For notes and vocabulary for this letter see Mercator Ortelio sal. notesHTML

Mercator Ortelio sal.

Salve plurimum mi D. Orteli. Magnus cunctator sum in remittendis iis, quae mihi liberaliter concessisti et ipse fortasse indiges. Tot occupationibus cingor ut exscribere illa vix tandem datum sit. Utinam reliquam eam continentem ita descriptam haberemus. Non dubito autem quin maxima eius pars a Portugalensibus sit descripta, postquam eam a Mexico usque in Cataium plures ac non semel peragrarunt, idque diversis itineribus, sed quae firmis praesidiis et legibus sibi subiecta non habent, non libenter (opinor) aliis spectanda permittunt, nam et Galli et Anglis occupandis terris inhiant.

Galliam universam particulatim descriptam esse, non dubito quin audieris. De Hispania simile quid temptatum intellexi, sed quousque deductum sit opus ignoratur. Has tabulas si nancisci posses (ut posse existimo, cum in plurium evangelicorum principum manibus versentur, apud quos facilem tibi gratiam fore non dubito) maximum exoptatissimumque Theatro tuo auctarium adiungeres. Scripsit mihi filius te aliquot Tabularum appendicem fecisse, eiusque exemplar mihi donasse, pro quo ingentes ago gratias; spero in eo me Artesiam Hannoniamque reperturum, nam Artesiam qui excusam vidit, etiam Hannoniam mox edendam nihi dixit. Boni quaeso consule quod Tabulas Americae tamdiu retinui. Si quid amplius a te habeo, aut alioqui penes me sit quo uti velis, significa; mittam continuo.

Bene vale mi Chariss. D. Orteli. Duysburgi 8 Aug. 1579.

Tuus perpetuo

Gerardus Mercator

Amico singulari C. Abrahamo Ortelio