In hac pagina leges facetiam optimam et politicam de hominibus primis rei publicae Americana et regni Britannici.

Sunt quattuor personae, Sanctus Petrus, Georgius Bush, Antonius Blair, Hilaria Clinton. Incipit facetia:

Georgius Bush moritur et ad portas caeli ascendit ut intromitti petat. Sancto Petro occurrit, qui clamat: "Salve, mi Georgi. Exoptatus ades. Sed priusquam portas caeli intras, probationem scribere oportet."

Cui respondit Georgius: "Qualis est probatio?"

Petrus: "Facillima est. Scribe vocabulum Texia."

Quod fecit Georgius. Petrus: "Optime fecisti, mi Georgi. Intra, intra in regnum caeleste."

Non multo post Antonius Blair moritur et ad portas caeli ascendit.

Petrus: Salve, mi Antoni. Laetissimus te video. Te quoque oportet probationem scribere."

Cui respondit Antonius: "Optimam probationem scribere possum, ut populus Anglicus bene scit."

Petrus: "Bene; scribe vocabulum Anglia."

Quod fecit Antonius. Petrus: "Pulcherrime fecisti, intra in regnum caeleste."

Non multo post Hilaria Clinton moritur et ad portas caeli ascendit, ubi salutatur a Petro: "Salve, mi Hilaria. Exoptatissimam te video, quippe quae effugisti e manibus Republicanorum qui coniurationem ingentem contra te tuosque fecerunt. Sed priusquam regnum caeleste intras, probationem scribere oportet."

Cui Hilaria iratissima: "Pro Iuppiter, non est ferendum. Semper mihi aliquid maius faciendum est. Dum vivebam, neque domi manebam neque crustula coquebam, sed optima discipula iurisprudentiae fui, optimum consilium sanitatis conservandae excogitavi civibus Americanis (O quam immemores sunt beneficii!), optimam senatorem fui civitatis maximae et clarissimae totius mundi. Cum tot beneficia civibus meis conferrem, multa et mala tamen passa sum, saepius maximo pudore affecta sum ob libidinem viri mei impudentissimi. Nunc vero post tot labores, post tot aerumnias meas aliud onus mihi imponis. Pro pudor!"

Cui Petrus: "Noli animum vexare, mea Hilaria. Ecce Georgius Bush, ecce Antonius Blair. Eos oportuit probationem scribere, nam omnes qui huc intrant probationes scribunt. Te quoque oportet."

Hilaria: "Bene, hanc legem accipio. Dic mihi probationem."

Petrus: "Scribe vocabulum Nephelococcygia."