Ioannis Barclaii Argenis. Liber V.
Capitulum I

1. Eo modo intra paucissimos dies profligatum est bellum longiori mole attriturum mutuas opes, nisi in cupidos principes incidisset, & qui privati sui fati rem omnium publicam fecerunt. Cedentibus Sardis minus infestus in castra reditus fuit, quod nec effuse fugerunt & conscius vulnerum Poliarchus properavit in urbem redire. Interim tamen dum medici subito remedio sanguinem sistunt, de proxima arbore exscindi ramum iubet quem aptatum trophaeo armisque Radirobanis indutum reclinavit in humerum suum. Sic ornatus conscendit in currum quem equi candidi trahebant, pulcherrimoque spectaculo circumfusus militibus, opima spolia gestans, ad Martis delubrum provectus est. Nulla enim in Africa erat Feretrii Iovis religio. Populus omnes vias impleverat ut per subitam pompam licuit ornatus frondibusque, quascunque sors obtulerat, nunc onerans manus, nunc vias qua triumphus pergeret sternens. Tunc in victorem laudes, tunc mutua de Africae salute gratatio. Hyanisbe in vestibulo templi opperiebatur Poliarchum, cui de curru descendenti in hunc modum locuta est: "Priusquam haec spolia propitio Marti sistis, Magne Rex, sine me ea tibi dicere, quae tu mox diis. Tua virtute sospites sumus. Reddidisti liberos caeli haustus, unicuique de populo suos agros, necessitudines, lares. Mihi vero purpuram, mihi absentem filium asseruisti. Exige a nobis quicquid voles, beneficio tuo minus erit. O fata! Quid quod video vulneratum & audio non sine discrimine vicisse! Victima ipse fuisti cuius sanguis mihi propitiaret victoriam. En igitur Radirobanem modo formidolosum Africae, iam ingestum humeris tuis armorum suorum specie, & quo propius discrimen fuimus, nunc gratiori horrore nostros oculos perfundentem. Veni ad deorum templa, Heros, quos olim augebis. Et sive his spoliis ad nostros tholos affixis tuam virtutem luminibus Afrorum consecras, sive tantum monimentum diis Gallicis in patriam transmittis, scias nihil obstare quo minus aras tibi statuam diemque & flaminem, nisi quod te inter mortales agere quam diutissime exopto."

2. Haec oratio ingenti populi plausu excepta est, inter quem Poliarchus, cum quae suam modestiam decebant Reginae respondisset, ad Gradivi fores venit. Adhuc cruentum de proelio religio erat ad aram accedere deove libare. Satis fuit sacerdoti trophaeum tradidisse, numenque compellare a limine, acciperet libens & paria saepe munera sibi dari annueret. Dum sic orat, sensim vulneribus coepit vinci. Iam pleraque enim frigebant & dilata curatione tumuerant. Adhuc tamen ne Reginam & milites terreret, in dissimulatione duravit, nihil aliud profatus quam aliquantulum quietis fessa labore membra reposcere.

3. Ibat ergo ad regiam comitante Hyanisbe & militum multis in eo adhuc quo pugnaverant habitu latus utriusque stipantibus. Sed nondum vestibulum subibant cum a Sardis adesse legatos nuntiatum est, quippe Sardi nec vivum a se Regem esse protectum nec mortuo saltem habitum honorem, ut in maiorum tumulis condi posset, impatienter dolebant. Timor inde inter illos vulgatus est ne captivo cadaveri hostis illuderet. Igitur in ipso tumultu quattuor optimates, magis suo quam communi consilio, re tamen cum praecipuorum aliquot breviter pensata, sumpsêre legationis infulas & omnium Sardorum nomine Lixam venerunt. Hos vero Regina annuente Poliarchus venire & dicere statim iussit in ipso regiae vestibulo, quasi contemnendam legationem non serio aut per otium & in cultu dignitatis, sed tumultuarie in via auditurus. Unus erat legatorum cui ceteri communem orationem mandaverant. Is convenientissimo sermone Poliarchum monebat ut clementer fortuna uteretur neu contemneret tanquam victos Sardiniae deos, aut etiam suos duriori in hostem occisum lege offenderet; venisse se repetituros Regis corpus; ignobilia etiam esse odia quae ultra mortem procedunt, nec disparis laudis fore & vitam extorsisse pugnanti & iam victo indulgere. Meminisset Radirobanem regii ordinis reverentia saltem a tumulo non arcendum. Si Theseum imitaretur, ne insepultos hostis manes pateretur errare.[1] Sin esset Achilles, contra auro vile non fore genti Sardorum principis sui corpus. Ad extremum addidit preces & inter viriles gemitus peroravit. Poliarchus contemptim ad eorum monita respondit se eundem genium deosque eosdem in consilio habiturum ad regendam victoriam, quos ad comparandum habuisset. Ceterum iis qui mori scelere meruissent ne quietam quidem mortem esse debere, nisi forte & dii, quos illi toties appellabant, defunctorum umbris parcunt. Horrere omnium memoriam ad Radirobanis flagitium, qui captato tempore sanctissima cum Hyanisbe foedera violavisset. "Denique, inquit, scitote mei iuris non esse quod petitis. Reginae arbitrium est saevire an misereri malit. Huic enim pugnavimus, huius cum cetera victoria Radirobanes vester est."

4. His auditis legati, iam coepto diffidentes, vertebantur ad Reginam, at illa abnuebat usurpare licentiam quam Poliarchus suo sanguine fecerat. Diu ergo altercati uter ferret sententiam se ipsos & legatos suspenderunt. Sed in Poliarcho vulnerum dolor moram non ferebat sciebatque praeterea praesentibus maxime nec diu libratis beneficiis candidae liberalitatis genium inesse. Itaque urgenti Reginae ut ipse aut absolveret legatos aut in alium diem differret: "Intellego, inquit, ô Domina, quid sensus tibi sit. Nam si pro acceptis iniuriis ulcisci cadaver velles, ipsa palam imputares hanc severitatem tibi. Nunc praeterquam quod es misericors, vis liberalitatis auctorem me videri quam promis in Sardos. Tollant sane, si sic iubes, inutile cadaver impii Regis, flammisque non sensurum imponant quae viventem melius excepissent." "Certe, inquit Hyanisbe, & intellegant nullas hic esse Thebas, & Poliarchum vicisse, non Creontem. Cum autem sepulto epigramma facient, meminerint inter illius victorias hanc civitatem bis ab ipso intratam."

5. Haec modico risu locuta a legatis avertitur, quibus ex Poliarchi imperio redditum corpus est ut erat, armatura spoliatum. Ipse tandem perfunctus publicis curis nec amplius ingredi valens, inter suorum manus pervenit in thalamum, vixque moratus dum lorica laxaretur, in stratum se coniecit. Quamquam medicos secum advexerat, memor tamen in Hyanisbae aula celebres esse sibique, cum a peiratis laesus illic aegrotavisset, perspectos voluit eos quoque advocari. Admoti igitur duo Galli totidemque ex Mauris expectatione profundius laesum mutuo inter se terrore[2] mussabant. Praecipui periculi vulnus erat in latus desidens, & explorantibus dubium an receptum in vitalia esset; sub haec percunctanti Reginae quid sentirent clam referunt esse in incerto Regis salutem. Illa prudenti dissimulatione rem tegi mandavit, ne qui motus in suis aut hostium castris exsisterent. Tum amplissima pollicitatione medicos adhortata ne quid fidei aut artis omitterent, ipsa, dum nudantur, dum explorantur vulnera, adesse ac videre sustinuit. Multum cruoris effluxerat (nam & statim ac in torum procubuit, ex omnibus vulneribus proruperat vis sanguinis) lentoque nec aequali venarum pulsu manus saepe tentata peritos terrebat.

6. Medicis itaque operam certatim promentibus unus illorum Afer, Themison nomine[3], oris propemodum temnendi staturaeque brevissimae ceterum arte sua & eventu consiliorum conspicuus: "Nihil agimus, inquit. Aliam mortem Regi timeo quam quae istis vulnerum meatibus sese insinuet. Neque enim putemus quicquid sanguinis ferro tactum est & loco dimotum ab corpore effluxisse. Sed & omnis cruor in venis nimio motu extra temperiem cum sua faece efferbuit. Coibit igitur adhuc calidus turbatusque in opacam saniem, & occupatis costis spirandi libertatem&emdash;& mox vitam&emdash;ni cavemus eripiet. Quid, inquies, remedii? Non aliud quam ut regiam in lacerto venam solvamus. Ita laxato sanguini turbatio adimetur, quae in tabem se cogeret." Omnes ad hanc vocem horrebant. Nam qua manu quave audacia exhausto corpori vitaeque vix in tantillo sanguine haerenti adhuc aliquid eriperent? Vicit tamen medici asseveratio eum non aliter vivere posse. Delibavêre itaque venam tristissima expectatione multorum. Singula deinde vulnera propriis remediis foverunt, quietique relictum vetuêre ullo tumultu ullove negotio in eam noctem sollicitari. Neque tamen Hyanisbae persuasum est ut abiret. Haud procul a toro in hemicyclo acquiescens accedebat identidem ad iacentem, nunc verita ne is defecisset & anxie legens anhelitum, nunc servorum sedulitatem praevertens & omnia officia exhibens vix scienti a quo tam prolixe iuvaretur.

7. Vix demum Hyanisbe urgentibus suis & deficiente iam nocte secessit in thalamum suum. Necdum multum somni ceperat cum principum concursu excitatur, simul gestantium[4] gratulari, simul quid in re nova fieri ipsa vellet quaerentium. Quippe cum in Sardorum castris tota nocte aliquid tumultus auditum esset, primo mane nec eorum visebantur in flumine naves, nec quicquam circa vallum aut custodiae erat aut omnino frequentiae. Missi deinde a Micipsa, qui solitudinem explorarent, retulerunt Sardos abiisse & pretiosiora contentos avehere, non pauca reliquisse victoribus. Liquidiori simul luce extrema profugientium classis conspecta est. Amisso enim Rege expers consilii cum ceteris purpuratis Virtiganes non desperaverat modo victoriam (nam cui vincerent vel cuius auspicio, nihil unum aut velle aut timere iam adacti?), sed & ferociam hostium illo aggere sisti posse diffiderat. Praeterea civilibus malis exercenda Sardinia armatos revocabat. Duo enim post Radirobanem erant qui sceptrum deposcerent ex duobus Radirobanis patruis geniti, quorum unus Harsicora ex iuniori natus, sed senior, suae aetatis rationem volebat haberi, alter Cornius dicebatur nec suum nascendi ordinem sed parentis referebat. Tot malorum praesagia, cum praeterea militem spes & alacritas defecisset, ducibus persuaserunt ut sine classico spargi per castra imperium iuberent colligendi subito vasa & Afris insciis solvendi ex litore.

8. Hanc felicitatem nuntiaturi Reginae, plurimi optimatum convenerant. Qua audita: "Utinam, inquit, hac laetitia frui possit qui eam nobis peperit. Utinam, Poliarche, non sim de te impensius dolitura quam de hostium clade gaudeo." Simul intra Poliarchi limen processit paucissimis matronarum & procerum comitata. Languebat ille vigiliae & sopori medius inter omnes aegritudinis summae notas. Gemitum tamen questuumve solatium nulli dolores expresserant. Eadem maiestatis constantia, quae valenti adfuerat, paene pereuntem comitabatur. Vox quidem debilior erat nec quae accipi, nisi a proximis, posset. Cumque Reginam vidit: "Numquid, Domina, ab hoste turbatum est? Sive sospitem dii me facient, brevi ulciscar contumaces. Sive umbra tantum ero, adhuc terrorem iniiciam. Interim permitte rem tuo Micipsae &, si placet, Gelanoro." Haec verba, quamquam tenuissimo sono exilia, eo affectu urgebat ut in vultu videretur vividioris coloris aliquid arsisse. At Hyanisbe: "Nihil opus, inquit, ô Rex, aliis armis. Nam quis tuae victoriae succedere dignus sit? Tu rem heri consummasti omnium viribus in uno Radirobane excisis. Aufugerunt perduelles turpi noctis auxilio, sociis insepultis, castrorum integro aggere & praeda, quam avehere celeritas vetuit, diripientibus relicta." Poliarchus ad has voces erectior videbatur percurrente totum corpus sensu successus. Ergo laetitiam vulgi inhiberi non voluit ad templa, ad litora, ad convivia properantis, quamquam adhuc de ipso timeretur iuberetque Hyanisbe differri publicam laetitiam, donec illam sua valetudine auxisset. Totam Lixam vana ambitio exhausit castra hostilia intrandi & de summo litore devovendi abeuntes. De spoliis deinde rixari ut vix diis Regibusque servarentur primitiae.

9. Cum vero attrectanda fuerunt vulnera Poliarchi novandaque remedia, principes amicorum circumstetêre lectum a medicorum vultu miserrime pendentes. Aderat medicus qui pridie sanguinem mitti iusserat. Is fasciam quae circa gravissimum vulnerum erat resolvit. Nondum enim medicina trifariam erat secta, sed iidem de morbo sententiam dicebant, diluebantque remedia, & manus aegris membris aut sauciis admovebant. Tunc vero visum instar prodigii iam saniem in pus ematuruisse. "O deorum munus!" exclamat Themison. "Reddite quicquid debetis caelo, si qui pro salute Regis vovistis. Nunquam ego ad hunc diem tam certa ac subita salutis indicia vidi. Abest febris; non modo vulnera non ardent, sed tanquam in mitigatis tempore plagis pars sincera quicquid emortuum est segregat resolvitque." Omnes, tanquam ex adyto oraculum esset, illas voces acceperunt. Amentes gaudio hi lacrimas mittebant, hi proximos amplectebantur. Deciderunt & in pavimentum multi Apollini & Aesculapio & Hygiae commendantes inceptum beneficium. Nemo tamen Reginae animum aequabat. Caelesti Punicae hecatombem vovit & ludos, coepitque bona fide tunc primum percipere victoriae voluptatem. Publice quoque tridui vacationem hilarior pietas fecit. Poema Nicopompi, quod Soteria dixit, quamquam multo post conditum (quippe rem sero in Sicilia absens rescivit) tamen operae pretium hic referri, quia tanquam adfuisset, subitam celebrat praesentemque laetitiam.

10. Vivet iô. Quid se, velut acceptura merentem,

Angusto vacui stipant iam limite caeli

Astra, vel Elysii sperant haec gaudia Manes?

Vivet & humanas multum dignabitur oras

Sceptrigerûm egregius Regum, qui caede tyranni

Gallica Sardois celebravit robora fastis.

Qua Stygiis limes niveus discriminat arvis

Insontes animas, nullique adeunda virescunt

Supplicio nemorum late convexa piorum,

Belligeri errabant Manes, quos inclyta virtus

Exemit poenis, & tuta ad flumina Lethes

Rixarum oblitos sero concordia iunxit.

Dumque per adversi regnum illaetabile Ditis

Poenarum infandas species, ignesque rotasque,

Securi aspiciunt, motoque e vertice Diras

Impia terrifico quatientes sibila nutu.

Ecce recens Stygias turba adventabat ad oras

Sanguineo informis cultu, nondumque remissis

Ensibus, & saevae crudelis imagine pugnae.

Mirantur summo Elysiae de margine silvae

Magnanimi heroes numerumque habitumque virorum,

Telaque & ereptis immania vulnera membris,

Qualia non rubris Simois lavat horridus undis,

Dum Phrygias acies, adversaque signa Pelasgum

Hinc ferus Aeacides, maiorque hinc submovet Hector,

Tunc ita mussantes: "Quod vasta in vulnera ferrum?

Quae tantae valuêre manus? Non saecula nostra

Has tulerant vires. Sic ô mortalia crescant

Robora, nec summo timeat deus omnis Olympo!"

Talibus intentos dictis mox grandior umbra

In sese advertit, Stygiis quam cymba laborans

Vix dederat ripis. Necdum caligine torvos

Mutarat vultus functi novus incola mundi.

Quin etiam amissi superant insignia regni,

Murice picta chlamys, nec adhuc direpta comarum

Vincula. Et erepto fulgebat dextera ferro.

Sed multo informes squalent in sanguine vultus,

Pectoraque & scissas fallunt spiramina fauces.

Haud mora, correptum, qua stat fera iudicis urna,

Nil veritus traxit lictor. Cessêre reorum

Vulgares animae, vertitque huc ardua Minos

Lumina. Terrificos sequitur reverentia vultus,

Et quamquam assuetas movit formidine sedes.

Ille autem iussus (nec detrectare potestas)

Pandere quae vitae series, quo funere raptus,

Quid meritos portet suprema ad Tartara Manes,

Incepit nondum deiectus & improba movit

Ora, memor regni. Tristes siluêre cavernae,

Atque audituras volvit Styx mollius undas.

"Si qua Radirobanis nomen fortuna sub umbras

Attulerat (certe hostiles huc saepe catervas

Egi, & rumpentes lassavi stamina Parcas),

Ille ego Sardoa modo formidabilis aula

Advenio. Me gens certis Balearica fundis,

Me Ligures timuêre. Sed ô quid inutile iactem

Robur & armatis insignia castra maniplis,

Si nulla extincto superest reverentia sceptro,

Et virtus hic sola valet? Quid me urget Enyo?

Horrentes differ stimulos. En sponte profabor.

Heu nimium fisus regnis, meque inter amicae

Fortunae obsequia & primaevi sanguinis annos,

Mortalem oblitus, non fas aut iura colebam,

Non superos. Deus ipse mihi, frangique voluntas

Nescia. Tum meritae nusquam mens conscia famae,

Nec fidi comites, vilisque ad singula plausus.

Quid memorem Siculo meditatos litore raptus?

Quid Libycas acies & nullo in limite vota?

Cum subito mihi saeva dies, inimicaque fata,

Ultoresque dei." Simul his suspiria duxit

Et siluit. Sed plura ferox tunc poscere Minos

Quae saevae fortuna necis (proh triste superbis

Supplicium!) & quantis victor se tollat in armis.

"Ille, inquit, quo se iactavit Gallia rege,

Cui non fama prior, cui non certaverit aetas

Ulla patrum, non me ille tamen, non mortis inultae

Deiecit fatis. Sensit quoque mutua ferro

Vulnera, & hi raptum tarde emisêre lacerti.

Nunc iacet exsanguis victor, lucemque supremo

(Sic reor) obtutu quaerit. Proh numen! & ista

Num prior antra subit?" Dixit liventia circum

Ora ferens, caesi Manes ceu quaereret hostis.

Finis erat, iustisque ratae sortitibus urnae

Tantaleum ad laticem & refugi mala pabula rami

Damnatum anguicomae raptim abvexêre Sorores.

Spargitur Elysiis velox tunc rumor in arvis,

Te, Poliarche, mori. Torvus sic dixerat hostis.

Sic metuunt, sperantque pii, comitemque ducemque

Te cupiunt, spondentque solo meliora relicto.

Quis prior alloquio; quis inanem tangere dextram;

Quis monstrare vias, lucosque, animasque potentum

Heroûm, cupidas versat gravis ambitus umbras.

Haec dabit herba toros; ista sua tempora lauro

Cingit, & hic fessos melius fons abluet artus.

Sic fremit&emdash;Hyblaeis si Regem abvexerit error

Vallibus, & reducem praemissis nuntiet alis

Turba minor&emdash;laetum per cerea limina[5] vulgus,

Angustantque fores, parvasque citantia vires

Agmina, stridenti properant se credere caelo.

Ecce autem caeci rediens per nubila mundi

Castor adest. Tunc forte poli statione relicta

Mutabat cum fratre vices. Et lucidus astro

Se fundebat apex, & habebant tempora flammas,

Purpuraque ex humeris, & vultu Martis imago.

Haud mora, decepti sic te descendere Manes,

Sic, Poliarche, putant; longe simul obvia pandunt

Agmina, Ledaei propior cum numinis arsit

Vultus & errantes se collegêre catervae.

Mirantem cinxêre tamen, mixtisque rogarunt

Vocibus. Interea pressis suspensus habenis

Constitit, atque omnes respexit Cyllarus umbras.

"Dic age, nam superis vidisti haec proelia campis,

Quo Regis stant fata loco, quem Gallia nobis

Maesta dabit, nostrosque subit quo limite campos?"

Substitit incertus primum; mox sidere toto

Risit, ut irato si pelleret aequore Castor

Nubila, & in laetas descenderet igne carinas.

"Audite, ô Manes, vestrisque haud debita lucis

Gaudia frustrato faciles nunc ponite voto.

Ponite. Nec dispar Superos spes nempe fefellit.

Vidi ego pugnantis vultusque animosque, piumque

Robur & extremo nutantem in sanguine vitam.

Vidi ego quaerentes Superos, qua parte iuberet

Aetheris hanc puris animam concrescere flammis

Iuppiter. Eoo mallet caelove cadenti

Credere, perpetuae nitidam vel iungeret Ursae,

Cum pater omnipotens: " 'Non hoc sub tempore, dixit,

Hunc nostro egregium iuvenem dare munus Olympo

Decretum est. Restant terris quae maxima victor

Bella gerat. Nondum hunc omnis locus, omnis Enyo,

Omnia lustrandi sensêre piacula mundi.

Aspice quae species membris, ut Martia fortis

Bella decet, placidaeque tamen non asper olivae est.

O decus! O proles nulli aspernanda deorum.

Atque utinam concessa mihi! Placata dedisses

Tu mihi tu veniam, coniunx, huicque ubera parvo;

Candida nec sparso micuisset semita lacte.

Non haec non uni debentur gaudia saeclo:

Ille diu florens iuvenisque diuque senescet.

Longius indulgent Parcae. Dabit ille nepotes,

Aeternam terris sobolem, quae limite felix

Insurget[6] patrio, seniumque his exuat astris.

" 'I, gnate, accelera, laeto cui germina succo

Paeoniaeque artes morbique & vulnera parent.

I, precor. Arcanos plagis infunde liquores,

Qui superant mortem, qui saucia numina curant.

Sive meus Mavors, Phrygio seu pulvere laesa

It Venus, & strictum Tydeidae exhorret ad ensem.

Quin & Pergameo paulum se tollat ab angue

Filius, ac Mauros tecum illustrare penates

Approperet solers. Timeat nec fulmina rursus,

Invidiamque meam. Nunc, ô nunc annuo vinci

Fata libens, tanto quocunque immitia Regi.'

"Sic fatus genitor, Regisque ante ora iacentis

Iam stabat medico circum praecinctus amictu

Phoebus, & occulta purgarat vulnera lympha.

Nunc parcente manu plagarum angustat hiatus,

Nunc sociat gnato plantasque artusque manusque,

Et multum ambrosiae venis cessantibus addit.

Protinus exhausto redeunt in pectore vires.

Pallor abit. Sensit Superos nova vita faventes.

Quare agite, ô sancti Manes, celebrate Camoenis

Absentem Elysiis. Teneat seu sidera virtus,

Sive habeat terras, seu vestris incolat umbris

Semper cara piis, plaususque & vota meretur."

Finierat Castor. Laeto fremuêre tumultu

Securae umbrarum sedes, unoque favore

Et maria & tellus & ovans respondit Olympus.

Capitulum II

1. In hunc modum processerunt aliquot dies, nullius tempestatis novitate notabiles (nam & Poliarchus expectatione celerius vires recipiebat), donec litterae quas Arsidae commiserat Argenis rursus turbulentae fortunae ludos instauraverant.

2. Nam ut Gobryas Arsidasque exegêre in inopi litore noctem, quo post tempestatem successerant, coeperunt collatis sententiis pensare quo ire aut quid facere praestaret. Classem militesque habebant, hanc quassatam egentemque auxilii, integros illos & desiderio sui Regis flagrantes. Materies illis locis deerat, vasto solo nec arborum patienti. Utcunque tamen refectis ratibus, aquam ex fonte qui&emdash;rarum in Africa decus&emdash;haud inde procul fluebat comportant. Sparti quoque copia erat sterilibus in terris, magno ad armamenta auxilio. Iamque adversi venti ceciderant. Sed quas terras aut quae maria peterent ignari quo tempestas egisset Poliarchum? Incertos animos explicuit tandem Arsidas, qui Gobryam his verbis secreto compellavit. "Nimia silentii fides nunc criminis instar esset, ô Gobrya, si aut tu Regis tui consilia sic apud me taceres aut ego legationis meae summam a te averterem, ut communi consilio non possemus nobis ipsis dominisque consulere. Quid autem interest, quod iam invicem scimus, superstitioso inanique silentio dissimulare? Age, Gobrya, nonne in Siciliam navigat ista classis?" Tum Gobryas illa libertate erectus: "Tu vero, Arsida, inquit, nonne ab Argenide ad Poliarchum venis?" Utroque fatente arctoque complexu sanciente novam fidem, simplicius inter se ad reliquae consultationis ordinem secesserunt. Monebat Gobryas paucissimos ex ducibus esse quibus Poliarchus hoc petendae Siciliae prodidisset consilium; ceteros falli longioris expeditionis specie. Ceterum sibi maxime uni omnia Regem familiarissime monstravisse; promissas Argenidis nuptias hoc exercitu vindicandas, tam adversus nescioquas Siciliae leges Gallicam affinitatem prohibentes, quam in Regem Sardiniae intempestivum & gravem virgini procum. Tunc Arsidas: discessisse ex Sicilia quidem Sardos sed atrociori fluctu inundare[7] salutem Poliarchi atque Argenidis. Esse enim nescioquem Archombrotum, cui filiam Meleander despondisset. Solis Gallorum armis posse hoc nefas praeverti. Properet in Siciliam Gobryas cum copiis illis. Id solatium Argenidi fore ut securior maiora expectet auxilia aut, si necessitas non patietur moram, cum eadem classe profugiat. Sed & Poliarchum anticipata diligentia aut illic iam esse aut statim adfuturum. "Quod si, inquit, aderis prior, finges cursum destinatum in Graeciam, missoque praecone flagitabis a Meleandro ut in anchoris liceat stare donec socios quos tempestas divulsit in unam classem exceperis. Dabo autem ad Argenidem litteras, sed quas ipse scilicet reddas. Colloquendi rationem res locusque & tua industria aperiet. Huic si obsequeris scis quanto apud Regem tibi honori futurum sit." Hic Gobryas: "Amplector tuam fidem solertiamque, mi Arsida. Sed cur nobis in patriam te comitem non praebes? Posses utcunque meum adventum conciliare Meleandro &, hercule, me ad Argenidem duceres." "Immo, inquit Arsidas, si tibi videbitur, mihi triremem relinques. Hac ego pererrabo Africae litora ut, si qua Rex vester tempestate eiectus est, litterae mihi commissae non pereant, & ipse praeterea me referente intellegat quo loco in Sicilia res eius reliquerim."

3. Postquam ita convenit, Arsidas accepta triremi quae velox & maris oras legentibus commoda erat destinatam navigationem exorsus est. Gobryas autem cum navigiis quindecim, in quibus praeter nautas classiarii bis mille & ducenti merebant, in Siciliam cursum instituit. Nec distulerunt operam venti, non quidem a puppe propitii sed ita dispensati ab occidente, ut & ab Africa Siciliam & ab Sicilia Africam petentium obliqua vela impellerent. Quippe eodem tempore Archombrotum fata vehere properabant in Africam, cum egregia hominum manu navibusque omni ad bellum commeatu, quantum sivit festinatio, instructis. Is enim litteras matris per servum mature acceperat, quibus illa monebat in exitium Africae Radirobanem armari, nuptiasque iure materno differebat donec in Africam transmisisset consociassetque cum ipsa consilia. Quamquam gemino motu paene mens Archombroto submota est&emdash;indignatione in Sardos & dilatarum nuptiarum dolore&emdash;tamen tota Africa amori cedebat ardentiusque agitabat cur matri placeret tamdiu se torqueri, quam quibus auxiliis hostem a patria arceret. Quid Meleander deinde cogitaret, quidve Argenis? Quoties ingrata mora res perdidit & indignata est non statim admitti felicitas? Sic turgens duramque saepius matrem tacitis intra se questibus accusans, breve mitigando animo tempus sumpsit.

4. Inde prima dolendi furendique nube consumpta, conatus in Radirobanem vertere quicquid ira suggesserat, ad Meleandrum ivit illique his verbis locutus est. "Utinam meum genus, Rex, professus ante essem, cum me Siciliae gravem & incommodum esse aliena iniuria non cogebat. Nunc simul & indicium generis mei facio, & asserendae dignitati efflagito vestra auxilia. Hyanisbe Mauritaniae Regina mater mea est. Ea litteris significavit imminere formidolosum sibi & Mauritaniae hostem. Quamquam in regni discrimine moveri debeo, plus tamen abominor ipsum matris periculum. Iram praeterea geminat mali auctor. Ille scilicet Radirobanes, ille latro, quem in tuum & Argenidis caput grassantem hinc fata depulerunt, rursus muliebrem praedam petit. Nec ab eo timerem Mauritaniae meae, nisi quod imparatam aggreditur. Ibo igitur &, si in generum placeo, succinctus tuis viribus, addamque Radirobanem Lycogenis fatis. Et Sardinia Mauritaniae serviet, Mauritania vero Siciliae. Nam cur ante hoc bellum nuptias faciamus, in quibus instantia arma & incerti eventus sincera gaudia esse non siverint? Si vincemus, pulcher erit hymenaeus pompa triumphi. Sin aliter fata statuunt, nolo paucorum dierum maritum Argenidi esse."

5. His auditis non pauciora quam quae Archombrotum agitaverant moverunt Meleandrum: simul audire quod Archombrotus erat Hyanisbes filius; simul in Radirobanem peti auxilium; simul nuptiis filiae, quas tantopere urgebat, iniici moram. Tot cogitationum velut agmine plenus in gaudium maeroremque anceps erat. Archombrotum tamen imprimis amplexus est audito Mauritaniae nomine cariorem. Dives regio & olim hospita Meleandro commendabat tantarum opum iuvenem, iam antea indolis virtute carissimum. Deinde in insignem pietatem referebat quod ille asserendae parenti nuptias posthaberet, ignarus hanc in fervido iuvene & adacto matris imperiis non spontaneam esse virtutem. Radirobanem vero acerrimum sibi hostem sciebat, & in lucro ducebat cum eo potius apud Mauros quam in Sicilia sua decernere. Regni quoque periculum quod ad Archombrotum spectabat & ipsius Archombroti gratia eiusmodi beneficio occupanda facile impulerunt animum ad armorum consilia. Ergo in bellum societate promissa, iam illum, ut Reginae filium magnificentius cultum, nihil amplius dissimulabat se generum optare. Gratulatus quoque filiae est quod nuptura clarissimo principi esset. Quae omnia sic Argenis accipiebat ut fati sibi exitium maturantis praesagia, uno tamen hoc laeta quod inducias ei dabat expeditio Archombroti in Africam. O turbida mortalium consilia! Iam occulte Radirobani Argenis favebat; is illi placebat hoc in Africam bello; huius impetum commendabat numinibus&emdash;non tam ut vinceret, quam aut ne vinceretur aut in mutua clade occumberet.[8]

6. Ubi vero vulgatum est Argenidis cum Archombroto nuptias solo bello differri quod in Mauritania instabat, haud mora, omnium ordinum primos ad eius limina ambitio adegit. Arma certatim, equos, navigia ornabant. Nemo erat in patricia iuventute qui non offerret operam, sumptuque ad bellum & maturandae profectionis acri hortatu novo principi se probaret. Ea Argenidi tristissima erant, ad quam multi praeterea veniebant gratulatum quod Mauritaniam suo sceptro coniungeret, etiam laudibus efferentes Archombrotum, eique propitios deos & brevem in Siciliam reditum incommodissima humanitate optantes. Nec poetae defuerunt tam publico argumento. Quorum unus opera Timocleae, iam olim sibi familiaris, ad Argenidem pervenit & muneris sui ignarus porrexit hos versus indignanti.

7. Instat Hymen, totisque parat connubia votis.

Instat Hymen, sed tu cupidum succendere castas

Nunc prohibes, Gradive, faces. O dure, tuisque

Saevior Odrysiis, sic nostra in gaudia pugnas,

Et sancto gemitum ferus internectis amori?

Quid queror invidiam superûm? Sunt ista faventis

Signa deae, Paphias fumant cui thura per aras.

Illa coronatis genialem auctura triumphis

Laetitiam, differt avidas paulum improba flammas,

Exstimulatque morâ, ceu parvae aspergine lymphae

Grandior exsurgit, laesusque irascitur ignis.

Nunc age Threïcios molire per ardua currus,

Armipotens, Libycaeque potens discrimina pugnae.

Hunc Regem, ceu tu superos fortissimus inter,

Sic hominum primum, magnae tege numine dextrae.

Vos quoque, Sicania thalamos dum mater in aula

Apparat & similes miratur Cypria vultus,

Ite, leves pueri; bellum vocat; ite per auras;

Et vos arma decent, nec frustra tenditis arcum.

Ite, Cupidinei coetus. Sed parcite telis,

Inque feros vester potius stet vitricus hostes.

Victores Libyca postquam remeabitis ora,

Gratior hic vestras vacuabit pugna pharetras.

8. Et Archombrotum quidem ab amandi dolendique anxiis curis nonnihil revocabat haec praesens armorum intentio. Nunc ille laudare, nunc acuere suorum studia, videre in armis praeludentes vero discrimini, instituere qui commeatibus, qui telis, qui navigiis providerent. Auxilii enim non vis modo sed gratia celeritate constabat, ut sentiret Hyanisbe & intellegeret Argenis quam strenuus esset. Intra paucissimos dies parata in anchoris stetit classis trigenta triremium. Minora navigia viginti ad armamenta & varios usus comitabantur.

Capitulum III

1. Meleander fidum hominem & negotiorum usu exercitum addere Archombroto haud imperite cogitavit, tanquam ad Hyanisbem legatum. Ita enim rescire se posse quicquid non hostis modo sed ipsa cum filio Hyanisbe moliretur. Vices rerum & experientia regnandi multam solertiam capaci animo impresserant. Nullam tamen suorum negotiorum partem cautius exigebat, quam delectum eorum quibus ad exteros Reges aut populos legationem concrederet, reputans illos venarum instar esse, quae pro suo habitu occultam salutis aut morbi vim ex diverso tractu terrarum inspirarent in patriam. Erat expertus, cum illi se priusquam dominum fidemque respiciunt, rem patriae, dignitatem, consilia aut silendo aut annuendo prodi. Cum autem turbulenti impetu animi aut imperitia superba laborant, hinc quidem asperius obloquendo, illinc vero renuntiando deteriora, saepe turbas concitare, quae superfluae initio ex mutua contentione & subinde crescentibus causis in necessarios motus exaestuent. "Pone denique, aiebat, eos esse aequabiles, at nisi ingenii vigor accedit, & conscius fraudum quae in illos parabuntur, non modo non consilia gentium deprehendent ad quas legati sunt, sed simulatione & quodam obsequio capti dominos quoque suos, nihil verum aut exactum referentes, pessima simplicitate decipient." Praeter haec curabat Meleander ut genio Regis aut populi quem adiri oportebat commodissimus esset orator, haud ignarus consortia morum ad familiaritatis suavitatem plurimum procedere & aegre mortales cavere ab iis quos amant. Inter has artes magis anxie pensabat quos sic dimitteret ad Reges exploratum, quam quibus praecipuas imperii vires in sua Sicilia traderet. Nec aut amicitias aut familiarium commendationem secutus, etiam solebat irasci si quis auderet sic dubio pendentique necessarios suos aut affines obiicere.

2. Tunc vero impensius deliberabat ecquem sibi quam Archombroto futuro principi fideliorem eligeret. Biduum tacita consultatio extraxit, & denique sedit rem mandare Timonidi. Cui ad se vocato ita locutus est: "Si esses edocendus quam curam quamque fidem legati nomen velit, non ego te impari onere opprimerem. Volo te in Africam cum Archombroto proficisci & meo nomine salutare Hyanisbem, apud eam deinde haerere donec a me successorem accipies. Quae illi Reginae de bello, de filio, de affinitate nunties, te hodie Cleobulus docebit. Unum ipse admoneo ne cuiusquam gratiam meae anteferas. Quid illic agatur, quid velint aut possint, ne peperceris referre. Nec time ne haec fides tibi periculosa sit, si quid scribas quod hi nolint quos laedere nolles. Diu est enim quod silere perdidici." Timonides non laetior fuit accepta dignitate, quam de scopulis qui in eo cursu latebant sollicitus. Sciebat (nam Arsidae & Nicopompo erat familiarissimus) Archombrotum Argenidi non placere. An hanc autem obiret provinciam gratus utrique? Quod si alterutri in odium veniret, credebat mansuram offensae memoriam multo altius in laeso quam gratiae in illo quem iuvisset. Sic igitur Regi: "Nec dubito de silentii tui fide, Rex, nec arbitror commissuram Hyanisbem aut Mauros ut quidquam nuntiem quod tegi oporteat. Sed fortuna varia est, sed tempus, sed homines; denique estis Reges. Si quid tale occurret, non tantum in tua, sed & Cleobuli manu fata utique mea erunt, ad quem (utpote Praefectum secretorum) legatos destinare litteras suas iubes. Et de tanti hominis fide anxius non sum. Sed quid si alteri hanc litterarum Praefecturam mandabis? Quid si vicariis suis ipse? Ut non haec fiant, at hoc ipsum nimis supplicii mihi erit, posse contingere." Tum Rex: "Non iniusti, inquit, hi metus. Verum si qua eiusmodi erunt, scriptis mihi ipsi litteris omnia secure commiseris." At Timonides: "Scilicet insolentiam ad te scribendi omnes suspectam non habebunt? Aut non invidiosum mihi apud Cleobulum, si tanquam damnata eius fide suo muneri & integritati sic detraho?"

3. Perplexus ad haec verba Meleander coepit solus spatiari, ratus quae Timonides tanquam pro se attulerat ad Regum ipsorum salutem pertinere. Tunc vero potestatem Praefecti secretorum animo volvens, non sine horrore cogitabat quantum ille acceptis legatorum litteris posset: tanquam arbitrum rerum, nihil hunc magis quam quod placet principi referre. In hac vero libertate quas cum exteris amicitias, si velit, non obruat, aut iniurias atque fraudes praecorruptus non mulceat? Quod si perfidiam quae argui possit prudenti scelere vitabit, at ipsa negotia narrando torquere, verbisque premere, aut elevare omnia poterit, tanquam hoc quoque orator mandavisset. Ita simul & eadem & diversissima erunt, quae illi Praefecto legatus & Regi ille tradet. Parvo momento deflecti aut intendi negotia possunt & ex supercilio aut remissione dicentis, subitam efformamus & maxime efficacem in mentibus imaginem rerum quas primum audimus. Tantae quoque potentiae viros clam vicini principes solent vel muneribus aggredi vel&emdash;quod valentissimum ambiendi genus est&emdash;arcana familiaritate, paene tanquam aequales, sic colere ut vix intellegant se sollicitari ad turpissimam servitutem. Si igitur his machinis aut omnino concesserint aut debilitatam saltem fidem non opponent illius principis consiliis quem illicito foedere sic amabunt, idque apud exteros legatus persentiscet, quae Regis commonendi sit ratio? Huic scilicet quem accusat litteras mittet? Hunc iubebit sua crimina ferre ad Regem? Hunc se ipsum acerrima accusatione proscribere? Nempe hoc infrequens dices, nec deesse alios optimates per quos scilicet tunc legatus ferat ad Regem proditionis indicium. Immo vero ardua erit tantae accusationis provincia (in qua scilicet aut actorem aut reum perire necesse est) si illam hominibus credideris, qui ut sint secretissimi ac paene ut taceant, adhuc nimis loquuntur, ac non potius codicillis insontibus, mutis, sui expertibus, quos Rex unus & legat & premat. Quid si praeterea tectiora aut minora scelera erunt, aut de quibus ipse legatus addubitet? An invidiosissima delatione violanda tunc fama Praefecti secretorum delectis hominibus qui hunc apud Regem insimulent? Nulla pax rebus, nulla dignitati securitas. Et saepe legatus tantis inimicitiis posthabebit officium. Sed ut eiusmodi Praefecto fides & probitas insit, at saltem (quod saepe fit) si in gerendis rebus dissentiet legatus ab illius sententia, & quid ipse censeat referre Regi volet. Quî hoc fiat[9], si per hunc solum sensus suos Regi ostendit? Non enim in se pugnabit iste Praefectus, non se deseret, non fovebit adversa, legatum odisse pronior quam sensus illius principi commendare.

4. Meleander, cum haec omnia eius animo nec cogitans subiecisset Timonides, agitare simul coepit de remediis in illa discrimina. Erat quidem tanta virtus Cleobuli ut in eo non haereret suspicio. Sed ordinare non tantum in praesens, verum ipsis nepotibus rempublicam Reges debent, & ineptissimi in unius hominis virtutem cultus & admirationis est, publicum munus si quo ille fungitur multiplici liberaque potestate attollere, quasi fatale sit ut ea semper dignitas cadat in probos, cum potius armatura sit viribus suis temeritatem eorum qui ambitu vel errore in eam succedent. Secum ergo constituit anxie legatis praecipere ut, quoties isti Praefecto scribent, ad Regem etiam destinent codicillos, non prolixos illos quidem nec graves negotiis, nisi occurrant quae non interposita alterius fide nuntiare praestiterit. Hac arte nec laboraturum Regem brevium litterarum&emdash;& plerumque non seriarum&emdash;lectione, ignarumque Praefectum quid illic scriptum sit, bona utique fide quae ipsi legatus mandaverit quaeque senserit relaturum. Sed & hunc quoque praeter legati invidiam accusari improvidum posse, non suspecta illius ad Regem litterarum frequentia. Ea autem sic demum processura, si Rex (tanquam salutis aliquod pignus) acceptas epistolas continuo leget & ceterorum omnium oculis sancte subducat. Ita enim & legatis in securo futuram libertatem, & neminem resciturum seria an quotidiana perscripserint, quo Regi magis in integro dissimulandi consulendique potestas sit.

5. Sed instituenda haec sensim & propemodum non sentiente Cleobulo, & auspicandi pulcherrimam rationem offerri hoc discessu Archombroti, quasi daret suo in eum amori ut de ipsius valetudine iuberet Timonidem destinatis ad se litteris nuntiare. Clam igitur Timonidi imperat ut, si quae essent soli Regi perferenda, uni sibi concrederet, & ne suspiciosae litterae essent, si rarius & veluti extra ordinem mitterentur, scriberet non Cleobulo quam sibi frequentius. His praeceptis ornatum dimisit. Cumque paulo post adesset Cleobulus, rursus iuveni imperavit quam saepissime scribere nec Cleobulo modo sed sibi de valetudine successuque Archombroti, paria ficturus ut quisque ab eo legatus mitteretur ad exteros, donec mos ipso legatorum ambitu convaluisset, amantium hoc per litteras maioris dignitatis cum Rege consortium.

Capitulum IV

1. Omnibus ad navigationem maturis cum Archombrotus salutaret Argenidem discessumque excusaret, illud quoque miserrimam virginem torsit, quod is necdum sentiret se despici & ipsa sui amoris opinione inimicum auxisset tot opibus, tot studiis Siculorum. Fastidiose ergo respondit probare se quod ad matrem rediret; nemini enim melius quam domi suae esse. Tetigit Archombrotum non perplexa verborum acerbitas, quam dicentis species & austeritas augebat. Sed nec questus nec iurgia tempus aut locus ferebant. Potius veluti non sensisset se ad exilium invitari, respondit sanctiorem patriam & cui plus deberet illam videri, quae dominae quam quae sibi primam lucem infuderat. Dum haec loquitur, intervenit Meleander. Quo conspecto remisit Argenis de rigore verborum refecitque invita Archombrotum. Qui postquam litavit in arena, cum omni exercitu subiit mare. Satis locutus proceribus qui in eadem triremi vehebantur, secessit tanquam acquieturus & animum lacessentibus curis aperuit. Nam Argenidis sermo turbulentissime in mentem redierat. Quid vero excitasset hanc in virgine crudelitatem? Paene ridicule admonuisse quietis domesticae, an erat improperantis quod omnino abibat, an simpliciter sua foedera aspernantis? Sub haec reputans quicquid antea ab Argenide aut mite aut severum acceperat, vix regebat molestissimam metuendi sperandique discordiam. Quod praeterea haruspex in litore significaverat numina navigationi annuere… O dolor! An sic intellegendum ut dii interdicerent reditum, prosperis sed veluti fatalibus ventis discessum urgentes? Haec & similia dolendi argumenta congerentem urebat maxime Poliarchi memoria, de quo, praeter antiquas suspiciones quae iam aemulationi suffecerant, quicquid erat a Selenissa retectum fama gliscente cognoverat. Inter eiusmodi cogitationes acerbitate plenissimas suspenso iuveni suisque doloribus nimia contemplatione indulgenti dabat utique fiduciam Meleander, amore in ipsum praecipuus & nuptiarum conciliator. Sed quid suarum rerum displicebat Argenidi? Aut potius quis puellae tantopere alius placebat? Ille nempe Poliarchus: "Quem ô, inquit, si mihi fata obvium dabunt, quanto lubentius quam ipsum Radirobanem hac manu, hoc ferro de amore atque vita deiiciam! Et vero meretur odio meo oppetere, tot malorum mihi auctor ac virgini, quam nisi carminibus teneret, ego tam claro sanguine, tam opulento regno, tot amoris indiciis, ac etiam (fas sit tacite cogitare) non ignobili fortitudinis exemplo flexissem. Sed illum sua obscuritate tutum unde quaeram aut quo persequar? Nisi esset hac spe minor quam improbe concipit, non tamdiu abesset aut ubique secretus fugeret conscientiam Meleandri. Hei mihi! Sed & si occurret patebitque irae meae, & ea forsitan quam meditor ultione iam dubiam virginis mentem peius a me averterim.[10] Immo certus sum vitam illius mihi obstare; an item sit obstitura mors viderint dii. Certe nec de mortuo quicquam sperare ipsa poterit, & sciet utique fortissimum fuisse qui vicerit."

2. Sic apud se digerebat Archombrotus male sana consilia, interdumque dolebat quod Poliarcho olim amico sic irasci cogeretur. Nondum vero ab illius oculis Siciliam venti removerant, cum Gobryas haud procul Syracusis anchoras iecit, missoque ad terram praecone ubi Rex degeret quaesivit. Cumque audisset imminentem pelago arcem, quae Epeircte dicebatur, ab illo tunc incoli, ipse unica triremi Syracusas concessit tanquam commeatuum causa. Misit inde delectos qui Regi significarent Gallorum magnam classem in Graeciam indeque in Asiam navigantium tempestatibus sparsam per aequor fuisse; huius partem in Siculo mari expectare socios, si forte ab errore illuc quoque agerentur; petere ipsum ducem ut liceat colloqui Regi, nam principis tanti conspectum pro maximo tempestatis pretio sibi fore, quae haec litora dedisset. Meleander, ut humanitate praecipuus erat, quamvis ambigeret quid Gallorum tanta classis in Graeciam vellet, tamen ad colloquium invitatus non renuit. Venit igitur Gobryas cum amicis servulisque omnino viginti. Cui Epeircten intranti obviam missus Eurymedes ad se hospitem deduxit, & humanissimum expertus haud perfunctorie commendavit Meleandro. Postera die deductus ille ad regiam sui expectationem, quantam Eurymedes fecerat, facile implevit, nisi quod sentiebat Meleander, cum quaereret cui coepto hanc Gallia classem ornasset, non sincere aut simpliciter responderi. Itaque exploratorem veritus esse honorarios custodes clam tribuit, qui incautum nec ratum se timeri solerter observarent.

3. Sed Gobryam altior cura versabat, qua arte quove ductore secreto colloqueretur Argenidi. Memor tandem purpuram, quae nullibi pretiosius fulgorem quam in Gallia admittit, in navibus suis esse ei a Poliarcho praeparatam, hanc afferri ad se iubet, tanquam in hospitii gratiam regiae virginis donum. At illa iamdudum non minoribus curis concussa, secum vehementer quaerebat an sperare auderet has naves a Poliarcho praemissas maiorem comparante exercitum. Sed parumper huic solatio innixa rursus consuetudine lugendi ad deteriora revoluta est, ut & ludibrio sibi esset hac tantilla iucunditate spei quam hauserat. Sed quid Arsidas morabatur? Cur non procedebant promissa Poliarchi? In ipso an fortuna tarditatis causa erat? Exierant destinati menses ad reditum. Ipsa vivebat non illius auxilio, sed infelicitate Archombroti, quem in Africam bella vocaverant. "Heu in meos luctus fortis & sapiens & dignus amari, Poliarche! Cur ego te vidi? Cur etiam una placui quam multiplici morte conficeres? Ego si te nesciissem, hoc quidem ipso vixissem misera, sed saltem non sensissem. Non deerant toto orbe quas amares felicius. Do virtutum tuarum immeritas poenas, quarum unaquaeque me divisam, me[11] fortasse contemptam ad interitum adigit. Hei mihi! Quid si & ipse non leviora iam quereris? Quid si dolore quem sentis & illo quem in me suspicaris obrutus iaces, timesque praecipue ne tibi potius irata quam fortunae, in culpam fatorum te transcribam? Sponsi felices quibus vel celeriter successit vel qui deorum contumaciam & dolos exierunt[12] subita morte!

Capitulum V

1. Sic forte querenti cum iam aliquot dies in aula Gobryas traxisset, nuntiavit Eurymedes hospitem Gallum ei donum afferre purpuram in Gallia tinctam. Non recusavit virgo munus aspicere, hoc ipsum ad commoditatem colloquii a Gobrya subornatum & maiora quam quae credebat Eurymedes afferri paene iam sentiens. Cum ergo intrasset Gobryas explicuissetque invidiosam vel Tyriis muricibus mercem, non Argenis satis quae monstrabantur cernere, non aut loqui composite aut loquentibus se praebere. Adeo omnes sensus rapuerat trepida expectatio aliquid de Poliarcho audiendi. Parum aberat quin prior interrogaret ignotum. Sed Gobryas illi admotus, cum muneri inspectando intentissimos omnes vidit, voce submissa: "Ut, inquit, hoc donum auctor pretiosius faciat; misit ille ad quem Arsidam legavisti." Exciderant ad hoc verbum Argenidi vires, ut ex trepido silentio intellegeret Gobryas altissime tactam esse. Itaque alia quaedam publice locuta, velut muneris gratias haberet, secreto Gobryae dixit: "Quaeso te, hospes, hac vespera domi sies[13]. Arcessam te, ubi sublapsa frequentia solitudinem faciet." Sub haec Gobryas discessit, & ipsa laudare impense inter muliebres coepit oblati velleris nitorem, pretium deinde augere & sic loqui Timocleae: "Hoc donum simplicis liberalitatis credi vix potest[14]. Facile hospitem censeam Regi aliqua de causa supplicaturum, & hoc munere sibi suffragium meum parare voluisse. Nam & oravit ut se, ubi otium esset, liberiori colloquio dignarer. Volo hodie hac cura defungi, ut si quid impetrabile in votis est, operam promittam; sin latent graviora, ne supplicem vana spe extraham, & non imparia suae purpurae dona remittam discessuro."

2. Haud multo post in hortum secessit qui forte Meleandro ad venationem profecto infrequens erat. Itaque ipso viridarii secreto admonita Timocleae imperavit unum ex corporis custodibus mittere ad Gobryam, qui eum ad hortum produceret. Ille Argenidi sibique non defuit. Cui vulgaria aliqua percunctanti cum publice respondisset, paulatim veluti lapso ad varia sermone magisque intenso, secerni a reliquis coeperunt solique ambulare. Tum Gobryas: "O domina, inquit, non Sicilia tantum & Gallia tua sed quantumcunque in orbe[15] regnorum est, digna, ignosce Regi meo quod me priorem vides. Causam morae ingratissima tempestas facit, quae cum classe venientem depulit a cursu. Nos quoque eiecti in Africam fuimus&emdash;ego, inquam, & Arsidas, qui pridie tempestatis in me inciderat. Et is quidem per Libyae oras tuum Poliarchum vestigat, legationem obiturus quam mandasti. Isthuc vero navigavi, sive Rex iam adesset, accessurus exercitui quem maximum ducit, sive adhuc expectaretur, tibi interim traditurus tantillam hanc classem. Etenim tuum nutum simpliciter manemus. Utere nostro sanguine qua placebit. Scio te solam esse, in qua verissime Rex meus aut despici possit aut coli."

3. Sic locutus litteras Arsidae porrigit, in quibus fere eadem quae ipse memoraverat continebantur. Quibus lectis ut amor nunquam quietus est: "Quid ergo credemus, inquit Argenis, Rege vestro esse factum? Si pepercisset illi tempestas, an credis diligentiorem alium futurum ex quo de eius adventu cognoscerem?" Hic Gobryas, quamquam & ipse non intactus eo metu, tamen multa congessit quibus naufragii suspicionem averteret. "Nam nec, inquit, cum una aut altera navi maria sulcat. Naves longae & triremes ultra quinquaginta sunt quae illum comitantur. Etiamsi praetoriam navim (quod dii non siverint) tempestas solvisset, an tot nautae, tot milites non manus & humeros praeberent, quibus carissimus Rex proximo navigio imponeretur? Sed nec credendum est aut totam Regis classem obrutam undis, aut qui cladi superfuissent non iam nobis funebria nuntiaturos. Nimio citius quae obsunt quam quae optamus, amat fama ignobili gaudio nobis ingerere. Ne iniusto denique metu crudeles nobis simus; respice has triremes quas duco. Iisdem cum Rege fluctibus iactatae sunt. Nullam tamen ex iis tempestas expugnavit. Vel itaque Regem in remotiores delatum oras existimo, vel corruptis vi ventorum armamentis iacturam reparare. Neque enim soli navigationi sed & bello exercitum adornat. Intra paucos hos dies videbis, Regina, ferventem Siciliae oram fortissimis viris, qui omni studio exprobrabunt hostibus tuis, si quos hic habes, quod virtutem apud se genitam indiligentius coluerunt quam nos externi."

4. Erecta consolatione tam magnifica virgo adhuc tamen de Poliarcho anxia erat. Ardebat praeterea Gobryam prolixius percunctari tam de illis quae sciebat quam de ignotis. Dum enim de Poliarcho loqueretur, seria ac levia virtute amoris delectabant. Sed nec tempus sinebat iam vespera obscurum, nec familiarium curiositas inter se quaerentium quid tantum cum Gallo loqueretur. Rursus igitur suam opem promittenti: "Ego, inquit, quid ex re vestri Regis sit maturius expendam. Tu cum Eurymede sis frequens, cui ipsa commendabo amicitiam tuam. Finge autem idoneas causas non recedendi a litore, hisque ego favebo apud patrem. Facile quoque inibo rationem, qua saepius ad colloquium meum & sine suspicione pervenias."

5. Hoc dimisso cum quaereret Timoclea ecquid ille voluisset: "Nihil magnum, inquit Argenis, nisi forte nondum explicuit animum suum, & primo congressu noluit gravis esse. Laudavit benignitatem hospitii, oravitque ut suarum navium una, cui supellectilis pretiosissima insunt, in hunc portum recipiatur, non isthic plus biduo haesura, intra quod tempus quaedam tempestate corrupta refici possint. Ad hoc se operam meam apud Regem expetere." Sub haec verba in cubiculum virgo regreditur, accersitumque ad se Eurymedem iubet agere hospitis curam, quoque solertius falleret: "Est, inquit, ut illi xenia paremus, saltem iis quae obtulit nec pretio nec venustate cedentia. Haec dum quaerimus, vide ne ad discessum se comparet. Satis erit brevem ad moram vel dilata venatio vel promissum spectaculum. Iterum moneo: cave, Eurymedes, ne improvisus hinc abeat."

6. Ita institutum ubi dimisit & quietis specie nox dedit ad curas libertatem, tunc reputare exitus omnes coepit, tunc ex re consilium capere, fortiusque quam antea & Reginae more dolere. Poliarchum, si vivebat, esse venturum iam ipsa Gobryae classis, iam Arsidae litterae certissima ratione monstrabant. Quaerenda igitur remedia quibus illi vivam quoque se servaret. Sin ille perierat, se demum non victuram. Sed qua ratione, quove praetextu Gobryae classis assideret Siculo litori? Necessarium tamen hoc erat ad ea quae cogitabat subsidium. Sic enim decreverat: si prius rediret Archombrotus quam de Poliarcho quicquam certi esset allatum, clam fugere ad has naves & vel inde petere Galliam, vel coacta Siculorum factione, abstinere a nuptiis ad quas pater adigeret.

7. Haud incommode tandem ita rem commenta est. Primo mane ad Meleandrum ivit & Siciliae solitudinem questa vereri se dixit ne Radirobanes, ubi Archombrotum audisset cum praecipuis Insulae viribus isse in Africam, rursum raptui imminens aut ipse veniret aut militum in se partem ad improvisum bellum emitteret. Nihil ergo securius quam Gallos aliquo propitio numine ad se advectos mercede conducere, qui litorum custodiam agerent, ut si bellum ingrueret, peregrini iactura sanguinis Sicilia defungeretur periculo. Negotium unius mensis fore, intra quem possint de Archombroto & Radirobane referri certiora. Et Gallos nondum, ut audiverat, ex tempestate ad navigationem instructos, non aegre tantilli temporis moram addito pretio audituros: "Qui praeterea nec tam pauci sunt, inquit, ut iuvare non possint, nec eo numero ut metui a Siculis debeant, si auxilium in perfidiam mutent." Cum patrem his verbis permovisset, secreto deinde Cleobulum & postea Eurymedem vocat. Urget suos de Radirobane metus. Gallorum praesidia ostendit quorum opera haud magno pretio emi posset. Cumque illi in contrarium disputarent, nam nec ignotis bene credi nec viros Insulae deesse, liberius Argenis: "Si hoc, inquit, Siciliae non tribuitur, at meo timori tribui volo. Regem in meam sententiam iam perpuli. Mihi non probabitur qui eum in aliam partem consiliis suis flectet." Haec imperiosius urgentem neuter ausus est importuna irritare prudentia. Regi quoque ambitiose auctores fuerunt, praesertim cum Argenis adesset, ut Gobryas ad litoris custodiam invitaretur. Et ille: "Quandoquidem ita censetis, inquit, tu homini colloqueris, Eurymedes. Sciscitare an hic moram pati possit. De mercede deinde viderimus." Eurymedes mandato defunctus Gobryam non difficilem habuit haud ignarum id commentum ab Argenide esse. Operam igitur suae classis in mensem promittit, sola mercedis mentione offensus. Nam quo magis probaretur, liberale praesidium & in amicitiae tesseram offerebat.

8. In hoc statu res Siciliae erant, dum Arsidas omnibus Africae partibus triremem applicat & quacunque se brevia terris insinuant, scapha provectus interrogat agrestes, si qua de illis litoribus visa esset classis externa aut ullos omnino mortales ad eos tempestas reiecisset. Iamque irrito labore defessus languebat, aestum praecipue non ferens, quem Auster inspirabat ab arenis mediterraneis allapsus, cum opportunissime factum ut Mauritaniae fines contingeret succederetque ad litus, in quo non grandis portus & inde stadiis octo modicum oppidum incolebatur. Forte fuit ut tunc in portu spatiaretur illius regionis Praefectus, inter paucos fortitudine & prudentia insignis. Ille Arsidam videns, quem vultus habitusque peregrinum hominem esse monstrabant, blandissime accessit & tam magistratus sui quam humanitatis officio de patria & negotiis rogavit. Cumque Arsidas, quo multa & varia memorandi necessitatem effugeret quia Gallica triremi vehebatur, se simpliciter Gallum esse dixisset, statim Maurus insiluit in amplexum &: "Satis est, hospes, audivisse Galliae nomen, inquit. Omnia vobis debemus. Procede sodes in urbem hanc & quacunque te navigatio vocabit, primum apud nos a iactatione sali refectus, novis commeatibus triremem onera." Stupebat Arsidas ad insperatae benignitatis prodigium in externa gente atque incognita. Subire igitur terram comites iubet, Praefectoque dexterior & ab omnibus cultus proximi oppidi viam exorsus est. Veritus deinde ne procedentibus colloquiis proderetur non a Gallia venire, videreturque humanitatis officia aliis debita aut parata quaesiisse mendacio, paucis recensuit esse quidem se Siculum, sed quia Gallicis remigibus utebatur quaerebatque praeterea Galliae Regem, se Gallis, cum de gente rogaretur, annumerasse. "Nempe, subiicit Praefectus, illum quaeris, absque quo in servitutem[16] externam omnes Mauri concessissemus?" Monstra haec Arsidae erant omnium quae illic Poliarchus gesserat ignaro. Ergo ne aut ipse diutius aut Praefectus erraret, haud perplexe rogavit quid novi accidisset quodve beneficium a Gallia processisset ad Mauros. Se enim vi ventorum in ultima Africa propulsum & diu iam errantem haec nescire.

9. Tum Praefectus aggerere omnia cupide coepit: qua insolentia Radirobanes bellum movisset & ut, veluti ad condictum diis ferentibus cum exercitu advenisset Rex Galliae; quae deinde belli fortuna, quam varii sub brevissimo tempore casus. Sed ambitiose morabatur in Radirobane occiso: ut pugna acris fuisset, ut anceps aliquandiu fortuna, & victor haud perfunctorie vulneratus. Ast ubi narrandi serie Radirobanem Gallici Regis manu perculsum in terram deduxit, non tenuit diutius laetitiam Arsidas, sed vultu sic diffuso ut constaret laetitiam non fingi: "Caesus ergo est Radirobanes? Ille Sardiniae Rex? Ille nuper a Sicilia reversus? & quidem a Gallico Rege? Cui&emdash;ne frustra exsultem&emdash;quod nomen, mi hospes, est?" Tum Maurus: "Geminum illi nomen est, inquit; quo errore & diu lapsus sum & vidi alios errare. Modo enim Poliarchus, modo Astioristes a suis appellatur." Assertus est hoc sermone Arsidas in certissimi gaudii sensum, adeo ut & Mauros & qui eum deducebant paene in eandem affectuum suavitatem adigeret. Non curarum meminerat, non laboris. Tantum quasi diis loqueretur, rogabat quae fata, quae sortes inimicissimos Reges compulissent in Africam, aut quod numen sic ordinavisset ut sanguis Siculis odiis debitus tanquam Africanae utilitati penderetur. Ad se deinde ex hac contemplatione regressus, quaerebat quo se ab illa victoria Poliarchus recepisset. At Iuba (ita Maurus vocabatur) retulit adhuc vi vulnerum aegrum iacere in Mauritaniae regia urbe. Illinc omnino expedito equiti quattuor dierum viam esse.

Capitulum VI

1. Inter hos sermones in urbem pervenerant & Arsidae peritos viarum exposcenti, quibus duceretur ad regiam (nam recruduerant venti & timebat ne repetita iniuria tempestas paene repertum Poliarchum eriperet), Iuba negavit itineris copiam se facturum, priusquam exta Hospitali Iovi sacrata simul prosecuissent. Aestus erat & in horti umbraculis deductus Arsidas super appositos toros epulas expectabat, gratissimis Iubae sermonibus de bello & Poliarchi victoria moram subinde fallentibus, cum tandem opulento convivio mensae convivas ad se convertunt. Et subitum luxum miratus Arsidas nihil tamen altiori intentione spectabat quam inter promulsidaria esse varii generis poma, ita glacie circumvenienti inserta ut aliorum pars emineret extra hoc frigus, alia prorsus condita tamen sub lucentis aquae crusta nativo colore cernerentur. Quid potissimum crederet ambigebat novitate illa concussus. Certe enim haec poma recentia erant, rursusque sub illorum mensium sideribus aqua frigore non coibat. Tum ne ficta imagine luderetur, primum manum glaciei admovet, quae ut iusto rigore digitos ussit ut non posset dubitari quin aqua haec esset & verissimo quidem gelu concreta. Mox & poma dentibus tentat, & haec quoque nativo sapore mitia erant, nisi quod ad nimium algorem obstupescebat gustus.

2. Delectatus admiratione hospitis Iuba invitabat ad cibos admiratione nimia cunctantem. Sed Arsidas cum risu quaesivit qua ille ex Scythia cum Africae arboribus mixta hanc gustationem prompsisset. Tum Iuba: "Ut magis mireris, inquit, cum in hortum intrasti, haec poma adhuc ex arboribus pendebant, & quae modo est glacies, ex fontibus unda manabat." Geminato stupore Arsidas haesit exquisiitque ab Iuba, quo carmine, quove in antro tam subito natura se mutaret. Et ille: "Nova est, inquit, apud nos haec ratio revocandi arte hiemem sub medio sole, quam exsequar postquam mulsum gustaveris." Aderat puer Aegyptius cum mulso, quod in calice praeferebat & ipso ex glacie facto. Quo exhausto cum in terram a puero collideretur doleretque Arsidas fragile quidem sed in aestatem pretiosum vas perire: "Noli indignari, inquit Iuba. In singulas potiones usus eiusmodi scyphorum est. Iterato eundem in mensa conspici vile esset." Nihil amplius gustabat Arsidas, avidus cognoscendi qua arte ad naturae veritatem sic perveniretur, cum allata sunt variarum formarum ex aere prototypa. Orbium, poculorum, paropsidum, omnis denique convivalis instrumenti species erant. Tum Iuba: "Haec sunt claustra, quae aquis infusis glaciem concipiunt. Quippe unumquodque operculo suo sic tegitur ut orae invicem cohaereant, excepta foraminis angustia, per quam aqua liquitur in interiora, quo modo ex stanno vel plumbo fusilis supellex conflatur. Alveolo deinde ligneo illa deponimus, cuius fundum sale primum nigro illo parumque contuso & mox nive contegitur, quae nobis semper ad manum est, fulta straminibus & in umbra antrorum toto anno inviolata. Supra ipsa deinde prototypa in alveolum sic demissa pari modo nix quoque aliquoties cumulatur, sale toties interiecto. Ita haec aqua illo in aere ad glaciem praeparata accipit undique circumiectae nivis frigus, quam sal acri mixtura vetat liquescere; in locis praecipue umbrosis qualia vini aut olei apothecis effodimus. Trium circiter horarum spatio coit aqua, & si quae poma inseruimus, qualia nunc miraris, haerent saepta in glacie. Aestu deinde languentibus grata est haec vis nimii frigoris, quam & ipsa novitas commendat. Nuper enim nescio cuius non inepta luxuries hoc solatium invenit."

3. Oblectatus narratione Arsidas licentius marcenti stomacho ingerebat haec poma, quibus corrupta frigore aqua rigorem insinuaverat; simul avide novis semper ex glacie calicibus bibebat, summo frigore sitim ut solet acuente, quamquam interdum Iuba monebat periculosam intemperiem esse nisi parce utentibus. Sed cum de prandio surrexissent & Arsidas calidae usum multo ioco traduceret, paulatim omnes nervos receptae hiemis malignitate ita laxari sensit ut egestas hinc inde epulas paene anima sequeretur. Iuba non misericordia tantum motus sed & metu, ne huic sponte mortem crederetur propinasse, nulli sedulitati parcebat: solari Arsidam, medicosque urgere, & nunc suos, nunc illius ministros verbis convenientibus affari. Ut vero in deterius fama attollitur, Arsidam fato propinquum haud tarde vulgatum est. Dum trepidant comites servulique, quidam illius mercenarius ex Euboeorum colonia, qui in Oscis Neapolim condiderant, tempus locumque furto nactus haud modicam praedam egit. Sacculus erat ex carbaso quem sub veste reconditum idonea cura Arsidas servabat. Illic pretiosum aliquid inesse Graeculus diu ante coniecerat. Dumque vestes laxantur aegrotanti & sui ignaro ipse familiaris officii simulatione accessit, detraxitque non sentienti sarcinam & ceteris pietate & metu occupatis sese domo proripuit.

Capitulum VII

1. Ubi autem primo impetu mali sedato Arsidas loqui potuit, a medicis quaesivit quid de periculo suo, quid de itinere sentirent. Medici prospera esse signa ad valetudinem respondent, sed ventriculum & ceteros nervos, qui intemperie frigoris afflicti febrim toti sanguini asperserant, aliqua quiete recomponendos esse. Optime actum iri si non ultra quatriduum morbus profectionem differret. Ille cum diis questus tali in tempore moram offerri ad Iubam convertitur &: "Litteras, inquit, quas ad Regem Poliarchum habeo, nefas esse hic sisti meo casu. Si dabis qui viae duces sint, has statim per unum[17] ex meis transmittam ad regiam. Hic deinde acquiescam patientius, donec ire per morbum licebit." Laudavit Iuba consilium addiditque praesto esse qui, quemcunque Arsidas destinasset, ad regiam comitarentur. Tum Arsidas fasciculum quaerere cui erant litterae Argenidis commissae. Prorsus is erat qui domestica mercenarii fraude perierat, quem ut a veste divulsum obstupuit & vidisse omnes negarunt, statim vires furiosa indignatio suffecit. Prohibentibus medicis exsiliit de lecto interminatusque est domesticis suis mortem, ni propere redderetur carissimum pignus. Urgebat insanus quaestionem, deosque appellabat & homines, nec sine suspicione circumspiciebat in Mauros, qui primum aegrotanti adfuerant. Spoliatam deinde intuens vestem & nunc illam, nunc ora dilanians quaerebat quis familiarium proprius aegrotantem accessisset. Sed omnes adfuerant & tali in statu in pietate posuerant tangere collabentem. Tum demum eadem doloris acerbitas quae languentis robur intenderat, consumptis viribus, peius invalidum deiecit.

2. Aegre suffitu & violentis odoribus reddita vox est, qua ut primum uti licuit: "Si me, inquit, fortuna destituit morbo & furum audacia violatum, at non ego me deseram, non principes meos. Date ceram & stylum. Hodie ad Regem scribam. Intra biduum etiam vitae periculo utcunque lectica viam exordiar. Protinus Phorbantem vocate; hunc volo cum meis hodie litteris proficisci." O fortuna! Is ipse Phorbas erat, qui cum furto aufugerat. Ergo & in navi & per urbem missi qui quaererent; tandem renuntiant frustra operam a se consumptam. Statim Arsidae suspicio sceleris incidit, quam tamen dissimulans ad forum, ad portum redire praecipit[18], qui non profutura diligentia absentem vestigarent. Nec segnius advocat Iubam submotisque ceteris: "Fallor, inquit, aut perfidia mercenarii mei hanc aegritudinem mihi facit. Cur enim lateret, praesertim me aegro & vitae ambiguo, nisi praedam scelere nactus non me tantum sed & Africam fugeret? Si amatis Poliarchum, vindicate iniuriam quam latro huic intulit. Dimitte ad proximos portus qui nuntient ne ullus temere peregrinus in navibus recipiatur. Sed quam occultissime potest procuranda haec quaestio ne, si resciscat exploratores in litore esse, alia fraude nostram solertiam eludat. Ego apud meos hodie dissimulabo me quicquam durius de eo suspicari, ut fallamus flagitii consortes, si quos forte apud nos reliquit." Iuba rem curae sibi fore asseruit statimque per homines fidos vicinorum portuum magistratibus quae videbantur scripsit.

3. Sed haec Phorbas ante coniecerat, meriti sui conscientia acuente metuendi solertiam. Is perpetrato scelere adhuc ignarus quid esset in furto, latebras ad recognoscendam praedam quaesivit, scilicet si nihil inveniret perfidia & periculo dignum, omnia ad Arsidam relaturus quasi haec aegro nec sentienti ad tutiorem detraxisset custodiam. Ecce autem exsolutus fasciculus catenulam primum dedit ex gemmis, quae nexili auro ligatae per aequalia spatia tumebant; tres deinde anulos cum grandibus gemmis, modico lino divisos, ne attritu venustas artificii periret; pauci in fundo resederant nummi ex auro, quae omnia Arsidas ad incerta fortunae corpori suo applicita servabat. Praeter haec tabellae inerant, longe Arsidae pretiosiores reliquo censu, illae quae itineri dederant causam ab Argenide ad Poliarchum. Phorbas omnibus diligenter inspectis suae quidem audaciae gratulabatur gemmas & aurum. Sed hae eum litterae turbabant. Ad Poliarchum videbat esse missas. Unde tamen aut a quo non noverat & verebatur, ne plus illae turbarum, plus in eum exploratorum cierent quam aurum aut gemmae. Ire ad portus non placebat, vix dubius hos in se obsideri. Interiora Africae nec fidem in hominibus promittebant, nec exitum quod quaerebat habebant in Europam. Tandem sceleris & necessitatis ingenium ad novi facinoris pericula incertum coëgit: iret ultro ad regiam; Poliarcho eas litteras daret; & in ipso scelere praemia summae fidei ambiret. Postquam igitur fallendi rationem omnemque mendacii contextum polivit, in proximum oppidum profectus illicque percunctatus quae via ad regiam duceret, celerrima sibi & illi, quem viae ducem assumperat, iumenta conquisiit. Tertio die urbem ex montis cacumine inspexit. Tum equo & ductore dimisso ipse solus pervenit ad custodes, vultuque pallenti (quippe quem ex composito exterminaverat cursu) se ad Regem Poliarchum festinare ambitiose iteravit. Illico deductus ad arcem est. Et tunc quidem minus vacabat Poliarcho post longam forte insomniam acquiescenti. Sed Phorbas ad Gelanorum deductus cum supercilio monstrabat se magna & quorum procuratio celeritate constabat nuntiaturum advenisse. Quis esset dicere iussus: "Regi, inquit, melius dixero. A Sicilia ad eum advenio. Litteras fero & heu! vereor ne hac ipsa mora quam facitis corrumpatur negotium, cui delectus paene in cursu spiritum amisi."

4. Siciliae nomen audiisse, illinc quoque afferri litteras, & nuntium aliquid ingens trepidatione praeferre visae sunt Gelanoro causae idoneae dormientem Poliarchum compellandi. Sedatior tamen accessit ad stragula ne terrorem, a somno excitatis & adhuc sui incertis periculosum, primae Regis vigiliae infunderet. Tussi igitur & modico vestigiorum strepitu pulsatum ita affatus est. "Adsunt, Rex, a Sicilia litterae & nuntius nescio quid festinat." Nihil cunctatus Poliarchus resedit in lectulo & nuntium adduci praecepit. Intrat ergo immani fiducia cubiculum Phorbas quod secundum deos potissimum timere debuerat, ornatamque fabulam non plus verbis quam gestu & fronte in hunc modum exorsus est.

5. "Ego, inquit, ex Arsidae amicis sum, ô Rex. Is ad te Sicilia proficiscens inde secum me abvexit. Cum te diu quaesiisset, tandem ad victoriae tuae famam cursum huc tenuit. Nec iam procul eramus litoribus, cum nostrum navigium peiratae tribus lembis circumsistunt. Arma pauci habebamus placuitque compluribus ante pugnam deditio. Ita proditus Arsidas cum familia & sarcinis in eorum potestatem concessit. Sed cum direptis omnibus novae praedae studio flagrarent, princeps eorum strictam in Arsidae ora sicam intentans: " 'Video, inquit, ex cultu & suppellectili te hominem magnarum opum esse. Itaque nisi praeter haec quae cepimus tria talenta praesentia numeras, ego ex his catenis (nam illi catenas iam dederant) iugulo soluto in mare te provolvam.' Et Arsidas: " 'Unde mihi praesentia haec talenta, cui nec libertatem reliquistis?' " 'Immo, subiicit praedo, cum de tua navigatione percunctarer, te ad Mauritaniae regiam ire professus es. Certe non te oportet illic esse ignotum. Quemcumque tuorum volueris, ea lege vinculis eximam ut, nisi intra hoc triduum sit in isto litore cum pensione quam poscimus, certissime pereas. Nec fraudem mediteris aut in nos vindices provoca. In statione sumus unde liber prospectus est. Non mari, non terra insidias locus capit. Si is quem miseris praeter se ullum adduxerit, capite lues. Quin si interim naves in nos fortuna propulerit, fortunae poenas dabis.'

6. "Cum sic impia & barbara voce dixisset, deiectus Arsidas semel atque iterum nos omnes intuitus tandem me propius iussit accedere &: " 'Vide, inquit, mi Phorba, quantum fidei tuae credam. Ex diligentia tua nunc pendeo. Vade ad Regem Poliarchum; quo loco sunt meae fortunae significa. Non ille talentis tribus parcet in re mea capitali. Et ne ambigere possit, quin vera pericula nunties, has litteras accipe (simulque de intimo sinu extraxit). Scriptae ad illum sunt. Quis scripserit, tua scire non interest. Ferendas tibi trado, non tantum ut pignus sint fidei tuae sed magis ne pereant, si me isti peiratae immerentem conficient.' Ita dimissus, ad te, Rex, altero ad meridiem die pervenio; tantundem ad reditum superest si vis Arsidam vivum aspicere."

7. Inter haec dicta litteras Argenidis Poliarcho tradiderat, quasi missas ab Arsida. Quas integro lino sinceras ut temptavit simulque solitum Argenidis ad se signum conspexit in cera, laeto horrore infremuit. Simul tamen in periculo Arsidae commotus dum solvit epistolam: "O quicunque mortalis es, inquit, cui Arsidae fata commissa sunt, si strenuus eris & eum mihi reddes, crede non te talenta praedonibus tria, sed tibi ipsi ingentes divitias portare. Adeo memorem beneficii me dices. Tu, Gelanore, propera huic aurum quantum satis est dare. Iam promptum esse oportuit. Vade ne difficiliores ex mora praedones sint. Sed ô, an incolumi Arsida in hos posse iri existimas & nefarios de suis lembis ad cruces deferri?" Abominatus Phorbas meritum crucis omen, manum utramque vehementer intendit strictisque oculis: "Cave, inquit, cave, ô Rex, in hanc mentem te dederis. Lembi praedonibus veloces sunt. Insederunt plagam apertam. Truncum mehercule Arsidam vobis dispergerent fugaque inulta dispicerent infelices insidias."

8. Iam Poliarchus solutas tabellas legebat. Vera erat Argenidis manus. Sed omnino lamentabilis oratio. Facinus vindictamque videbat Selenissae simulque Radirobanis impiam mentem, qui nefas non habuerat pudicissimae virgini probra ingerere. Sed hunc quoque iam non vivere & quidem a se victum solatio erat. At quid in Archombrotum remedii, urgente hymenaeum Meleandro & bimestri salute vix donata Argenidi? Cum deinde in ultimam ceram oculos flexit ubi solet dies exaratae epistolae ascribi, iam tempus quo aut ipsum redire aut mori Argenidem oportuerat effluxisse intellexit. Nunc igitur se damnare, nunc irasci tempestati, nunc Africam devovere, in qua servanda putabat se perisse. Sed omnia in Archombrotum vota, omnia odia recidebant. "Ego me, inquit, ego ad tuam perniciem me servabo, atrocissime aemulorum. Sequar fatum Argenidis sed perfunctus tuae mortis solatio. Defuncti quoque pugnabimus. Pacem nec experiar nec concedam." Dum eiusmodi aestu pectus concutitur, coepit invitus dubitare an Argenidi fides ad promissae mortis constantiam durasset. Quam enim naturale ut vitam amemus? Quam grata vis quae sicam in nostra viscera euntem moratur? "Denique, Poliarche, cogitabat, finge oblatas nuptias, finge durum illi patrem & destinatam illuxisse miseriis tuis diem, an velles hanc perisse?"

9. Tanto turbine multo aegrius quam vulneribus afflictus acciri Phorbantem iubet, cui aurum interim numerabatur, increpatque navigationem lentissimam, quod secundum post mensem demum Arsidas adesset. At ille errores cum fide memoravit: ut Cumis necessaria mora fuisset; ut in Gobryam incidissent; ut ab Italia venti impegissent classem in Africam. Laetus&emdash;qua esse tunc licebat&emdash;Poliarchus de Gobrya audivit & quid illo factum esset percunctatus est. "Nescio, inquit Phorbas, nisi quod subaudiebam illum in Siciliam navigare." Aliquid spei miserrimo amatori subiecerunt haec verba. Sed Phorbas: "Perdimus Arsidam, ô Rex, tam lenta cunctatione. Patiaris grassatoribus hunc eripi, multo tibi certiora quam quae possim memoraturum." Pietatem mercenarii collaudavit Poliarchus quartumque addi talentum praecepit. Forsitan quippe fore ex usu absolutis latronibus non inanem Arsidam esse. Equum praeterea notissimae celeritatis attribuit, in quem Phorbas inscendens Mauritaniam praetergredi festinavit & se remotis litoribus cum praeda subducere.

Capitulum VIII

1. At vero Poliarchus, quamquam ex vulneribus vixdum ingredi valens, non differendum in Siciliam iter esse constituit. Acquiescere enim in navi se posse & necessaria ad curationem accipere. Id quidem Gelanoro non placebat, sed nec frustra repugnare sustinuit. Erat tamen Arsidas expectandus quem in tertium diem Phorbas promiserat. Ergo praecipiti domino & parari discessum iubenti diligenter parebat Gelanorus. Rectores triremium, classiarios, atque nautas ad officia vocabant. Commeatus portabantur, solumque profectioni satis instructae signum iam deerat. Nec poterat inhibere Hyanisbe festinationem hospitis adhuc cruda vulnera missuri in discrimen, quae tam subita consilia essent aut quid illi contigisset turbulenta profectione dignum nec apud se coniiciens, & verita nimis anxia & indecenti cura exquirere. Is per aegritudinem animi excussa quiete, nunc Argenidi timens, nunc in Archombrotum odio aestuans, ea nocte adhuc imbecillem valetudinem turbavit. Supprimere tamen morbum tentabat valentibus verbis, ne suorum consensu vetaretur per immaturae navigationis pericula vitae suae illudere.

2. Ceterum vix biduum a Phorbantis discessu processerat, cum Gelanoro regium cubiculum forte egresso Arsidas occurrit, adhuc quidem ex morbo sed multo plus indignatione & maestitia mutatus. Scilicet celerius quam expectaverant medici receptis viribus, postridie quam in eum Phorbas peccavit ausus est se in lecticam coniicere. Reliquis diebus non dubitavit equo vehi, amissarum litterarum dolore non se, non iter laboremve respiciens. Quo praedonem persequeretur? Quibus verbis se excusaret Poliarcho? Aut qua fronte rediret ad dominam? Ita anxius regiam intravit & qua Poliarchus habitabat deductus est. Gelanorus insperato conspectum laetissimo vultu excipiens: "Nolo, inquit, alius Regi nuntiet te venisse. Ibo & illum hoc gaudio implebo." Sed Arsidas Gelanoro fortunam excusaturus: "Mane, ait, Gelanore. Est quod prius meae cladis acerbitatem intellegas." Ille ratus de captivitate praedonumque avaritia, qualem Phorbas narraverat, eum queri: "Scimus haec omnia, inquit, & praeterea mox commodius dixeris Regi." Inter haec verba Arsidae elapsus est praecipitatione gaudii nihil moratus revocantem.

3. Obstupuit Poliarchus Phorbantis diligentiam aestimans, qui tam strenue Arsidam exemisset praedonibus; iussumque accedere & sibi tunc primum ut Regi locuturum amplexu occupans non est passus venerabundum procumbere. Sed hic diu uterque erravit, dum Poliarchus quae Phorbas de latronibus finxerat pergit loqui, & ille de ipso Phorbantis facinore Poliarchum dicere putat, miratus quae tam propera fama hanc iacturam litterarum ad eum detulisset. "Dii bene, ô Arsida, inquit Rex, quod te post tempestates, post latrociniorum mala habemus incolumem. Tua clades, ex quo eam accepi, mihi plus doluit quam forsitan tibi." Tum Arsidas: "Et hoc in ea maxime acerbum mihi, Rex, fuit quod te scirem gravissime illam laturum. Sed ignosce tuo Arsidae. Infelicitate mea, non scelere laesus es. Nec subirem tuos vultus aut auderem experiri quid de me tua ira decretura sit, nisi scirem quam sapienter intellegas non in cuiusque potestate domesticorum mentes esse aut fortunae iniurias." Tum Poliarchus: "Quae autem irarum haec in te causa, mi Arsida? An quod maris pericula me propter subiisti? Quod te peiratae, quod tempestas diripuit? Ubi vero noster Phorbas? In quo ornando testari me decet quam sis mihi eximius." Illudi se a Poliarcho Arsidas credens: "Utinam vero adesset ille Phorbas! Innocentiam meam sua poena assereret. Sed unde tibi, ô Rex, Phorbantis hoc nomen?" "Quia, inquit Poliarchus, oblivisci non possum hominis tanta fide tuas res measque accurantis. Utinam nunc vidisses, Arsida, nullas moras apud me ferentem, ne noxiae tibi essent. Dum respirat, dum aurum numeratur, dum mihi flagitanti tuos casus in compendium confert, inquietudine animi suspensus iam viam ad te omni voto gestuque videbatur praecipere. Quonam autem evasêre peiratae? Credis, si in eos naves dimittam, posse eorum cursum intercipi?" "Quos vero mihi peiratas, subiicit Arsidas, aut quam Phorbantis fidem memoras? Quem si ego, quem si tu! O Numina! Ut libenter in diem non differrem quod debeo!" "Illum Phorbantem dico, inquit Rex, per quem nuperrime istas dominae meae litteras captivus misisti. Quid autem nunc videris fidissimum amicorum ignorare?"

4. Arsidas iis litteris visis turbatissimo affectu necdum ad laetitiam apto, expalluit diuque hoc solum repetiit: "Litteras habes? & a Phorbante habes? Quae haec monstra, quaeve insomnia, ô Rex?" Tum recepto spiritu: "Prope, inquit, illi ignosco qui in totum noluit me perire. Sed ubi is est?" "Hominem non vidi, retulit Poliarchus, ex quo quattuor a me talenta praedonibus ferenda accepit, qui te tenebant." Tum Arsidas: "Immo nemo captivum me habuit. O solertissimum caput! O Autolyci parem! Ergo perfidiae laudem & praemia invenit & post me expilatum non te etiam frustra temptavit?" Ordine deinde cuncta recensuit: ut ipse apud Iubam aegrotasset, ut spoliatus a Phorbante veniret excusatum quod litterae Argenidis periissent. Huic contra retulit Poliarchus&emdash;non sine mutuo risu&emdash;tragoediae ordinem qualem[19] Phorbas intulerat: "Cui saltem, inquit, ignosco, quod hanc epistolam tot talentis permutavit."

5. Sed negotii moles, quod tunc maxime vertebatur, non est passa sermonem utriusque in Phorbantis facinore diutius versari. Itaque semotum Arsidam cum de Argenidis valetudine Poliarchus rogasset: "An tu existimas, inquit, adhuc vivere miserrimam virginem & quam invitus miseram facio? Quid auxilii, quid consilii habes? Quo satis interitu Archombrotus peribit? Solverem ab Africa vel hodie, Arsida. Sed hac nocte recruduerunt vulnera, ut non possim maritimam iactationem ferre. Interim dum vires recipio, validissimam meorum militum partem tibi & Gelanoro tradam. Consuletis dominae vestrae, si modo fortuna expectavit auxilium. Strenue ego adero & vel morte vel victoria quietem inveniam." Referebat Arsidas tam quae Argenis abeunti mandaverat quam quae omnino a discessu Poliarchi contigerant. Maxime loquebatur de institutis a Radirobane ludis, quorum fraude captivitas parabatur Argenidi. Neque parvam in his sermonibus partem habebat Selenissa: ut peccasset, utque in se statuisset ultimas poenas. Tum Archombroti gratia apud Regem & in virgine ambienda blanditiae. Tertius colloquendo aderat Gelanorus. Nam hunc omnis arbitrum vitae nihil suarum rerum Poliarchus sinebat ignorare.

Capitulum IX

1. Dum igitur illi sua & Siciliae fata disponunt praecipuumque omnium Archombroti exitium habent, Micipsa ab Hyanisbe missus ad Poliarchum venit nuntiatque Reginae filium patrio tandem litori classem applicuisse. Huic, ubi in regiam ascenderit, nihil praevorsurum officio ad Poliarchum veniendi. Simul exsultantium tumultus coepêre in regia audiri. Populus pars vestibulum implebat, pars ad portum ferebatur. Coibant optimates ad Reginam, ambiebantque mitti ad principem. Etenim Archombrotus, lembo praemisso qui eum adventare significaret, mox strenue secutus, iam erat in litore. Naves eum comitatae, hae ad portum qui ostio fluminis dexter erat statutae sunt, hae per adversum flumen ventis ac remis agebantur, militibus, qui se ad bellum venire crediderant, interdum querentibus quod nemo obstaret. Ipse Archombrotus, ut primum in arenam exsiluit, deos patrios telluremque & auras quas nascens traxerat veneratus, circum deinde oculos tulit in populum, plausuque & acclamatione ferventibus prolixe respondit vultu hilari & facilitate oris nihil destruente maiestatem. Ad praecipuos inde conversus excipiebat oscula dextrae data, recognoscebatque antiquas necessitudines, & verba utique tempore & serie ambientium passim arctata ut plurimum eadem dispensabat in varios. Diu in eodem vestigio haesit numero salutantium urgente. Toto deinde itinere proximos de Regina, de patriae rebus, & Radirobanis iniuriis rogabat. Strictim omnia referebantur, sed a variis nec quid unum narrantibus. Hoc unum ingerebatur: defunctam periculo Africam; Gallos fuisse praesidio; Radirobanem occubuisse.

2. At vero Hyanisbe alios prius se filio frui impatiens, quamquam & mater & Regina, omisit maiestatem excessitque cubiculo, & praetextu videndi quam alacer circum filium populus esset quamque ipse insignes (ita enim referebatur) milites ducesque haberet, ad atrium processit, indeque qua se primae palatii fores demittebant in oppidum. Et hanc procul conspicatus Archombrotus descendit ex equo, maioribusque vestigiis & alacritatis genio citatis medium iter confecit. Ac ut primum pervenit ad matrem, stolamque extremam osculis strinxit, flens illa gaudio non distulit coram populo blanditias quae secreto debebantur. Tum illius dexteram tenens: "Laudo pietatem, ô fili, quod tanto apparatu ad tuendam parentem venisti. Sed ne solus sis cui maternum affectum debeam Rex Galliae effecit, cuius victoria sumus incolumes. Ille a Mauritania tua exitium depulit; ille matrem tibi servavit, quae nunc in Sardinia serviret; ipse tyrannus male tentatam Africam sanguine perfudit. Omitto illi Regi adhuc aliquid amplius nos debere, quod & ipse & praeter me omnes ignorant. Veni, fili, neque ante diis patriis lustrari propera quam illum salutaveris, adhuc ex vulneribus iacentem quae hoc sceptrum tibi asseruerunt." Archombrotus tot beneficiorum magnitudine perculsus subita Gallici Regis caritate flagrabat, saepe tamen excusans quod externis principibus lentior fuisset in parentis patriaeque discrimine.

3. Iamque ad Poliarchum praemissi nuntiaverant, si ipsi vacaret, Reginam cum filio adfuturam. Is nisi morbo prohiberetur se occupaturum officium respondet. Simul ex optimatum suorum praecipuis duos ad Reginam & filium legat. Avidissime expectabat principem videre, quem Maurorum vocibus & ipsius Hyanisbes confessione in rarissimis esse acceperat. Sed Hyempsalem appellabant, vero scilicet nomine passimque usitato. Clam enim Archombroti nomen assumpserat dissimulando generi, cum secretus cultuve privato in Siciliam iret. Circa Poliarchum proceres Galli quam maximo cultu erant; proximus Arsidas colloquebatur. Sed posteaquam Regina intravit, Archombrotum manu tenens, subito veluti monstro perculsa est. Nam ut primum Poliarchus Archombrotum aspexit vicissimque ab illo est cognitus &emdash; ô fatum! &emdash; quae procella quodve fulmen celerius destinatos cursus exsequitur, quam tunc rabies & indignatio & avidus sanguinis furor, mutatis utriusque animis, vultus quoque corrupit? Ceu Medusam aspexissent steterunt immoti; mox trucibus oculis necdum tamen omnia impetui indulgentibus a fronte ad vestigia contemplationem deduxêre. Stupebant fremebantque attoniti. Quae haec enim deorum ludibria? Ut se mutuo colerent coivisse acerbissimos hostes, nec ingratiis in alterno vulnere immorituros? Repeteretne Poliarchus ab Archombroto Argenidem suam, quam vel nuptam vel extinctam credebat? Quicquid sanguinis pro Hyanisbe pugnans non fuderat, an tunc in illius calamitatem misceret sanguini Archombroti & indignam utroque orbaret solatio? Sed multo acrius fortunae diisque omnibus irascebatur Archombrotus, indignatus illi hosti se patriam atque matrem debere. Erubescebat ad pietatis & odii coeuntes affectus. Nam nec poterat nisi hominum ingratissimus urgere fatale cum Poliarcho dissidium nec illo felice vivere. Sensim in utroque exsuperabat insania, nec aliud praeter reverentiam Hyanisbes obstabat quin polluerent sanctitatem hospitii & vel nudis manibus nimis lenta arma praeverterent. Nec minus Arsidas viso Archombroto vires amiserat trepidansque: "Perimus, Gelanore. Nisi se medium aliquis genius immittat, sine scelere & sanguine non abibit hic dies. Is ergo Hyanisbes filius erat? Nemo scivit? Nemo nefastos occursus praevertit? O felix Sicilia, quae furores quos fecit saltem non aspiciet!"

4. Hyanisbe inexpectato filii hospitisque horrore perterrita & ignara quid potissimum suspicaretur, priusquam intractabili vesania furor erumperet, dividere male coactum par instituit de morbo deinde atque remediis quaesitura. Ergo primum Poliarcho: "Ignosce, carissime hospes, quod te intempestive de quiete exegimus. Cura valetudinem, sine qua nec olim salvi esse potuimus & modo non volumus. Imus ad deos oratum, ut hic dies tibi nobisque felix illuxerit." Conversa deinde ad filium adhuc in Poliarchi vultu cunctantem voce submissa de cubiculo exire secum praecepit. Sequebatur ille imperium, nec aliud Poliarchus adiecit quam se deos quos adibat Regina ei propitios optare. At non ad templa Hyanisbe processit. Maior tumultus animum agebat quam qui durare posset in votorum solemnibus. Ceterum haec principum inexpectata aversio ingenti consternatione regiam primum, mox & urbem & milites implevit. Pavidi quae haec odia essent quaerebant aut fingebant. Optimates qui Poliarcho astiterant secuti violentiam Regis offensi, quamquam ignari cur Archombrotus hostis esse meruisset, iam arma inter se pugnamque & caedes loquebatur. Ubique in oppido factionibus laborabant paulo ante coniunctissimae mentes, Galli, Maurique, & qui Siculi cum Archombroto advenerant. In tanto tumultu dissidere facilius plurimis erat quam deliberare cui se parti addicerent. Etenim praeter Gallos, qui omnes pro suo Rege steterunt, vix aliquis fuit qui non diu ambigeret. Nam Mauris in Poliarchum stare, quem salutis suae auctorem paulo ante cecinerant, videbatur inhumanum. Siculorum quoque multi eundem eximie amabant. Tamen in tanto favore iuxta seditionem ubique motus increverat.

5. Regina in tot curas una distracta nunc tumultum exarmare, nunc filium, nunc Poliarchum mulcere est adorta. Et filio quidem primum, ubi soli fuerunt, ita locuta est: "Mi Hyempsal, expectabam reditu tuo tanquam inter duos filios triumphare. Sed utrumque intempestivus furor in meam perniciem &, ne cavemus, in Galliae & Mauritaniae stragem concitat. Qui hi motus fuêre? Qui oculi quibus aspexisti Poliarchum? Me miseram! Quam paene nefas vidi? Sed non quaero odii causas, non uter aequius inimicitiis arserit. Te nunc tantum per patrios deos &, si tibi viles sunt quia hos nobis Poliarchus servavit, per Siculos illos quos cum abires ab Insula veneratus es, perque Argenidem tuam oro, des spatium iracundiae tuae donec matrem audiveris. Non peto nunc odia poni sed differri, mi fili. Ego de reconciliandis animis vestris videro. Tu, si hoc abnuis, at consule saltem qua ratione possis, fama incolumi, obruere beneficiorum memoriam quae huic debemus."

Capitulum X

1. Haec confuso cum maiestate metu simul imperans & trepida loquebatur, cum illi relatum est Poliarchum parare discessum ab regia. Is enim postquam aemuli conspectu saucius coepit odisse illam domum, ne suspicione quidem vacavit noxae fore si in hostis potestate perseveraret, si ipsi, si illius matri se crederet. Accendebant iam sponte turbatum procerum voces urgentium metus & sedulitate monendi fingentium pietatem. Protinus ergo iubet Tribunis militum edici ut ad regiae fores militum partem sistant, sibi discedenti praesidium; confestim alii ex urbe educantur & castris locum eligant non longe a navibus. In iis se inter suos pernoctaturum. Ne tamen aut nimia praecipitatione peccaret aut Reginam laederet adhuc immeritam, Cubiculi Praefectum cum eiusmodi mandatis ad eam destinat: habere se hospitii gratias caritatisque in suorum vulnerum discrimine perspectae; recentibus filii amplexibus occupatam nolle ad salutationem provocare; necessariis rebus suis se ab regia quidem discedere; sed priusquam solvat a litore, beneficiorum gratiam praesenti habiturum, si illa patietur.

2. Hyanisbe his auditis gravissime concussa est. Exibat a laribus suis optime meritus hospes, sibique praeterea virtutum commendatione carissimus, & exibat quidem, ô facinus!, aut hostis aut tanquam ab hostibus. Quid faciat? Quem prius alloquatur? Utrum, si necesse sit, aemulorum possit prius non amare? Sed tamen filius poterat credi seu viribus seu pudore sibi facilior. Ad eum igitur versa: "Spondes, inquit, ô fili, dum mox redeo, quietem hic agere? Sponde. Per iura materna te obtestor, quae si respuis, nec hereditatem meam debebis agnoscere." Cum ille promisisset, ipsa propere ad Poliarchum ivit iam limen cubiculi egressum & equi quo veheretur frenum capientem in manum. Quamquam enim invalidus, tamen vehi lectica noluerat ne Archombroto speciem daret simulatione valetudinis certamen detrectantis. Hunc vultu Hyanisbe aspiciens qualem habere solet calamitosa innocentia paenulam quoque discedentis corripuit &: "Per, inquit, tua in nos beneficia rogo ut priusquam fidem meam discessu tuo damnes, in secretum admittas tibi pauca prolocuturam." Puduit Poliarchum tantae supplici id negare, rediitque in arcanam cubiculi partem. Quae postquam arbitris vacavit Regina lacrimas praemittens: "Dii sunt testes, ait, me nec fraude nec consilio malo obiecisse oculis tuis illum propter quem me miseram aversaris. Utinam eum adhuc ignorares, utinam abesset, mihi forte plus mali suo adventu allaturus quam Radirobanes umquam molitus est. Si in mea potestate illius animus esset, frangerem eum tibi, Rex, tam alte quam tibi subiectam me aspicis." Inter haec verba immemor maiestatis se demiserat ad repugnantis pedes, crebroque suspirio natans[20] verba perdiderat. Poliarchus haud setius quam matrem veneratus illam sustulit ab humo, questus non minorem sibi iniuriam fieri a Regina supplicatione tam abiecta quam ea erat qua eius filius ipsi illuserat.

3. Tum Regina: "Quae ergo contumelia est qua te ille lacessivit, aut quibus in terris in haec malorum semina vos antea fata iunxerunt? Possum hoc a te audire, hospes? Is enim dicere negat. An tu quoque obstinato silentio me perdes & nesciam quo me fulmine Iupiter subvertit? Ne absiste, ne (obtestor) meis penatibus, donec constiterit illud malum carere remediis. Pleraque tempore mulcentur & odia, quae silentio fovemus, professa saepissime exspirant. Quod si te & filium meum una domus non capit, ille recedet. An times vitam tuam mihi committere? Imple Gallico praesidio regiam. Praeter tuos nefas erit armatum hic conspici. Nam si perstas, si miseram relinquis, eiiciam domo mecastor & filium. Cur, te ad naves aut castra sedente, regiam occupet periculo tuo emptam? Ergo pugnam deposcitis? & tu quidem non iam viribus corporis nixus, quae pro mea salute exhaustae sunt, sed odio & forsitan iubentibus fatis, quae si in alterum vestrum peccabunt, sequar ego morientem & superstiti furias meae mortis relinquam."

4. Adiecit deinde novos fletus, & familiariter paenulam quam ille discessurus gestabat de collo diripuit, tum cunctationem dubitantis pro assensu callide usurpans gratias beneficii egit quod nondum acceperat. Vicit igitur Poliarchum tam vehemens & pertinax flentis oratio. "Ego, inquit, ô Regina, discessum quem tantopere abominaris imputabam humanitati. Scis non semper in potestate inimicorum esse impetus quibus odia fervent, quique potissimum mutuo aspectu concitantur. Cogitavi itaque hanc arcem relinquere, ne aut ego aut filius tuus faceremus quod dolere tibi posset. Si tamen ita censes, bidui moram hic patiar ut deinde me potius negotia abduxisse[21] videantur quam inimicitiarum atrocitas; ea lege nec interim ille me aut hunc ego conspiciam. Cultum autem quem hactenus tibi habui cave, Regina, putes his iurgiis esse libatum. Neque enim vel tu efficies ut eum amem vel ille ut averser genium tuum." "Atqui, refert Hyanisbe, deos spero intra id biduum compositis animis exituram malignitatem sortis quaecunque vos in dissidia caecavit." Sub haec Gallorum proximos ipsa advocat subridensque: "Plus, inquit, mihi Rex vester curae quam omnibus vobis, Proceres, fuit. Affecta valetudine necdum cicatricibus ductis non prohibebatis itineris laborem experiri. Ego autem evici ne sic perire velit." Extemplo mutata militibus imperia sunt & urbem tam inquietis modo rumoribus laborantem nova hilaritas composuit. Quippe omnia in maius fama tollente iam plena reconciliatio rediisse principibus, iam ira desiisse in certiora amoris pignora vulgabatur. Ita facile Gallis Maurisque convenit, qui inviti dissenserant, memorque promissi Hyanisbe edixit ne quis in aulam cum armis praeter Gallos intraret.

5. In hunc modum prima acie mali elusa Regina ad maturiora remedia se convertit. Sed ea reperire aut aptare non poterat, quamdiu ignorabat quae illos causae inter se committerent. Dumque dubitat unde certius haec haberet, dedit se opportune occasio. Timonides Meleandri ad eam legatus, quo sui Regis dignitatem tueretur, Archombroto in urbem procedente haeserat apud naves; per se deinde non mixto comitatu secundusve alteri Reginam aditurus. Sed illi mature de hoc tumultu relatum est. Nam & quidam ex Siculis comitati Archombrotum huic properaverant nuntiare Poliarchum, quem diu in Sicilia viderant, Gallorum Regem esse; hunc apud Hyanisbem aegrotare ex vulneribus; & ad conspectum Archombroti mutuo odio fuisse succensum. Adiecerunt Arsidam adesse Poliarcho. Mira haec omnia visa Timonidi. Erat Poliarcho in primis amicus & olim ad eum a Meleandro legatus cum armilla quam Eristhenes veneno corruperat. Hunc ergo adesse & purpura quidem insignem laetissimus audivit. Sed unde Arsidas advenisset haud immerito mirabatur. Facilius de Archombroti dissidio rem coniecit: ab Argenidis amore esse hanc iram. Sensim enim in Sicilia tanti arcani fama eruperat, ut nec cuiquam iam dubium esset quid Radirobanes peccasset in Argenidem aut cur Selenissa periisset. De se ipso deinde sollicitus cogitabat utri parti praestaret accedere. Nam si specie officii sui in medio perseveraret, omnibus fore ingratum nec inultae, quicunque illorum vicisset, solertiae. Ad Poliarchum trahebat amicitia vetus & Argenidis in eum animus. Revocabat ad Archombrotum Meleandri memoria & habita sibi fides quam nefas ducebat violare. Adhuc sui incertus praemisit qui Reginae nuntiarent se venire. Saltem enim explorare confestim rem debebat & exactam Meleandro perscribere[22]. Fluctuanti Reginae spes subito facta est per hunc legatum posse causam resciri tam periculosi odii. Et propere illi locuta, postquam de Meleandro quae decebat rogavit, deflere Poliarchi & filii dissidium coepit, illudque potissimum quod nesciret tanti odii initia, ideoque nec medendi rationem. Nihil causae videbatur Timonidi cur tegeret non secretam aut pudendam discordiam. Paucis ergo monstravit Poliarchum tenuioris fortunae specie diu in Sicilia fuisse, & amore captum Argenidis sperasse nuptias quae deinde paratae sunt Archombroto. Nihil itaque mirum si aemuli & imminentes tanto utique[23] voto acerbe & pro materia rixabantur. Rediit Hyanisbae animus ad haec verba ut vix coram Timonide laetitiam teneret. Cumque ille dubitaret an incolumi Archombroti gratia posset salutare Poliarchum, ipsa ultro ut iret admonuit; in se enim recipere id & gratum filio suo fore.

6. Postquam Timonides discessit, parumper Regina cogitavit quo ordine rem maximam exsequeretur, certa ex se pendere tantae litis fortunam & exitum. Magnifice intumuerat audebatque fortunam despicere. In memoriam quoque redierat Poliarchum, ab ipsa invitatum ut in Sardos ferret Africae opem, vultu commoto rogavisse an Argenis Radirobani nupsisset. Hinc & amare Poliarchum credebat & vera Timonidem retulisse. Ceterum sic apud se constituit: si tractabiles iuvenum animi essent, hos in Siciliam dilato morbi remedio mittendos, maxime quod in Meleandri consensu pars sanitatis esset. Sin haec odia sine clade durare non poterant, confestim certissima pace exarmandum saevientium furorem. Redit ergo ad filium iam paulo imperiosior & quasi docente Poliarcho de inimicitiis[24] comperisset. "Non mihi placet, inquit, silentium tuum, maxime cum nec pudenda aut te indigna sint quae retices, & haec eadem ab aemulo tuo rescire potuerim. Amatis Argenidem, magnum vulnus iuvenibus & odii ambitiosa materies. Virgo, ut audio, quam in diis non est qui aliqua dote non auxerit. Sicilia est in hereditate, et&emdash;quod acribus animis praecipuum est&emdash;neuter a certamine excidere sistinet. Ignosco nobilibus stimulis, diisque simul gratias habeo quod non est supra medicinam iste morbus. Ego, quod creditis neminem deorum posse efficere, utrique hoc negotium sic peragam ut simul odia ponatis ametisque Argenidem & sit ipsa utrique propria. Scis, mi fili, sustinuisse me Argenidis nuptias quibus instabas, donec ad me rediisses. Obsecutus es imperio. Intelleges non me frustra haec iussisse. Sed sunt quaedam de quibus te percuncter, si sperare modo possum ex amatore & aemulo vera audire. Quid morae est votis tuis Poliarchus? Siquidem nuntiabas modo annuerem, omnia ad haec nuptiarum foedera tibi procedere. Dic, gnate mi; nam & tua interest ut hoc intellegam."

7. Perplexus Archombrotus quaestionem hanc audivit, quia pudebat confiteri Poliarchum placere Argenidi. Nihil igitur officere nuptiis suis Poliarchum respondit; sed se irasci aemulationi illius qui, quoad poterat, simplicem Argenidis animum molestis & inutilibus fabulis impleret. Tum subdole Regina: "Quid si autem his artibus mentem virginis avertet? An ne sic quidem obstabit hymenaeo?" At concitatior iuvenis: "Cogeretur mehercule puella a parente, cui non minus quam mihi probantur hae nuptiae." Exilium deinde Poliarchi a Sicilia memorat bellumque in Lycogenem & victoriam suam. Sed quamquam toto narrationis contextu sibi favebat, non latuit Hyanisbem illum quidem Meleandro sed Poliarchum Argenidi esse praecipuum.

8. Multo igitur quam ante hilarior cum filio cenavit. Satis enim in eam noctem quaesitum videbatur. Postero die ad Poliarchum redit, non instructa verbis modo sed & consilii serie quam nox & mora suggesserant. Postquam blandius compellavit iussitque extra sermonum suorum arbitrium qui astabant consistere: "Mirabar, ô hospes, quid tu ac filius meus essetis irati, sed audio id amoris utique magni & excusabilis ingenium esse unamque Argenidem facere vestram litem. Si ita est, ego me vobis salutarem profiteor. Sola sum cui ad utriusque morbum medela sufficiat. Quid in re placida tot questibus, tot iurgiis opus? Adhuc res in integro est: foedera imperfecta, innupta Argenis. Ego te laetum & sine pugnae discrimine victorem; ego te filio pacatum (quid horres abnuisque?) efficiam. Nec mirere qui procedere possit pollicitatio tam immanis. Praedem hanc manum accipe nihil me, praeter id quod futurum est, dixisse." Confusus tot ambagibus Poliarchus & prope se deludi existimans omittere Reginam aut orationem obscuram aut hos omnino de Argenide sermones rogavit. At illa: "Adhuc maiori monstro te suspendam, suavissime hospes. Volo enim mihi Argenidem debeas, neque hanc tamen filio meo eripiam. Sed ita fatum est ut subito apertoque remedio curari non possitis. Simul vobis in Siciliam eundum est, & litterae quas vobis committam reddendae Meleandro. Illico finientur dissidia & uterque de amore desinet queri."

9. Insanire Hyanisbem Poliarchus credebat, cum suos illa Penates arulamque deinde afferri imperavit. Quae postquam mensae imposita prunis concrepuit nebulaque suffituum obtexit breves deos, his diris Regina se obstrinxit. "Audite praesentes genii, praestitum[25] vigiles formae qui apud nos nati hanc domum & patriam servatis. Si quicquam Regi Poliarcho mentita sum, aut nisi ei consilio meo incolumitatem, quietem, gaudium fero, destituite hanc domum praesidio, vel ea integra mihi & filio malum & perniciem date." Poliarchus ad religionem obstupuit Reginaeque respondit se diis iisdem, quos ipsa appellaverat, innocentiae testibus uti posse. Nam priusquam Archombrotus pedem in Siciliam penetraret, sibi Argenidis affinitatem fuisse promissam. Res illum bene compositas intempestivis desideriis turbasse &, quia virgo mutari fastidiebat, sollicitasse ad tyrannidem Meleandrum ut liberam & principem virginem durus pater mittere vellet in coacti matrimonii servitutem. His & similibus verbis paulatim repetentem animos, qui qualicunque pace decesserant, continuit Regina: neque enim se venisse ut irae tumorem subiiceret, sed ut reconciliatione, quam certam afferebat, cum ipsis frueretur. "Quantulum autem est quod peto, amicissime hospes? Nimirum ne ante ad capitalem rixam descendas quam videris perfunctum Meleandrum lectione epistolae, quam ego prescribam. Pollicere mihi modo hanc a iurgio armisque continentiam, ô Rex. Ego tantundem de filii mei patientia & fide recipio & assero tibi. Vobis deinde per me licet armis & odiis cuncta miscere."

10. His auditis illum diem ad deliberandum Poliarchus poposcit, moxque Regina iisdem pollicitationibus filium adorta est, cui & ipsi ea esse deliramenta videbantur. Sed petere & promittere perseverantem durissimum erat pertinaci iracundia repellere. Et visum utrique est nihil eam nimium flagitare. Morae siquidem pretium erat, si illius ad Meleandrum litteris sine armis & sanguine exitum inveniret contentio. Sin in vanum promissa reciderent, adeo eius venia pugnare licebat ut nec iure ei posset irasci qui per alterius caedem vicisset. Itaque assentientibus illis in hunc modum foedera perscripsit: ut neuter praeteritas exsequeretur iniurias; neuter suos concitaret ad pugnam, donec simul vidissent Meleandrum; irent in Siciliam, quam primum vulnera Poliarchi navigandi potestatem facerent; neuterque dolo malo in indutiarum leges peccaret. His ita compositis deinde Hyanisbae difficillimum fuit a iuvenibus impetrare ut sibi colloqui[26] sustinerent: "Quod, inquit, potissimum urgeo ut civium militumque iurgia tollantur, quae fortasse vobis invitis paulatim exardescent, nisi publico pignore temporariam hanc pacem firmetis. Quid deinde gravamini vos fidere, quibus adeo certa sum intercessurum fidissimae caritatis sacramentum ut, si eo me voto fata fraudaverint, non repugnem vel hoc odio quod nunc inter vos est vindicari meorum promissorum vanitatem?" Nec contenta auctoritate & gratia sua Poliarchum filiumque tentare, Gelanorum & Arsidam, quos apud Poliarchum potentissimos esse videbat, precibus & donis aggressa est; item eorum praecipuos quibus familiarius utebatur Archombrotus. Impetrato inter eos colloquio, quid ambo loquerentur quisve inciperet vana & anxia pensitatione libratum est, & coram Hyanisbe (nam Poliarcho filium adduxit) se intra praescriptas formulas tenuerunt. Nec saepius coire ferebant, quamquam amicitiae genius, qui eos in Timocleae domo primum afflaverat, iam hostilibus animis se rursus quaerebat insinuare, satisque mutuo ipsi irascebantur quae hanc odiorum necessitatem fecissent. Sed in mitiora lapsos consilia revocabat identidem imago assidua Argenidis pudorque ne priores viderentur reconciliationem optavisse.

Capitulum XI

1. Per eosdem forte dies incommodum accidit, quod unum ex vulneribus Poliarchi inter maiora & periculosiora neglectum adeo magnis doloribus incensum est ut adhuc imbecillibus membris febrim refunderet. Nec ipsi quam Archombroto aegrius erat navigationem differri. Nam in indutiis erat ne altero absente alius in Siciliam iter praeciperet. Ergo impatientes morae & saltem scribere cupientes, ne litterae insidiis occuparentur, ex fidissimis aliquos eo legare constituunt. Et Archobrotus quidem Meleandro atque Argenidi scripsit, nulla in Poliarchum contumelia, sed tantum excusans quod tardius rediret tum ex matris imperio, tum ne foedo timore invaletudinem aemuli Regis videretur in occasionem habuisse rei gerendae. Ferendis epistolis quidam Bocchus notae in Archombrotum fidei delectus est. At vero Poliarchus diu secum exegit an & scriberet Meleandro. Sed obsecutus est suadenti Arsidae scripsitque, ne saltem Argenidis patrem videretur neglegere. Magis quaesitum est an Arsidas cum iis litteris in Siciliam rediret. Verebatur suspiciones Regis & in tanto favore Archombroti caeca & ex transverso pericula. Sed si redibat, hactenus tempestas excusabat hunc cum Poliarcho congressum; sin cum eo perseverabat, poterat deprehendi furtiva legatio. Ergo eum placuit proficisci, et huic quoque Timonides, amicitia & factione iunctissimus, litteras suas ad Regem & Cleobulum credidit, sic publicae rei memor ut & suam prudentissime curaret.

2. Interim ex Sardinia afferebatur flagrare omnia civili incendio, Harsicora & Cornio Radirobanis nepotibus regnum quod ambiebant atroci bello perdentibus. Statim Archombroto spes facta est gentem factionibus divisam & adhuc arma Africae horrentem, si celerem hostem haberet, opprimi posse. Ne ergo collectae ex Sicilia vires perirent secundusve Poliarchi triumphus apud suos Mauros esset (quandoquidem tunc vacabat, morbusque Poliarchi differebat Siciliam), exercitum quem in Africam vexerat, adiunctis Maurorum auxiliis, illuc egit, matri tamen & Poliarcho pollicitus sive vinceret sive adversis uteretur numinibus non uno plus mense abfuturum sponte ab Africa. Dimissum his legibus excepit[27] praesentissimus deûm favor, paene supra quam voluisset. Adeo enim fuit victoria in proclivi ut praeter audendi invadendique consilia & unius pugnae laborem, vix fortitudinis experimentum fortuna reliquerit. Primum vacuos portus nactus praesidio illic relicto explicuit milites; mox & insedit verticem montis unde illa insalubris sed segetibus fecunda Sardinia prospici posset, probavitque nomina quae veteres a soleae aut vestigii forma indiderant, Sandaliotin aut Ichnusam appellantes.[28] Iam duobus proeliis Sardi inter se super regno vires contulerant, & cruenta certamina absumpserant fortissimos optimatum ac militum. Sic miseri patriam exhaurientes Archombroto pugnavêre, cuius copiis in monte conspectis miserunt qui de hostium genere ac numero referrent. Nam nec longe in subiecta planitie bina illa patruelium castra constiterant. Cumque audissent Mauros adesse ac Siculos, mare quoque classe eximia possessum, omisêre consilium quod ad salutem unum supererat, civilia odia ponendi coniunctisque viribus eundi in hostem externum & adhuc ignarum regionis. Alter quoque eorum Harsicora, iam proxima fractus acie desperansque victoriam, ut regnum aemulo saltem eriperet deditionem suorum fecit Archombroto. Adeo Penatum & patriae caritas civilibus odiis concedit ut patriam everti sibique alienum iugum accedere saepe homines malint quam alicui populari concedere&emdash;tanquam parendi vilitas augescat si te notis submiseris & sublevetur peregrinitate dominorum. At Cornius nobiliori impetu virtutem ultimam collegit, suosque eduxit ad proelium; & provectus in aemulum qui ad Archombrotum defecerat illi vitam quidem eripuit, sed nec ipse supervixit numero Maurorum obrutus, qui patruelium sanguinem funesto ambitionis exitu miscuêre. Praecipua quoque hoc proelio Archombroti fortitudo Sardos perterruit, quibus tandem aut oppressis aut fuga dilapsis ipse usus fortunae impetu ad praecipuas arces admovit exercitum. Vix aliquot velitationibus intercessêre victi. Praecipuus labor fuit ad Calarim, effuso incondite populo ad certamen. Sed intra moenia compulsi mutatis postero die animis de deditione legatos miserunt. Virtiganem mors opportuna subduxerat ne tot mala intueretur. Pauci externos dominos non ferentes se ad Cunicularias insulas recepêre, angusto in freto quod a Sardinia Corsicam dirimit. Inde transmiserunt in Corsicam, qua etiam sequente victoriam adversae Liguriae montibus latuerunt.

3. Ceterum haud obscura inter Sardos fama erat contigisse ira deûm hanc Regibus & patriae cladem, ob violatam a Radirobane religionem templi quod sanctissimum habebant, decem a Calari millibus Iovi Caelesti nuncupatum. Multa fuerant ex auro argentoque ad aram donaria, & ipsius numinis breve signum solido auro prisci Reges sacraverant. Quae omnia Radirobanes in Africam traiecturus, inani mutui nomine in sumptum belli diripiens, ipsos quoque sacerdotes contumeliose reppulerat, iam tum quidem multorum tristi praesagio, quod mox omni in Sardos calamitate assertum est. Nihil enim illo templo ducebant divinius, & sacerdotes inclytae famae pro praesentibus paene numinibus populo erant. Is rumor de sacrilegio Radirobanis & templi sanctitate, ut a multis iactabatur, ad Archombrotum pervenit, qui seu tactus cura numinum seu Sardorum animos prona in suos deos veneratione captaturus templum invisit. Ipse situs & locorum sacer horror suavissimi terroris pietatem subiecit incogitanti. Asperae erant rupes in radicibus collis, quas angustus limes secabat. His superatis brevia late virgulta placebant alto silentio & inculta simplicitate. Mox ingens porticus visebatur, ita lumen superne accipiens ut nec tota caligo abscederet. Subeunti porticum Archombroto obvii hi versus fuerunt, quos ligneae tabulae impositos sic intrantibus sacerdotes obiecerant ut vix omitti possent.

4. Non isthic aurata domus, luxuque fluentes

Sunt epulae, spondave sopor pretiosus eburna,

Aut in carbaseo Tyrius velamine murex.

Non gemma vibrante nitor, non persona cantu

Limina, non prono famulantum examina collo,

Atque avidas quicquid trahit in certamina gentes.

Sed nemora & nudae rupes neglectaque squalent

Confraga. Sunt epulae viles iussaeque quietis

Hora brevis. Duro velantur corpora texto,

Et labor in pretio, & vitam mors longa fatigat.

At neque crudeles Dirae, vilique flagello

Saevit cura ferox; falso non abditus ore

Ipse sua insanus furit in praecordia livor.

Alma quies parvisque habitat concordia tectis,

Et semper niveo veri de pectore risus.

Ipsa suae meminit stirpis, seseque deisque

Mens fruitur felix, & novit in astra reverti.

Capitulum XII

1. His perlectis Archombrotus porticum intravit, ad cuius latera pauperes duae arae habebant lignea signa: illud quidem Prudentiae, quae serpentes gestabat cauda reducta vitantes magici carminis imperium; aliud Fortitudinis, manu utraque praegrandem gestantis columnam. Iam ex templi mystis duo admoniti Archombrotum adventare ad eum decurrerant. Ex quibus percunctatus de his aris audivit Fortitudinis quidem atque Prudentiae simulacra posita esse ut qui in eorum familiam volunt ascisci intellegant inconsultos impetus non placere numinibus, sed animos sic ad robustam prudentiam exactos, ut sententiam non temere capessant aut ponant. Signa autem esse ex ligno, ut egestatem (qua spontanea amant perfrui) humilitas non pretiosiorum deorum portendat. Archombrotus in eos intuitus, quia vilis corporum cultus non degenerabat a tam grandi Philosophia, notavit macie quoque confectos vultus esse & tanquam assuetos caelestibus motibus oculos non bene durare in pompae regiae conspectu. Hos ergo religiosius veneratus postquam porticum emensi sunt, rogavit quis ipsis deorum aut hominum praescripsisset hanc vitam, unusque subridens: "Felicitatis, inquit, cupiditas, quam vos quoque sed diversissimo vestigatis itinere. Vos opes quaerendo, nos fugiendo experimur quae sint securiores divitiae. Mentes quoque & corpora labore multiplici lassamus; vos quidem ut ad summa humanarum rerum fastigia perveniatis; nos vero ne quid tale cupiamus. Ita dii nobis humilitatem, vobis curas, utrisque laborem dederunt."

2. Haec lenissimi sacerdotis libertas ita placuit Archombroto, ut illius genium domus iam intentiori affectu suspiceret. Interim & ceteri mystae coiverant, a quibus deductus ad templum est statutusque ad concipienda vota haud longe a caelestis Iovis ara, quam solam iis vatibus licebat auro sericoque excolere. Sed & illa ornamenta Radirobanes detraxerat. Quod ut a proximis Archombrotus intellexit: "Curabo vero, inquit, ut iniuria quam sacrilegio proximam haec ara accepit deleatur ab oculis vestris & summi Iovis memoria. Simulacrum ex auro maioris ponderis quam antea fuit faciendum locabo. Cetera quae ad numinis cultum sunt eadem indulgentia iubebo cumulari." At illi deos gratiam habituros retulerunt; se quidem nihil auro vel divitiis moveri, nisi quo vulgus ad arae maiestatem suspensum summa omnia de diis coniiciat; in ceteris praeoptare intra suae domus septa facillimae egestatis securitatem; scire se quoque ex eiusmodi divitiis, quae a templis diripi possunt, saepissime concitari aviditatem impiorum; nec Radirobanem peccaturum fuisse, nisi incauta maiorum in deos liberalitas avaritiae suae irritandae veluti insidias struxisset; praestare his rebus fana ornari quae aut aegre de suo loco detrahas aut inutilia violando effeceris, quam pondere invidiosi metalli, quod multos suo pretio invitat ad opulenti facinoris audaciam. Hinc iisdem ducentibus hortos primum, mox & cellas eorum, nec ambitiosa triclinia aspexit. Angusta supellex, vilia strata erant. Omnia tamen sic ad munditiem facta, ut scires fortes animos aspernari luxuriem, non marcida vilique rerum suarum incuria iacere.

3. Contemplatus omnia Archombrotus gaudensque difficillimae virtutis non laborioso aut ingrato conspectu unum ex illis, magnae senem maiestatis, omnem eiusmodi vitae ordinem, omnes leges atque modum iubet expromere. At ille: "Quid lucri sit nobis ex eorum abdicatione quae mortales pretiosissima habent, parco nunc dicere, ô Rex. Nam & magis quaerere videris quid agamus in isto secessu quam cur in eum convenerimus, & praeterea non verbis humanis solet ostendi huius asperitatis utilitas. Dii sunt soli qui arcano sermone iis, quibus visum est, hanc novam oculisque & sensibus ceterorum ereptam felicitatem commendant. Dicam tamen nostrorum studiorum esse finem ea mereri quae suis amicis numina indulgent. Huic coepto commodissimum putamus in vitia & immodicas cupiditates assidua pugna decernere. Itaque quanto ambitu ceteri ad imperandum nituntur, nos refugimus a fastu, & facilitati parendi animos aptamus. Uni ex nostris facimus annuum in nos imperium non emptis aut turbulentis suffragiis. Grave munus est illi, quem ab otio communi sevocat eiusmodi praefectura & sola spe redeundi anno emenso in ordinem succedit ad exigui navigii clavum. Tanta autem religione obsequimur ut hunc putes despexisse in animos nostros, nobisque imperasse quod sponte malebamus. Praecipua tamen est cautio (ut homines sumus), si aut durius imperitet aut nos segni vel rebelli consilio abeamus a reverentia, ne foris haec iurgia prodeant. Actum erit de pace quam quaerimus, si ad externos arbitros aut iudices deficiemus. Secundum hoc parendi institutum, praecipua nobis est in socios comparesque amoris integritas. Invicem excusamus ac patimur, si quid animorum habitus forte pugnant geniique diversitas fastidit. Nobisque irascimur, cum quid in socio laudare aut ferre non possumus. Vestitus, ut intueris, vilis; mensa frugalis; quietis tempora interstincta vigiliis. Ita domito corpori imperamus, nec (quae maxima hominibus cura est) metuimus vices periclitantis dignitatis aut voluptatum fugitivos & mutabiles vultus, quarum commoda sponte nescimus. Sed quamquam minimo contenti tamen quaesito labore fatigamur, compertis otii malis, quo vires non frustra humano datae generi solvuntur & fit sensim desiderium vitiorum. Itaque quicquid temporis a numinis cultu est vacuum, destinatis quisque officiis colimus. Qui plus ingenio & animi luce valent, in contemplationes sublimium rerum distribuuntur, quas deinde subiiciant oculis & veluti ex alto deducant ad usum mortalium. Ceteri quam quisque natura artem admovet sequuntur, ut & sufficiamus nobis & alios iuvemus. Neque extollendis haec nobis, sed purgandis apud te recensui, ne te offendat nostrae vitae insolentia. Scio enim & quosdam nova omnia ad rerum publicarum securitatem nimis universa sententia damnare, & paucos annos esse ex quo labentem in deos pietatem hoc crudo vitae robore sustinere temptavimus."

4. Iam Archombrotum longior sermo & iuvenilis impatientia ad alia adverterat. Itaque veluti cetera auditurus eundem mystam iubet postridie Calarim ad se venire. Ipse ad remissiora inter suos convertitur, qui ex illius vultu pendebant laudari an traduci praestaret hos rigidae virtutis conditores. Ubi tamen ad publicas curas nocturnum otium fuit, summae utilitatis res illi visa est eiusmodi exemplis imbui populum & vocari ad deorum reverentiam. Cum igitur illi mystae postero mane ex imperio ad se venerunt, quattuor ex ipsorum familia sibi dari praecepit, qui Africam illis sacris initiarent. Confestim ex senioribus duo, totidem de iuvenibus dati. Ac ne Afri contemptu aut odio Sardorum, qui hostes modo fuerant, eam fastidiosius disciplinam acciperent[29], delecti sunt omnes externi: Ligures duo, totidemque ex Gallis. Nam ex variis gentibus in eam domum multi concesserant.

5. Omnibus ad reditum comparatis Archombrotus, cum commodioribus locis imposuisset praesidia, per praeconem in contione proclamat se matri Hyanisbae quaesiise Sardiniam; id deos annuisse ne utrique amplius genti discordia Regum in perniciem esset; iure quoque maiorum debitam suae stirpi Sardiniam tandem fata reddidisse. Inde Sardis proceribus secum assumptis iisque praecipue qui Reges sanguine contingebant, tam opportunis usus est ventis ut tricesimo ex quo abierat die novi regni infulas fronti matris circumdaret. At vero Poliarchus & id fatum incubuisse Sardiniae gaudebat, & hoc ductu Archombroti contigisse cruciabatur, adhuc ignarus quantum sibi illa victoria esset effectum.

6. Forte inter milites Gallos qui spectaturi reditum Archombroti se cum vulgo stipaverant in arena, quidam avidius haesit in amictu oculis suis insueto, quem severi illi mystae a templo Sardiniae in Africam traducti induerant. Propius ergo accessit socioque Gallicis libere verbis in eas vestes iocatus est. Converterunt illico vultum ad patria verba mystae iidem, utpote Galli, in quos ioci destinabantur, & hoc etiam mirati in tam longinqua parte terrarum statim repertos esse homines qui Gallice scirent. Alter eorum praecipue iam provectae aetatis vir, cum de veste (ea circa totum caput fluebat) ora prompsisset militemque in se ludentem aliquoties tanquam intellegens esset intuitus, facile astantibus Gallis suspicionem fecit haud alienae aut remotae a Gallia regionis. Nam & color conveniebat & oculorum decens vigor; nec corporis sese venuste inferentis gentilem habitum pietatis simplicitas in totum deleverat. Et hunc[30] quidem magna praeter caeteros cura observare miles coepit, qui temere ludibundus accesserat, quia statim ictae memoriae visa est illius viri species, tanquam olim nota, recurrere. Hunc igitur postquam in urbem est secutus ut coniecturam suam assereret, iam in hospitium intrantem Gallice salutavit. Nec alter humanitatis & linguae commercium abnuens eum salvere quoque iussit.

7. Sic tunc quidem discessum est. Sed inquieta deinde sollicitudo tota nocte militem habuit, interdum obiurgantem curam superfluam satisque mirantem quid scilicet sua tantum interesset vatem hunc nosse. Die vix orto repetit mystarum hospitium & colloqui iis petit. Sed iam illi simulatione solitariae pietatis impetraverant ab urbe secessum in proximum fanum, quod arcano luco devium erat, revera Gallorum conspectum vitaturi, quos in Africa improvisos habuerant. Accendit militem haec ipsa absentia, praecipitatoque itinere eos ante deprehendit quam ad templum pervenirent. Tum vero cum eos salutasset, quasi hoc iter aliorum negotiorum causa esset exorsus: "Multum, inquit, debeo fortunae, ô Iovis sacerdotes, quae mihi sic vicinum ad nemus procedenti vos obtulit; amplius quoque debebo si, quod ominor speroque, populares mei estis." Paenitebat senem mystam quod subito & improviso errore se pridie Gallico sermone prodiderat. At ne infitiando faceret altioris rei suspicionem irritaretque curiosam militis mentem & brevi colloquio fortasse explebilem, se quidem Gallum esse respondit sed apud exteros a prima adolescentia vixisse.

Capitulum XIII

1. Ita initiato sermone, cum ultro citroque perplexae quaestiones fuissent, magis magisque fixus in dicentis ore miles exhorrebat ad pridem notos vultus & a quibus saepissime iustissima veneratione pependerat. Praeter oris argumentum, tenor vocis certam ad fidem cogebat ultro credere cupientem. Postquam vero & notissima cicatrix laeva in manu apparuit (hanc enim conspecturus, quasi in amicitiae tesseram, mysta repugnante amplexus est) victus ingen