mea. Nam quemcunque volueris hunc me pro meo oportebit agnoscere.' Ad haec mulier: " 'Dii, Regina, quos invocas effecêre ne in cuiusquam potestate sit tibi hac fraude quam times illudere. Adeo corpus infantis haud vulgari aut mutabili nota insigne est.' Simul obtulit nudum ostenditque paulo infra cervicis exitum tanquam spicae figuram ardenti purpura expressam. Eadem species in crure dextero rubebat. Et causam felicium macularum dederat ipsa mater, forte cum pedes in agro spatiaretur, subito timore perterrita ad turbinis sonum, qui ingentis campi messem cedentibus spicis percurrerat. Timandra suavissimo pignori postquam osculum tulit: " 'Fuge, inquit, mi pupe, regiae paternae periculum. Fuge, mi Astioristes, ita enim de atavi nomine appellari te volo. Dii faxint hos maturus ulciscaris, qui non sinunt tuam infantiam inter mea ubera esse securam.' Iterum repetito osculo flevit. Statimque receptum infantem Sicambre obvolvit fasciis & postico ad id ante praeparato se ab aula proripuit. Tum vero in humum collocata est illa, quam in regii sanguinis fortunam adoptabant, puellula & vocatus ad sobolem agnoscendam Britomandes cum Commindorige intravit, sustulitque alienam prolem in sinum affectu decepto. Quam ubi commendavit nutricibus solatusque puerperam est, diis gratias habiturus ad templum discessit, illis quidem maiori beneficio quam credebat obnoxius.
12. "Sicambre, cui gnati fortunam Regina crediderat, mediocris sortis mulier erat, quia neque apud illustres satis infans latuisset neque tenerrimo corpori in egena familia satis potuisset sperari subsidii. Illa conscium maritum adduxerat (Cerovistus nomen est), cui haud procul regia tradidit sanctissimum pignus & portare molliter rogavit. Huic misericordia & spei magnitudo satis alumnum commendabant. Igitur diversus ab uxore, ne quid familia suspicaretur, ad praedium suum ivit. Agrum enim satis amplum colebat ad Rhodani ripas nulli oppido contiguum,[16] & sanctitatem familiae rustica simplicitate servaverat. Ubi domum pervenit, mentitus abiectum se infantem in silvae vicinia sustulisse; redeunti haud multo post uxori occurrit coramque suis rogat ut miserrimis labellis velit ubera admovere nondum scilicet a filio ablactato arentia. At mulier, tanquam ignara fabulae, cuncta anxie rogabat qui parentes infanti, quod misero fatum, aut cur proiectus esset vultu tam lepido, nihilque in eo a ratione humani corporis errante natura. Is nihil se praeterea scire finxit quam quod in bivio silvae solis pastoribus aut venatorum studiis cognito iacuerat vel inhumana vel misera positus manu. Suscepit inter haec Sicambre vagientem, questusve & lacrimas dato lacte composuit.
13. "Ita cunas regius foetus, pro claritudine quidem generis exiguas sed ut tempora erant feliciter nactus, ubi ingredi potuit atque fari, coepit in aliam speciem crescere quam quae solet in eiusmodi patrumfamilias domibus videri. Vivax indoles erat nec venustissimo corpori impar. Praecipue Cerovistus & Sicambre conscientiae & caritatis stimulis cuncta in eo mirabantur, impositoque a Regina nomine, quod multorum principum fuerat, appellabant Astioristen. Sed Reginae vix haec tuto poterant nuntiari, quam ut plurimum semel in mense Sicambre ad coniugem meam veniens furtivi colloquii laetitia reficiebat. Nam homines ruri assueti saepius in regia cerni timebant, a consciis quoque matronis identidem admoniti, ut quam maxime suspiciones vitarent."
1. "Vertebatur septimus annus, cum Regina tenendi filii desiderio victa me, quem suae domui Praefectum fecerat, his verbis compellavit: " 'Non meruisti, Gobrya, ut tuam fidem muliebri leviorem existimem. Coniugem tuam diu est quod summi arcani arbitram habeo & silentio quod praestitit meis rebus primam hanc gratiam referam, quod conscientiae etiam tuae deponam meas curas aperiamque pulcherrimum facinus, in quo tegendo mea & Galliarum salus stat. Scisne, Gobrya, quid te iam velim? Nihilne te uxor rerum nostrarum edocuit?'
2. "Ego praeterquam quod rei expectatione eram tactus, adhuc simplicius vultum fingebam ut integram accepti[17] secreti gratiam sibi Regina habere me crederet & praeterea ut fidem uxoris commendarem, quae utique neque rem ad me detulerat, neque tamen in totum fefellerat coniicientem aliquid magnum agi. Tunc vero Regina non liberius modo sed & suavius rem totam effata est. Qua audita nihil tam grande suspicatus contremui & paulatim per narrationis seriem redeunte animo, laudavi maternam pietatem astumque utilem regno, cui tyrannus imminebat. At illa: " 'Nunc tenes quo loco sit felicitas mea. Tot opibus, tot honoribus culta solatium quod privatae matres habent adhuc nescio. Servemus diis volentibus, Gobrya, hoc senectuti nostrae praesidium, hanc parricidae Commindorigi perniciem. Tantum superi velint ut crescat avo quam patri similior. Intellego nihil auspicatius eius moribus esse. Vultum quidem aliquoties vidi, dum eum sua alumna in templis ex composito producit. Quam autem miserum credis vix conspectum unicae prolis tuto posse usurpare & penitus colloquia esse sublata? Tu sodes ad domum in qua alitur proficiscere. Nam facile aliquid in viae causam effinxeris. Voluptatem mihi debitam tibi credo, eam ad me pro parte pervenisse arbitratura, si te mandata suavitate expleveris. Mihi deinde bona fide referes de indole pueri quod licebit coniicere. Forte etiam cum Sicambre aliquid comminisceris, quo eum sine suspicione possim perfunctorie saltem amplecti.'
3. "His a Regina dictis gratias, ut oportebat, egi quod in tantis arcanis mea praecipue opera uti vellet. Sponte eram a Commindorige aversus & hac tantae factionis dulcedine facile pericula contempsi, quae illa spes & conscientia afferebat. Igitur postero mane egredior in agros, monstratamque a rusticis viam tenens ad villam pervenio. Cuius ambitum postquam intravi, in area qua rustica armamenta cum aratris iacebant video puerorum aliquot chorum inter se simplici temeritate ludentium. Propius ego accessi, si in illo forte coetu itineris mei causam offenderem. O hospes! Non auctore, non indice illic opus. Tot heroum scilicet stirpem satis efficax natura monstravit. Alii rustico vel puerili metu diffugiunt aut timide pectore toto aversi me reflexis intuentur cervicibus. Restitit ille, nihil territus inassueti hominis vultu. Arcum habebat aetati & viribus parem, cui in terram statuto innixus me opperiebatur. Firmus & liberalis totius corporis gestus. Sufflava caesaries & ipsa neglegentiae opinione melior. Sparsa enim non cervicibus tantum, sed per incensam ludendi impetu frontem iacebat. Oculus inter iubentis mulcentisque aciem; os, supercilium, genae qualia in Cupidinis signis aspicimus. Ego subita veneratione exhorrui & breviter deos precatus ut suis donis faverent, timui tanquam puero privatae sortis loqui. Sed ne scenam turbarem, ex equo tantum desilui rogavique quid parentes agerent aut ipse valeret. Ille patrem cum familia ruri opus facere respondit, matrem vero domi esse; eamque se, si iuberem, provocaturum. " 'Facies vero, inquam, suavissime puer, &[18] nisi molestum est, ego te quoque ad fores comitabor.'
4. "Ducere ergo coepit, rogatusque per iocum in quas feras suo arcu uteretur, prorsus innocenti ingenio: " 'Nondum, inquit, mihi lupos insectari cum nostro Sticho & Ambirino pater concessit. In annum adhuc unum distulit operam meam & multum tibi debebo, quisquis es, hospes, si numerum dierum mihi referas qui annum constituunt. Iam enim aliquoties sensi me, quia puer sum nec spatia temporum novi, eiusmodi promissis esse frustratum.' Risu ego plenissimus: " 'Frustra, inquam, hoc rogas. Nam nec memoria tibi sufficiet tanto tempori observando, quantum a me destinari efflagitas.' " 'Immo, refert, mihi dari calculos vellem numero dierum pares. Reponam in abdito eximamque quotidie singulos ut cum anno finiantur.' Amplectebar animo puerilem solertiam. Vestigia autem ex composito premebam ut diutius lepidissima contemplatione perfruerer. Sed Sicambre, nescio unde admonita esse aliquem qui suo filio colloqueretur, foras exsiluit &, ut tanto deposito timebat, vultu sollicitudine vario ad nos delata est.
5. "Ut vero me agnovit, dubia adhuc an scirem cuius stirpis puero loquerer aut quae omnino fortuna mihi ad se viam praeiisset, me recepit sub tecta perplexe de causa itineris rogando & quid mea coniunx valeret. Sed postquam consedimus risu inter dubia verba pendente: " 'Multum est, inquam, quod de uxore mea querar nisi in te recipis crimen, faterisque te magistra eam didicisse quam alta taciturnitate simulatio obeunda sit. Neutri quidem, quod iam pupum istum novi, habeo gratiam, quae pervicaciter siluistis, sed ipsi Reginae, cuius iussu vos inviso, tecum quoque exacturus, qua commodissime ratione ipsa implere avidum pectus eodem solatio possit. Nam quod aliquando in templis eum videt, parum est ad desiderium matris. Vult amplecti, vult loqui, mentem denique saltem semel satiare propiori dulcedine.'
6. "Sicambrae facile fuit excusare silentium. Gratulata deinde est quod Regina profitente ad hoc secretum pervenissem. Denique haud unicam viam monstrabat, qua Astioristes ad matrem duceretur. Sed omnia suspiciosa erant nec placebant ipsi auctori. Diu cunctati, nihil tutius habuimus quam ut Sicambre, utpote saepe apud coniugem meam visa, in agrum qui sub urbe mihi est veniret cum puero, & Regina in campis spatiata umbram, quae in praedio meo laeta est, optare se diceret, moxque in secreto conclavi non turbatos, non suspicionibus obnoxios amplexus daret Astioristae suo.
7. "Tempore igitur cum Sicambre constituto quo ad praedium meum veniret, rursus cum puero iocatus sum, varium specimen futurae mentis eliciens. Ulnis denique implicui meis tam gravi imperio (modo dei aequo faverent) debitum Regem. Secundum haec a villa in proximum oppidum discessi. Illic exacta nocte redeo ad regiam. Timandrae cum singula referrem, solum hoc grave erat bidui adhuc moram promissae felicitati intercessuram esse. Quo elapso cum omnia processissent venissetque Sicambre cum alumno, adfuit & Regina tam exiguo quam fas erat comitatu, & paulisper in hortis spatiata velle se in conclavi acquiescere uxori meae dixit. Ducitur ergo in thalamum secreto quod agebatur aptissimum, unde loquentis vox non excipi posset. Tum omnibus praeter conscios tanquam Regina somnum peteret dilapsis, intromittitur ex vicino cubiculo fidissima Sicambre applicitumque Reginae genibus filium tradit. Concesserat Regina ut adessem. Sed quae vidi quaeque audivi nullis verbis, nulla diligentia digne retulerim. Adeo laetitia, pietas, dolor, flendique & amandi suavitas omnem modum in Regina excesserat. Longo singultu vocem & ceterorum affectuum impetum premens tandem in puerum invadit, & paene ad utriusque pectoris livorem ligat amplexibus. Nec in uno habitu durans nunc illum paulisper submovebat, quo vultum, oculosque, & totius corporis statum liberiori obtutu suspiceret; nunc subita vi amoris repetebat bracchiorum vincula & tot bonis quae in puero mirabatur osculum dabat. Quasi sua essent haec ipsa quae cernebat in prole, iam tumidior videbatur; iam, opinor, ultorem hunc destinans incipiebat Commindorigem praecipiti voto despicere. Rursus amor ipso furto incitatus festinanter sua felicitate fruebatur, simulque cogitatio recessuri mox gaudii insanientem cogebat in lamenta. Quid multis? Nemo nostrûm tam altae & miserandae pietatis spectaculo non lacrimas dedit.
8. "Sed intererat nescire puerum quantus esset. Nam nec silentii fidem promittebat haec aetas & si illa immature emersissent, certa erat a tyranno pernicies. Itaque inter blanditias, quas gnato Timandra ingerebat, nulla verba adhibuit quibus is sciret vel Reginam eam esse vel matrem. Sed perculsus specie exsultantis gementisque mulieris, inassuetis praeterea osculis fatigatus, cum denique illacrimari omnes videret, aliquantulum flevit & nescius cuius in amplexibus esset, eam tamen veluti iubente natura brevibus ulnis cinxit. Sed illorum simplicitas annorum, longae curae aut prudentiae exsors, facile ab ea intentione se subduxit cultusque Reginae, quales ante non viderat, coepit puerili contemplatione lustrare. Lectuli praeterea & stragula, tum quicquid ornatus in cubiculo erat, omnia oculis illis nova, per singula euntem morabantur, ut nos quoque tam innocenti ludo in amorem & pietatem rapti illius oculos atque gestus dulcissima imitatione sequeremur.
9. "Dum his rebus abripimur, interim hora effluxerat neque oportebat Reginae comitatum aliquid nostra mora suspicari. At illa non avelli sustinebat a filio, donec spe rediturae laetitiae sibi imposuit, & ingenti suspirio concussa avertit se a puero eumque abduci imperavit. Spes autem ea erat. Volebat me cum comitibus aliquot, mei tamen consilii ignaris, ad domum Sicambres pervenire seu venationis specie seu quid aliud videretur commodius, illicque Astioristae indolem atque formam impense laudare; eum denique a parentibus palam petere, quem domi alerem inter urbanas disciplinas. Non enim eum agris videri aut solitudini natum. Oportebat deinde reluctatam aliquandiu cum viro Sicambrem consentire. Post haec puer adducendus in urbem tradendusque coniugi meae erat, tanquam ad ministeria illam aetatem decentia. Sic illius moribus eramus praefuturi & ille non tumultuario aut brevi conspectu Reginam expleturus."
1. "Sed illa, mi hospes, consilia atrocior fortuna pervertit. Vix enim ab eo colloquio triduum erat, cum Cerovistus ille Sicambres vir intravit nostrum limen vestibus scissis omnibusque summi doloris indiciis funestus. Utque me vidit, nihil dissimulato planctu verberans utraque manu pectus. " 'Dii, inquit, nos perditos, ô Gobrya, voluêre. Astioristes nocturnis grassatoribus praeda. An aut ubi vivat incertum est. Abvexit hunc proxima nocte armatorum violentia, qui spoliatis penatibus meis subiecêre denique ignem. Neque nostra tantum tecta haec pestis consumpsit. Acta est praeda ex vicino omni agro, et ego illi turbini superstes non potui vestigia servare impiorum, quia celeriter trans Rhodanum aliquot scaphis delati sunt. Quid vero me facere quove conferre nunc auctor es?' "
2. Haec narrante Gobrya penitus Arsidas, tanquam in cladis & iacturae parte esset, expalluit, indignum fuisse facinus proclamans subindeque interrrogans an sic puer periisset. Quippe maiora de eo expectabat nec a negotiis, quae tunc curabat, aliena. At Gobryas: "Multo, inquit, frigidior ad nuntium illud fui quam te nunc, hospes, video esse. Segnem tamen esse non sivit tumultuarii mali praecipitanda curatio. Itaque homini imperavi ut inutilem gemitum paulisper supprimeret, mihi quicquid contigerat prolixius memoraturus. Auditis omnibus varia animo versabam: unde praedones essent; consultone incidissent in puerum; qua celeritate, qua manu persequendi; denique an deferri ad Reginam haec clades deberet. Sed haec postea commodius narravero. Video enim ad cenam tempus esse, quam corrumpi iam aliquoties ministri monuerunt."
3. "Atqui, refert Arsidas, hilarem convivam non habebis, nisi me ab hac sollicitudine absolvis, quo successu dolueris quodve Reginae supplicium de praedonibus datum." Paruit Gobryas flagitanti raptimque edocuit nihil se aut Reginam ad luctum aut diligentiam reliquisse, quamvis & secreto gemebant & praetextu alio quaerebant in latrones. Ceterum rapto puero nihil in iis fuisse auxilii, nam neque repertos qui eum abvexerant neque superfuisse vestigia quibus ipse ulterius quaereretur. Ergo Reginam hoc quoque tunc facinus ascripsisse Commindorigi&emdash;ita meritis qui per scelera vivunt, ut non suorum modo facinorum sed & interdum alienorum infamia laborent. Postea liquidius esse rescitum praedones in Allobrogum montibus, quo minore invidia in alieno solo quam in patria peccarent, facta manu Rhodanum transivisse; spoliis deinde onustos, postquam in suam ripam relati sunt, divisis manubiis agmen solvisse, ne multitudine proderentur. Ita periit scitissimus puer, inquit, & propemodum in amissi desiderio mater."
4. Adhuc confusior Arsidas: "Videor, inquit, magni aedificii apparatum somnio conspexisse, quod, postquam artificum manibus crevit, marmoribus & picturis insigne, ut[19] hominum me a somno excitantium plausu, perierit. Sic posteaquam puerum servavisti, postquam perduxisti ad annos quibus promitteret se non frustra servatum, subito eximis nobis." Sub haec verba asperius intra se indignatus ridebat tacite imprudentiam Gobryae, qui tot verbis tantam scenam apparasset, in qua nihil deinde ageretur.
5. Nec Gobryam latuit hominem esse commotum. Itaque ut hospiti vultum restitueret: "Si hilariter, inquit, cenas, reducam deinde puerum matrique sistam incolumem." Mutatus ad haec verba est Arsidas, qui altiori spe quam Gobryas credebat rei exitum felicem optaverat. Cum vero se ad mensam componerent, excusavit hospiti Gobryas quod in medio lectulo accumbere iuberet ex Druidis unum. Ita Gallorum religionem ferre ut hoc hominum genus sive in scaenis sive in conviviis honoratissima occupet. Supra hunc vatem Arsidas; infimo Gobryas loco accubuit. Cenantibus multus sermo de Druidis fuit, dubitante Gobrya utrum plus Arsidas scire an narrare vates vellet. Qui ubi se non in Gallicis modo sacris regnare sed disceptatores litium esse totamque ab suis praeceptis iuventutem pendere memoravit. Magnam quoque apud se poëseos, tanquam divinissimae artis curam esse, lentis & grandibus verbis monstravit, in eo sermone diutius haerens, ut aliquid rogaretur recitare. Quod ut Arsidas sensit coëgitque volentem, retulit ille versus a se non pridem, ut aiebat, constructos, quibus deorum aequitas celebrabatur, qui diu laedi se passi, tandem ex dignitate desaeviunt.
6. O sontes animae, quarum vesana lacessunt
Facta diu Superos; lentum ne spernite Numen,
Ne, miserae, tardoque graves examine poenas.
Sera licet sint tela Iovi, nec protinus omne
Ad scelus armato turbet sua sidera nimbo;
At vigili stat mente memor, poenasque merentum
Annumerat Nemesi iusta Themis ardua cura.
Hinc leti innumerae facies, & funere peior
Mens aegra, atque altae divulso in pectore dirae.
Hinc nullae fluviis ripae, & vectricibus undis
Spumeus in medias Triton venit altior urbes.
Quid memorem versis exutos messibus agros,
Ventorum seu vulsit hiems, sive agmine foedo
Densus aper strictis effodit pabula rostris?
Quid cum saeva lues circum tabentibus auris
Inspirat celeres per membra furentia mortes?
Aut pater Armipotens mediis incendia fundit
Gentibus, & saturas restinguit sanguine flammas?
His Superum vindicta modis (ne tarda queramur
Supplicia & faciles violari crimine divos)
In meritas saevit gentes, & saecula cunctis
Exhaurit fatis. At nos miserabile vulgus,
Ignari quae tela sonent, cur turbidus aether
Aestuet, unde anni fragiles & rara senectus,
Naturam & cassi damnamus corporis artus,
Fortunaeque vices. Nihil, heu!, Natura nec artes
Peccavêre deûm. Sed nos cunctantia fata
Ursimus, & caecas peccando accendimus iras.
7. Cena, ut bellum & maria ferebant, eleganter exhibita: "Tempus est, ait Arsidas, scrutari omnia trans Rhodanum[20] & ex latebris principem vestrum eximere." Tum Gobryas: "Strenue factum a nobis & tunc omnia frustra cesserunt. Quattuor totos annos amissum deflevimus. Quinto anno necessarium in Allobrogas bellum fuit, quod de finibus disceptarent imminerentque felici viciniae. Parum interest illius belli casus te scire, praesertim quae tumultuariis & obscuris manibus gessimus. Una fuit acies iusta, qua profligati Allobroges castris quoque exuti sunt. Noster exercitus, dives praeda, vix captivos capiebat, vix spolia, torquibus armillisque ex auro (ut mos Gallorum est) in illa strage innumeris. Tres fuerant Allobrogum Reges proelio illo fusi, inter quos fama & dignitate praecipuus Aneroëstus appellabatur, cuius tentorium dum victores despoliant, quidam miles in illius vestibulo adolescentulum egregiae venustatis conspicatus, cetera praeda neglecta eum habere concupiit. Is maioribus quam pro aetate spiritibus gaesa quassabat abnuebatque se vivum capi posse. Nec violare tenerum corpus miles sustinuit sed sodale advocato circuivit pugnacis pueri terga. Ita vix demum lacertis occupatis, a frendentis manibus tela excussa sunt. Videbantur indignae vinculis manus & fraus ab liberali indole timeri vix poterat. Si itaque promitteret non fugere, pollicentur nullis servitutis notis astrictum comiti quam captivo similiorem secum iturum. Is vultu tanta clade non deiecto, haud se diis repugnaturum dixit quibus sua captivitas placuisset nec setius fidem quam antea libertatem culturum.
8. "Non sine numine deûm fuit, quod tantopere militibus puer placuit. Abvexêre iam volentem; & invidiam timentes non a multis eum conspici passi, iam non procul urbe regia aberant cum in me inciderunt. Si qua fides, stupui in adolescentuli vultu, illosque avidissime percunctatus (nam nec mihi erant ignoti) unde haec praeda & an venalis esset, retulêre hunc se inter captivos eximium Commindorigi donum servare. Credo veritos ne illum mihi deposcerem obiecisse Commindorigis nomen. Scis Gallorum sagula totum corpus non tegere. Itaque dum intentius in eius contemplatione haereo, & dii nescioquid animo meo grande magis magisque subiiciunt, forte flexit ille cervicem meque momento temporis nimio gaudio imparem propemodum confecit. Nam quid loquar felicitate illa dignum? Prodidit, mi hospes, regii sanguinis notas, illam, inquam, naturalis purpurae spicam quam in Reginae filio, ut antea monui, fata expresserant. Loqui non poteram in impetu exundantis laetitiae. Sudor quoque & subita vestigiorum infirmitas adhuc dubia & anxia vota pulsabat. Tum praesides gentis deos tacite veneratus, ut adessent spei tantae: " 'Egregium mehercule munus, inquam, Commindorigi invenistis. Sed videte, commilitones, num Reginae non aptius tradi possit. Adhuc aetas est non turpis gynaeceo[21] memorque aliquando per quos Dominae fuerit traditus, fortasse deinde vos provehet. Nam & Commindorigi hunc si datis, tamen ad Reginam perveniet, Commindorige hanc muneris gratiam apud illam occupante&emdash;quae iam vestra, si sapitis, erit.' Milites pauca inter se collocuti, agunt gratias quod eos consilio iuvissem; cupere quoque se mea opera intromitti ad Reginam. At ego non id tantum in me recipio, sed carissimae praedae timens, avidus quoque certiora cognoscendi ex puero eos ad cenam voco.
9. "Postquam domum pervenimus, leniter adolescentulum coepi affari & rogare quod ei nomen esset. At ille se Scordanem in prima captivitate appellatum, in ista secunda adhuc nescire quod sibi domini nomen imponerent. " 'Tu igitur, inquam, iam antea semel captus?' " 'Certe,' subiicit ille. " 'Unde autem mi puer? & quod tibi primum nomen?' " 'Ex aedibus patris, ait, obscure memini me adhuc imbecillem armatorum violentia fuisse direptum. Nec quid ultra memini nisi nos ruri habitavisse & me Astioristem a matre nuncupatum. Sed Rex Aneroëstus dono eorum qui me rapuerant deinde habuit, inter cuius liberos paene haud dispari cultu vel gratia pulcherrime aliquot annos egi. Voluit quoque in rudimentum militiae ut bellum hoc viderem, in quo heu! & quid illo actum sit nescio, & ego iam alia fata ac, ut opinor, viliora exorsus sum.'
10. "Sub haec verba dolore animi turbatus est. Sed ego iam certus negotii adoratis numinibus, in quae potius quam fortunam referebam rerum seriem: " 'Nihil, inquam, ô puer, in te dii peccavêre, neque fatis ingratus sis, quae te in Reginae familiam asserere tot casibus laboraverunt. Magnae felicitati servatus es, puer.'
1. "Impotens laetitiae eram, & nocte inter maximae spei omniumque bonorum inquietas imagines ducta, militibus significo me ad Reginam ire illis aditum impetraturum. Cultum solito nitidiorem assumpseram coronamque habebam, tanquam sacra diis facturus. Vultus praeterea erat inter gaudii sensum porrectior, quae omnia recentis victoriae excusabat hilaritas. In[22] hoc habitu cum Reginam salutassem, paululum fallere constitui nec a principio laetitiam totam dare. Igitur: " 'Ne mirere, Domina, inquam, hanc animi insolentem laetitiam. Dii arcana vi somnii ita me impulêre. Forsitan superstitiosum appellabis. Sed adeo certa fuit quae dormientem egit imago, ut nec somniis illam annumerem. Ne amplius dissimulem, vices tuas iam gaudeo. Ita tibi felicem hunc diem portendi monstravit Mercurius (credo) aut si quis est alius deorum nuntius qui venturarum specie rerum somnos mortalium erudiat.'
2. "Tum Regina: " 'Quinam autem, Gobrya, hi gaudii montes? Aut verius quid insanis?' " 'Videbam, subiicio, sub auroram, cum purioribus somniis tempus est, honestissimae puerum frontis his me verbis compellantem: " ' "Vade ad Reginam, Gobrya. Nuntiabis me ad illam adventare. Tamdiu expetitum hodie securissima ratione conspiciet." " ' "Quis tu autem es? inquam. Nam neque vultu isto ac genio inter te & ullam deorum prolem disconvenit." At ille iratior: " ' "Adeone Astioristem ignoras, ut nomenclatore opus sit? Non novisti Timandrae filium, principem tuum?"
3. " 'Illico loquentem agnovi, cumque vano conatu niterer ad amplexus, excitavit animi impetus membra & per ingratissimam vigiliam puerum amisi. Divinum fuisse praesagium, Domina, illinc intelleges, quod tanquam cogentibus superis de eventu nec ambigo. Tenebis hodie Astioristem tuum.' Regina his auditis demisit in pectus anxium vultum, rursusque se erigens adeo nihil laetum ostendit, ut iam paeniteret me fabulae. " 'Quid tu me, inquit, rapis in dolorum memoriam? Aut haec fortuiti soporis delira species fuit aut si quid simplicius dii significant, vita hodie defungar amplectarque inter manes filii umbram.' " 'Immo, Domina, inquam, nisi mea promissa processerint, vel multato exilio vel, quod omnium ultimum, odisse me velis. Ibo ad templum agamque cum superis ut promissa repraesentent.'
4. "Tanta alacritate coëgi ut speraret, protinusque digressus pro templo ac diis meam domum habui unde felicitatem expromerem. Milites ergo cum munere suo in vestibulo regio constituo, per Praefectum regiae custodiae, familiarem quidem meum, ceterum rei quae agebatur ignarum, paulo post introducendos ad Reginam. Ad quam interim redeo teneoque silentium si quid forte ipsa prior inciperet. Constabat esse commotam. Nam interdum ambulabat praeter solitam vestigiorum mensuram, interdum residentem acerrimae cogitationes figebant. In me denique saepissime intuebatur, cum ecce Praetorianorum dux, ut rogatus a me erat, intravit monuitque adolescentulum de praeda venustissimum adesse, quem duo milites munus Reginae adduxerant. Perturbatus Timandrae animus nondum fata, quamquam sese iam explicantia, capiebat. Nec quid maius suspicata milites iussit admitti. At vero ubi cum munere fuerunt in conspectu, suavissime hospes, stupore & affectu crescente per gradus, ut correpta, ut possessa diriguit! Spes quam feceram vix passa est ut audiret suum munus commendantes, sed ultro periculoso & temerario impetu inspexit in pueri cervicem, agnitoque natalium signo, ut confusam mentem tegeret, aliquamdiu pallam in vultum duxit quasi oculis male esset. Obfirmata deinde os retexit.
5. "Tandemque militibus post promissa & gratias dimissis, mihi secreto his verbis blandita est: " 'O praestigiator! Vigilans scilicet somniaveras! & quae vera sciebas, quo differres gaudia mea, referebas in soporis vanitatem! Scis quo modo te ulciscar? Tardiora praemia erunt, quae, fateor, debeo tibi summa. Referes postea qua ratione in puerum incideris. Nunc illum accipe & tanquam ad nostra obsequia instituendum ale. Disciplinis tenerum imbuemus, quae summam sortem decent. Sine suspicione interim illius aspectu & colloquiis fruar.'
6. "Post arcana haec verba, mihi publice puerum tradit, quem Scordanem appellabamus. Ipsa, quo solutius laeteretur, in secretum secedit. Militibus autem praemia cum fide persolvimus, regia quidem sed non tamen invidiosa aut paria dono. Ecce autem in illo sereno non temnendam vim subitae tempestatis. Rex Aneroëstus missis ad nos praeconibus nuntiabat: " 'Si quis suavissimum puerum sibique inter filios numeratum reddere vellet, tantilli capitis pretium talenta centum fore.' Pertimuimus ad illius importunam benignitatem. Nam qua invidia aut suspicione hunc Regina servaret quem tam cari suus patronus licitabatur? Saltem barbarae crudelitatis videretur & hoc gaudium seni & tot bona puero invidere. An cessaturus denique esset ipse Scordanes, si ad vires fugiendi adolevisset, aut aliis centum talenta quaesituris non se quoque ad furtum praebiturus? Dum haec timemus & nec placet cum Aneroësto pacisci nec honeste retineri puer potest, fortuna Aneroësto infesta illico nobis favit. In eum siquidem sui cives insurgunt. Subitum bellum fuit exituque cruento in acie ceciderunt filii Aneroësti, quos duos spei eximiae habebat. Ipsum (quamquam non repertum cadaver est) illa strage occubuisse crediderim. Et tum quidem qui eum deiecerant regnum illius tyrannico ambitu ad se traxêre. Vix tantam Aneroësti cladem Scordanes vivus tulit, tanta illi pietatis suaeque iacturae supra aetatem cognitio erat. Tamen mora & (quis puerum crederet?) argumentis demulsimus.
7. "Ita redditus sibi nobisque servatus expectatione celerius, omnem sui admiratione ordinem, omnem aetatem in regia complevit. Seu equitandum, seu tela mittenda, seu ductus in pariete orbis sagittas expectabat, statim aequalibus maior; tantus denique erat cui possent magistri invidere. Nec superba aut pervicax naturae felicitas. Amabant omnes vinci, quia prius neminem ulla arte quam humanitate & obsequio superabat. Nihil in colloquendo urbanius. Cunctis cedere, ambire universos, fecundissimus salibus, quos ne laederentur ceteri in se primum experiebatur. Adolescebant praeterea vires, quas durabat lucta & palo, cursu quoque & venatu, domandisque iugalibus; multa praeterea insomnia, parco victu, & tempestatibus anni totius ipso usu valetudini suae conciliatis. Avi denique sui (quod ego & Regina praecipue apud nos gaudebamus) exhibebat non indolem tantum, sed vocem & gestus.
1. "Haud multo plus sedecim annis vixerat, cum animum illi ac vires maturavisse visa sunt fata ne omnes periremus. Quippe Commindorigem ex nimia copia fastidium ceperat nostri obsequii. Ultra bonorum patientiam saeviebat scelere diuturno audacior expertusque quam inulte Britomandes despici posset. Ad extremum, nomen regium haud obscure optabat, clientum suorum vocibus in hac ambitione frequentibus ut dicerent languescens sub Britomande imperium a strenuo homine excitandum; plus regnum Commindorigi debiturum quam Commindorigem regno, si id ei placeret auspicari; parum interesse Britomandis, ad regia munia inepti ac praeterea virili prole carentis, quo nomine appelletur; Commindorigem non solum ex prima nobilitate, sed praeterea virum esse. Iamque haud procul ab exitu erant furiosa consilia. Dicebatur tyrannus agitare quo tutissime munimento Rex cum sua Timandra teneretur, quae ad eorum victum vectigalia relinquenda, quis utrique comitatus, quaeve custodia. Adeo denique despexerat iacentem Britomandem ut perplexe auderet sciscitari an relinquere ultro posset tam grave & molestum negotiis regium nomen, quippe ratus multum sibi decessurum invidiae, si id a volente impetravisset. Lacessitus indignissima voce Rex tunc quidem tenuit iram, sed deflere deinde apud Timandram fortunas suas coepit. Illa nihil cunctandum existimans &, si fata obstabant, saltem fortiter pereundum: " 'Habeo, inquit, quo te ab impio hoste vindicem, carissime coniunx. Sed timeo ne me facilitate tua destituas, detectisque apud inimicos machinis mecum quoque te obruas.' At Rex diis superis manibusque invocatis confirmat se non tantum silentio, sed etiam auctoritate accessurum Timandrae consiliis. Agnoscere miseram mentem quantum ante peccaverit, sed vi iniuriae cladisque quae instabat iam fortiorem esse.
2. "Timandra his verbis laetissima: " 'Si fidem servas, ait, die crastina vel victores dignitatem asseremus vel Reges moriemur.' Ceterum nemini ipsa in illam noctem communicavit consilium, nisi quod fidissimos aliquot admonuit ut ad se sub auroram convenirent. Mihi autem non tantum adesse sed alumnum adducere praecepit vultu adeo extra aegritudinem ficto, ut nihil insolens aut turbulentum coniicerem. Tunc Commindorix venationi operam dabat tertio ab urbe milliari, ante biduum profectus in regiam domum ubi saltus & ferae solis principibus servatae sunt. Prima igitur luce coimus ad regiam, ut erat imperatum. Sedecim non amplius eramus quos ipsa ante Regem constituit, omnes ex numero optimatum & Commindorigi vel publice vel privatim inimicos. Cumque alumnum meum propius iussisset accedere, ita ad Regem locuta est.
3. " 'Adhuc incerta sum, Domine, an tuo iudicio crimen sit quod tanquam egregium facinus professura advenio. Celavi te enim felicitatem tuam, ut ea securior tibi esset. Nam hostes crescentem sustulissent quae matura nunc eosdem pervertet. Ignosce igitur quod tamdiu silentio meo factum est ut nescires quantum diis debeamus. Et, ut rem paucis aperiam, desine isto adolescente vivo te liberis orbum credere qui patrio ritu in sceptrum succedant. Nam per deos deasque quotquot appellari fas a me est, hic est filius tuus. Hunc ignaro tibi peperi mentita puellam ex me natam, quam paucis mensibus quibus vixit de meo nomine Timandram appellavisti. Simulandi causa fuit ne in illum Commindorigis impietas aliqua arte saeviret. Ceterum quamquam grave est praesentem laudare, dicam tamen quod non potest sileri: assurrexisse eum in indolem dignam maioribus & deos sua cura prolixius quam optare ausa essem meum consilium asseruisse. Quippe nascenti Penates rustici quidem, sed fidi contigerunt. Ita infans delitescere atque ali commodissime potuit. Crescentem seu praedonum vis seu potius benigniorum mens caelitum deduxit ad externi principis aulam, in qua sine suspicione assuevit elementis negotiosae & exercitae vitae. Hinc a diis specie praedae nobis redditus, ita consummavit pueritiam, ita viriles annos exorsus est ut utilis esse posse incipiat nunc cum tolerabilis Commindorix desiit esse&emdash;qui premendus est, ô Rex, aut accipiendus in dominum. Quantum enim a captivitate abes? Quid aliud expectamus quam vincula?
4. " 'Age potius, carissime coniunx, ulciscere una hora tot annorum audaciam. Quod si te patientiae consuetudine despicis, at regnum avitum huic soboli tuae serva. Procerum etiam miserere quos hic vides. Nemo enim illorum est qui, quoniam pro maiestate tua stetit, non debeat aut mortem aut ea contumeliam graviorem expectare a tyranno. Noli tuam dignitatem, coniugem, prolem, & tot fidissimorum salutem nunc prodere. Nec de mea fide dubites, quasi novandis rebus hunc falso sanguini regio ascribam. En collo, en cruri extremo certissimas notas, tanquam fatorum sigilla, quibus vario discrimine amissus repertusque me & illos qui conscii mecum erant non fefellit. Sed praeterea eiusmodi sunt tempora ut, etiamsi haec commenta a me essent, debeas commoda fraude uti. Interverte tuum hostem nullis facilius artibus quam hac novitate domabilem. Parta pace de huius natalibus maturius habebis quaestionem. Nunc si quod est esse non credis, aut tua interest ut credere fingas.' Versa deinde ad filium: " 'O mi Astioristes, inquit, ita enim nascentem appellavimus, liceat nunc te tandem bona fide amplecti. Mi gnate, tot mihi lacrimarum, tot votorum materia. Da frontem, da ora ad osculum. Nunc primum & te nasci & me matrem esse existimo.'
1. "Sic loquente Regina, omnes praeter me obstupuerant. Solus enim sciebam vera esse quae illa referebat. Sed nec in totum ab admiratione aberam, quod adeo improviso mihi consilio rem ad Regem detulisset. Ceterum ex omnium ore constabat quam hoc novum mentibus esset. Rapta voce vultuumque constantia in se mutuo intuebantur. Deinde hi deos vocabant, alii mittebant lacrimas aut sublatis in altum manibus taciti mirabantur fortunae ingenium. Ita enim Regina vixerat ne quis fraudem ab ea metueret. Nemo altius tamen ipso Rege & Astioriste mutatus est. Rex gaudio ceterisque affectibus amens non loqui, non moveri. Inspiciebat nunc in coniugem, cui longae fidei experientia credebat, nunc in filium & ipsum non minima perturbatione attonitum. Cum enim in illius collum Regina invaderet, non ausus negare amplexus, non offerre incertus contremuit. Sed Regina lacrimis in coniugis vultu visis audacior: " 'Patiaris, carissime coniunx, inquit, hunc recipi ad genua tua aut si iam te patrem sentis, prior quoque porrige manum.' At Rex: " 'Non me adeo, fidissima coniunx, inimici dii agunt, ut hanc stirpem repudiem virtutibus mehercule atque fama quantumcunque regio generi ingens decus allaturam. Equidem sanctitate & prudentia tua fretus, non dubito quin ex me sit genitus. Quod si tamen ipsa deciperis, si quod non est esse existimas, nihil minus hunc filium mihi volo, ut si non vincula naturae intercedunt, saltem adoptione me faciat patrem.' Simul in procumbentem toto pectore se dimisit.[23] Clarissimus iuvenis & omni virtutis experimento notabilis pridem omnium corda sibi devinxerat. Igitur eorum qui aderant favorem nulla tantae felicitatis invidia corrupit. Iam tanquam dominum intuebantur. Iam osculum manui vestique ferebant. Etiam seniores revocabant ad avum Britomandem memoriam & tum vere, tum illudente[24] oculos pietate plurima ex vultu illius naturam in nepotem transtulisse monstrabant.
2. "Rex denique ab uxore quaerere coepit omnem deorum rationem qua servatus filius sibi esset. Sed Timandra: " 'Minus occupatae laetitiae, inquit, erit illa narratio. Nunc a iugulis nostris depellamus perniciem. Quamdiu Commindorix vivet, nec Reges esse nos nec propemodum homines credam. Quo animo putas superbissimum hominem accepturum hoc tuae familiae incrementum? Sed frustra, si me audis, saevierit. Populi & militum animos subita nec difficili arte occupa. O si te sineret valetudo ad illos procedere, si coram facere tantis rebus auspicium!' At ille: " 'Possum ire, domina, possum. Et nisi aliud consulitis, placet populum in regiae vestibulum ad contionem vocari.' " 'Hoc erat, inquit Regina, quod optabam. Praecipitanda sunt omnia priusquam aliquid admonitus Commindorix turbet.'
3. "Praecones igitur tota urbe celeriter dimittit qui populum ad contionem urgerent, quam Rex esset habiturus. Omnibus illi videbantur insanire. Nam quis crederet Regem qui tot annis publico abstinuerat repente prodire ad populum ac etiam orare? Quid insolens, quid subitum contigisset? Monstra haec singulis erant, mutuoque ignari&emdash;ut in incertis sit&emdash;rogabant docebantque. Sustinuêre aliqui dicere abdicaturum in ipsa contione maiestatem, hoc ultimum munus regiae potestatis usurpare. Erecta omnium studia erant fervebantque coëuntium turbae. Praetoriani milites & ipsi acciti per centurias & signa constiterant. Sublimem inter haec locum instar scenae diligentissime excitamus. Ad quem postquam Britomandes proceribus medius est progressus & resedit cum Timandra in suggestu sibique proximum statuit Astioristem, variae in populo voces fuerunt. Hi ad Regis conspectum lacrimabantur; quaerebant alii quid subitae dignitatis apud Regem externo iuveni accessisset.
4. "Saepe denique imperato silentio Britomandes dicere exorsus est: diis gratias haberi tam a se quam populo aequum esse, quod sibi filium regnoque heredem reddidissent. Hunc iuvenem, quem prope se collocatum cernerent, Reginae partum esse. Sed hostium metu cum natus est esse celatum eductumque ut privatae sortis infantem; deinde diversitate fatorum amissum ac receptum. Se illo primum die agnovisse eam stirpem, nec quicquam distulisse quin gaudium populo daret quod esse publicum oportebat. Ac ut gemina omnibus laetitia esset, se militibus quidem donativum promittere; oppida vero & portus triente tributorum & vectigalium levare, fidem modo exhiberent viris dignam adessentque caelitum coeptis, qui tam eximie Galliae faverant. Astioristes deinde Rege iubente populo militibusque locutus est. Gratus antea omnibus fuerat & tunc auspicatissimae formae sublimius aliquid accessisse videbatur. Is iterum donativo in crastinum promisso milites suos fecit. Populo, quem vectigalium minuendorum pollicitatio iam mulcebat (ea enim atrociter Commindorix & sub invidia Regis intenderat), adhuc congiarium & epulum promisit.
5. "Tam novis & arduis rebus, ad trahendas vulgi mentes magno momento fuêre optimates, qui cum Rege & Astioriste constiterant, hi firmiorum provinciarum Rectores,[25] alii Praefecti militiae, propemodum autem clarissimis stirpibus nati. Itaque multitudo caelum acclamationibus implevit, miles armis concrepuit, facilique & subito impetu, ut vulgi sunt studia, universa contio consensit huic fortunae. Soli Commindorigis clientes, tanquam in patroni exitio, marcebant aut illius freti potentia tacite minabantur haec omnia eo absente audentibus. Sed multitudine impares erant, quae tunc quidem extra periculum fortis, mox subito terrore deiecta est. Quippe Commindorix sub hos motus urbem intravit aliquid insolens agi per suorum quosdam admonitus, qui ad eum decurrerunt ubi primum vulgatum est contionem a Rege provocari. Is ut in venatico habitu erat, praecipitatione & iracundia calens, postquam vidit populum coiisse & eminere in solio Britomandem, nondum gnarus quid ageretur, sed tanquam supercilio satis omnia compressurus conscendit ad Regem. Nemo eunti obstabat diuturna tyrannide non in odium magis quam reverentiam & metum crescente. Ergo per cuneos populi iam muti timentisque peccasse ultro exceptus est. Manu venabulum tenebat, ferrum erat ad latus. Pauci ex domesticis, ut festinatio fuerat, comitabantur nostris sparis maxime armati. Iamque ad sublimem contabulationem pervenerat, in qua Regem pauci proceres circumstabant.
6. "Illiusque gradibus tumultuarie superatis: " 'Quae, inquit, haec insolentia rerum est? Aut quis Regi & reipublicae, me absente, per seditiosos conventus illusit?' Expalluerant omnes ipsa parendi timendique consuetudine. Et parum videbatur in Rege opis esse. Solus Astioristes intrepidus stetit processitque mox obviam & leviter manu repulsum, ponere tela iussit & ad Regem quem in solio conspiciebat ire modestius. Commindorix aliquem id contra se ausum acerrima indignatione permotus est, celerique consilio, ne impune hoc esset, contorsit in Astioristae ora venabulum, quod ipsius declinatione vitatum delatumque ad praetorianorum phalangem peccavit in milite.[26] Ensem deinde ex vagina uterque diripuit.
7. "Memorabilius forte spectaculum, hospes, nostra aetas non edidit, quod ut te nunc etiam oblectet, finge animo rerum speciem qualis haec erat. Quicquid spatii circa regiam fuit milites populusque (& ipse de Gallicorum conventuum more armatus) late stipaverat. Scaenam illam quae Regis solium ferebat accersiti a Timandra optimates conscenderant. Rex altior cum coniuge sedebat in suggestu. Nemo tamen, ubi Astioristae & Commindorigis enses fulserunt, aut accendere pugnam aut prohibere sustinuit. Tanquam aliquo fatali torpore omnes inhorruissent undique silentium fuit, oculis mentibusque in hoc unum certamen compositis. Ex illius enim eventu suam quisque fortunam expectabat, & ceu suus funderetur illis ensibus sanguis, sic quisque dolebant aut vovebant. Deos etiam arbitros pugnae plerique adesse cogitabant. Iudicarent illi de lite, id est de Astioristae natalibus. Si non fabulosae vanitatis mendacio asserebatur in sceptrum, non commissuros caelites ut per tanta servatus prodigia in debitae felicitatis limine caderet. Ipsa quoque pugnantium species intimos affectus ciebat & multorum animos trahebat in partes. Nam Commindorix mensuram mortalium prope excesserat: validissimi erant artus, & proceritati non impares; trux vultus; integra adhuc aetas; virium, animorum, militarisque & athleticae artis ingens opinio. Contra in Astioriste vivida quidem sed tenera adhuc aetas, non altius quam hostis sui humeros staturam promoverat; vultus, quamquam tunc minis asper, qui virginis esse posset; liberale vestigium; nec quicquam in eo timeri dignius quam amari. Et hinc misericordia apud bonos quod cum experto & toties victore progrederetur. Ceterum paria arma erant, ensis utrique. Nec dubitaverat Commindorix ipso impetu iuvenem proteri posse. Itaque spernenti vicinior tanquam ad facilem ruebat victoriam. Sed postquam adverso mucrone depulsus est ictus quem alte paraverat & Astioristae gladium aegre a iugulo removit, tunc vero diligentius in illum coepit inspicere & ut in iusto discrimine se tueri.
8. "Iamque ensis utriusque vanos in ictus bis terque ceciderat, cum tandem Astioristes prior vulnus accepit in capite, qua in supremam frontem capillitium excurrit. Tum vero sudore ac cruore formosior impatienter excanduit. Circuire, accedere, relinquere hostem, artisque & ingenii mutatione lassare. Urgebat nobilissimam mentem victoriae decus & praemium, gnarus illius mercedem certaminis Gallicum esse imperium. Sed omnium maxime pietas instabat ut repertos parentes in dignitatem assereret. Ita hostem obsidenti tandem dedit se fortuna. Ut apud nos de veteri more caesim pugnatur, destinaverat forte ictum in caput inimici, quem cervicis deflexio non in totum frustrata est. Incidit enim ensis in aurem, quam cum modica genae parte deiecit in terram. Movit tyrannus caesariem; horridusque indignatione & minis infremuit. Furum poenam ac dedecus ille casus inflixerat. Manabat & plurimus sanguis adauxitque hoc ipsum insaniam, quod Astioristes (tanquam hoste contempto satis iocis vacaret) dati vulneris dolorem cumulavit ludibrio. Recruduit itaque pugna, donec visus est Astioristes indignari tanto tempore constare victoriam. Felix ictus & Galliae salutaris qui Commindorigi lacertum eripuit. Quo prolapso institit victor reclusitque adhuc mori dubitantis vitalia."
9. Exsultavit Arsidas intellecta victoria, quasi cadentem in arena gladiatorem suo plausu sequeretur. Neque mora: "Videor, inquit, in Astioristem vestrum inspicere, Gobrya, qualis, hoste confecto, labore periculoque iam grandior se parenti atque vobis exhibuit. Ut laetitia, ut successu magnifice intumuit; quamdiu nudum ferrum asperumque hostili cruore praetulit manu. Iuvat, ô Gobrya, in tam dulci cogitatione haerere. Sed quid mentis militibus populoque Commindorige caeso fuit?"
10. "Talem populum Astioristes habuit, subiicit Gobryas, qualem optares. Voce, plausu, omni gratulatione efferbuit. Miles exemplo de iussu Britomandis novo se iuramento principi obstrinxit. Nocte deinde festos ignes cives coronati choreis cinxêre. Nihil aliud audiebatur in compitis quam contumeliae in tyrannum aut Astioristae praeconia, quorum pars vulgaria erant moxque casura. Alia quae constabant numeris, quoniam canebantur, diuturniora habuimus. Noster hic inter ceteros vates (simulque Druidam oculis designat) non abstinuit carminibus in communi argumento, quae&emdash;ut adhuc tanquam recenti victoria laetemur&emdash;si, hospes, iubebis, ut est humanissimus recitabit." His auditis Arsidas, magis ne Druidae ingenium temnere videretur quam quod amaret narrationem eiusmodi interpolari carminibus, apertissimo vultu inspexit in poetam. Nec multum abnuentem exoravit ut addito paene cantu hos paucos versus daret.
11. Nam quem de Superis colemus omnes?
Cui plus floribus intumescet ara?
Hic honos Superis sit magis omnibus.
Non uno potuit Gallia numine
Exui vinclis, meritoque felix
Plaudere Regi.
Divorum cecidit manu tyrannus.
Hunc Tirynthius, hunc Diana telis,
Pallas monstrifica perculit aegide;
Hastis Bellipotens, fulmine Iuppiter.
Hunc & infestis petiit sagittis
Certus Apollo.
Illi scilicet adfuêre Divi,
Et suas tibi credidêre vires,
O Heros, miserae flebile vinculum
Dum rumpis patriae. Gallica Perseum
Terra te sensit. Tibi liberata
Nupserit uni.
O lux, ô bona, nec premenda nocte!
Saevum paene puer Giganta spernis.
Despexitque tuas ille ferox genas;
Qualis tela diu tergore reppulit,
Ausus imberbem maculosus hostem
Spernere Python.
Te te delicias, ocellulumque
Naturae iuvenem! Ah pios nepotes!
Ah dona cupidis care parentibus,
Tithonus thalamo seu tibi cesserit,
Seu vehet curru, facietque laetum
Cynthia patrem.
1. Laudatis carminibus Arsidas vultum Gobryae repetit. At ille: "Non te superflua narratione conficiam, quae Druidum, quae equitum decreta in principes, quot dierum supplicatio, quae ad omnia fana populi turba, ut denique omnes in pacem (quae in tanta Commindorigis factione sperari vix poterat) sponte aut metu consenserint. Quia nox provecta est, hospes, & te dicendo fatigavimus, paucis ad haec tempora nostrum Astioristem perducam, qui experimentum potentiae suae cepit, non voluptatibus aut insuetae dignitatis superbia sed liberalissima pietate. Cerovistum & Sicambrem[27] sub quibus vixerat infans accivit in regiam, ipsique Cerovisto, negotiis scilicet assueto quae patresfamilias decent, suae domus praefecturam attribuit. Sicambrem tradidit matri mox aequatam matronarum praecipuis. Cum eorum filio, qui & Cerovistus appellatur, puer assueverat lusitare & tunc renovato commercio habuit inter familiares eximium. Adhuc illustrioris fuit in Regis Aneroësti memoriam pietatis. Huius in se amorem meminerat. Centum illa talenta pro puero & captivo promissa movebant gratissimum pectus, gaudebatque Timandra Regis illius casibus palam filium ingemiscere, conscia ex meritis suis ipsa quanto magis amaretur. Itaque & honorarium tumulum excitavimus Aneroësto, bellumque tyrannis qui eius regnum tenebant indiximus. Utilis regno haec Astioristae in alumnum devotio fuit. Nam domitis hostibus terrae nobis & gentes cesserunt olim Aneroësto regnatae. Ipse Astioristes bellum hoc gessit, intraque sex menses validissimas arces in Alpibus & quicquid in illis gentibus roboris fuit, sic quaesiit suo patri, ut nulla fidelior deinceps provincia nobis exstiterit. Ubi tyrannos Aneroësti spoliis incubantes partim in acie partim suppliciis cecidit, ad parentes insigni triumpho revectus est.
2. "In ea felicitate triennium a Commindorigis morte regnavit sub paternis auspiciis. Ratum esse volebat Britomandes quicquid ille iussisset. Hinc magistratus, hinc milites edicta accipere; ab eo provehi optimates aut, si merebantur, premi. In eo acquiescebat Timandra, sibique domi & foris videbatur fortunata. Ter illa omnino pepererat. Primum natu Commindorix per nutrices sustulerat. Astioristes secundo editus partu effecerat ut sospes esset familia. Tertius labor filia fuit sexennio Astioriste minor. Hanc dii volunt incolumem; specie ac moribus inclyta vivit. Cyrthaeam appellamus. His se duobus liberis Timandra oblectabat, omnesque iam ceperat elapsae calamitatis oblivio, cum mutandis ipse rebus magno, ut existimo, fato Astioristes incubuit. Cupiditati sciendi quae tellus quive homines extra Galliam essent sine cultu, sine comitibus navigare instituit. Herculem Theseumque referebat & ex ultimo Oriente tot heroas quaesiisse sibi laudem eiusmodi periculis atque vita. Addebat in tanta potestate, qua aulam regebat, se iniquis videri non tam asseruisse parentem in regnum quam alia servitute pressisse. Sed alia ut opinor & secretoria suberant, quae hanc illi peregrinationem commendarent.
3. "Convocatis ergo proceribus consiliique novitatem mirantibus, his se parentes dixit regnumque tuendum paulisper relinquere: nuncupasse olim vota remotissimis a Gallia diis, quae in eorum templis exsolvere deberet; ne vero hanc ipsius mentem tristes acciperent aut luctibus abeunti omen facerent, rediturum enim incolumem & patriorum deorum numine & religione eorum quos petebat. Cum vero acriter repugnaremus & ad preces gemitus quoque & lacrimae passim accederent, ille&emdash;ut spe data mollioris sententiae non adeo timide aut enixe rogaremus&emdash;sponte quidem visus est flecti. Sed eadem subito nocte se ab aula proripuit. Tam arcano & periculoso itineri unus omnino placuit comes, filius ille Cerovisti & Sicambres, quem ludorum seriorumque consortem diu habuerat. Quo profecti, ubi vixerint, quid illis periculi quidve virtutis, quamquam nuper redierint, adhuc fere incognitum, adeo suos errores egregia fide tegunt. Tunc vero ut timore, ut dolore stupuimus! Qui populi, qui procerum vultus, postquam Astioristem abiisse compertum est! Lymphati homines ibant viasque scrutabantur & flumina, si qua possent habere & morari discedentem. Sola denique nos Timandra a desperatione prohibuit, post aliquot dies litteras ab incolumi filio habere professa. Neque tunc modo sed deinceps se frequentes accipere referebat, seu vere seu necessario solatio aegras mentes refectura.
4. "Haud multo plus anno Astioristes abfuerat, cum Britomandes morbo solutus est. Omnes de iuvene querebantur qui obscura peregrinatione destituisset regnum, ut, cum Britomandes efferretur, paene regio funere lugubrius esset voces audire eum ad patriae salutem vocantium. Sed interim capessenda negotia erant & Timandra vivere filium ac valere asserebat, sibique dum ille rediret reipublicae summam esse tradendam. Soli illi obstabant quorum intererat Astioristem non vivere. Ab his vulgo mortuus iactabatur, Reginamque aiebant non ferendam, quae virile aucuparetur imperium. Sic in partes facile itum est. Plurimi cum Regina sentiebant. Alios ducebat Commindorigis patruelis. Incaluerant factiones, adeo ut iam terra marique praesidia essent. Classis praecipue curabatur, quia a Massilia Timandram excutere pro victoria hostes ducebant, & illa in portus urbisque tutelam nautas triremesque contraxerat&emdash;cum ecce in tempore Astioristes redit. Avidi statim nostraque minores laetitia vix diis, vix fortunae, vix oculis credebamus. Iuvabat contrectare venientem aspectumque repetere. Omnis aetas atque ordo sese domibus oppidisque effuderat; non ingentis belli victorem veriora gaudia excepissent. Neque mora ex seditionis[28] manibus tela excussa sunt. Rex ab omnibus salutatur. Et ne cruenta essent regnandi auspicia, se omnibus quicquid in eum diem deliquissent remittere edixit, eo quoque laetissimus quod contractae in armis copiae essent. Hoc non temere factum aiebat aut maligno fato in Galliam, sed auspices deos hunc illi exercitum ad ea quae destinaverat comparavisse. Corona igitur patrio more sumpta Timandram tantisper, dum ipse bellum gerit, praeficit rebus. Sibi enim in Graecia hostes esse; his se confestim persequendis operam dare. Tum fortissimos militum imponit navibus interimque dum a litore solvit, praecedere me iubet cum exigua parte classis & scrutari maria, praecipue quae intercedunt Liguriae atque Sardiniae. Functus officio omnibusque exploratis iam lentius ago remigia, certus ipsum venientem opperiri. Ex illius conspectu atque colloquio scies, hospes, me parce tantum Regem laudavisse. Sed quando a Graecis pleraque Siciliae incoluntur, & ille maxime Graecas urbes obivit, dic vero num ipse de vultu aut fama Astioristem novisti?"
5. Iam magis suae spei Arsidas credens obtutuque in terram defixus, postquam diu secum omnia exegit: "Astioristem, ait, neminem novi. Forte de alio nomine, si praeterea aliquot habet, agnoscerem." Subito Gobryas: "Et vero aliud, ut ab ipso audivi, sibi fecit ut securior esset humilioris quam fingebat fortunae simulatio. Poliarchum aiebat se illic vocitari. Comitem quoque qui nobis de nomine patris Cerovistus est, si memini, appellavit Gelanorum." Exciderunt ad haec nomina Arsidae vires. Quem ut Gobryas attonitum hilarique affectu divulsum vidit, coepit quoque expectatione laetitiae confundi, donec ille: "Quis deus tam propitiae captivitatis auctor tibi me tradidit? Errassem mehercule per litora vestra, dum Rex interim navigat, & inutili voto apud ignaros pro Astioriste Poliarchum flagitavissem. Poliarchus est ille quem quaero, ea nuntiaturus, quae sospes non potest ignorare. Et ô vos tanto Rege fortunatos! ô candidos Galliae dies! Quos non afflabit nominis vestri terror! Quanti ambitus Regibus exteris ac gentibus erit in amicis aut hospitibus vestris censeri! Id ipsum me beat quod video vos cum exercitu navigare. Quamquam scio, non pugnam, non aciem, sed triumphi speciem fore. Nam videre, non experiri haec arma aemuli vestri volunt. Sed propere Rege convento mihi opus est, cuius privatim etiam hospes sum."
6. Gobryas his auditis profusius Arsidam veneratus haud ambigue percunctabatur quid afferret aut a quo veniret. Sed Arsidas post incautum subiti gaudii impetum prudentius sermonem tenens magnopere dolebat, quod Gobrya solerter reticente in Siciliam vehi exercitum, ipse se totius negotii gnarum esse temere prodidisset. Elusis igitur quaestionibus quibus eum Gobryas deinde urgebat, coepit multum flagitare ut celeri navigio ad Poliarchum mitteretur. Et Gobryas: "Inhibebimus, inquit, nostrarum navium cursum, hospes, non deductis tantum velis sed anchorarum iactu, si haec maria ferunt. Ita haud dubie regia classis, quam scio non segniter navigare, ista nocte ad nos perveniet. Quod si prima lux nobis illum non coniungit, triremem statim dabo & robustissimos remigum qui te vehant. Interim acquiesce in hac puppi, nec setius quam inter familiares tuos impera." Post haec verba strato admotum reliquit prociditque in vicino ipse lecto, quamquam vix somnum laetitia capiebat. Et Arsidas inter cetera mirabatur cur non monuisset Argenis Poliarcho verum nomen Astioristem esse, quod a se oblivione omissum quoties & ipsa virgo meminerat, ut acris cupiditas facillime turbatur, etiam erraturum Arsidam vano metu audebat ominari.
1. Iamque non duces tantum aut milites sed & remigum multi quiete levabantur. Unus erat navis praetoriae gubernator, cui suspectum erat caelum montiumque natura quos a latere attollit Liguria, expertus solitos esse, qua se demittunt rursusque eriguntur, per angusta divisorum cacuminum spatia procellas subitis flatibus in mare praecipitare. Nautas itaque vigilare hortabatur & ad omnes sollicitus auras, iam certius expectabat tristiora. Nox media vertebatur cum a montibus ventus exortus est, qui inter navium funes erectos ad malum primum quidem sibilo ludens, mox suspensum mare extulit adductisque nubibus abstulit caelum. Turbabantur subita festinatione nautarum officia, simul inter se clamore sublato, simul undis fracto strepitu nondum vacuas aures repetentibus. Excitatus Gobryas erat & ex gubernatoris vultu admonebatur non vulgare esse periculum. Quisque ergo monere audebat, quisque praecipere, ut paene tumultus ignarorum nauticae artis non minore periculo cresceret quam tempestatis fervor. Atri fluctus aut eruto liventes sabulo inter noctis horrorem cerni non poterant, nisi cum ingenti fragore allisi velut accensam mutuo verbere aquam instar scintillarum mittebant in altum rursusque sorbebant. Solus ille spumae attritus micabat in tenebris, qui saepe ominoso impetu superans obiecta latera in medio fulgebat navigio. Intuta anchorarum mora erat, quia spatium navibus negabant quo aliquid indulgerent incumbentibus ventis. Alius deinde timor urgebat ne, si vincula deessent, inter se implicatae triremes frangerentur. Tandem omne nautarum consilium tempestas pervertit, nam nec corrigi cursus poterat nec sisti navigia. Ferri coeperunt qua ventus iubebat, aliquid scilicet veli relinquentes ad antemnam, quo naves per dispares fluctus librantibus ventis starent.
2. Nocte exacta nihilo laetior dies fuit, tristis imbre & circumstantis mortis imagine. Noctem quoque secundam vis eadem venti obtinuit. Orta deinde luce ardor quidem tempestatis intepuit, sed non plagam agnoscebant, non maria; numeratisque navibus paulo minus media parte abesse aut periisse querebantur. Ubi vero cura salutis iam propemodum assertae passa est ad alias sollicitudines descendere, loqui coepêre de periculo Poliarchi. Quando enim illum haberent aut quo quaererent, forsitan in adversa aut ignota litora expulsum? Ubi denique ipsi essent quosve portus intrarent, affectis navibus silvaque & pice & litore tuto egentibus? Arsidas omnium immanissime fortunae maledicebat, quod deiectus a tanta spe nesciret undis an terra essent errores repetendi. Non amplius Galliam, non Rhodanum destinari, sed vago & quas maxime terras vellet ignaro pererrandos omnes sinus, quoscunque tempestas potuit aperire Poliarcho. Unde illi Phaeacia esset navis, quae sine gubernatoris opera in destinatos cursus ultro se flecteret? Numerare Argenidem dies, ad quam si vacuus rediret, quantum abesset a parricida? Quamquam enim monuerat Gobryas in Siciliam Poliarcho esse iter, metuebat ne de tempestate lassus consideret in portu aut segnius navigaret, dum interim effluit tempus quo se ab Argenide expectari voluerat.
3. Haec volventi &&emdash;qui mos infelicium&emdash;paene cum Gobrya iurganti, quod se in cursu ad Poliarchum tenuisset, nuntiant nautae instar nubeculae aut caliginis procul videri; id se terram opinari. Quaecunque illa esset eo tendere Gobryas iubet. Cum summa vi remigassent, medio paene die quidam in exiguis lembis excepti sunt, qui finita tempestate maria legebant exploraturi si quid ad eos naufragia tulissent. Per hos est cognitum illam Africae plagam esse, ceterum harenis infidam quas brevia huc & illuc tegebant. Non procul abesse Numidiam. Desertus haud longe erat portus nec certum an satis hospitalis. Sed necessitas subigebat omnia ventis & pelago arbitrari tutiora. Ad terram igitur duces ipsi fuêre qui de regione indicaverant, relictique pauci cum lembo, qui socios si qui in proximo errabant colligerent, magno deûm favore omne quod a Gobryae classe aberat intra noctem receperunt. Ita, ut in malis rebus, optime erat: omnes incolumes, nulla funditus navis perierat. Incolae praeterea siccis piscibus ceterisque quibus paupertatem sustentabant alimentis exhibebant insolitae humanitatis officia.
4. Sed nec classi quam ducebat Poliarchus tempestas pepercerat. De Sicilia, de vindicta, de nuptiis cogitantem haud iniuste impleverat sui fiducia. Quando in regio habitu erat, tot opibus, tanto exercitu sublimis, cur generum aspernaretur Meleander? Radirobanem, Archombrotum, & si qui praeterea aemuli erant, seu privatis seu publicis armis decernere vellent, audebat despicere. Ad extremum legem Siciliae, quae potentiora matrimonia abnuebat, vel se ferro recisurum credebat vel interpretatione remoturum: ne Sicilia nempe Gallico sceptro diceretur accedere, sed legibus antiquis viveret, & si plures peperisset Argenis, esset secundae prolis hereditas. Inter haec studia videbatur navigium non satis ferri ventis aut agi remigibus. Ibat ergo per transtra tonsasque lassabat, cum illa tempestas incubuit & a cursu quem instituerant submovit. Ipse quamquam intrepido animo erat, tamen cum assilientes pertinaciter undas vidit & veluti suum caput voventes, matri & sponsae dedit ut mori timeret. Torpentes itaque magnitudine mali admonuit ne artem proiicerent neve ultima timerent; nobiliora sibi fata deberi quam ut ea aetate undis obrueretur. Ea spe quamquam habuit ad officia strenuos, parum tamen potuêre in acerrimos fluctus, donec classe compulsa ad externae & ignotae regionis prospectum, sponte mare detumuit. Tunc vero nec remigibus vires ad novum laborem supererant, nec debilia navium latera, & pondere tot undarum quae in illas arietaverant laxa, diutius navigationem ferebant. Aegerrimum id erat Poliarcho, omnes dies qui ipsi extra Siciliam lucebant sibi & Argenidi capitales credenti. Vicit tamen nautarum consensus timorque naufragii, nam & sibi propter Argenidem carus esse inceperat. Petere igitur proximum litus iubet si quam navibus stationem reperiebant.
1. Adhuc incerti erant qui homines aut quae tellus, sed amoenam plagam esse multae arbores monstrabant modicique colles ad mare. Varia quoque navigia ad piscationem aut merces passim stabant in anchoris. Praemiserant igitur nautas in expedito lembo sciscitaturos quae pars terrarum esset. Quibus mox ad Poliarchum referentibus Mauritaniam esse, ipse locorum speciem a summo contemplatus tabulato: "O Gelanore, inquit, nosti fluvium? Nosti oppidum Lixam? Nosti procul in hoc colle Dominae villam? Haec illa est Mauritania nobis amica; illud optimae Reginae Hyanisbes imperium. Non nos fata in totum aversantur, quae fractos ac nescios impulerunt ad foederatum litus. Sed ne subito classis adventu terreamus imprudentes, vade prior ad Reginam; qui me casus egerint mone; ora placidum navibus meis portum. Interim adverso remigio naves circa hos fluctus sistemus." Statim rumor inter classiarios nautasque vulgatus est hospitalem suo Regi esse terram quam cernerent; nihil setius quam in patriae sinu tam vectoribus fore quam ratibus. Haud tarde quod vehementissime optabant alacres crediderunt, laetoque celeusmate rates impulsas, ubi deinde imperatum est, pariter a cursu obliquis sustinuerunt remigiis. Nam ad portum, priusquam indulsisset Regina, accedere non placebat.
2. At vero Gelanoro, ubi primum in expedita rate subiit flumen, inopini tumultus atrocitas illam prolixam securitatem eripuit, quippe undae concitatis fervebant navigiis, multoque terrore totas ripas tela compleverant. Causa subiti motus fuerat visus procul in mari cum exercitu Poliarchus, nam hostilem classem audiverant (nec fama fallebat) in eos navigare. Illam esse tunc rati formidolose decurrerant ad arma. Pauci adhuc milites lecti; vix aliquae naves armatae, nam haud pridem denuntiatum erat venturi belli periculum. Civium ut plurimum iste concursus fuit qui tumultu insani circumstetêre densis scaphis venientem Gelanorum, quia praeconem ab hoste iam vicino & sub eo nomine exploratorem credebant. Ille quamquam perturbatus tamen identidem repetebat se amicum & foederibus tutum, non meruisse aut timeri aut diripi; denique a Poliarcho ad Reginam nuntium advenire. Forte adfuit qui hospitem agnosceret, ex eodem litore paucissimos ante menses cum domino Poliarcho summo favore Hyanisbes digressum. Mutatis igitur vulgi affectibus coeperunt de classe rogare quam cernebant. Ille non exercitum Africae inimicum, sed Poliarchum adesse cum suis copiis confirmavit. Sic in terram egressus perductusque est ad Reginam, quam belli praesentis opinione attonitam ita refecit, ut non tam cum militibus Poliarchum quam praesides Africae deos advenisse arbitraretur. Protinus ex purpuratis missi qui Poliarchum invitarent ad terram. Ipsa pluribus interrogare Gelanorum, quas imperio gentes obtineret Poliarchus; in quos arma destinavisset; quove consilio sub veste privata antea suppressisset maiestatem. Gelanorus, quae premenda aut referenda essent haud nescius, Reginae animum dulcissimis allevabat sermonibus, ut vix eum ad dominum redire pateretur de hospitii humanitate nuntiaturum.
3. Quintus iam dies erat ex quo cibum ipsa Regina vix sumpserat occultis & publicis curis gravis. Namque ut Radirobanes inverecundo in Argenidem scelere foedus Calarim rediit, pensato coeptorum dedecore, timuit ne leviorem suorum reverentiam deinde experiretur, haud dubius ita vulgi, ita militum animos esse ut principes ex successibus aestiment; dari enim virtuti felicibus, quod fortunae est, & frustratos impetus contemptu vindicari. Ne itaque otio sermones sererentur, utque praeterea implacidam mentem novorum motuum gustu reficeret, in belli consilia rursus incubuit, sed in Siciliam confestim redire non placebat, quia se illic expectari non dubius omnia fervere paratibus augurabatur. Inveniendos potius esse in quos interim verteret impetum dum & novi milites ad arma durarentur & deinde, ex mora remittentibus Siculis curam, improvisus in Meleandrum invaderet. Nec defuit cupienti novi belli occasio. Diu erat quod Mauritaniam invadere meditabatur, et haec causa fuerat classis ornandae quam deinde Argenidis & Siciliae potiundae iniecta spes ad iustiora in Lycogenem bella provexerat. Tunc vero & antiquae movendi in Mauritaniam causae redibant in animum & ad illas praeterea visae sunt recentes accedere. Forte enim Mauri peiratae non magis externis quam popularibus graves ex aliquot mercatoribus Sardis praedam egerant, & ipse ex Sicilia rediens spoliatorum questus laetus accipit. Neque mora, tanquam publico Maurorum consilio illata haec fuisset iniuria, ad Hyanisbem misit non modo qui res repeterent sed iuberent de noxiis dari sibi supplicium. Illa neque res suo raptas auspicio neque sontes in sua potestate esse respondit aut illos se pro civibus habere. Vindicarent se Sardi ubicunque noxios deprehenderent; se quoque ultioni qua posset accessuram. Radirobanes responso Reginae in deterius apud Sardos de industria vulgato finxit acrius iram: Sardiniam a Mauris sperni & ideo neglectos esse questus quia minae abfuerant.
4. Itaque tanquam satis violatis foederibus, non modo ulcisci mercatores sed & repetere maiorum suorum iurgia cum Mauritaniae Regina constituit. Nam veteres Sardiniae Reges sibi deberi Mauritaniae sceptrum contenderant frequentibus bellis. Postea saepe has lites aut indutiae aut nomen pacis suppresserat, quae mox (ubi alterutri Regi placebat) veluti a somno receptae, specie aequitatis libidinem armorum tegebant. Tunc vero Radirobani visum sic exercitu uti, quem a Sicilia ferocem reduxerat. Et quod mulier in Mauritania imperabat, facilior promittebatur victoria. Ut haec tamen armorum & violentiae libido ad imaginem iuris accederet, adornavêre illico Fetialem, qui auspicaretur bellum dum subitis in Sardinia delectibus reparantur legiones. Et ille ubi Lixam pervenit, ad Hyanisbem intromissus eam, nisi sceptro decederet, nisi Mauritaniam Radirobani traderet, strenue adfuturos cum exercitu Sardos qui ius suum persequerentur audacter pro sui muneris inviolabili sanctitate admonuit. Regina improviso territa malo non tamen cunctanter respondit: vile esse Radirobanis coeptum, quo mulierem cogitabat pervertere, forte robur non ausus in viros experiri; annorum plurium pacem nihil laesum (nullo in populis motu) corrumpere in perfidiae vicinia esse; non posse falli deos; sed nec abesse humana praesidia, neque unam esse Tomyrim quae sanguinem sitientibus sciret dare.[29] Ab ea digressus Fetialis, ubi stetit in litore, dextera hastam tenens: "Quod, inquit, rem Sardorum publicam Mauri violant nec moniti emendant contumaciam, quodque Rex & Populus Sardorum Reginae & Populo Mauro bellum iussit, ob eam rem ego Rexque & Populus Sardiniae Reginae & Populo Mauritaniae bellum dico facioque." His solemniter dictis telum emisit in hostico & receptus in navem viam ad Radirobanem relegit.[30]
5. Audebant Hyanisbem proximi amicorum incusare quod abesse filium esset passa, in quem debuerant belli curae recumbere: se enim ideo ad contumeliam faciliores Radirobani visos; venire quasi ad vacuum regnum hostem; illamque aciem despicere in qua virilis purpura non fulgeret. At illa fortunam plus quam se peccasse referebat quae rerum placidissimum cursum inopina tempestate turbasset. Sed & filium non procul abesse & impigre rediturum, acceptis litteris quas ad eum cogitabat. Interim milites legerentur nec quicquam sedulitati deesset, quam illa tempora quaerebant. Vix biduum inde processerat cum de rebus quae instabant inter proceres agitanti nuntiatur alterum ex filii servis (duos enim omnino abvexerat) pervenisse ad Regiam. Stupuêre scilicet omnes videbaturque non impar fabularum vanitati felicitas: in ipso temporis articulo advenisse qui certo de principis valetudine referret moneretque unde esset arcessendus.
6. Servuli autem ad Reginam mittendi causa haec fuerat. Archombrotus postquam ad nuptias Argenidis nihil deesse sibi vidit praeter auctoritatem matris, ne sibi morae esset in laetissimis rebus, ad eam famulum dimisit cum eiusmodi litteris quas iuvenis & amator & inter illos impetus tamen maternae potestatis haud oblitus scribere poterat. Porro mater&emdash;erat ipsa Hyanisbe! Is vero inter suos Hyempsal dicebatur, sed ex matris imperio ad Graecos navigans genusque dissimulans, conveniens illi genti nomen assumpserat. In iis litteris magnopere suae in matrem reverentiae imputabat quod ex iussu ipsius generis sui fortunam fideliter tacuisset. Ceterum felicitatem offerri quae superaret omnia vota: affinitatem cum opulentissimo Rege, possessionem Siciliae, virginemque in qua animi dotes tantae hereditati praestarent. Orabat ut Regi, cui tantopere ignotus placuisset, suorum natalium decus liceret aperire. Etiam ipsa ad filii hymenaeos optimatum praecipuos dimitteret pecuniamque & opes, quae Mauritaniam commendarent Siculis in illius auspicium transituris.
1. Reginae non tantum non iucunda epistola fuit, sed ad illius lectionem conterrita sic expavit, ut qui aderant nihil laetum de principis valetudine suspicati percunctarentur a servo quid dignum attulisset eo Reginae vultu quem cernerent. At ille Hyempsalem non modo valere sed & apud exteros egregie florere confirmabat. Hyanisbe quoque non dubia ex sua consternatione alios timuisse vultum collegit, deûmque auxilio incolumem filium dixit brevi rediturum in patriam. Sed ubi secreta fuit cum famulo qui litteras attulerat: "Puto, inquit, satis tibi a filio imperatum ne hic ulli enunties apud quam gentem versetur. Tu sodes diligenter fidem serva. Neminem enim meorum scire hoc volo. Oportet praeterea ut strenue redeas. Primo mane abibis hinc ad illum. Fides tua effecit ne te praemiorum admoneam, quae utrimque te expectant." Haec effata secessit in gynaecei penetrale, non magis de Radirobanis iniuriis quam de filii voto sollicita. "Tantamne vim negotiorum mihi subito esse obiectam? Hinc Siciliae affinitatem timeam, illinc arma Sardiniae? Tune, carissime, ut Meleandri gener fias? Ut te imprudens in eam regionem miserim, quae te & nobilissimam virginem una ruina perdat? Avertant Caelites quod meo errore merui. Quid heu! semel & Radirobanes mihi regnum & Argenis filium tollit?" Sic plena terroris sumpsit ceram in qua eiusmodi verba posuit.
2. Quantum cogitationes tuae a rerum nostrarum fortuna abhorreant, mi gnate, hinc scias: quod vix ab oculis meis abscesserat Fetialis Sardiniae, nobis a Radirobane denuntiator belli, cum litteras tuas accepi, quae te intempestivo hymenaeo instare docuerunt. Fortunae gratulor & virtutibus tuis, per quas effectum est, ut adhuc de genere & opibus ignotum Meleander sua affinitate dignum existimet. Sed maculabis tuam famam, si amori indulgens matrem & patriam sines turbulentissimi Radirobanis praedam esse. Noli Siciliam utcunque dotalem maternae Africae praeferre, quam incolumem vix habebis nisi confestim huc properas. Scis quanto facilius res servari quam perditae possint recipi. Post matrem assertam, post triumphos, & fortissimae pietatis decora, ibis maior ad foedera & dignior peti. Sed neque in Radirobanem solum aut bellum moras retuleris quas nuptiis illis iure materno iniicio. Periisti, mi gnate, nisi prius loqueris mihi quam ducas Argenidem. Redi confestim ad carissimam matrem. Gaudebis Aedepol & grandem pietatis mercedem esse intelleges hoc ipsum quod mihi parueris. Nam ut meam mentem scias, adeo interest ante coniugii sacra a me ipsa te moneri de rebus arcanis, quae non litteris, non nuntiis credi possunt, ut si postvertas officio, me tibi matrem negem. Accedam ad Radirobanis partes, ne hereditate & veluti spoliis meis exsultes, quam maerore confeceris. Iam hoc satis imperatum tibi puto. Indolem novi quam non potes ulla fortuna aut peregrinatione exuisse. Ceterum ne me tuis pervicaciter votis putes aversam, nihil abnuo quin Siciliae Regi indices te filium meum esse. Qui si te generum optat, si tibi cum filia Siciliam vovet, tecum idoneam mittat manum qua irruentibus Sardis obstes. Faxo in Siciliam illico redeas, postquam te hic filium sensero & Radirobanes hostem. Vale.
3. Conscriptam in hunc sensum epistolam servo cum traderet, adiecit ut filium hortaretur nullibi moras ducere, priusquam pervenisset in Africam & haec pie curare quae ipsa his litteris mandabat. Servus omnia pollicitus ut decebat, tamen biduo ob tempestatis vim mari exclusus vix denique a portu solverat, cum adesse Poliarchum Gelanorus nuntiavit.
4. Tunc vero Hyanisbe, non sine deûm numine advenisse vires amicas praefata, Poliarchum in arena cultu regio curat excipi. Ipsa, cum aulam intraret, obvia fuit. Et exacti memoria beneficii & praesentis operae, quam ab eo sperabat, necessitas humanitatis officia geminabat. Tanquam cum filio locuta est nisi quod reverentia accedebat blanditiis. Nec deerat ille laudibus suis, tam submissus in Reginam, tam concinna modestia se inferens ut plerique succlamantes tanquam matrem & filium uno ad deos voto coniungerent. Dispositi in litore erant qui duces illius militesque exciperent. Publice omnibus hospitium praebebatur. Maurorum una vox erat gentem externam nullo Mauritaniae iunctam commercio, nulla stipendia quaerentem adesse quae suo sanguine periclitantes tutaretur. Ergo amplecti venientes & pro se quisque bene hospitibus precari, in liminibus quoque vina coronasque statuere, ut mirum esset Gallis, adhuc ignaris quod Afri beneficium petebant, alicubi terrarum melius peregrinis quam in Gallia sua esse.
5. At Regina non morata diutius quam dum a vestibulo Poliarchum ad aulam deduceret ita locuta est: "Ecce te Regem, vir fortissime, non nunc primum cognoscimus. Nuper sub privato habitu cum hic esses, suspeximus tuas dotes, quas diligenter explorantibus nulla minoris sortis simulatio eripuit. Tunc quidem me mihi reddidisti, cum animam prope meam latrones abstulissent in cistula. Iam vero ut afferas tuum munus, sive tuo sive caelitum consilio huc cum armis appulisti. Quippe improvidam & pace nimia deceptam Rex Sardiniae Radirobanes bello aggreditur. Expectamus quotidie classem nostris litoribus infestam, nec contrahi vires tantillo momento potuerunt. Mulier sum. Filius abest. Tu patrocinium suscipe & gloriae tuae tribue, ne Reginam & iniuriis petitam videaris despexisse. Equidem summam tibi rerum permitto. Tantum aliquos dies ad praesidium morare, ut nemo de Radirobanis furore sine mentione tuae virtutis loqui possit. Quantumcunque & quocunque festines legitima erit haec mora."
6. Haec dicentem non modo maiestas sed & maestitia ac paene lacrimae commendabant, pudebatque Poliarchum extremam oranti opem tarde annuere. Sed rursus amoris sacramentum & quod supplex etiam ac misera erat Argenis submovebat stimulos praesentis pietatis, donec vehementer miratus Radirobanem ab Afris timeri, quem credebat in Sicilia esse, percunctatus est ubi ergo terrarum is degeret. Quem postquam intellexit a Sicilia abscessisse & vel esse in Sardinia vel adversus Africam navigare, acerrimo metu cohorruit ne rapta aut tradita Argenide recessisset in patriam. Nec distulit quaestionem &: "Ecquid audistis[31] ait, illum Siculi Regis generum esse?" Hyanisbe, quae ex Archombroti litteris certa erat innuptam esse Argenidem (breviter quidem mirata quid hoc ad Poliarchum), negavit eiusmodi quicquam factum. At ille ignarus quis hanc sibi operam dedisset, qua depulsus ratione Radirobanes, quove auctore esset, cogitavit nihil tunc igitur causae esse ut tam praeceps Siciliam cum exercitu peteret. Nam quid praeter Radirobanem urgeret Argenidem? At vero apud omnes pro flagitii infamia fore si desereret Hyanisbem & veluti traderet hosti. Mittendum ex fidis hominibus aliquem qui interim Argenidem solaretur & negotii admoneret, quod necessarium fortuna obiecerat. Quod si non impetu hoc bellum veniret sed tempore traheretur, tunc se pace Reginae, relicto in Mauritania praesidio, cum copiarum parte discessurum ex Africa. Neque parvum manendi incitamentum erat Radirobanes, velut fatalis hostis ubique obiectus. Ulturum enim se, specie vindicandi Hyanisbem, dolores quibus ille Argenidem cruciaverat. His paulisper pensatis Reginae in hunc modum respondit: "Quod silentio meo suspensam te habui ne crede, Regina, me ambigua consultatione versasse an esses relinquenda, id est, an paulo nequior ipso Radirobane esse possem. Sed me praedonis, non nunc primum apud me damnati, scelus monuit, rursusque meae sortis felicitas quae meos errores propitia huc advertit. Nam seu te, Regina, seu causam seu benevolentiam in me respicio, tanta verecundia tibi devinctus sum, ut negare nil liceat. Quando igitur ita res tuae sunt omnia mihi posthabeo. Utere regni mei viribus, sciasque in te colenda nihil me tuo filio cessurum, neque impune me vivo futurum Radirobani, quod tuam veluti orbitatem provocavit."
7. Adeo haec laeta vox Hyanisbae & proceribus fuit, ut in Caelestis suae aedem plerique decurrerent, omni suffitu gratias habituri de adventu Poliarchi. Nec religionem popularem aversata Hyanisbe etiam Poliarchum provocavit ad templum. Concitata iuveni erat ex maritimo periculo pietas ut nec invitus ad numinis Afri limen accederet. Vidit ergo & amoris sui vota illi Caelesti commendavit, quam seu Venerem seu Iunonem existimes, virginis specie factam leo vehebat oculis in altum erectis, pectore quoque & primis pedibus in sublime ita versis, ut in caelum eniti videretur. Caelestem Venerem, Parcarum natu maximam, primi Assyrii coluêre. Hinc non longe ad Tyrios potuit commeare religio & ab iis inter Carthaginis auspicia Africae tradi. Tunc quidem in honore praecipuo Mauris erat, & sub signo istos versus marmore inciderant, quibus non modo illa dea sed & Africa celebrabatur.
8. Ne caelum, ne, Diva, tuo subvecta leone
Irrupisse velis. Magis hic tua limina serva,
Limina, quae votis meritoque implevimus auro.
Tu si, Diva, faves, Libycis non finibus illa
Praestet humus, cui Sidonii de litore Ponti
Virgo tulit nomen falso subvecta iuvenco:
Aut molles Asiae tractus, qua Martia multum
Frangitur, & blando lascivit sidere Virtus.
Aspice quam laetis iactat sese Africa fatis.
Illam ingens curvis Nereus amplectitur ulnis,
Ceu custos, totamque videt. Ne faucibus obstet
Una Pharos, geminumque solo discriminet aequor.
Ridet cultus ager; facili sata credita surgunt
Faenore; magnanimi celebrant deserta leones,
Et dites strident ebora inter candida silvae.
Hesperidum haec fulvos genuit terra aurea ramos.
Hesperidumque Atlanta patrem, qui vertice magno
Arduus in miseras caelum descendere gentes
Non sinit, aut tactis sordescere sidera terris.
Hic tepidus lavit nascentem Pallada Triton.
Hic & fatidicus mediis in Syrtibus Ammon
Haud sitit, & multa velat sua cornua silva.
Nos pater Armipotens, nos & Iunonia servant
Numina, nec montes spernit deus ales avitos.
Tu quoque, Caelestis, genitrix tu[32] maxima rerum,
O adsis. Libycas & qui iam dicere dotes
Certabunt, seu Musa chelym[33] seu sumet Apollo,
Te, Dea, te primam & tecum tua munera narrent.
9. Nuncupatis apud Caelestem votis reliquum diem belli cura absumpsit. Quinquaginta varii generis navigia erant Poliarchum comitata. In iis ultra duodecim armatorum milia ferebantur. Pars classis tempestate debilis in arenam subducta; alia, pelagi fluminisque observatura confinium, cum Mauritaniae triremibus in stationes divisa est. Trabes, remos, & cum funibus vela, omnia denique armamenta ingens festinatio conferebat. Inter mare & urbem delectus castris locus, & additi Gallis Mauri vexilla in eodem fixêre principio, induti more gentis ferarum ingentium pelles & elephantorum terga curvantes in usum clypeorum. Paucos tamen hos esse Poliarchus dolebat. Nam vix ad tria milia scripti milites erant. Cives autem, castris inepta multitudo, intra Lixam cum armis ad moenia aggeresque servandos continebantur. Neque ille dubitabat quin cum Gallicis quas advexerat copiis posset debellare Radirobanem. Sed si bello, non proelio, opus erat, quid faceret in Siciliam iturus? Solusne proficisceretur? An suos milites secum abveheret quos Hyanisbe propemodum solos habebat? Huic curae intentus, constituit hortari Hyanisbem ut gentilem aciem ampliori delectu adornaret, non quasi Radirobanis metu suive discessus mentione iniecta, sed veluti transferendo in Sardiniam bello si forte timidioribus mutatus consiliis hostis cessaret.
1. Igitur postera luce de belli ratione cum ageret, suasit ut tributum in belli apparatus Mauris omnibus imperaretur, quo Regina pluribus cohortibus atque turmis gereret bellum; Numidas quoque qui in vicino erant mercede conduceret. "Utilissimum consilium, retulit Hyanisbe, & quod meae etiam menti succurrerat. Sed quis locus convocando nunc ex tota gente concilio, cuius necessaria est tributis indicendis auctoritas?" Stupuit Poliarchus liberis regnis assuetus: non ergo ius regium, non regionis discrimina satis populum cogere ad tributa, nisi ipse per homines a se legatos consentiat? Scilicet nervos imperii, id est aerarium, in potestate populi esse! Hunc arbitrum rerum & suorum Regum Regem uno hoc iure publicis omnibus coeptis, consiliis, viribus moderari? Certe non regnandi veras leges hoc pati; non cum summi imperii nomine convenire. Coepit deinde hortari Hyanisbem ut excutere anniteretur pessimi moris iugum, quo sceptrorum libertatem Mauri adstrinxerant. Et tentandi an id populus pati posset tunc commodissimum tempus esse cum, externo pavidi bello, crederent pensione quam Regina imperasset se salutem redimere. "Videberis, inquit, non novandis quidem rebus intendere vim regiam, sed sub discriminis articulo extraordinaria quidem, sed necessaria ratione id aeris impetrare a civibus. Quod si successerit, praeiudicio utique erit ut & in ceteris periculis, nihil rogato populo, idem necessitatis terror ad tributa sufficiat. Et ut quamvis aversae aut fastiditae rerum species ipso usu nobis conciliantur, paulatim assueti patientur ex uno Regis suffragio rem pendere, magno quidem ipsius populi commodo, cui saepe libertatis umbra illusit."
2. "Scio, retulit Hyanisbe, multum mihi prolique accessurum si hanc nobis potestatem pararem. Sed nec unquam absque discrimine ea novitas proferretur[34] in populum, & nunc omnium minime cum in hostem concitandi sunt animi, iamque satis externi est mali absque civili discordia. Aedepol efficacius Radirobani pugnarem quam ille omni exercitu quem parat. Nam & Maurorum contra me studia accenderem & illi placarem. Dii praeterea obstant ne hunc morem violare aggrediar, quem omnino existimo sanctissimae aequitatis plenissimum." "Quem autem?" subiicit Poliarchus. "Ne, inquit Hyanisbe, inconsulto populo aut invito ulla tributa Rex imperet. Placetne Reginae personam nunc exuam, quaeque saepe in hanc rem audivi aut ipsa cogitavi recenseam, vel ut mecum sentias vel ut errore me liberes?" "Placet, inquit Poliarchus, patrocinare illis, qui nec perdi nisi propriae potestatis licentia possunt, nec servari nisi ad obsequii reverentiam adacti." Simul se ad audiendum composuit, iuvenili animo indignatus id quod tantopere sentiebat oppugnari, neque ratus Hyanisbem tam ex animi sententia loqui quam subductae potestatis pudorem specie aequitatis tegere velle, quasi sublevaturam suas angustias si ad sortem, ad quam ipsa adigebatur, alios Reges damnaret.
3. At illa: "Principatus conditos scimus ut vi sublata quae omnia ad potentiores trahebat, ex naturae & rationis imperio agantur res humanae. Quid autem ad naturam magis putes accedere quam ut quisque opibus industria sua partis fruatur, aut rationi civili commodius quam ut intellegamus quid nostrum quidve alienum apud nos sit? Atqui de medio utrumque tollimus, si quae cives sua diligentia peperêre vindicamus ut lubet aerario, facimusque ne sciant quantum ex domesticis opibus Regi, quantum sibi iura attribuant. Qui enim id sciant, cum non hoc suum ac ne legis quidem arbitrium sit, sed principis duntaxat unius, cumque tributo semel exacto adhuc ipsi simpliciter suis bonis non gaudeant, quae aliis scilicet Regis edictis possunt rursus delibari? Mixtae hereditatis atque confusae quot mala sint, si ignoras, respice ferventia litibus fora. Hanc communionem, hoc chaos non amici, non fratres diu ferunt. Ipsae denique uxores scire volunt suis ex bonis quid in maritum transferant quidque sibi recipiant. Quis igitur diuturnam & publicam pacem speret, si quae Rex adimit civibus facit sua; quae relinquit, adhuc habet cum illis communia?
4. "At vero ubi tollendi tradendique fines sunt, ea aequitas a natura praescripta cuique familiae limites suos, iura, officia designat. Spes deinde placendi & aliquid utrimque impetrandi mutuam necessitudinem insinuat inter Regem ac populum. Quippe populus, ne princeps commissum sibi ferrum summo iure stringere amet, ne temere ineat vel bella vel paces, ne imperitis aut levibus publica munia dividat, sponte regiam gazam de suo implevit. Erunt haec praemia, quibus principis virtutes donabit, simulque praeteritis beneficiis gratiam referet & futura merebitur. Rexque vicissim non committet ut cives saevis aut externis moribus laedat, nihil quoque si durius cum illis agetur de suo concessuros. Hae sanctissimae sunt habenae, quae Regem populumque iungentes utrimque ab iniuriis & superbia arcent luxuriaturam potestatem.
5. "Sed opus est scilicet aere ad quotidianos Regiae sumptus & ex magnificentia Regum de viribus & opulentia regionis externi iudicant. Quid praesidia? inquies, quid classis? Vix ullum profundius mare quod ingestas opes absorbeat. Equidem vera haec esse experimento quoque comperimus. Sed nec ullis Regibus tam anguste a populo legem dictam existimo, quibus ad haec regni munera atque insignia non opes sufficiant. Ingentia illis patrimonia & si probe curentur, satis dignitatem assertura. Portoria quoque non pauca, licitatoribus magno redempta. His pleraque praeterea iura & in aliis gentibus aliisque diversa sunt. Haec gaza, hae opes Regi ad splendorem sufficient, si regnare solus volet nec prodigis animis[35] quos insane aut serviliter amet paene in purpurae communionem asciscere. Ast ubi tam perdendi quam rapiendi aviditas illum invasit, ut nec assuetae & legitimae opes, ita nec ulla tributorum acerbitas tantam voraginem explebit. Subeat imperia populus, suam operam suosque labores in aerarium conferat, at is princeps (ut de Erisichthonis fame pueris narramus) semper vacuus & erectis in futurum votis egebit, eo quoque profusior quo facilius credet rediturum sanguinem confecto aerario. An ergo miraris abstinere populum nihil profuturo obsequio & negare proceribus paucis qui Regem circumsident opes sibi & liberis paratas, quas tamen & Regi donabunt, ubi illas iam non ex prodigae mentis morbo sed efflagitantibus patriae rebus exposcet?
6. "Audio quoque in gentibus quae patientissimae tributorum sunt minus illo obsequio Regibus agi quam creditur, quia patrios fundos & quicquid Regibus in domestica hereditate est paulatim haec facilior popularis pecuniae ratio atque fiducia evertit. Neglegi enim patrimonia illa Regum, tanquam angusta aut laboriosa, aut denique ad privatorum sortem accedentia incipiunt; mox in gratiosos homines dividi, pignori dari, veraque aut simulata emptione excidere. Ita Reges innocentissimum vivendi genus omittunt de suo vectigali, aliudque instituunt proximum praedae, nec tam auctis quam mutatis opibus tamen veluti victores ferociunt.
7. "An denique legitima regna a saevitia tyrannorum distinxeris, si utrobique res suas precario cives possident, miserorumque hominum tota interdum cum suis laribus supellex, de exhaustis domibus rapta, sub hasta & praeconibus prostat? Nec invidiam facio vani spectaculi mentione, si vera retulêre qui in regionibus fuerunt in eam sortem Regi obnoxiis. Quod enim viritim imperatur, ut leve sit opulentis, at rusticos, at colonorum tenuiores saepe sic premit, ut non penum aut stratum relinquat, in quo saltem perculsi conquiescant. Quid hoste victore expectarent acerbius?"
8. Tetigit Poliarchum de agricolis invidiosa narratio. Itaque non passus plura dicere Hyanisbem ita orsus est: "Nollem isti, Regina, per quos haec crudelium ut memoras tributorum fama ad te allapsa est, maligno compendio tradidissent rem obscuram, sed aperta rei serie essent usi, quae tam Reges quam ipsum vectigalium morem absolveret. Numquam enim Regibus est animus haec edi crudelitatis exempla quae memoras. Si vero quaestores ac iudices forte interdum atrocius quae iussa sunt extorquent, aut qui viritim indicunt quid de tributo exsolvere quemque oporteat iniqui in nonnullos exstiterint, an ideo Regibus tributisque tam saeviter irascendum? Etiamque solvendi in totum publicae rei nervi, qui ex eiusmodi vectigalibus constant? Esto enim. Pone eos errare qui dividendis in singulos oneribus sunt delecti. Adde in capiendis pignoribus praeter modum saevire lictores. Facias quoque, si placet, in crimine esse Reges sub quibus hi mores rigebunt. At nihilo iniquior erit ipsa potestas Regum, ius, inquam, de quo agimus indicendi vectigalis. Nisi forte iustae res non sunt&emdash;aut leges aut iura&emdash;nisi cum iis iuste utimur, exuuntque naturam ad virtutem eorum aut vitium, quibus commissa sunt. Quid si populus iusserit tributum tibi conferri? Nihil magis legitimum, inquies. Sed in eo colligendo si, ut saepe fit, iniustius duriusve cum civium aliquot agetur, an post hanc iniuriam legitimum esse desinet, quod consensu populi ratum fuit? Nemo verorum Regum est, cui inconsulto populo belli indicendi pacisve firmandae non summa potestas sit. At si temere eo iure utentur hostemque intempestive facient aut lacessent, quanto id populo damnosius erit quam ulla tributorum aviditas? Neque tamen, ô Regina, hanc ideo armorum potestatem negabis esse iustissimam, quod eam, ut constat, possumus iniquissime usurpare. Ut inde intellegas ex ingenio aut scelere hominum non aestimandam esse rectitudinem legum ipsarum.
9. "Aiebas daturos operam principes modestia ceterisque officiis, ut in suarum virtutum praemium ferant sponte a civibus tributa. Nescis enim quibus maxime Regibus apud populum sit veneratio, quam saepe rectas artes despiciat falsisque virtutibus aut splendidis vitiis decipi amet, ut denique eius studia a salute publica divertant. Immo adulandum plebeculae erit & ex illius libidine capessenda negotia, ut deserti officii mercedem principibus constituat. Frenum pretio removebit; pretio lasciviet & peribit. Male agitur cum rebus humanis, si non bonis sed plurimis placere Reges volent.
10. "Salubriores fieri aquas putant, ubi ex puteis assidue hauris, quae, si cessas, aliquo veterno emoriuntur. Haud disparis fati vires & animi vulgi sunt. Ipsa laboris assiduitate crudescunt & ignaviam odêre; otio corrumpuntur. Num igitur utilissimos neges stimulos esse, qui ad diligentiam omnium virtutum fecundissimam eos adigunt, & ad neglegentiae torporem non sinunt connivere? Atqui nulli ad eam rem acriores quam hae Regibus pensitandae pecuniae. Quippe si socordiae amore vivere parce & neglegere corporis cultum maluerint quam labore opulentiam parare, non ideo in remissionem solvi licebit, sed a sui cura abeuntibus praesto erit hic Regibus&emdash;aut verius patriae&emdash;debitus labor, quo pensionem parent haud dubie a lentis etiam aut invitis exigendam. Ita dum coguntur ad alienae utilitatis operam, pro se quoque assuescunt laborare. Mox illos plusquam pro se aut pro Rege tenebit ipsa laboris & industriae consuetudo. Hinc artificiis cultus, hinc corporibus & animis vigor, & in pari omnium assiduitate regionibus opulentia non mollis atque luxurians, sed virilis & robusta. Eadem opera rudis plebs atque incondita sparsique in agris ad pascua aut aratra homines, domiti labore sensuque sortis suae monentur se obsequio, non imperio, genitos esse. Qui, ubi non in usu aut potestate Regum sunt illa tributa solertiam sollicitatura, saepe feroces nec magistratibus tractabiles stolide aut periculose superbiunt. Nempe ingenia, quae virtutibus non impleveris, vitiis vacant veluti cessante cultu ager, quem messibus onerare timueris, se inutilibus herbis sponte exhauriet.
11. "Finge tamen esse leges quae neglegentiae & otio mulctam dicant, suoque satis ingenio vulgus acui ad laborem. Demus praeterea populum iudicio non carere & principe iustam utique opem petente suas impigre opes collaturum in publicum. Quid vero si occurrunt quae & subito peragi debent, & nisi publicis sumptibus non possunt expediri? Dum monetur populus, dum delecti vocantur, aliquot mensium labor est & religiosum hunc ordinem non expectant negotia, effluitque inter moras rei gerendae occasio, aut ingruit malum quod praesentibus repulisses stipendiis. Quid dubitas, Regina, vel ex statu praesenti agnoscere quam iuste de moribus illis querar? Instat hostis externus. Bella non auro minus quam ferro geri solent. Quia tamen citius aderit hostis quam populus conveniat, deerunt tibi publicae opes, quibus alas exercitum & ex vicinis gentibus auxilia contrahas.
12. "At nec subita modo Regibus occurrunt sed saepe secreta, quae & interest non vulgari & inter hanc tamen quaerendae pecuniae rationem tegi vix possunt. Voles invadere in hostem imparatum, aut quae olim tua rapuit inopinato recipere. Interest ne ille aut omnino vicinia consilium intellegat. In hanc rem igitur dum necessarias opes quaeris a populo indicisque concilium, an proferes in publicum tuae mentis arcana? At simul tuorum conatuum velut animam in ventum effuderis. Sin vero (ut oportet) habebis hanc molitionem tibi secretam, quid causae ad populum afferes rogandi tributi? Quid, si lentus est, impellendi? An praeterea aemulas circum gentes aut illos omnino, quorum interest te esse quietum, incuriosos fore vel segnes existimas? Quos utcunque fefellisses consueta nec strepitu publicisque rumoribus notata potestate exigendi tributi, hos ipsa conventus celebritas, quem ex omnibus provinciis cogis quique ignorari non potest, ad suspiciones & sui curam erexerit.
13. "Si vero (quod saepe fit) non civibus cum Rege conveniet, si contemptu vel odio eum laedere amabunt illiusque consilia quamquam recta despicient, quid rebus tandem fiet? Ut si qui imperiti, dum hostem ferire statuunt, se ipsos obverso telo transverberent, ita populus suo & patriae iugulo imprimet vulnera Regi inviso destinata, negatis stipendiis quae reipublicae tempus efflagitat.
14. "Quid denique regiam potestatem, quam omnium potissimam vel ipsi fatentur qui nolunt experiri, ea debiliorem statuimus qua alicubi optimates potiuntur? Certe enim in gentibus in quibus senatui summa potestas est, non consuli, non rogari populus solet, velitne ac iubeat rempublicam suo aere esse adiutam. Decernunt ipsi patres, sanciunt, imperant, & populum nolunt ad tantae potestatis gustum attolli quae, si recte sentimus, prope summa in civilium rerum momentis est. Cur autem id illis iuris sit & ad Reges non pertingat? Si, inquam, legum condendarum Regibus ius est non minus quam (in eiusmodi republica) optimatum concilio, si non in cives angustius mortis ac vitae arbitrium, si par denuntiandi belli aut foederum iciendorum auctoritas (quae apud homines gravissima censentur), cur tantum una haec impar indicendi tributi potestas sit? Quae leges? Quis populus ita iussit? Unde origo discriminis? Aut cur Reges agnoscant populi fasces, quos optimates premunt?
15. "Poterunt tamen avidi aut neglegentes aeris principes peccare in populum. Certe enim & in ceteris etiam rebus, quas non ideo iuri eorum detrahimus. Ubi candidus ille, ubi innocens ensis quem in immeritum vulnus non possit gestantis temeritas urgere? At regionem exhaurient contracto undique auro. Rara haec (si continget) & brevis iniuria cum sub Regibus solis sit[36] qui in aerario extruere inutiles cumulos amant, adeoque a principum genio id vitium dissentiat ut vix duos serie iunctos adhuc infecerit. Sub his vero qui sunt in exigendo largiendoque immodici, quamquam iniquissima libidine plurimos laedunt, hoc saltem publicarum iniuriarum lenimen est quod, ut Oceanus exceptas fluminum aquas nebulis imbribusque reddit terrae, ita illi per proceres quibus indulgent subinde remittunt in vulgus quicquid exsuxerant. Quamquam porro ad publicam pacem est ne civium in se fidem Princeps immodicis vectigalibus lacessat, tamen si calculum ponis, rarius gentes seditionibus arsisse reperies quibus ad tributa ferenda satis est Regum nutus quam quae se ipsas ad illam patientiam non comparaverunt. Adeo saepius in publicam peccat pacem vulgi sagina, & quaedam imago nimiae libertatis quam vel duriorum principum laeva severitas."
16. Pudebat Hyanisbem fateri se tam subito esse mutatam, quippe haud aegre persuaserat Poliarchus iura illa Regibus deberi. Ergo molliori sermone & perfunctorie quae audiverat refutando paulatim in eandem sententiam concessit, & hortante Poliarcho statim occultam iniit viam parandae potestatis. Praecipuos suae Lixae magistratus iussit acciri, breviterque memorato bellorum quae instabant discrimine, petiit ut sibi confestim talenta centum magna ex civium aere conficerent. Illico paruêre satis periculi imagine ad omne obsequium compulsi, & felicissimae celeritatis fuit, quod intra biduum comportata pecunia tanto exemplo reliqua oppida impulit ad eiusdem officii curam. Liberalitatis etiam & munerum causa ob natalem Hyanisbes geminabatur, qui opportune tunc incidit. Is dies, quamquam tanto in motu, omni remissione cultus fuit qua pacis otia celebramus. Comessabundi in urbe & castris seque & pocula coronaverant, adeo ut sub noctem Gelanorus, cui credita erant castra, Poliarcho nuntiaret eam licentiam sisti non posse. Ille ad vallum properavit, haud ignarus in bellis nullum fortunae tempus dandum, quo ipsa subitis casibus utique gaudens possit improvidos merentesque percellere. Sed plerisque iam domitis mero somnus irrepserat. Iacebant inter vina aut accipiendo inepti imperio cantabant, nec Mauri quidem tantum sed & Gallorum vulgus. Poliarchus Gelanoro ceterisque qui compotes sui erant castra atque vigilias & ebriorum hanc turbam impense commendavit. Utque erat festissimi[37] ingenii, cum in urbem rediisset, libens versus aspexit, quibus unus suorum Druidarum in temulentos sic lusit.
17. Venit iô numen! festo deus ecce tumultu,
Ecce deus. Laeti Bacchum advexêre furores
Pampineo insignem curru, quem tigride multa
Axis agit, caeli spoliis armatus Eöi.
Aera sonent campis, omnique a fronte corymbus[38]
Nutet & attonitam rumpant cava tympana noctem.
Venit iô numen. Nimius quatit omnia Bacchus.
Hic trepidi postes pulsataque tecta recedunt,
Hic hederae, hic picto saliunt monstra ebria caelo,
Et quicquid timidis Mineidas[39] induit alis.
Non magis Odrysias cum nox trieterica matres
Impulit, aut Tyriam stimularunt orgia Dircem,
Arva fremunt, spumat multo cratere vocatum
Numen, & imbelles ardent concurrere thyrsi.
Non tamen hic caedes, fata aut Pentheia Bacchus
Attulit, erranti truncum vel falce Lycurgum,
Sed trepidos gressus blandoque papavera somno.
Forsitan & timidas ignota audacia mentes
Implet, & expulsae mirantur cedere curae.
Ecce iacent nullo perfusae sanguine turbae,
Victoremque suum perflant, secura malorum
Fortunaeque cohors. O captis numen amicum
Gentibus & tanto felix insania lucro,
Ni brevis & primos expiratura sub ortus!
1. Sed nec remiges militesque tota classe minor laetitia ac deinde sopor invaserat, adeo ut aegre deinde proprio periculo & paene vulneribus ponerent somnum. Ipsa enim illa nocte adventans Radirobanes ferociter a mari in capacem fluvium egit navigia, strenueque oppressis qui pauci ad custodiam vigilabant, totum litus ripamque obtinuit. Praesidiarii relictis navibus ad castra confugiunt aut, amentes terrore, ad portas civitatis tam tunc sibi quam hostibus clausas. Alii triremes in altum impulêre, qua hostem abesse silentium monstrabat. Radirobanes suorum plurimis confestim expositis imparem quoque dato terrore civitatem fore existimans, milites distribuit, qui in litore consisterent quique scalis niterentur per moenia. At non Gallis & Afris qui in terra consederant formido eadem aut fortuna quae classiariis fuit. Gelanorus, audito tumultu in litore, iubet passim excitari dormientes. Multis somnus mentem reddiderat aliisque periculum. Ipse dispositis per vallum custodiis & Micipsae commendatis (dux ille Maurorum militum erat) cum parte suorum hostem iam veluti victoria securum aggressus est. Radirobanes posteaquam intellexit adhuc esse qui sua defenderent, haud nescius locorum iniquitatem ignaris & advenis intempesta nocte timendam, revocari suos iussit, satis egisse visus quod aequore victor statuere primo impetu posset in arenam tentoria. Facilem quoque in crastinum victoriam augurabatur, ignarus cum Poliarcho decernendum & Gallicis turmis. Contentus etiam Gelanorus a castris & urbe prohibuisse hostem, non perrupit ad eorum stationes, proelioque nocturno, praesertim absente & inconsulto Rege, abstinuit.
2. Prima deinde luce Poliarchus, qui apud se non erat ex cladis nocturnae dedecore, suos ac Mauros ad contionem vocat. Ibi questus militare flagitium esse admissum ab iis qui servaverant maria, adesse exermes iussit quotquot ex Gallis a classe aufugerant, eosque in fortuitam seriem digestos decimi cuiusque expiari supplicio. Eadem Reginae severitas in suos Mauros erat. Sed cum iam numerati ducerentur ad poenam, illa pro Gallis, ipse pro Mauris oravit. Ita leviori infamia & in delictis militum assueta (nam inultum facinus non esse intererat) quibusdam aliquid sanguinis de lacerto missum est; fossam alii seminudi ducere iussi; alii pari cultu stare in foro, sui spectaculum civibus praebituri. Et quamquam id tempus egebat militibus, relicti sunt tamen eo die ad dedecus, ut ceteros animadversionis timor acueret.
3. Iamque ipse Poliarchus coccinea insignis chlamyde eminebat in Numida equo, nudumque verticem huc illuc ostentans, sui reverentia & spe vincendi omnes ordines implebat. Relictis deinde qui regiam, qui moenia, qui claustra portarum tuerentur, ad castra cum ceteris processit, militibus ex imperio Gelanori iam in ordines passim euntibus. Quippe & leviter armati iustae pugnae initia utrimque libaverant. Et Radirobanes totam aciem instruebat, longe animo vultuque commotior ex quo a captivis audiverat illic unum ex Gallicis Regibus esse & Poliarchum appellari (nam eo nomine ille censeri volebat quo apud exteros se celebraverat in tenuiori fortuna). Statim Radirobani occurrit ita iuvenem vocari cuius amore capta Argenis sua foedera despexerat. Sed an is ipse esset, haud immerito ambigebat, quia & multis idem nomen poterat convenire, nec de eo Selenissa ut de Rege meminerat. Ac ut maxime Rex esset, unde tunc ille in Africa? Quis deus hoc aemulorum par composuisset ad certamen? Aut quod rixarum ingenium, ut idem occupato Argenidis animo intervertisset suas spes in Sicilia, & nunc veluti ex compacto adversaturus consiliis suis in Mauritaniam venisset?
4. Sed imminens proelium dilatam tot cogitationum seriem vertit in iram. Planities modica erat a loco, quem castris Radirobanes insederat, ad vallum Poliarchi. Haec ad pugnam destinata armis undique & signis fulgebat. Uterque Rex dexterum cornu suorum tuebatur. Laevum Sardorum regebat Virtiganes, & honori Maurorum Poliarchus dederat ut in laevo senex Micipsa, magni in illa gente nominis, imperaret. Huic tamen additus Gelanorus ut vigore aetatis sufficeret ad ea quae aetas in Micipsa detraxerat. Annotatum est ad victoriae ingentem fiduciam Gallorum Marurorumque paucissimos in procinctu nuncupasse testamentum. Adeo non vincere modo sed & frui victoria sperabant. Ubi signa cecinêre, initium pugnae a sagittariis fuit. Sed fervidius quam ex imperatorum praeceptis campo decurso, totae acies ad pugnam coierunt. Sic ademptum spatium sagittis fundisque est. Vix locus ad hastas phalangibus; vix satis vertebantur equi in turmis. Ita omnibus primo ardore concitatis, nemo tamen aut vires Poliarchi aut animum aequabat, quamvis & Radirobanes aemulatione terribilis memorabilem pugnam ederet, & multi suis ducibus digni laudarentur vel sua vel hostium morte. Luebant plerique insontes paucorum insaniam, & quod tristissimum bellorum nefas est, non ex offensa vel odio, sed partitione fortunae habebant quibus vitam eriperent.
5. Iam sanguinis multum erat, cum Fatis adhuc plurium necem properantibus visi sunt dii intercedere. Quippe ea nubium caligo condidit diem ut veluti ad intempestivam noctem plerique horrescerent. Fulminum deinde strepitus & decurrentium fulgurum minae ad religionem metumque furorem in alternis caedibus bacchantium convertit. Sed adhuc implicitos dubitantesque diis parere acti in vesaniam elephanti diviserunt, quos Hyanisbe iusserat cum frontalibus cristisque & turribus promoveri in aciem. Plerique eorum nuper in venatione capti & adhuc propemodum rudes nondum libertatis & ferociae erant obliti. Adhuc vero Europae incognita erat haec species.[40] Immensum & informe animal, paene omnibus membris una mole confusis, mersum caput inter humeros nec a globo multum dispar, nisi qua proboscis in terram descendit, foede promissa a naribus & si color absit, instar longi & tumidi anguis, nervorum circulis ita articulatim nexa ut contrahi laxarique flecti etiam possit & esse pro manu. Patulae aures utrumque tempus tegunt. Oculi exiguo orbe sub tumida fronte reconditi. Ebur, quo pretiosissimi sunt, longe ex ore eminet paene instar lituorum, nisi quod debiliori parte inflectitur.
6. Ad hanc formam non obstupuerant modo Sardi in quos bestiae agebantur, sed & Galli sua illa auxilia haud intrepidi videbant. Postquam vero subitis tenebris caelum inhorruit, elephanti tam pavere faciles quam irasci tumultuque insolito qui edebatur in nubibus attoniti iam coeperant difficiliores esse regentibus, cum ingens & paene in oculos fulgur impactum adeo eorum valentissimum turbavit, ut repente verteretur in rabiem, immemorque disciplinae sese in cursum qua impetus erat effunderet. Prorumpunt & ceteri disiectis rectoribus eumque sequuntur. Mox acrius concepta amentia omissoque gubernatorum imperio, iam non alteri modo parti sed omnibus hostes esse videbantur, decurrebantque per aciem inter arma & tumultum ferventes rabie, & quia exitum per tot cuneos non videbant, tanquam maculis induti quaerebant libertatem. Plerique Gallorum ordines laxavêre, neque Sardis militia constantior fuit, utique postquam obvii furentium bestiarum oppressi vestigiis iacuêre, quidam etiam proboscidum nexu ligati proiectique sublimes in aërem. Moles illarum & novitas & horribile virium experimentum turbatis militibus mentem eripuit. Advenisse deûm iram, vel facta tunc primum ad dirimendam aciem monstra audebant coniicere. Multis vidisse furentes belluas satis erat ad fugam. Longius remotos terror sociorum in vesaniam abstulit. Equi maxime consternati nec ferentes odoris insolentiam dominos plerumque indignantes per loca praecipitiis intuta aut hostibus egerunt.
7. Tantam aciem a tredecim belluis (nam omnino tot erant) fusam esse fortunae ludibrium fuit. Quo probatum est non plus corporum vires in proeliis valere quam affectus animorum, nec multitudinem magis ferro quam timore esse domabilem. Timebat Poliarchus insidias, suosque palantes, si qua ingruisset nova vis, tarde coituros videbat. Idem Sardi timuêre. Ergo ducum tribunorumque admonitu passim secerni coeperunt quos e diversa acie unus terror miscuerat. Multos enim in adversa agmina tam alte sive sua sive equorum fuga provexerat, ut redeuntibus periculum esset ne deprehensi caederentur ab hostibus.
8. Sed ut plebeiorum memoria fatorum perierit, in paucis Radirobanis fortuna memorabilis fuit. Equo ille vehebatur, cetera quidem ad bellum aptissimo sed indocili ad conceptos pavores, quos ut raros ita habebat furori simillimos. Tunc vero cum elephanti debellatas timor copias fuderunt, totius agminis equis uno metu frementibus exarsit in amentiae speciem, nec qua iubebat dominus sed tenax, lupatisque quibus regebatur frenis potentior, sese alte penetravit in hostium turmas. Interim recedebant versus urbem alae equitum, admonente Poliarcho ut illuc potissimum iter intenderent. Elapsi inter tumultum a Radirobane erant quotquot ex suis circa ipsum pugnaverant, credebantque in ea mentium caligine eum una rediisse. Solus igitur & longe a Sardis divisus ferociam animi consternatione acerrima mutavit. An fugere incassum conaretur tot telis circumsaeptus? An potius captivitate redimeret vitam? Aut quia capto luitionis spes vix erat, spiritum temeraria & impari pugna proiiceret? Respiciebat ad suorum vexilla; procul illa recesserant. Retro viam paulatim capesseret? At obstabant a tergo conferti. Dum dubitat, dum furiosis votis fortunae maledicit, interim periculum creverat, iamque ad portas civitatis erat agmen in quo latebat, & solum restabat ad salutem ut se unum simularet de Poliarchi militibus esse. Multum ad fraudem iuvit quod initio proelii, ut impunius ducem & militem agere posset, omiserat regia insignia (purpureum sagulum, cassidemque vittatam) & ea cuidam Megalostheni tradiderat. Ita cum trecentis Poliarchi equitibus intravit inimicae civitatis munimenta, hactenus quidem fraudi idonea. Sed quo deinde succederet? Militibus omnibus hospitia aut tentoria sua erant. Si alicui manipulo se adderet, non lateret in paucis, qui plures & armis occultus fefellerat. Sin omnium consortia fugiebat, quid erat aliud quam solitudine suspiciosa se prodere?
9. Quamdiu igitur paucae hae turmae circa forum steterunt (illuc enim convenerant accepturae ducum imperia) haud aegre multitudinis beneficio tutus fuit. Sed non multo post a Poliarcho nuntius venit qui iuberet illa equitum agmina, quae urbem intraverant, ad hospitia sua divertere, & Reginae intra urbem ea nocte praesidio esse. Hanc vocem Radirobanes paene exanimis accepit. Sparsim enim equites turmas laxabant; quisque occupabat notas domos. Hospites calonesque expediebant officia. Ipse, tanquam domum quaereret, unus circuibat omnes vicos, nescius quos potissimum fugeret, nisi quod obvii quique formidolosissimi erant. Omnibus invisus &, si caperetur, solo redemptionis suae pretio forte servandus, magis magisque auctam cum ira formidinem vix tenebat, aliquoties impetu sumpto ut hostem confessus & aut moriturus strenue, aut salutem in praemium audaciae laturus, prorumperet per portae custodiam. Una quippe tantum erat in illo tumultu quae curribus & equis pateret, magnis quoque copiis observata. Nemo in via accedebat propius frenum aut intuebatur in euntem, quem non tanquam in se intentum novo horrore refugeret.
10. Cum pererrata urbe non modicum tempus consumpsisset in illo timendi supplicio, nec differri amplius posset aliquod consilium, occurrerunt agasones cum equis dominorum, quos ad aquam ducebant. Eos Radirobanes sequi instituit, si qua eorum ductu posset ad flumen pervenire. Urbis autem situs hic erat. Altero a munimentis stadio fluebat amnis, ea parte qua itur ad mare, qua & hostes castra locaverant. At quo latere urbs erat Sardis maxime aversa, ad ipsa moenia pertingebat lacus ingens, sex ut minimum stadia latus, duodecim in longum protensus. Nec erat praeter hunc lacum quo equi lavarentur aut biberent. Illic autem nullum ab hoste periculum, civitate per tot aquas nisi navigiis non pervia. Exiguam ergo portam, quae ad crepidinem lacus patebat, aliquot militum statione firmaverant, aperiebantque bis de die, animalibus adaquandis & ad ceteros civium usus. Ad illam tunc calones processêre.
11. Quibus Radirobanes mixtus postquam spatia undarum vidit tam ingenti campo porrecta, vix spem enatandi esse ratus, tamen veluti ultimo horrore vires collegit & sic per vota (ut deinde suis narravit) Neptunum affatus est: "O potentissime illorum deorum qui eadem cum hominibus elementa incolunt, cuius dona sunt fluvii, fontes, lacusque, has undas, quas salutis incertus nunc ineo, mitiga, ô Bone. Ferant me & in destinatas ripas placide agant. Isti praeterea equo (nam & illi generi praees, equumque excussisti a verberata humo) isti, inquam, qui mihi destituto pro cymba & vectore est, suffice vires, ut quem impetu suo hostibus tradidit, eodem eripiat. Tum ego de Afrorum manubiis expressam in aere tui beneficii meique periculi memoriam in Calaritano litore constituam,[41] qua tibi fanum & nemus mei patres sacraverunt."
12. His votis tacite obligatus primum libavit aquas, in vadi commoditatem leniter desidentes. Equum deinde potu refectum paulo egit ulterius, frustra admonentibus qui cum eo erant in lacu vastam in proximo altitudinem latere. Ille autem contemplatus ad quam brevissime ripam sinus undarum ferrent, utrimque calcaribus impulit equum, qui iuba ferociter concussa dedit se protinus in undas soloque eminens vertice incumbentem dominum ferre coepit qua iussus est. Exclamant ex crepidine & primis undis Mauri errorem aut casum arbitrati, & monent qua commodius parte habenas reflectat. Sed paulatim procedebat in altum, omnibus qui id videbant&emdash;ut in miro & subito casu&emdash;diversa de eo iactantibus, nec dubitantibus quin periret. Iamque illum non vivere sed cadaver deferri fluctibus credebant, utique postquam longe recesserat & tantum ex colore adhuc aliquid supra aquam eminere noscitabatur.
13. At Radirobani, ut timorem late circumstans periculum, ita spem dabat validissimus equus, quem voce motisque interdum habenis revocabat ad virium memoriam. Praestabant & facilem cursum aquae in neutram partem obnoxiae, nam nec aliquo fluebant & tunc solito placidiores erant cessantibus ventis. Coepit tamen aegrius equus emoliri aquas spiritu videbaturque deficere, cum in mediis fluctibus arena sublimis neque cedens vestigio natandi necessitatem opportune intermisit. Stetit ergo difflandis fessus aquis, totoque pectore altior, tanquam laborem miraretur, se anhelitu levabat. Sed Rex veritus ne exerciti nimio motu nervi post quietem rigerent, breves indutias ad respirandum fecit, adhucque calidas suffragines motis calcaribus egit in lacum. Suffecit animoso equo concitum corpus, undisque & intentione natandi differentibus mortem, ad supremam ripam vixit. Tunc liquente spiritu vix moratus dum dominus sine lapsu descenderet, se in arena explicuit. At Radirobanes ad exhausti magnitudinem periculi horrens, quod in civitatem hostium intrasset, quod per immensum inde lacum, & paene graviora ipsa morte pericula effugisset captivitatem, novo metu excitabatur, timebatque aut terra aut lacu venturos qui vincula vel, si recusaret, mortem darent. Longe enim ab ea lacus ripa suorum castra erant. Sed solatio fuit quod prima nox ingruebat, semper ad latebras fugamque securior.
1. Interim Poliarchus, divisis militibus qui in urbe pernoctarent aut essent intra vallum, ipse breviter Hyanisbae collocutus non mansit in regia, sed in castris sibi praetorium iussit statui, ad omnes fortunae articulos intentus, si qui commode in hostem se praeberent. Nec cessasset inter tenebras, nisi illum Sardorum consternatio Regem quaerentium retraxisset ad cavendi ambigendique consilia, quia incertum erat quae causa tot in illorum castris voces attolleret, tot faces immensis circum campis accenderet. Namque Sardorum duces ad Regis tentorium collecti, cum mutuo interrogassent num rediisset, num[42] divertisset in castrorum aliam partem, quis denique pugnanti adfuisset, quis texisset recedentem ab acie, postquam quisque diversa dicebat, omnes uno impetu ad tristiora conversi sunt. Caesum captumve crediderunt. Nec aberant a rixa quos cum Rege fuisse, quos servasse, quos saltem vera de eo posse renuntiare oporteret. Sed maxime militum vulgus, sive cura & amissi principis desiderio sive insania correpti, non expectato ducum imperio quorum reverentia ex Rege pendebat, solverunt disciplinam. Hi avios petivêre campos, si princeps errasset, compellatum reducturi. Plures accensis facibus cruentum proelio campum scrutabantur in cadaverum ora proni, illicque timentes quod quaerebant invenire. Ita Sardorum vocibus, igne, procursu undique arva fervebant. Speculabatur omnia de castrorum aggere Poliarchus &, seu nocturna haec bacchantium militum religio esset seu ullius alterius dei furor aut ars denique militaris in se parata, in omnia solertiam, excubias, vota composuit.
2. Ceterum in illo officio atque tumultu occupatis subito nuntiatur Radirobanem in tentorium rediisse. Quippe ille ad ultimam lacus ripam expositus, antequam noctis caligo usum oculorum eripuisset, strenue speculatus est quo itinere pervenire posset ad suos. Tum palustrem ripam secutus est, ut si qui instarent fugienti inter harundines lateret. Ita lacum circumivit & deinde extra viarum frequentiam, per fossas aut munitos saepibus campos ad suum vallum contendit. Hoc ipsum formidolosum ei fuit quod sparsi cum lampadibus milites clamoribus caelum impleverant, nesciusque se diligentia illa quaeri omnium anxie faces & vultus fugiebat. Tandem in tentorium pervenit, monitaeque cohortes omittere ominosam iamque superfluam de ipso quaestionem, pari licentia in laetitiam effusae, omnes ad Regis fores venerunt. Quo viso cum diu plausissent, ad stationes aut contubernia aegre recessum est. Interim Virtiganes Sardorumque praecipui ad Radirobanis genua accidentes cum fletu rogabant, quae fortuna quodve consilium eum a suis tam diu avertisset. Ille prolixe discrimen memorabat, stupentibus cunctis timoremque ambitiose promentibus. Dumque certatim omnes aut gratias diis agunt aut Regi tanquam fortunae fatorumque victori adulantur, quidam poeta, Virtigani familiaris, extemplo in eum casum versibus sic lusit, ut diceret Radirobanem suis Sardis esse pro Sole, qui eo absente[43] emarcuissent & ex restituti spiritu vultuque penderent.
3. Ergo ausae foedare diem nostrumque tenebris
Sic nubes miscere polum? Quaesivimus omni
Aethere pallentis nutantia lumina Solis.
Ille aberat&emdash;proh fata deûm!&emdash;seu texit opaco
Hunc soror occursu, caeli seu calle latenti
Fatidicas pronus Cyrrhae descendit ad umbras.
Tunc vero quantis arserunt pectora curis?
Excidimus miseri nobis. Ah, cedite gentes
Parrhasiis natae foeta inter robora silvis.
Scilicet exsangui fugientem horrore secuti
Titanem, occiduas propius pulsavimus oras
Planctibus, aeternis ceu gens damnata tenebris.
Ni redis, ô hominum praeses, iam frena remittat
Iustus honos legum, peccentque impune tenebrae.
Quid sine te gens tota hominum? Quo funere damnas
Discessu nos, Phoebe, tuo? Resolubilis aër
Obruet informem spissatis nubibus orbem,
Et sese in gelidas solvet natura pruinas.
Parcite, mortales, lacrimis, nec perdite planctus.
Purpureum redit ecce iubar, capitisque corusci
Fulget apex. Cernis radios, assuetaque sceptro
Bracchia, & igniferas pharetra lucente sagittas?
Salve, cura deûm, & nostros ne desere coetus.
Nec facies. Sint noctivagae nemora alta sororis.
At tu urbes hominesque habeas. Tibi cura benignum
Ferre diem & cunctas solio componere terras.
4. Postera luce invicem adversariorum vires expertis lentiora fuêre consilia, uno Poliarcho adhuc proelium cogitante. Huic enim arma placebant Radirobanis odio & desiderio petendae Siciliae. Sed Reginae precibus dedit ne eo die quietum hostem lacesseret. Mirum fuit de exitu belli tam acriter Hyanisbem coepisse diffidere & ipsam Radirobanis temeritatem sollicitudine fuisse mutatam. Quippe animus utriusque ex immanitate sacrorum ad quae confugerunt emicuit, nam Regina deligi ingenuum puerum iussit, qui Saturno immolaretur. Piaculi consuetudo a Tyriis erat orta, qui crudelitatem moris infandi in Africa Carthaginensibus suis colonis tradiderant. Externamque & barbaram devotionem in deos territa Hyanisbe usurpabat, quia miseri aut anxie mortales terribilia & incognita remedia arcanam vim habere existimant. Apparabatur funesti sacri ratio, infulasque victima accipiebat. Nec sacerdos deerat sceleratae pietati. Cum hoc vero Poliarcho nuntiatum est, statim turbatus exsiliit & ad Hyanisbem properans: "Si hoc, inquit, foedae saevitiae auxilium, Regina, in hostes tibi placet, patiaris me abire. Nunquam enim vires meas illi superstitioni miscebo, nec committam ut mei milites numinis fortitudinem videantur induisse, quodcunque est quod tam turpiter placari amat. Nolo, inquam, extorquere a diis pudendo pretio victoriam, qui non de illis sunt quos debemus colere, vel aversantur hanc deceptae mortalitatis infamiam. Proinde aut hunc ex vinculis puerum aut me ex finibus tuis mitte."
5. Quamquam Hyanisbe verebatur Saturnum, erat tamen praesentior Poliarchus. Ademptae sunt puero vittae, iuvitque hoc ipsum populi mentes, quod Poliarchus non sollicitabat extrema remedia. Num enim tantus dux belli incerta ignoraret, aut nisi in proclivi sentiret esse victoriam, hanc unius pueri sanguine dedignaretur a fatis comparare?
1. Eodem tempore, quasi superstitionibus convenisset utraque castra corrumpere, quidem senex inter Sardos illustris (Sitalces appellabatur) olim strenuus manu, tunc consilio spectabilis, venit ad Radirobanem, qui forte cum suorum delectis varia super bello agitabat, obtulitque suum caput quo a diis manibus pacisceretur victoriam. "Nec interest, inquit, quod privatus sum. Satis erit si me Rex meus devovebis,[44] ut salutem publicam sustineam procuremque. Postquam ero legitimo ritu morti sacratus, lacessam hodie cum modica turma bellum, in quo terrorem ac diras mecum in hostem ferens caedar a nescientibus me in exitium suum perire."
2. Nonnihil cunctatus Radirobanes ad laetitiam oblatae, ut sperabat, victoriae, gnarusque hanc sui capitis devovendi vim ab Italicis vatibus efficacem censeri, effuse Sitalcem laudavit et: "Quoniam, ait, nobis tuo interitu victoriam trades, nec poteris sentire praemia quae mereris, at scias tuae stirpi apud me immotam gratiam manere, ut nemo Sardorum vivere malit quam familiam suam ad gloriam evehere quam in tua mirabitur. Age strenue & brevissimi fati cursu redime famam, quam nulla mors exstinguat." Vocavêre ergo pontificem, qui devotionis sacramentum more Etrusco perageret, subitoque Sitalces praetexta indutus, velato capite, super abiectum constitit telum, tangensque subiecta manu mentum, secutus est omnia verba pontificis, quibus adversas Gallorum Maurorumque legiones secum Diis Manibus & Telluri devoveret. His paratis: "Tempus est, inquit, adhuc recenti religione, ut terrorem, fugam, interitum in hostes devolvam. Date levis armaturae aliquos qui excursionis specie mecum tendant ad hostium vallum. Exciemus ad proelium vel eos saltem qui pro custodia castrorum stabunt, nostrisque per fraudem refugientibus ego pertinacia extorquebo mortem ab hostibus. Et meo sanguine damnabuntur funeribus, poterisque exsecratos cum lubebit ad satietatem debellare."
3. Plerisque Sardorum quam mira tam certa videbatur Sitalcis oratio. Statim sagittariorum aliquot turmae homini datae, per quos hostem provocaret ad certamen. Sed Sitalci servus erat, diu liberaliter habitus & caritate domini plus quam patriae flagrans. Is herum insanire in tam properae mortis voto existimans postquam dissuadere non potuit, clam ad Poliarchi castra conversus est, deductusque ad illum: "Venio, inquit, patriae meae proditor & ab illa salutem, a te autem tuisque perniciem aversurus. Nec grandius praemium efflagito quam ut illius vitam servetis cuius mors vobis in exitium destinata est." Raptim deinde exposuit furiale Sitalcis consilium. Quo audito Poliarchus non tam exhorruit ad religionis infernae vim (neque enim credebat ex unius desperati aut furentis voluntaria morte totas acies profligari) quam terrorem praeverti concupiit in suis facile illapsurum superstitionis ingenio. Itaque indicem, si vera afferret, sperare praemia imperavit, & indutum Gallicis armis vinculisque tamen cohibitum sagittariis addidit, qui in procinctu intra castra constiterunt ut si (quod servus monuerat) levis armatura a Sardorum vallo procederet, ingruentes refellerent. Iis autem praeceptum est ut terrore minisque plus quam vulneribus certarent, ne in Sitalcem, quem inviolatum praestari volebat, temere peccaretur. Servo autem sua & domini libertas decreta est si mature pugnantem commonstraret. Vix ea Poliarchus edixerat, cum velitatio a Sardis coorta est Sitalcem ducentibus. Illico erupêre a Poliarcho praeparati & ex adverso Sardi haud multum cunctati missilibus simulatione fugae deserunt Sitalcem avidum perire & mortis spe maiora humanis viribus audentem. Sed servus inclamabat illum esse quem servari Poliarchus praeceperat. Ergo in medium turmae furentem excipiunt & armis contecti perferunt ictus exarmantque circumventum. Inde abnuentem se dedere & sollicitantem contumeliis iram hostium tamen trahunt ad castra. Quo conspecto Poliarchus: "Melius, inquit, apud nos quam apud Deos Manes cenaveris. Nec ingere maledicta quasi crudeles simus qui coëgimus te vivere. Ubi enim de huius belli exitu disceptaverint fata, in nobis mora non erit si tunc quoque persequi mortem volueris. Sed nolo apud umbras glorieris, quasi in tui mercedem nostra omnium fata dii prodegerint."
4. Uno deinde captivorum accito ea lege illum ad suos dimisit ut Radirobani nuntiaret bene habere in Gallicis castris Sitalcem; igitur curam de amici valetudine omitteret; victurum hunc saltem ad exitum belli, nam & tellurem & inferos deos recussasse victoriae pretium quam dare non poterant. His a captivo nuntiatis accendit Radirobanem coepti infelicitas, simulque insultatio exprobrantis superstitionem Poliarchi. Necdum certus an Poliarchus ille esset quem amabat Argenis, animi tamen odiique augurio suspicionem fovente verum exprimere statuit perplexa epistola, quam Poliarchus ut vanam obscuramque neglegeret, si forte cum Argenide nulla foedera iniverat. Sin autem erat ille quem Selenissa prodiderat, statim historiam agnosceret daturus haud dubia iracundiae & aemulationis indicia. Neque mora & uni vicissim ex Gallis, quos habebat captivos, litteras ad Poliarchum tradit, quas detulit ille ignarus conviciorum, quibus contumeliosissima cera legentis oculos implevit. Non enim Argenidi, non Hyanisbae Radirobanes pepercerat, aiebatque se mirari quod Theocrine post contubernium iuvenculae principis haereret Hyanisbae. Ut puellam fefellisset, sic ab anu iusto Cupidinis telo esse deceptam;[45] sed se vindicem adesse Siciliae, cui recisam simulatae Palladis cervicem vovebat. Ira turgidus Poliarchus, nec iam magis Hyanisbae quam sibi gesturus hoc in Radirobanem bellum, codicillos quidem pressit; ceterum tam commoto ea vespera vultu fuit, ut constaret nihil parvum agitari. Praeter conviciorum foeditatem adhuc animus turbabatur ad nomina Theocrines & Palladis, quaerebatque apud se quis haec Radirobani secreta retexisset, donec memor Argenidem ultimo quod inter eos fuerat colloquio esse questam de perfidia Selenissae, ipse rem omnem inde emanasse coniiciens coepit frendens unaque iracundia Radirobanem atque anum complexus sibi de utroque supplicium destinare.
1. Ut vero illuxit, ferro, non verbis refutaturus iniurias exercitum in ordines iussit ire, praemonita Hyanisbe ne cui inter pugnam portae urbis paterent. Nec se quidem de victoria dubitare sed, si qui suorum fugissent ex acie, nolle se intra munimenta hos recipi. Nunquam alacrior militibus visus convenientibus verbis unumquemque affatus est. Gallis adiutae Hyanisbes quae ipsos decora manerent referebat; Mauros tyranni odio sacra patria eversuri, agebat in iram. Utrisque[46] spolia ostendebat & in vicino esse Sardiniam: "Quam, inquit, si in isto quem videtis campo vicerimus, obnoxiam nobis eo modo habebimus quo Radirobanes Africam vellet." Omnes quidem illa verba&emdash;sed plus vultus dicentis&emdash;permoverant. Nec segnior acuendis militibus Radirobanes multos sibi in eam victoriam triumphos fingebat. Nam Poliarchum Argenidis sponsum esse inde crediderat, quod tam subito imminebat certamine quasi pridianas litteras vindicaturus. Si hunc ergo occideret, illo ipso vulnere cogitabat & se summum de Argenide supplicium esse sumpturum & a regno deiecturum Hyanisbem. Qua subacta ipse Mauritaniae sceptro auctus traiiceret in Siciliam, non habiturus ex hostibus qui victoris ora ferre aut ipsius in posterum[47] imperiis intercedere auderet.
2. Hac immani spe ferox instructos ordines admovit venienti Poliarcho. Nemo erat qui non de fortuna partium decreturum illum diem coniiceret. Intentior itaque cura spem civium variis terroribus miscebat. Prohiberi a muris civitatis non senes poterant, non flebilior turba, oneratae liberis matres, quos innoxios passim diis ostendebant veneratae ne teneris corporibus hostis illuderet.
3. Balearici, qui in Radirobanis acie erant, Numidas incohandae pugnae praemissos suis fundis turbavêre. Sed Poliarchus equites Gallos procurrere iussit spatiumque funditoribus adimere quo saxa librabant. Numidas autem monuit ut relicta proelii fronte leviter obirent hostium latera & quam plurimos a pugnae recto ordine in se distraherent. Contra Radirobanes satis agebat, aliquot turmis equitum circuire hostium cornua imperans & a tergo incautos adoriri. Simul Gallicae Africanaeque linguae peritos miserat, qui tanquam Poliarcho iubente proclamarent inclinare ad Sardos victoriam, profugerent Galli Maurique; Lixam ad receptum patere. Ea vox non paucos initio perculit; risu deinde excepta est, & pari vociferatione a multis relatum est ut fugerent Sardi.
4. Nihil medii inter utramque aciem erat; obstabant corporibus corpora, telum telo frangebatur. In tam arctis ordinibus aut cadere aut vincere unicuique supererat. Hortantium quoque clamor, questibus sauciorum & fragore armorum permixtus, terribili sono in urbem ferebatur. Galli praestabant equitibus. Sardi & Ligures phalange non cedebant. Sed ducum praecipuum opus fuit. Hinc Poliarchus praeter ingenium saevus non planctus, non vota audiebat deprecantium mortem, sive aures belli ardor occluserat sive in Radirobanem ira. Qui ex alia parte perruptos vi ordines solus saepissime intrabat tanquam oblitus erroris quo inter hostes provectus ingratiis Lixam pervenerat. Ita Sardi sub Poliarcho laborabant cedebantque circa Radirobanem Galli ac Numidae. Sed grandior ira Poliarchum torquebat nec vulgari sanguine restinguenda. Unum erat Radirobanis pectus, quod maledicti in Argenidem & Hyanisbem conscium suo vulnere expleret saevientem. Per suos igitur hostiumque manipulos quaerere hostem coepit dignitati & irae suae parem, multum quoque inclamitans ut si auderet, si vir esset, proprio discrimine totius belli fortunam provocatus exciperet. Vicit acrem & confusum proeliantium cadentumque[48] tumultum vox saepe repetita aliisque mandata & ad Radirobanem haud quietiora cogitantem allapsa est, quem hoc unum puduit quod prior non vocasset. Ocius cetera reliquit certamina, omnibusque submotis properavit in aemulum. Non leones Africa illa, non serpentes tanto furore incitatos aspexerat. Brevi tamen colloquio sustinuerunt avidas manus. Priorque Poliarchus: "Ades, inquit, ô latro. Da poenas turpissimae noxae. Non mihi hodie elaberis, non si plenius quam Achillem inviolabili Styge tua mater te intinxit. Tibi, Domina, sacrum hoc fero, si tam turpem hostiam forte accipies." Et Radirobanes: "Prodis tandem de gynaeceo, mollissime amator? Sed praeteritae vitae probra mors inter arma celaverit. Ne dubita, tanquam vir esses, iugulum dare."
5. Neutri[49] vacavit alternis contumeliis prolixius respondere. Ira, quae addere vires solet, iam nimia impotensque paene debilitaverat[50] manus. Coierunt tamen pectoribus, equis, telis non mollius quam si allisas rupibus rupes turbo conferret. Sed ictibus fortuna tunc abfuit & equi quamquam illo concursu laesi ad ceteram pugnam non fuerunt inutiles. Circumactis ergo habenis uterque iaculum alte amento quassatum vibravit, quod invicem parma excussum est. Supererat unicuique missile alterum. Id ne frustra periret diu armorum aditus oculis manibusque metiti sunt. Tandem Radirobani nihil certius visum quam equum hostilem confodere, quod ne impune esset, equum illius vicissim Poliarchus ferit in capite. Mox ambo veriti lapsum aut bestiarum iam in morte insanientium fugam velut pari consensu in terram desiliunt, raptisque bipennibus, quae pendebant ex equis, ad certamen precipitant. Sed suorum pietate divisi sunt. Quippe media Gallorum agmina atque Sardorum intervenêre furentibus. Haec vero auxilia cum uterque aversaretur, aegre tandem nec antea quam saepius iussus recessit e medio miles Regibusque arenam restituit. Qui adhuc integri omissis bipennibus laeva clypeum tenuêre, dextera hastam, quam ab hoste venientem Poliarchus eludens certiori ictu Radirobanem tetigit vulnusque haud modicum fecit in latere. Strinxêre inde ferrum, saepe ita conserti ut solo capulo ora aut pectora liceret verberare. Nulla pars corporis, nulli armorum nexus intentati supererant. Horror omnes & deinde misericordia permovit tantorum spirituum principes incolumi exercitu perire. Rursus igitur agmina coierunt diviseruntque pugnaces. Quod uterque in dedecus suum accipiens proximos cum ira & imperio rogavit ecquid victum se crederent, quem sic tegere, sic a pugna properarent eripere?
6. Sic militibus ducibusque discussis redeunt ambo ad postremum discrimen, animis quidem invictis sed multi sanguinis iactura vires abstulerat, anhelisque corporibus iam nec certi nec validi erant ictus. Plus animi tamen & sanguinis Poliarcho restabat. Memor deinde causae quae odium fecerat nec dubius, nisi viceret, perituram dolore Argenidem, altius sustulit ferrum eoque in Radirobanis iugulum oblique intravit inter galeae loricaeque commissuram. Ille se mori intellegens festinansque ad vindictam cursum in Poliarchum praecipitat affligitque sui corporis mole incautum, sic ut in terram ambo deciderent. Statim militum ululatu caelum inhorruit, his unum, his alium occidisse, plerisque utrumque exspirasse credentibus. Et quia sub premente Radirobane Poliarchus ceciderat, peiori omine mens Gallorum Maurorumque vertebatur, ut nec defuerint qui ad Hyanisbem decurrerent tristia de eo nuntiaturi. Inundavêre in campum confertissima turba Gallorum atque Sardorum. Nulla Praefectis reverentia, nihil vexilla ordinesque tunc poterant. Suum cuique videbatur ad Reges decurrere eosque seu occidissent, seu viverent ab arena eripere, adeo ut tumultuosa auxilia Poliarchum paene obruerint. Sed iam ille paulatim se expedierat ab hostis complexibus, & ultimo singultu explicitum ferro adhuc tentabat. Hunc vero ut vivere & erigi Galli simul Maurique conspiciunt, ingenti feroces gaudio provehuntur in Sardorum promptiores, Radirobanis cadaver tegentium ipsumque Poliarchum infestantium telis. Sed discrimen brevissimum fuit, nam & victoriae laetitia Poliarchum refecerat & Galli impigram opem ferebant. Sensim igitur Sardi cesserunt, aliquid quoque suae virtuti imputantes quod tanta in clade a fuga temperabant. Illis igitur late submotis hostili potitus corpore spoliisque opimis Poliarchus sincere victor fuit.
1 prolaturae (i.e. patefacturae) 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b; praelaturae edd. pri. et sec., 1664
2 è ed. pri., 1627, 1630, 1634, 1664; a ed. sec., 1659, 1664b
4 Compedium sic edd. pri. et sec., 1664; Reipub. vel sim. in aliis edd.
5 exercitum ab edd. pri. et sec., 1627, 1664; exercitum id ab 1630, 1634, 1659, 1664b (i.e. idquod)
6 Ut ex. gr. Maiores illi Domûs (vel Palatii) qui saeculo septimo regnum Francorum occupaverunt, e quibus Carolus Martellus notissimus est.
7 dicebant (i.e. Dunalbius et Eurymedes consentiunt) edd. pri. et sec., 1627, 1664; dicebat 1659, 1664b, 1673 (i.e. Rex loquitur)
8 volutata 1627, 1630, 1659, 1664; volutatae edd. pri. et sec.
9 vidistis (i.e. vos omnes) edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664; vidisti 1659, 1673 (ut cum verbo "scias" cohaereat)
10 tractus 1659, 1664b, 1673; tractum edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664 (fortasse B. vocabulum "tractum" generis neutralis cognoverat)
11 laevam (i.e. haud propitiam: cp. numine laevo Mart. 6.85.3) 1627, 1630, 1659; levem (i.e. fallacem) edd. pri. et sec., 1664, sed fortasse orthographia tantum -e- pro -ae-.
12 forent (i.e. decreta) 1659, 1664b, 1673; foret edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1664
13 imminent 1630, 1659, 1664, 1664b; eminent edd. pri. et sec.
14 praelabitur edd. pri. et sec., 1630, 1634, 1664; praeterlabitur 1659, 1664b, 1673
15 consilium (i.q.e. ad consilium exsequendum) 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; concilium edd. pri. et sec., 1627, 1664; vocabulum "concilium" cum "allegant" aptius cohaerere videtur quam "consilium," sed plerumque confusio horum vocabulorum.
16 contiguum 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673; contiguus edd. pri. et sec.; contiguam 1664
17 accepti 1627, 1630, 1659, 1664; accepi edd. pri. et sec.
18 Facies vero, inquam, suavissime puer, & 1630, 1659, 1664; Facies vero, inquam, suavissime, puer, & edd. pri. et sec.
19 ut (i.e. velut, tamquam) edd. pri. et sec.; uno 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1664b, 1673
20 Rhodanum 1627, 1630, 1664; Rhenum edd. pri. et sec. perperam
21 semper scribitur gynecaeum in edd. pri. et sec.
22 In edd. pri. et sec., 1664 (i.e. in hoc animi statu); Inde (i.e. deinde) 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
23 dimisit edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; demisit 1659, 1664b, 1673 fortasse recte quantum ad significationem, sed credo B. "dimisit" scripsisse.
24 illudente 1627, 1630, 1634, 1659, 1664, 1664b, 1673; ludente edd. pri. et sec.
25 i.e. firmiores ex his erant provinciarum Rectores.
26 Lectio "peccavit in milite" ut saepe ex Statio, Th. 8.688: "Cuspis in armigerum Phlegyan peccavit. Ibi ingens/Pugna virûm, stricto nam saevior inruit ense/Aetolus"
27 Sicambrem ed. sec. et omnes recc.; Timandram ed. pri. per incuriam
28 seditionis edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; seditiosis 1659, 1664b, 1673
29 Tomyris Scytharum Regina adactum in insidias Cyrum Persarum Regem necavit eiusque caput in dolium sanguine affluens immersit dicens "Satia te sanguine quem sitistis."
30 de fetialibus cp. Liv. Hist. I 32
31 quaestionem; & ecquid audistis 1664; quaestionem; Ecquid audistis, err. ed. pri., ed. sec., 1630, 1634, 1659, 1664b; quaestionem. Et ecquid auditis, ed. pri. ("&" frequentissimum ante orationem directam: vide IV.v.3, v.7, vi.1)
32 tu ed. sec. et omnes recc.; tua ed. pri.
33 i.e. testudinem vel lyram. "Chelys" saepe in Statio, cuius Th. 1-6 edidit Barclaius.
35 prodigis animis edd. pri. et sec., 1627, 1630, 1634, 1664; prodigos animos 1659, 1664b, 1673
36 sit (i.e. iniuria, vitium) edd. pri. et sec., 1627, 1664; sint (velut lectio esset "sint quiament") 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
37 festissimi edd. pri. et sec., 1630, 1634, 1664; festivissimi 1659, 1664b, 1673
38 bacae hederae in capite Bacchi
39 Minei filiae vespertiliones factae (ergo alis instructae) sunt ex quo Bacchi orgia contempserunt.
40 incognita erat haec species edd. pri. et sec., 1630, 1634, 1664; incognitae erant hae species 1659, 1664b, 1673
41 constituam 1627, 1630, 1659, 1664; constitutam edd. pri. et sec.
42 num ed. sec., 1630, 1659, 1664, 1673; non ed. pri.
43 qui eo absente 1627, 1630, 1634, 1659, 1664b; qui ab eo absente edd. pri. et sec., 1664
44 devovebis edd. pri. et sec. 1630, 1634, 1664; devovebit 1659, 1664b, 1673
45 deceptam (i.e. deceptam Theocrinem, i.q.e. Poliarchum) edd. pri. et sec., 1627, 1664; deceptum 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673.
46 Utrisque 1627, 1630, 1659, 1664; Utriusque edd. pri. et sec.
47 in posterum 1630, 1634, 1659, 1664b; imposterum edd. pri. et sec., 1664 (orthographia tantum)
48 cadentum edd. pri. et sec., 1630, 1664; cadentium 1659, 1673 perperam, cp. bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum - Vergil. A. 12.410. "cadentum" de hominibus; "cadentium" de rebus.
49 Neutri vacavit edd. pri. et sec., 1627, 1664 (ex usu poetarum; cp. Ov. Tristia 2.216); Neuter vacavit 1630, 1634, 1659, 1664b, 1673
50 delibitaverat ed. pri.; corr. ed. sec. et omnes recc.